Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D14/Q3

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D14
Jump to navigationJump to search


Latin English
[31] Utrum corpora caelestia habeant efficaciam aut aliquam influentiam super ista inferiora.
[32] Respondeo quod habent actionem primo super elementa, quia accedente sole plus de elemento inferiore convertitur in elementum superius (ut plus de aere in ignem), et ipso recedente plus de elemento superiore convertitur in elementum inferius. Et licet ipso accedente fiat rarefactio elementi inferioris, tamen parum durat, cum convertatur in ignem; et sic patet quod quando est generatio elementi in una regione, est corruptio in alia, et sic semper tota sphaera manet in eadem quantitate. ƿ
[33] Item, quantum ad motum localem, corpus caeleste habet influentiam super elementa, quia moventur ad motum corporis caelestis; unde et virtus moventis caelum recipitur in eis, licet non aeque efficaciter, quia efficacius in superiore quam in inferiore, sicut efficacius in caelo superiore quam in inferiore, sicut dicit Alpetragius. Unde, quantum ad motum, habent actionem super elementa. Et hoc patet de impressionibus, quae generantur in interstitio aeris, quod moventur circulariter. Similiter, hoc patet quantum ad motum aquae, quod luna habet ibi efficaciam, nam tumor aquae, ad quem sequitur fluxus et refluxus maris, sequitur motum lunae.
[34] Item, habent actionem quantum ad mixta imperfecta, cuius modi sunt impressiones, nam quod attrahatur nunc vapor siccus, nunc vapor humidus, non potest adscribi nisi corporibus caelestibus.
[35] Item, quantum ad mixta perfecta habent actionem suam, ut quantum ad mineralia, nam in una regione generatur aurum, in alia argentum, secundum quod diversimode moventur corpora ƿcaelestia. Item, hoc patet de sole quod ipso accedente plantae generantur et vivificantur, ipso recedente arescunt et moriuntur.
[36] Sed numquid astrologus potest esse iudex omnium in terra? Dico quod quoddam iudicium astrologorum potest esse certum, quoddam incertum, et quoddam non solum incertum, sed temerarium et perniciosum. Nam iudicium eorum quae proveniunt ex causa uniformiter se habente in caelo et frequenter, potest esse certum, sicut de fluxu et refluxu maris et de talibus. Sed quod erit pluvia cras vel ventus et de huiusmodi, quae causantur ex concursu diversorum, non potest esse certum iudicium, quia ibi non potest haberi experimentum ab uno homine, nec forte in vita duorum vel trium, quia quod nunc pluit, potest esse ex concursu talium stellarum, alias autem, quando concurrunt, potest esse quod non pluat, quia forte concurrit aliquid impediens; unde forte in vita hominis non erit talis concursus. Iudicium autem temerarium et perniciosum est dicere quod habent actionem quantum ad ea quae pertinent ad liberum arbitrium, ut quod talis erit suspensus vel tunc talis tali morte morietur. Unde licet corpora caelestia possint agere in corpus humanum et in organum et in phantasiam, et sic impedire actionem intellectus et facere hominem phreneticum, sed quod habeant actionem immediate circa intellectum et voluntatem, est omnino falsum.

Notes