Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D2/P2Q1
From The Logic Museum
< Authors | Duns Scotus | Lectura | Lectura II | D2
Jump to navigationJump to search
| Latin | English |
|---|---|
| [168] Utrum angelus sit in loco. | |
| [169] Arguitur quod non: Per Boethium De hebdomadibus, quod 'communis animi conceptio est, incorporalia non esse in loco'. | |
| [170] Item, Philosophus: "Locus est ultimum corporis continentis"; sed continens, cum sit forma respectu contenti, habet rationem perfectionis (unde habet salvare); sed sic non potest corpus aliquod comparari ad angelum; ergo etc. | |
| [171] Item, Augustinus 83 Quaestionum quaestione 20 negat locum ab omni eo quod non est corpus; et licet ibi loquatur de Deo, ostendendo quod non sit in loco, tamen rationes quibus hoc probat sunt communes omni incorporeo, sicut patet intuenti ipsum. | |
| [172] Praeterea, quod est in loco, habet situm; sed nihil est tale nisi 'quantum'; ergo etc. | |
| [173] Contrarium dicit Magister. | |
| [174] Similiter, Damascenus libro I. ƿ |
|