Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D14/Q1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D14
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem decimam quartam quaeritur utrum sit tantum unum caelum mobile.
[2] Quod sic, videtur: Gen. 1: Fecit stellas et posuit eas in firmamento; igitur indistincte loquitur Scriptura de caelo stellato; et non est ponendum caelum mobile nisi propter motum stellarum salvandum; igitur non est nisi unum caelum mobile.
[3] Praeterea, pars caeli inferior movetur ad motum superioris, quia movetur motu diurno; sed "continuum est cuius est unus motus" omnium partium, ex V Metaphysicae; igitur pars inferior caeli est continua parti superiori, et per consequens totum est unum corpus continuum.
[4] Praeterea, 'plura non sunt ponenda sine necessitate'; sed non ƿest necesse caelum moveri nisi propter motum stellae, quia caelum, in quantum distinguitur a stella, est uniforme; igitur similiter se habet ad totum medium. Igitur non est necesse caelum moveri nisi propter motum stellarum; sed propter hoc non oportet ponere plura corpora caelestia nec plures caelos, quia motus stellarum possunt salvari licet ponantur in uno corpore, sicut corpora quae ponuntur in aqua.
[5] Contra: Stellae moventur, et hoc variis motibus; igitur si unum tantum esset caelum, stellae moverentur propriis motibus, et tunc sequeretur vel quod stellae scinderent caelum, vel quod derelinquerent vacuum, vel quod duo corpora essent simul.
[6] Respondeo primo quod oportet ponere octo caelos.
[7] Ad quod probandum suppono quod nulla stella movetur motu proprio, sed ad motum orbis in quo est, ita quod non recedit de loco in quo continetur, sed tantum movetur ad motum orbis in quo est, sicut probatur in II De caelo et mundo, quia sequeretur ƿvel scissura in caelo vel vacuum, vel duo corpora essent simul; non igitur movetur stella proprio motu, sed ad motum orbis in quo est.
[8] Ex isto sequitur quod omnis stella quae est fixa in orbe aliquo, est semper aequaliter distans a stella fixa in orbe eodem, quia non posset aliquando magis distare, aliquando minus, nisi moveretur motu proprio.
[9] Ex hoc sequitur ulterius quod cum septem stellae erraticae, sive planetae, non semper aequaliter distant a stellis fixis, et illae stellae fixae semper aequaliter distant inter se, quod stellae erraticae inter se non semper habeant aequalem distantiam, sed aliquando coniunguntur, aliquando una praecedit aliam, et aliquando quae praecedit postea est retro: sequitur quod nulla est in eodem caelo cum alia; et per consequens sunt septem caeli planetarum et octavum stellarum fixarum (quae semper sunt in aequali distantia). Et ita ad minus sunt octo caeli.
[10] Ulterius etiam probatur quod sit nonum caelum, quia unius corporis caelestis non est nisi unus motus proprius licet possent esse plures non proprii; sed caelum stellatum habet alium motum a motu diurno, qui est sibi proprius; igitur illum non habet a se. Sed quicumque motus non est proprius unius caeli, oportet ponere aliud caelum a quo habet; igitur sunt novem caeli.
[11] Minorem ostendunt astronomi, quia stella fixa in octavo caelo non semper habet aequalem distantiam ad terram in motu ƿsuo, quia "aliquando magis appropinquat ad meridiem et aliquando magis ad septemtrionem", sicut ostendunt per experimenta sua. Sunt igitur novem caeli secundum astronomos. Et de isto nono caelo facit Avicenna mentionem IX Metaphysicae; et Philosophus sibi non contradicit, licet mentionem de eo non faciat.
[12] Ulterius, praeter istos caelos, oportet ponere plures alios. Nam motus planetarum apparet in triplici differentia, scilicet: latitudinis, ƿlongitudinis, et elevationis et depressionis (quia non semper sunt in aequali elevatione a terra). Et licet Alpetragius probabiliter salvat duos primos motus secundum duplicem differentiam longitudinis et latitudinis, tamen tertiam non potest. Ideo propter illam differentiam salvandam ponuntur plures alii caeli, deferentes et revolventes.
[13] Ad quaestionem igitur dicendum quod non est tantum unum caelum mobile. ƿ
[14] Ad primum dicendum quod Scriptura indistincte loquitur de toto caelo tamquam de uno corpore, sicut dicit quod divisit aquas ab aquis, intelligens per 'aquam' omnia elementa quae tunc fuerunt.
[15] Ad aliud dicendum quod illa ratio primo non concludit, quia nullus concedit quod caelum continuatur sphaerae ignis et aeris, et tamen movetur ad motum caeli circulariter, sicut patet de impressionibus quae generantur (ut de stella cometa, quae movetur circulariter). Et dico quod movetur circulariter, ad motum caeli ƿsuperioris, caelum inferius non propter continuitatem, nec quia caelum stellatum movetur motu contrario aliis caelis et eos rapit (quia tunc esset ibi innaturalitas et violentia in motibus eorum), sed quia, sicut ponit Alpetragius, omnes caeli moventur ab oriente in occidens, tamen virtus moventis magis recipitur in caelo propinquiore quam remotiore; et ideo caelum superius citius movetur, et caelum inferius tardius. Et quia sic habet minorem virtutem, ideo motus suus incurtatur, non quia movetur contra caelum aliud; et propter illam incurtationem videtur quod movetur motibus contrariis, sicut si duo moverentur super eodem ƿcirculo, unum tardius et aliud velocius, quando venient ad idem punctum in quo incipiebant moveri, videntur moveri contrario motu.
[16] Unde illud exemplum quod faciunt aliqui, non est conveniens, scilicet: si homo moveatur super tabulam e contrario motam, rapitur suo motu et impeditur a termino, quem attingeret si non moveretur super tabulam. Hoc non valet, nam hoc ideo contingit, quia illud quod sic movetur, innititur alteri sicut alicui mobili; et sic est de homine moto in navi. Sed sic non est in corporibus caelestibus, quia unum in movendo non innititur alteri.
[17] Ad aliud dicendum quod oportet ponere plures caelos propter motum stellarum, quia si essent in eodem caelo et non possent moveri propriis motibus, semper essent in aequali distantia.

Notes