Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D12

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem duodecimam quaeritur utrum in substantia generabili et corruptibili sit aliqua entitas positiva distincta a forma, quae dicatur esse materia.
[2] Quod non, videtur: VII Metaphysicae: 'Materia nec est quid, nec quale, nec quantum, nec aliquod eorum quibus determinatur ens'; igitur nihil est distinctum a forma.
[3] Si dicatur quod non est in actu aliquod istorum, sed in potentia, contra: aut est in potentia materia, aut forma, aut compositum. Non duo ultima, quia si ponuntur in esse, accidit impossibile, scilicet quod sit forma aut compositum; igitur non est in potentia haec. Si autem sit materia in potentia, igitur nondum est materia; igitur nihil est, sicut prius. ƿ
[4] Praeterea, Philosophus V Physicorum probat quod generatio non sit motus. Et arguit 'quia illud quod movetur est, quod generatur non est'; igitur etc. (loquitur de subiecto generationis, quod generatur subiective). Si ista ratio sit bona, oportet quod illo modo quo affirmatur 'esse' in maiore, negetur in minore; sed in maiore affirmatur 'esse' in potentia, quia "motus est actus entis in potentia, secundum quod est in potentia; igitur in minore negatur illud 'esse'; igitur materia non "est ens in potentia.
[5] Item, si esset entitas alia a forma, esset per se intelligibilis sine forma, quod est contra Philosophum I Physicorum.
[6] Praeterea, si est aliqua entitas positiva, aut igitur est actus purus, aut compositum ex actu et potentia, aut solum potentia. Si sit tantum in potentia ens, igitur nondum est ens; igitur nihil est. Neutrum praecedentium potest esse, tum quia tunc materia esset per se scibilis, et non per analogiam ad formam (quod est contra Philosophum I Physicorum), tum quia possibile esset aliquid esse inferius ea, quod est purum potentiale, quod est contra Augustinum XII Confessionum, quia est "prope nihil". ƿ
[7] Item, specialiter arguitur quod non sit primum, scilicet actus, quia "in fundamento naturae nihil est distinctum", sed "actus distinguit". Item, 'actus et forma convertuntur'; sed materia non est forma; igitur non est actus.
[8] Item, specialiter non est secundum, scilicet compositum: tum quia est principium, et principium vult esse simplex, tum quia si esset compositum, tunc actus eius proportionaretur suae potentiae, et ita cum potentia sua sit infinita respectu formarum infinitarum, actus eius esset illimitatus et infinitus, tum quia 'est primus actus sine omni potentia', igitur similiter erit prima potentia sine omni actu.
[9] Contra: Secundum Philosophum V Metaphysicae cap. 'De causis', 'materia est res ex qua fit aliquid inexsistens ei', et tale est aliqua entitas positiva, alia a forma, quia forma non potest esse ex quo fit res (quia forma est terminus factionis, illud autem praecedit ex quo fit aliquid).
[10] Circa istam quaestionem tria concurrunt declaranda: primo quod materia est, secundo quale esse habeat et quale ens sit, et tertio quod realiter sit a forma diversa. ƿ
[11] Primum ostenditur per rationem Philosophi, quae efficacior est aliis (licet quidam eam contemnant). Formatur eius ratio sic: omne agens naturale requirit passum in quod agens agit (hoc patet ad sensum); illud passum, in quod agens agit, transmutatur ab opposito in oppositum; hoc oppositum non fit illud oppositum, ita quod nihil commune remaneat utrique (sicut albedo non fit nigredo); sicut igitur in transmutatione accidentali transmutans aliquid, movet illud ab opposito in oppositum, manens idem sub utroque oppositorum, ita oportet in generatione quod generans transmutet aliquid a forma in formam, manens idem sub utraque; illud dicitur esse materia. Haec est ratio Philosophi ƿI Physicorum, I De generatione et XII Metaphysicae cap. 1, et alibi pluries.
[12] Ad hanc rationem dicitur a quibusdam quod agens naturale agit in passum corrumpendum, et illud passum corrumpendum praesupponit in quod agat; sed in instanti corruptionis non praesupponit, sed tunc totum vertitur in totum, ex I De generatione.
[13] Contra: prius naturaliter est corrumpendum quam genitum fiat, et prius in originando et exsequendo; igitur si in isto instanti nihil corrumpendi manet in quo generans generat, nihil praesupponet suae actioni; et cum illa actio sit actio sua perfectissima, sequitur quod actione sua perfectissima generans generabit ex nihilo, quod est contra propositionem acceptam quod 'omne agens naturale praesupponit passum in quod agat'.
[14] Ad hoc dicitur quod 'aliquid produci ex nihilo' potest intelligi dupliciter: vel sicut de termino et initiative, vel sicut de parte et subiective. Primo modo non est verum quod generans generat ex nihilo, sed requiritur aliquid corrumpendum; et ideo generat de aliquo initiative vel in termino a quo. Sed secundo modo verum est quod generans generat ex nihilo, quia nihil corrupti manet in generato. Sed Deus utroque modo ex nihilo producit.
[15] Contra: agens quod habet in virtute sua totum effectum, non minus potest producere amoto quocumque quo posito magis debilitatur virtus eius quam fortificetur; sed per te generans habet in virtute sua activa totum effectum, quia nihil eius praesupponit in instanti generationis; igitur generans potest producere genitum amoto quocumque quo posito magis debilitatur virtus eius quam fortificetur. Per actionem autem in contrarium corrumpendum, ƿdebilitatur virtus eius activa et non fortificatur; igitur agens naturale amoto quocumque passo potest producere effectum.
[16] Confirmatur ratio: omne agens naturale, potens in aliquem totum effectum, de necessitate illum faciet non impeditum, ex IX Metaphysicae cap. 4, sicut etiam de necessitate producit formam, si non impeditur; sed agens naturale, ut ignis, habet in virtute sua totum effectum, ex datis; igitur non impeditum, sic producet totum effectum. Sed non impeditur per aliquem agentem, nec per absentiam alicuius contrarii passi (sed magis debilitatur per eius praesentiam); igitur absente aqua et quocumque contrario agente, producet ignem, et ita de nihilo omnino.
[17] Praeterea, aliae rationes sunt ad probandam praedictam conclusionem: Si non esset materia, manens eadem sub utroque contrariorum, nulla generatio passiva esset naturalis, quia si non esset materia, tunc nullus appetitus praecessit ad terminum generatum nec esset ibi aliquid quod naturaliter inclinaretur ad terminum generatum, nam forma corrumpenda non appetit, quia tunc appeteret sui ipsius corruptionem.
[18] Item, nulla esset generatio, quia generatio est a non subiecto ƿin subiectum, a privatione in formam, sicut corruptio e contra, et sunt duae mutationes habentes quattuor terminos distinctos, quia terminus 'a quo' corruptionis est forma et terminus 'a quo' generationis est privatio formae inducendae in aliquo apto nato, et sic de terminis 'ad quos'; si autem non esset materia, non esset aliqua privatio quae posset esse terminus 'a quo' in generatione, quia privatio non est nisi in subiecto apto nato ad habitum, inter formas autem disparatas non potest esse per se generatio, quia est de non subiecto in subiectum; et sic nulla esset substantialis mutatio, quia omnis mutatio est alicuius 'aliter se habentis nunc quam prius'; sed si nihil ignis corrupti manet, nihil ignis aliter se habet nunc quam prius.
[19] Praeterea, sic: aliqua substantia est corruptibilis per aliquid intrinsecum sibi, ex VII Metaphysicae cap. 5; sed nulla substantia est corruptibilis per hoc quod est forma simplex; igitur etc. Hoc non est nisi materia, ut dicit Philosophus ibi: 'Materia est qua res potest esse et non esse'. Vel sic: si non esset materia in composito, sed tantum forma, quodlibet creatum intrinsece esset aequaliter incorruptibile. Nam actus tantum et simplex non ƿest naturaliter corruptibilis nec inclinatur ad corruptionem: nam forma aeris nititur se salvare, nec est in aliqua aptitudine naturali ex se ad non essendum, ut videtur; si igitur aer esset tantum forma, sicut tu dicis, et quodlibet creatum, ita quod nullum ens haberet in se diversa principia (potentiale et actuale), sequitur quod quodlibet aequaliter sit incorruptibile intrinsece, non habens magis intrinsece aer quod sit corruptibilis quam caelum.
[20] Si dicas quod aer est corruptibilis et caelum non, quia 'aer habet contrarium et caelum non', contra: hoc nihil est ad propositum, quia contrarium non facit quod aer habeat principium intrinsecum corruptionis suae; si ergo aer non haberet materiam, intrinsece est aeque incorruptibilis sicut caelum. Unde prius oportet dare causam intrinsecam corruptionis quam habeat contrarium corrumpens. Et haec videtur esse ratio Philosophi VII Metaphysicae cap. 5, quod "omne generabile habet materiam: possibile enim est esse et non esse"; quo autem aliquid est tale intrinsece, est materia.
[21] Item, in causis materialibus est essentialis ordo sicut in efficientibus (ex II Metaphysicae); igitur est dare primum potentiale, ad quod sit status in causis materialibus: est ergo dare primum receptivum. ƿSed primum receptivum non est nisi ad actum primum, qui est substantialis; sed idem non recipit se ipsum; igitur primum compositum erit compositum ex receptivo et recepto.
[22] Praeterea, Augustinus XI Confessionum probat materiam esse, faciens eandem rationem quam Philosophus, quia 'oportet aliquid manere sub utroque terminorum mutationis': unde probat materiam esse, per mutationem (et ideo dicit Commentator quod transmutatio fecit scire materiam).
[23] Opinantur quod materia non est alia realitas absoluta a forma, sed quod forma est terminus intrinsecus materiae (et non ƿextrinsecus), quemadmodum quantitas terminata dicitur terminus intrinsecus interminatae, et sic quantitas terminata dicitur componi ex interminata et termino suo.
[24] Sed contra, sic: compositum est vere causatum a quattuor causis; sed nihil est naturalis causa rei, nisi quod habet realitatem absolutam; ergo si materia sit alia causa a forma, oportet quod habeat realitatem.
[25] Item, substantia per se dividitur in substantiam simplicem et compositam; sed non potest esse realiter composita, nisi habeat rem aliam a forma.
[26] Item, Augustinus XII Confessionum: "Fecisti, Domine, duo" etc.; et illud "prope nihil" est materia, quia forma non est prope nihil.
[27] Item, si forma esset terminus intrinsecus materiae, generabilia et corruptibilia non distinguerentur specie sed isti gradus sunt essentialiter idem tertio, scilicet materiae, nec est alterius rationis secundum illos; est ergo alia res a materia, manente semper eadem. ƿ
[28] Dices. quomodo ergo est 'transmutatio totius in totum'? Unde VII Metaphysicae 'albedo non generatur, sed lignum album', quod est 'totum secundum quid'; sed compositum substantiae est 'per se totum', igitur ibi compositum per se generatur et totum per se corrumpitur, et ideo per se ibi est transmutatio totius simpliciter in totum.
[29] Secundo, videndum est qualem entitatem habet. Et dico quod habet talem entitatem qualem exprimunt condiciones quas habemus de ea. Nam materia dicitur esse principium per se (ex I Physicorum), et etiam per se causa (ex II Physicorum); dicitur etiam per se esse pars geniti (ex V Metaphysicae, quia 'est ex quo fit aliquid inexsistens'); est etiam subiectum mutationis (V Physicorum), nam "sicut transmutatio secundum locum fecit scire locum, ita transmutatio in substantia fecit scire materiam"; est etiam aliquid manens sub utroque terminorum mutationis ƿet generationis in potentia ad formam; et additur, secundum theologos, quod est aliquid terminans creationem.
[30] Ex his autem apparet quale 'ens in potentia' sit materia et quo modo materia dicitur ens in potentia. Nam aliquid dicitur esse in potentia dupliciter: uno modo, quia est terminus potentiae, sive ad quod est potentia, et istud dicitur esse in potentia obiective (sicut Antichristus modo dicitur esse in potentia, et similiter albedo generanda); alio modo, dicitur aliquid esse in potentia ut subiectum potentiae sive in quo est potentia, et sic dicitur aliquid esse in potentia subiective, quia est in potentia ad aliud, quo tamen nondum perficitur (ut superficies dealbanda).
[31] Qui dicunt materiam esse ens in potentia primo modo, dicunt eam simpliciter esse non ens, nec videntur aliquo modo salvare intentionem Aristotelis.
[32] Unde materia non est ens in potentia illo modo, sicut patet ex praedictis condicionibus quae habentur a Philosopho: ƿNam illud quod est 'causa entis' et 'principium entis' (dico in actu), non potest esse potentialiter ens primo modo, ita quod sit terminus potentiae, sicut Antichristus est potentia ens.
[33] Quomodo etiam potest materia esse 'pars realis entis in actu', si tantum sit potentia ad essendum? Quia illud quod est terminus potentiae, non est pars realis entis in actu dum est sic in potentia.
[34] Item, quomodo potest esse 'subiectum mutationis actualis', si sic sit ens in potentia? Non enim erit subiectum mutationis tunc, sed terminus; tamen materia ponitur subiectum transmutationis!
[35] Item, quomodo materia esset 'una sub diversis formis sibi invicem succedentibus', si sic esset in potentia? Nam talis potentia ƿnumeratur secundum numerum actuum (ex III Physicorum), sed materia est una respectu oppositarum formarum.
[36] Item, si sic esset ens in potentia, non posset esse 'terminus creationis', quia quod terminat creationem, est realiter, et non in potentia.
[37] Est igitur ens in potentia secundo modo, sicut aliquod ens positivum, quod natum est recipere actum et est ens in potentia ad omnes actus quos potest recipere. Et sic est magis ens in potentia quam subiectum accidentis, quia minus in se habens actualitatis et maioris actualitatis capax.
[38] Si autem quaeras an debeat dici actus aut non, dico quod nolo de nomine disputare. Si enim actus dicatur ab 'agere', sic non est actus. Sed dico quod materia est aliqua realitas vera, quae cum realitate formae facit unum. Unde si actus et potentia accipiantur prout dividunt ens, sic actus dicitur omne illud quod habet entitatem suam extra causam suam, et sic materia, cum sit principium et causa rei, dicitur ens in actu; si autem accipiatur potentia ut est principium distinctum contra actum informantem, sic materia dicitur esse potentia (et sic loquitur Philosophus de actu VII et VIII Metaphysicae): sic enim actus distinguitur contra illud quod recipit actum, et sic materia non est actus, quia est principium receptivum actus; tale autem oportet esse denudatum ab omni actu. ƿ
[39] Contra ista arguitur per rationes fundamentales alterius opinionis: Si materia habeat propriam entitatem et non sit mere in potentia, igitur materia ponitur tale subiectum quale antiqui posuerunt ipsam, scilicet ens actu; sicut igitur ipsi non potuerunt salvare generationem, ita, ponendo materiam esse aliquid positivum, et non mere ens in potentia, non salvatur generatio. ƿ
[40] Praeterea, in aliis generibus est ita, quod illud quod est potentiale de aliquo genere, non est aliqua entitas de illo genere (sicut, quod est in potentia ad formam de genere quantitatis, non est de genere quantitatis, nec etiam quod est in potentia ad formam coloris, est de genere qualitatis, sed est superficies); ergo, similiter, quod est in potentia ad formam, scilicet ad formas substantiales, non erit aliquid positivum de illo genere, sed mere potentia.
[41] Praeterea, si materia esset aliqua entitas positiva, compositum congregaret in se plures entitates, et sic compositum non esset per se unum.
[42] Respondeo, secundum praedicta, quod si materia habeat praedictas condiciones, sicut habetur a Philosopho, et etiam quod est ingenerabilis et incorruptibilis, non est tantum ens in potentia, ita quod sit terminus potentiae (sicut anima Antichristi) et sic sit in potentia ad recipiendum suum esse proprium ab agente, sed est potentia receptiva et aliqua entitas in qua fundatur ratio potentiae receptivae respectu alterius (sicut in superficie respectu albedinis); et quanto est receptiva maioris actualitatis, tanto est magis ens potentiale, et ideo non est ita perfectum ens sicut illud ƿquod est subiectum formarum accidentalium, quia actus suus est perfectior; et quanto magis aliquid est capax maioris entitatis et actualitatis, tanto est imperfectius in se et minorem habens entitatem, sicut e contra quanto aliquid est perfectius, tanto minoris actualitatis est capax (sicut patet de substantiis separatis). Unde nisi materia esset entitas aliqua, generatio non esset mutatio, quia mutatio non est ubi nihil subicitur.
[43] Ad primum igitur istorum dicendum est quod non est necesse ponere, secundum hanc viam, generationem non differre ab alteratione, sicut antiqui habebant, qui posuerunt aliquod corpus in actu, habens formam naturalem (ut aerem aut aquam aut aliquod medium inter haec), esse subiectum generationis et esse totam substantiam rei naturalis, sicut substantia in rebus artificialibus; si enim ita esset, tunc transmutatio illius substantiae ad formam naturalem non esset nisi transmutatio ad 'actum secundum quid', qui sibi daret tantum 'esse secundum quid'; sed materia non est tale ens positivum ad formam et actum, sed est ens positivum dans esse simpliciter.
[44] Ad secundum dicendum quod si ponatur quod potentia ad formam alicuius generis accidentalis sit in illo genere intrinsece, tunc dicendum est quod potentiale principium cuiuslibet generis est aliquid positivum sicut et potentiale principium generis substantiae. Si autem ponitur quod illud quod est in potentia ad formam de genere accidentis non pertineat intrinsece ad illud genus (ut si potentia receptiva coloris propria sit superficies), tunc dicendum est quod potentiale generis posterioris est aliquid actuale ƿgeneris prioris; et cum non sit processus in infinitum, oportet stare ad genus substantiae, quod potentiale principium illius generis sit de illo genere aliquid positivum, habens entitatem positivam.
[45] Ad tertium, quando arguitur quod si materia haberet propriam entitatem, non esset per se unum compositum, dicitur a quibusdam quod materia habet triplex esse: unum esse habet, si esset separata a forma, quod sibi daretur ab agente supernaturali; aliud habet esse quiditativum, "quo est quaedam capacitas formarum", de quo patet XII Metaphysicae: "Materia prima est unum secundum substantiam, multa secundum habilitatem"; tertium, sibi proprium et certissimum, sibi a forma communicatum, "quo est fulcimentum compositi".
[46] Dicunt igitur quod si materia maneret in composito secundum illud esse quod sibi communicaretur ab agente supernaturali ƿ(si esset separata), non faceret unum per se cum forma, nec tunc compositum esset per se unum, sicut nec materia in re artificiali facit unum per se cum forma artificiali; sed illud esse non habet in composito (licet posset habere per actionem agentis supernaturalis, si esset separata), sed habet in composito tantum suum esse quiditativum et esse communicatum sibi a forma; et ideo compositum est per se unum, habens tantum unum esse actuale. Et sic intelligendum est illud II De anima: "Non oportet quaerere si est unum anima et corpus, sicut nec ceram et figuram"; ubi Commentator: "Congregatum non dicitur unum, nisi propter unitatem exsistentem in forma. "
[47] Sed istud non videtur verum, quia nullus actus novus fit, nec actionem novam oportet ponere circa accidens, ex hoc quod destruitur suum subiectum et ipsum conservatur; unde nihil positivum, nec absolutum nec relativum, ex hoc causatur circa accidens separatum. Eodem modo, si materia posset conservari sine forma vel corrupta forma, sicut ipsi concedunt, non oporteret aliquod ƿesse novum sibi communicari a Deo, sic separantem eam: tunc enim materia non posset esse per se si non posset separari nisi daretur aliquod esse novum, quia tunc non posset esse per se nisi sibi communicaretur esse et actus; et tamen est ad propositum quod non potest esse sine illo actu et sine illo esse, sicut nec sine sua propria forma. Unde si materia esset separata, nihil de novo haberet, sed tantum negationem compositionis vel coniunctionis eius cum forma, sicut si accidens sit separatum a subiecto suo.
[48] Ideo respondeo quod secundum illud esse quod haberet si esset materia separata, est perfectibilis a forma.
[49] Sed quomodo tunc est compositum unum? Dico quod oportet alterum istorum dare: vel quod omne 'per se unum' sit simplex et non realiter compositum, ita quod ens non dividatur per 'simplex' et 'compositum', vel quod omne compositum componatur ex aliquo et nihilo, vel quod omne compositum et 'per se unum' componatur ex aliquo et aliquo. Et quia prima duo sunt incompossibilia, ideo tenendum est tertium, quod compositum est 'per se unum', non simplex, sed unitate conveniente supposito, habens in se rem et rem.
[50] Sed quomodo tunc 'homo albus' non est per se unum, sed corpus animatum est per se unum? Dico quod sicut unum in communi est passio entis in communi, ita determinatae unitates sunt determinatorum entium passiones, ƿet sicut non est medium inter ens in communi et suam passionem unitatis, ita nec determinati entis respectu suae unitatis, sed per principia sua propria habet illam unitatem. Unde Philosophus VIII Metaphysicae dicit quod 'entia simplicia, quae non habent materiam, non habent aliquam causam suae unitatis, sed statim sunt unum'; sed compositum non habet aliquam causam nisi resolvendo ipsum in sua principia, quia materia est materia et forma est forma; ideo compositum ex materia et forma est unum, quia "hoc actus et illud potentia", sicut ibi dicit Philosophus; quia enim non est medium inter materiam et 'ipsam esse causam' in genere suo, nec inter formam et 'ipsam esse causam' in genere suo, ideo per se faciunt unum. Sed non sic est de ' homine albo', quia alterum non est per se potentia et alterum actus simpliciter, sed per accidens unum est in potentia ad aliud; et ideo per accidens unum faciunt.
[51] Sed quomodo possunt aliqua primo diversa constituere unum per se? Dico quod illa quae sunt primo diversa, non possunt constituere aliquod 'idem', sed quanto magis sunt diversa, tanto magis sunt disposita ad constituendum unum per se; ad hoc enim quod ex aliquibus fiat unum per se, requiritur non identitas partium.
[52] Tertius articulus est quod materia habet realitatem distinctam a forma. ƿ
[53] Hoc autem probatur per rationem Philosophi I Physicorum, qui non solum dicit quod materia sit, sed quod realiter differat a forma, quia oppositum non mutatur in oppositum, sed corrumpitur et aliquid idem manet sub utroque terminorum; idem autem non simul est et non est; igitur materia differt a forma sua quae iam corrumpitur, et materia non, per rationem Philosophi.
[54] Dicitur quod ratio Philosophi non sit quod materia et forma differant re absoluta, sed tantum re relativa.
[55] Contra: tunc omnis productio in genere substantiae esset minoris perfectionis quam alteratio, quia per alterationem acquiritur entitas absoluta.
[56] Si dicas aliter, ut quidam dicunt, quod forma non tantum differt a materia re relativa, et non tantum acquiritur relatio per generationem, sed entitas positiva, quae tamen est non alterius rationis ab essentia materiae, sed est eius proprius terminus intrinsecus (sicut ponitur exemplum de dimensione interminata et terminata, quae non sunt duae essentiae, sed dimensio terminata est proprius terminus eius intrinsecus), nec sunt duae essentiae in termino motus, sed entitas absoluta (sed non alterius rationis, in termino mutationis, a materia, sed eius terminus intrinsecus), contra: tunc omnes formae naturales, quas materia potest recipere, erunt eiusdem rationis cum materia, et per consequens eiusdem rationis inter se; et ex hoc sequitur ulterius quod non erit differentia specifica rerum naturalium, nec per consequens erunt contrariae actiones ita nec generatio nec corruptio. ƿ
[57] Praeterea, aliqua forma est per creationem (ut anima humana intellectiva), et per consequens erit alterius rationis et non eiusdem naturae cum materia; sed licet forma ad aliud et aliud agens comparetur, non tamen ex hoc habet aliam comparationem ad materiam (hic enim non est fugere, nisi ubi fides cogit hoc ponere; sed sequendo rationem, non variatur comparatio formae ad materiam propter comparationem ad aliud et aliud agens; omnis igitur forma habet similem comparationem ad materiam); propter igitur agens extrinsecum, non erit alterius vel eiusdem rationis cum materia. Si igitur sit aliqua forma, perficiens essentialiter materiam, quae sit alterius rationis a materia, quidquid potest esse terminus actionis agentis creati, poterit esse terminus agentis increati (ut, si agens naturale potest inducere formam ignis in materia, sequitur quod hoc potest fieri per actionem agentis increati); si igitur forma quam Deus facit in materia, sit alterius rationis a materia, sequitur etiam quod forma inducta per actionem agentis naturalis sit alterius rationis a materia.
[58] Concedo igitur quod materia est alia res a forma et alterius rationis.
[59] Sed contra hoc arguunt quidam quod secundum Philosophum in fine VIII Metaphysicae 'causa quare ex potentia et actu ƿfit unum, non est aliud nisi movens de potentia ad actum'. Et Commentator dicit ibidem quod 'non est nisi agens, extrahens in actum illud quod fuit in potentia'; et extractio, secundum ipsum, de potentia in actum "non largitur multitudinem, sed perfectionem". Tunc arguitur: si per generationem acquiritur materiae alia realitas quam prius habuit, tunc generatio sive extractio de potentia in actum non tantum tribuit perfectionem sed multitudinem.
[60] Ideo dicunt isti quod dictum Philosophi, scilicet quod compositum est unum quia "hoc actus, illud potentia", debet intelligi de potentia praecedente actum, non quod potentia cum actu faciat unum, sed quia generatum et compositum prius fuit in potentia et per agens extrahitur in actum, illud idem quod nunc est in actu, prius fuit in potentia.
[61] Sed licet haec expositio sit vera, non est tamen sufficiens. Si enim esset sufficiens, quodlibet ens esset vere simplex; non enim ex hoc quod prius fuit in potentia et modo in actu, est unum unitate compositionis, quia albedo non est magis composita si prius fuit in potentia et modo in actu quam si semper fuisset in actu simplex; si etiam crearetur, prius secundum se totum fuit in potentia et postea in actu. Haec enim via, quae procedit per hoc quod idem ante generationem est in potentia et postea in actu, non ostendit quomodo ex potentia et actu fit unum, sed quomodo idem est quod quandoque est in potentia et quandoque in actu. Unde ƿPhilosophus ibi in VIII distinguit inter unitatem identitatis et inter unitatem compositionis, quae est ex unitis, nam 'quae non habent materiam', sed sunt simplicia, 'unum statim sunt'; unde non est ibi dubitatio quomodo aliquid est unum sicut est in composito ex actu et potentia.
[62] Ideo dico quod duplex est potentia: nam alio modo dicitur generabile in potentia ante generationem et materia in potentia ad formam, sicut alio modo dicitur subiectum generationis generari et generabile generari; nam primo modo subiectum denominatur a forma sua, vel a proprietate, sed secundo modo via denominat terminum.
[63] Unde sciendum quod in generabilibus et corruptibilibus concurrunt potentia totalis obiectiva et partialis subiectiva. Et ex potentia obiectiva agens trahit ad actum illud quod est in potentia obiectiva, ut puta terminus generationis, quod est compositum, quod totum ita erat in potentia sicut quando est in actu; et ideo largitur perfectionem, et non multitudinem. Sed quia ista potentia obiectiva fundatur in potentia subiectiva, ideo concomitatur alia extractio, secundum quam entitas actualis extrahitur de illo quod erat in potentia subiectiva ad recipiendum illam; et ideo etiam modo extractio non largitur multitudinem, sed perfectionem: ƿeadem enim forma quae extrahitur ex potentia subiectiva materiae, praefuit potentialiter in ea. Sed si intelligatur quod generans non largitur multitudinem in actu, falsum est; plura enim in actu largitur quam prius erant; forma enim est modo in actu, quae prius non erat in actu
[64] Unde potentia qua totum generabile est in potentia antequam generetur, est potentia obiectiva, et tunc generabile est terminus potentiae, sed materia est in potentia subiectiva respectu formae. Utraque enim invenitur potentia quando aliquid generatur; quando enim aqua corrumpitur et ignis generatur, dum aqua corrumpitur, est ignis ibi in potentia, et etiam materia aquae in potentia ad formam ignis. Sed istae potentiae sic se habent in rebus naturalibus, quod semper prima fundatur in secunda, quia realiter et naturaliter compositum est in potentia propter materiam praeexsistentem, quae est aliquid eius, quia sub forma eius, iuxta illud VII Metaphysicae cap. 5: 'In omni generato oportet aliquid praeexsistere, quod sit per se pars generati'.
[65] Si igitur loquimur de potentia secundum quod totum est in potentia, tunc extrahens de potentia in actum non largitur multitudinem, quia illud idem quod prius fuit in potentia postea est in actu, sed largitur perfectionem, quia prius habuit esse imperfectum (quia in potentia), et nunc esse perfectum (quia esse in actu). Quia autem omne generatum habet partem praeexsistentem, in qua inducitur forma aliqua de novo, ideo extractio de illa potentia subiectiva ad actum, quem recipit, largitur multitudinem, et non tantum perfectionem, quia aliquam realitatem largitur in materia ƿquae non praefuit in materia, cum prius fuerit sub privatione eius et modo non.
[66] Patet ergo quod Commentator verum dicit, sed tamen non sufficit ad intentionem Philosophi. Unde sicut solum agens est causa quare compositum prius est in potentia, postea fit in actu, ita ipsum solum est causa quare prius exsistens materia in potentia ad formam postea fit actu sub ipsa et fit ex eis unum. Huiusmodi enim unitatis nulla est causa intrinseca nisi quia "hoc actus et illud potentia".
[67] Et tunc iam non est dubitatio, quia hoc est prius notum: sic ut enim per se notum est quod ens simplex est per se unum suo modo, ita est quod ens compositum sit suo modo unum; nec est aliqua causa, nisi quia 'hoc materia et illud forma', sicut non est aliqua causa quare sunt tales causae intrinsecae constituentes causatum.
[68] Sicut igitur ens simplex se toto est ens et unum, ita ens compositum ex principiis essentialibus (cuiusmodi sunt materia et forma, quae sola nata sunt aliquod ens per se constituere) est per se unum, et hoc est aliqua unitate alterius rationis ab unitate simplicitatis: sic ab ista entitate alia est entitas. Unde sicut unum in communi sequitur ens in communi (ita quod nullum est medium nobis notius ad hoc demonstrandum, nec forte aliquod medium re aliud a quiditate extremorum), ita singula entia secundum proprios gradus entitatis sequitur immediate propria unitas. Sicut ergo non omnis entitas est unius rationis, ita nec omnis unitas; nec est alia ratio diversae unitatis nisi diversa ratio entitatis quam consequitur.
[69] Ad primam rationem principalem, quando dicitur secundum Philosophum, quod 'materia non est quid, nec quale, nec ƿquantum, nec aliquod eorum quibus determinatur ens', dico quod hoc non dicitur secundum intentionem Philosophi, sed hoc dicitur in opponendo pro falsa parte, quod videtur ex epilogo sequente "sic quidem intendentibus", et ex adversatione, quia statim arguit ad oppositum: " Sed impossibile" etc.; nunc autem non consuevit Aristoteles inter argumenta pro et contra ponere determinationem quaestionis, sine aliqua nota solutionis.
[70] Si dicas quod Philosophus exponit rationem materiae cum dicit "Dico autem materiam, quae secundum se neque quid, neque quantum", etc., dico quod exponit rationem materiae secundum intentionem aliorum, pro quibus prius arguit.
[71] Aliter potest dici (si certatur de verbis) quod materia "non est aliquod eorum quod potest determinare ens ", quia tantum est determinabile; licet tamen non sit entitas determinativa nec terminativa, est tamen entitas determinabilis.
[72] Sed si arguitur (ut videtur) ex hoc quod omnia praedicantur de materia denominative, igitur nulli est idem essentialiter, quia ƿpraedicatio denominativa distinguitur contra essentialem per hoc quod in ea unum extremum non est essentia nec de essentia alterius, dico quod istud non concludit in praedicatione denominativa neque videtur pro eis, quia Aristoteles IX Metaphysicae cap. 7 vult quod materia denominative praedicatur de composito, quia "non est illud sed illinum"; ergo non intelligit quod sit subiectum proprie praedicationis denominativae respectu omnium aliorum, quia praedicationes denominativae non convertuntur proprie, sicut nec essentiales, ex I Posteriorum; quia materia praedicatur de toto, igitur totum, ut videtur, non praedicatur de parte, et ita non denominative omnia praedicantur de materia. Similiter, si materia denominative praedicatur de toto, 'nihil' autem nec praedicatur de aliquo nec denominat ipsum, igitur sequitur oppositum ex praedicatione denominativa. ƿ
[73] Respondeo igitur quod nec pars de toto nec e contra praedicatur proprie, sed aliquo modo denominative, sicut 'materia non est homo, sed humana', et e contra 'homo non est materia, sed materiatus', 'non anima, sed animatus'. Verumtamen non praedicatur pars de toto denominative sicut Philosophus in Praedicamentis loquitur de praedicatione denominativa accidentium, quae cadunt ad aliquid quod est alterius naturae; sic autem non est pars aliud simpliciter a toto, unde non praedicatur denominative praedicatione extrinseca alterius generis, sed concernendo illud ad cuius naturam pertinet. Et sic etiam in coniuncto praedicationes essentiales sunt denominativae, ut 'homo est animal', quia non praedicatur ibi quiditas ut quiditas, sed quiditas ut concernit.
[74] Unde sciendum quod denominativa proprie dicuntur quae dicuntur cadentia ad aliud, ut patet in Praedicamentis. Casus autem iste potest esse vel accidentis ad subiectum, vel formae ad suppositum eiusdem naturae. Et secundum hoc duplex est denominativa praedicatio: una accidentis denominantis subiectum, alia formae non acceptae in abstracto, nec secundum rationem quiditatis absolute, sed quasi in concreto per cadentiam formae ad suppositum naturae suae; et isto modo omnia superiora dicuntur de inferioribus essentiali praedicatione; et quatenus materia pertinet ad essentiam compositi, potest sic praedicari de composito. ƿ
[75] Ad secundum, quando arguitur quod 'illud quod movetur, est', dicendum quod secundum Commentatorem est aliquod accidens necessarium, ut privatio respectu materiae; et ita licet accidat quod homo aedificet, tamen necessario requiritur ut aedificator, cuius est primo aedificare, sit homo habens in mente artem aedificandi. Sic entitas actualis est condicio necessaria mobilis, licet forte non proxima, ex III Physicorum: 'Aes non in quan tum aes, sed in quantum potentia statua, movetur'; sed subiecto generationis non est necessaria actualis exsistentia sive entitas, et hoc quantum ad generationem in universali. An autem propter pluralitatem formarum necessarium sit subiectum generationis habere actum aliquem, de hoc inferius. Unde intelligatur, si vis, de completa actualitate, quae semper est necessaria mobili.
[76] Ad aliud dicendum quod materia nec est actus nec compositum proprie loquendo (sive actus dicatur ab 'agere', sive ex hoc quod actuat aliud), sed est medium et entitas positiva quae est in potentia ut perficiatur alia entitate; unde concedo quod materia est entitas simplex, sed non pura potentia.
[77] Et quando arguitur quod non, 'quia materia scibilis est secundum analogiam, ergo non est aliqua entitas simplex sed potentia pura', dico, primo, quod ratio non concludit, quia ibi loquitur ƿPhilosophus de natura in communi, ut est per se principium transmutationis naturalis. Unde Philosophus, definiens motum in III Physicorum quod 'est actus mobilis' etc., non distinguit a generatione, sed convenit illa definitio generationi, et ideo in communi loquitur ibi de mutatione; sed in V Physicorum distinguit mutationem a motu. Si igitur ex hoc quod materia est subiectum generationis, et ita scibilis secundum analogiam ad formam, arguitur quod materia non sit entitas simplex, eodem modo potest argui de subiecto alterationis.
[78] Respondeo igitur quod scibilitas absoluta non est scibilitas completa alicuius in quantum est comparatum, sicut patet de aere et potentia statua: loquitur autem de materia ibi ut est principium transmutationis; hoc autem est in quantum est capax formae per transmutationem; igitur tunc cognoscitur ut principium, et sic cognoscitur in analogia ad formam, licet aliam notitiam absolutam habeat. Unde si intellectus absolute posset cognoscere materiam ƿin se sine respectu, non tamen ut est principium transmutationis nisi in analogia ad formam, quia sic est receptivum formae. Non sic etiam potest cognosci subiectum alterius transmutationis nisi in respectu ad formam.
[79] Sed estne possibile materiam absolute cognosci, sine analogia ad formam? Dico quod sic, quia sicut est entitas prior forma, ita est intelligibile quoddam prius forma; sed tamen a nobis non potest cognosci nisi in analogia ad formam, propter defectum intellectus nostri; nec etiam forma potest a nobis cognosci, nisi secundum analogiam, quia ex sensibilibus cognitis in formae notitiam inducimur per operationes sensibiles. Materia autem nullius operationis sensibilis est principium; et ideo ulterius ex formis succedentibus, quae sunt aliarum operationum principia, concludimus quod ad eas habet analogiam ut receptivum ad receptum. Sed tamen ab angelo et ab intellectu perfecto potest cognosci absolute; sed non ab intellectu nostro pro statu isto, qui nec movetur a maximis nec a minimis: non a maximis, propter imperfectionem suam, scilicet intellectus nostri; non a minimis et imperfectis, propter imperfectionem suam, sed et forte propter imperfectionem eorum.
[80] Ad aliud patet quod illud quod est minus 'pure potentiali', est nihil.
[81] Et ad alia etiam patet per dicta.

Notes