Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D15

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem decimam quintam quaeritur de productione animalium reptibilium et gressibilium utrum in corpore animalis remaneat illud elementum de quo generatur animal.
[2] Quod sic, videtur: Quia secundum Philosophum "mixtio est miscibilium alteratorum unio". Ex hoc dupliciter arguitur. Primo sic: si est 'unio', igitur est entium. Si autem est 'alteratorum', igitur non est corruptorum, quia aliter esset non entium, et per consequens mixtio non esset unio.
[3] Praeterea, ex I De caelo et mundo: 'Mixtum sequitur in motu suo motum elementi praedominantis', igitur elementum est causa motus mixti; sed causa efficiens est in actu; igitur etc.
[4] Praeterea, qualitas elementi non est sine elemento, sicut probatur ex II De anima: 'Duo corpora non possunt se tangere in aqua aut in aere, nisi intercipiatur humiditas, quae non est sine aqua aut aere'; sed qualitates elementorum sunt in mixtis, quia ƿhabent operationes, ex quibus arguitur quod ibi qualitates maneant elementorum.
[5] Praeterea, per Philosophum in libro De senectute et iuventute et similiter De morte et vita: 'Duplex est corruptio: marcedo et extinctio; prima corruptio est ab intra, cum animal ex se marcescit et deficit, et alia est ab aliquo corruptivo ab extra'. Sed si animal non haberet in se aliquod corruptivum ab intra sive intrinsecum, non marcesceret; illud autem corruptivum non potest esse nisi aliquod elementum praedominans.
[6] Contra: Sicut patet Gen. 1, ex aqua producitur animal volatile etc., et per consequens ex uno elemento generatur mixtum; ergo non manet aliquod elementum in mixto. Probatio consequentiae: 'Generatio ƿunius est corruptio alterius': igitur quando animal generatur ex aqua, aqua corrumpitur; igitur aqua non manet in animali generato ex aqua. Et si aqua non manet in eo, multo fortius nec aliquod aliud elementum, quia magis videretur quod aqua maneret in illo quam aliquod aliud elementum quod non concurrit ad generationem.
[7] Praeterea, si elementum maneret in mixto generato, qua ratione unum elementum ibi maneret, et aliud, quia ita est ibi qualitas unius elementi sicut alterius; igitur cum non habeant elementa eundem locum, tantum unum elementum esset ibi naturaliter et alia violenter, et per consequens partes mixti violenter essent in mixto, quod falsum est, quia pars habet naturale esse in toto.
[8] Praeterea, arguitur opposito modo rationi pro alia parte, quia sicut arguitur quod duplex est corruptio, quia aliquod mixtum, ut animatum, corrumpitur ab intra et ab extra, et ideo oportet ponere aliquod corruptivum ab intra, ita arguo quod aliquod mixtum, ut inanimatum (lapis, aurum et huiusmodi), totum corrumpitur ab extra: nam lapis, vel ferrum, numquam marcesceret ex se, nisi esset aliquid extra corrumpens unde corrumperetur et marcesceret; igitur non est generaliter ponendum quod elementum maneat in mixto.
[9] In hac quaestione est opinio Avicennae, quam recitat Commentator III Caeli et mundi commento 66 et I libro De ƿgeneratione cap. 'De mixtione', qui posuit quod elementa maneant in mixto secundum substantias suas complete, sed qualitates eorum franguntur et ad medium ducuntur.
[10] Sed contra Avicennam arguit Commentator, ubi supra, De caelo et mundo: si elementum maneat in mixto secundum qualitatem remissam et non secundum formam remissam, ergo potest elementum manere secundum totam suam substantiam nihil habens de illa qualitate, quia "idem est iudicium de toto et parte".
[11] Sed ista ratio non concludit, quia in omni alteratione elementi remittitur qualitas elementi, nec tamen sequitur quod potest esse sine tota qualitate. Unde non est idem iudicium hic de tota qualitate et parte in comparatione ad substantiam cuius est, quia substantia determinat sibi qualitatem sine qua non potest esse, licet ƿnon certum gradum qualitatis. Et ideo quando tota qualitas corrumpitur, non manet amplius substantia elementi.
[12] Commentator autem ponit, ubi supra, eandem partem affirmativam, sed alio modo, quod elementa manent in mixto secundum suas substantias et essentias, remissas tamen, sicut secundum qualitates remissas.
[13] Et ad hoc innuit aliqua verba pro se, nam in principio commenti supra dicti ait quod non est elementum nisi maneat in composito, sicut patet ex definitione elementi: "Elementum est ex quo componitur res et manet in re"; igitur si mixtum componitur ex elementis, oportet ea manere in mixto, aliter non essent elementa.
[14] Item, aliam rationem innuit inferius in illo commento: quod si formae elementares non manerent in mixto secundum suas essentias, "materia prima immediate reciperet omnes formas".
[15] Sed contra se arguit quod omne receptivum caret eo quod recipit; igitur materia prima caret omni forma quam recipit, et ƿita caret forma elementari secundum se; si igitur habeat formam elementarem, quod supra recipitur, erit accidens.
[16] Sed ipse respondet quod non oportet recipiens denudari nisi a forma quam recipit; et ideo quia mediante forma elementari recipit alias formas, caret illis, sed non caret forma elementari.
[17] Contra: tunc materia posset, mediante una forma elementari, recipere aliam.
[18] Sed hic non instat, quia hanc obiectionem excludit in fine commenti, cum ait quod omnia elementa sunt eiusdem ordinis in substantialitate et in perficiendo materiam, et ideo non recipit formam unius mediante forma alterius. Et secundum hoc glossanda est maior, quod 'receptivum denudatur a toto genere illius quod recipit, ubi non sunt formae ordinatae'.
[19] Item, aliud innuit contra se ipsum de hoc quod dixit contra Avicennam: quod si formae illae remittantur, tunc essent accidentia. ƿ
[20] Sed respondet quod formae elementares sunt quasi mediae inter formas vere substantiales et accidentia; et ideo aliquid participant utriusque.
[21] Sed si contra hanc viam non haberem aliud nisi quod 'pluralitas non est ponenda sine necessitate', hanc viam non dicerem. Nec est aliqua operatio quae concludit ibi elementum esse secundum suam essentiam (nec generatio, nec alteratio, nec motus secundum locum), licet sint ibi operationes remissae. ƿ
[22] Praeterea, omne accidens positivum habet pro subiecto proprio substantiam compositam, et per consequens nulla quantitas est in materia prima ut in proprio subiecto; similiter, nulla quantitas est quae consequitur formam priorem forma elementari (quia illam ponit primam), sed caro est quanta et habet propriam quantitatem. Aut igitur formae elementares habent suas proprias quantitates, aut non. Si non, tunc esset aliqua forma generabilis ƿet corruptibilis sine propria quantitate, quod habeo pro inconvenienti. Si autem quaelibet habeat propriam quantitatem, tunc erunt plures quantitates simul, quia 'quaelibet pars mixti est mixta'.
[23] Praeterea, mixtum generatur ex elementis, et etiam corrumpitur mixtum in elementa: potest igitur esse terminus 'a quo' et terminus 'ad quem' generationis sicut elementa inter se, quorum unum generatur ex alio et corrumpitur in illud; igitur mixtum et elementum habent incompossibilitatem inter se qualem habent elementa: sicut igitur unum elementum non manet in alio, ita nec elementum manebit in mixto.
[24] Praeterea, quantumcumque formae elementares remittantur, nata est quaelibet illarum constituere suppositum in actu; sicut igitur quando sunt intensae, non concurrunt ad constitutionem suppositi unius, ita nec quando sunt remissae, quia una forma specifica non est perfectibilis ab alia (species enim in universo et formae specificae ordinem habent, quia una est perfectior alia et non perfectibilis ab illa). Cum igitur forma quinta, quae ponitur mixti, sit alterius speciei quam forma elementaris, sequitur quod non erit perfectio earum, nec aliae erunt perfectibiles per illam.
[25] Utrum autem Commentator verum dicat quantum ad aliud quod ponit, 'formam substantialem remitti', non dico modo, sed ƿdicetur de hoc in III libro, ubi quaeretur 'An una anima sit perfectior alia'.
[26] Ideo est alia opinio, quam teneo, quod formae elementares non manent in mixto secundum suas essentias, nec eorum qualitates.
[27] Unde non est alia difficultas quomodo forma mixti potest generari ex elementis, quam quomodo qualitas media potest generari ex extremis. Sicut enim ex actione colorum contrariorum generatur forma media, in qua magis assimilantur quam inter se, quae in comparatione ad utrumque non contrariatur utrique, sic ex elementis corruptis generatur forma mixti, in quo dicuntur manere sicut in effectu communi. Unde non est alia difficultas quomodo elementa manent in mixto, quam quomodo qualitates contrariae manent in media qualitate generata.
[28] Sed istud male intelligitur ab aliquibus, ac si quattuor elementa primo agerent mutuo et se mutuo corrumperent, et tunc educerent formam aliquam intermediam eorum.
[29] Sed istud est impossibile, nam dicimus quod mixtum generatur ex mixto, sicut patet frequentius: animal ex animali; similiter ex uno elemento generatur mixtum, sicut ex aqua generabantur pisces ƿet animalia volatilia. Nam quando forma elementi unius in tantum alteratur quod non potest manere sub qualitatibus inductis ipsius alterantis ab agente aequivoco, tunc corrumpitur forma illius elementi et inducitur forma mixti ab agente aequivoco et universali, sicut quando generatur lapis et minera.
[30] Credo autem quod numquam mixtum generatur ex quattuor elementis mutuo agentibus. Possibile est tamen quod concurrunt et quod ex eis generatur mixtum, non secundum priorem imaginationem quod 'mutuo se corrumpant et sic in materia eorum inducatur forma mixti': hoc enim est impossibile, quia si loquamur de duobus elementis (ad propositum sufficit), si ignis agat in aquam et e contra (quodlibet in aliud), tunc quaero: aut ignis manet quando corrumpit aquam, aut non; si non, igitur illud quod nihil est, corrumpit aliud, si maneat, igitur post corruptionem aquae remanebit ignis. Et sic de aliis elementis. Impossibile igitur est quod generatur mixtum ex eis ex mutua eorum corruptione.
[31] Item, nullum agens est imperfectius producto, immo omne agens est perfectius producto si est aequivocum agens; mixtum vero est nobilius elementis; igitur per actionem suam non possunt generare mixtum.
[32] Dato etiam quod fingeretur quod corrumperentur mutuo et generaretur mixtum ex immissione alicuius speciei, ut aliqui fingunt, tunc non esset generatio per elementa, ita quod elementa per actionem suam non inducerent formam mixti, quia in illo instanti in quo inducitur forma geniti mixti, non erit mixtum ab ƿelementis, quia tunc elementa non sunt, et ideo oportet ponere aliud a quo generetur forma mixti.
[33] Dico tunc quod mixtum non generatur ex quattuor elementis.
[34] Unde frustra laborant illi qui quaerunt quomodo elementa concurrant ad generationem mixti: aut descenderent de sphaera sua, aut aliunde. Numquam de facto sic generatur mixtum, sed vel ex alio mixto vel ex uno elemento.
[35] Possibile tamen est quod concurrant quattuor elementa, et quod ex eis generetur mixtum isto modo, quod elementa agant et alterent se et tunc quod corrumpantur ab aliquo agente aequivoco, quod quidem agens sic corrumpens inducat formam mixti.
[36] Ad primum principale, quando arguitur quod 'mixtio est miscibilium alteratorum unio', dico quod Philosophus multa dicit in illo capitulo, quae sunt pro et contra. Nam dicit in solutione dubitationis quod miscibilia non corrumpuntur nec salvantur; ƿet post addit unum verbum quod facit pro alia parte, quod non maneant: 'Quod generatur, aliud actu est, in potentia est ambo'.
[37] Dico igitur quod mixtio est quaedam generatio, sed non est omnino idem ac generatio: Generatio enim in communi non requirit nisi materiam et agens inducens formam, et materia et forma non miscentur; sed mixtio requirit plura quae miscentur, praeter agens. Et sic mixtio non est generatio, communiter loquendo de generatione.
[38] Item, in 'generatione simpliciter', quando unum elementum generatur ex alio, ibi generatum est simile generanti et dissimile corrupto. Sed in mixtione licet elementa corrumpantur, generatur tamen forma mixti, in qua magis conveniunt elementa quam inter se, nec illa forma est similis generanti; et ideo manent in illa forma sicut in effectu communi: et secundum hoc "salvatur virtus eorum". Mixtio igitur est miscibilium 'alteratorum prius' unio ƿin forma mixti sicut in effectu communi, in quo sunt virtualiter, et non secundum proprias essentias, quia tunc non esset mixtio sed iuxtapositio.
[39] Ad secundum, quando arguitur 'mixtum denominatur secundum qualitatem elementi praedominantis et sequitur motum eius', dico quod illa ratio est ad oppositam partem, quia licet habeat motum secundum elementum praedominans, tamen ex quo sunt ibi alia elementa, suus motus non esset omnino naturalis. Et ideo dico quod qualitates elementorum non manent in mixto, immo qualitates mixti sunt alterius speciei (ut patet per actiones earum, quae sunt alterius speciei); sed participat novam qualitatem, secundum quam plus convenit cum qualitate unius elementi quam cum qualitate alterius. Et ideo dicitur unum elementum esse dominans, quia secundum qualitatem suam plus convenit cum uno elemento quam cum alio; et sic sequitur motum consequentem illam qualitatem (ut gravitatem).
[40] Ad aliud, quando arguitur quod 'qualitates elementorum sunt in mixtis', dico quod mixtum non habet qualitatem elementi (nam caro non habet qualitatem ignis; unde calor animalis non est calor igneus). Verumtamen mixtum habet qualitates quae magis conveniunt cum qualitatibus elementorum quam qualitates elementorum inter se, propter earum remissionem.
[41] Ad aliud, quando arguitur quod 'animal corrumpitur ab intrinseco, et per consequens habet principium intrinsecum corruptivum, quod non potest esse nisi elementum', dico quod si formae elementares in mixto essent causa corruptionis, cum quae libet pars mixti sit mixta, sequeretur quod quaelibet pars haberet unde corrumperetur a se, quod non est verum. Unde sicut partes ƿorganicae in animali habent alias formas substantiales (ut in III dicetur), ita etiam habent alias qualitates praedominantes. Nam partes animalis sunt diversarum complexionum, nec omnia organa habent eandem complexionem, sicut organum visus et auditus. Unde si humor aqueus et in quo dominatur aqua (ut in pupilla) poneretur in aqua, corrumperetur; quod non esset nisi aliam qualitatem haberet quam aqua. Similiter est de aere, qui dicitur dominari in instrumento auditus, si poneretur in aere.
[42] Dico tunc quod partes animalis habent varias et diversas complexiones, sicut cerebrum est frigidum et cor calidum; et quando in cerebro nimis dominatur frigiditas, tunc magis frigidat alias partes, contra naturalem complexionem earum, et sic corruptio causatur in animali quando partes principales nimis alterantur secundum qualitates contrarias. Et ideo fiunt medicinae, ut quando una pars nimis dominatur in aliqua qualitate, qua potest alterare nimis alias partes contra naturalem complexionem earum, tunc per medicinam moderatur et ad statum propriae complexionis temperatae revocatur.
[43] Sed si accipiatur aliquod mixtum cuius partes sunt eiusdem complexionis et non contrariae, sicut mixtum inanimatum (ut lapis aut aurum), numquam corrumpetur a principio intrinseco, non plus quam caelum; sed corrumpitur a contrario extrinseco. Unde si non esset contrarium extra corrumpens lapidem, supposita generali conservatione Dei, lapis in aeternum conservaretur sicut caelum. Unde nullum mixtum quod habet qualitates non repugnantes, corrumpitur a principio intrinseco, vel si habeat unam qualitatem. Sed partes organicae in animali habent qualitates repugnantes, ƿsecundum quas natae sunt alterari ab invicem et sic causare corruptionem in animali.
[44] $a Notandum autem est quod non solum animal est corruptibile ab intra praedicto modo, quia scilicet partes sunt diversae complexionis et una pars potest alterare aliam qualitate sibi repugnante (ut cerebrum infrigidare cor, aut e contra), sed etiam alio modo est corruptio in animali ab intra, quia quaelibet pars animalis in se est corruptibilis, quia quaelibet pars animalis est nutribilis, et ideo habet unde quaelibet pars potest corrumpi, quia omne nutribile habet calorem naturalem et humorem, et illud calidum cum hoc quod nutritur in illo humore, consumit humorem; unde humor ille semper est inferius, sicut flamma ignis (secundum Philosophum, ubi supra, De morte et vita); et ideo in qua libet parte animalis sunt qualitates virtualiter contrariae. Sed non sunt qualitates elementares, sed qualitates mixtum consequentes, in quibus conveniunt aliquo modo qualitates elementorum. Unde humidum in animali non corrumpit se, quia est medium inter contraria; sed in qualibet parte sunt duae qualitates contrariae, quarum una est corruptiva alterius. Sed ista contrarietas qualitatum non est in mixto inanimato, ut in lapide; et ideo lapis non corrumpitur ab intra.
[45] Dicis quod partes animalis sunt magis intemperatae quam partes ƿinanimatorum; hoc non esset nisi ibi essent qualitates elementares, quae maiorem intemperantiam facerent.
[46] Dico quod qualitates in animali in se non habent maiorem intemperantiam, quia sicut haec sunt media inter contraria illa, ita illa. Sed tamen in comparatione ad invicem, maiorem habent intemperantiam, et hoc requirit diversitas partium organicarum in animali. a$
[47] Ad illud Commentatoris, quando dicitur quod 'elementum debet manere', dico quod secundum rei veritatem nomen 'elementi' et eius definitio convenit materiae primae, et similiter materiae si habens formam priorem possit manere sub forma posteriore. Sed vere et proprie non convenit igni et aquae etc.; verumtamen quia sunt infima corpora et sunt prima corpora ex quibus generantur alia, ideo possunt dici 'elementa'.
[48] Ad aliud dictum Commentatoris, quando dicitur quod 'tunc materia prima immediate reciperet omnes formas substantiales', dico quod dupliciter potest intelligi quod materia immediate recipiat formam elementi et mixti: aut immediate in perficiendo, aut immediate in transmutando. Primo modo est verum quod materia sicut immediate perficitur forma elementi, ita immediate perficietur forma mixti, et sicut immediate perficitur forma ƿvini, ita immediate forma aceti. Sed tamen non immediate in transmutando, ita quod sine ordine in transmutatione posset esse immediate sub forma mixti: nam prius secundum processum naturae materia est sub forma elementi et post transmutatur in formam mixti, sicut e contra in corrumpendo, et sic prius transmutatur in formam vini quam in formam aceti, sicut e contra in corrumpendo.

Notes