Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D1/Q2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D1
Jump to navigationJump to search


Latin English
[53] Utrum Deus possit aliquid creare.
[54] Quod non, videtur: Omnis mutatio est terminus alicuius motus; sed si aliquid crearetur a Deo, produceretur mutatione; igitur mutatio terminabit motum praecedentem. Aut igitur mobile quod movetur illo motu, prius ƿfuit creatum aut non: si sic, igitur ante primum motum erit motus; si non fuit ante creatum, habetur propositum.
[55] Praeterea, si aliquid crearetur de novo et creatio esset possibilis, illud prius non fuit et postea esset; sed 'prius' et 'post' sunt differentiae temporis.
[56] Praeterea, causa perfecta et determinata simul habebit effectum suum, quia si non simul haberet effectum suum, et esset causa perfecta, oporteret quod plus determinaretur. Ideo si Deus aliquando creavit, non semper fuit aequaliter determinatus ad creandum, et sic mutaretur.
[57] Et confirmatur ista ratio per Philosophum II De generatione: 'Idem, in quantum idem, semper natum est facere idem'; igitur si Deus semper idem non produxit sed aliquando, et aliquando non, non maneret omnino idem, sed mutaretur.
[58] Hoc idem confirmatur per Averroem VIII Physicorum, quod 'agens voluntarium si habet propositum agendi et non agat, hoc est quidem quia exspectat opportunitatem ad agendum'; igitur si Deus aliquando crearet, opportunitatem exspectaret, - quod non est verum
[59] Contra: Gen. 1: In principio creavit Deus caelum et terram etc.
[60] Respondeo quod 'creare' est aliquid de nihilo producere. Ubi includitur duplex aequivocatio: una ex parte huius praepositionis 'de', alia ex parte huius dictionis 'nihil'. ƿ
[61] Prima igitur aequivocatio est ex parte huius praepositionis 'de', eo quod potest denotare circumstantiam negativam vel affirmativam, sicut distinguit Anselmus. In proposito non dicit circumstantiam negativam (sicut cum dicitur 'ille loquitur de nihilo' quia non loquitur aliquid, quia nihil loquitur): tunc enim nihil crearetur. Si autem dicat circumstantiam affirmativam, tunc est ulterius distinguendum, quia aut dicit circumstantiam causalitatis aut circumstantiam ordinis. Non primo modo, quia quod nihil est, nullius causa est. Si autem dicat circumstantiam ordinis, tunc sensus est quod post nihil sit aliquid; et sic est ad propositum.
[62] Et sic ulterius distinguendum est 'de', eo quod potest denotare circumstantiam ordinis secundum naturam vel secundum durationem. Et secundum hoc sunt opiniones.
[63] Nam primo modo posuerunt philosophi creationem, dicentes quod primum efficiens est causa alicuius alterius, quod secum ab aeterno habuit esse; illud autem quod de se non est necesse esse sed possibile, habet esse post non esse secundum ordinem naturae. Huiusmodi autem creationem ponit Avicenna VI Metaphysicae suae ƿcap. 2: Omne habens esse ab alio, prius non est quam esse habeat, quia ex se non est; et sic, secundum eum, sapientes posuerunt creationem.
[64] Et sic etiam theologi concedunt creationem, quia post non esse secundum naturam habet esse, quod prius secundum naturam non est quam esse habeat.
[65] Sed tamen hoc sic intelligendum est, quod creatura prius secundum naturam habet non esse quam esse. Nam prioritas secundum naturam dupliciter potest intelligi: Uno modo, secundum prioritatem positivi ad positivum in uno esse (sicut materia et forma ordinem naturae habent in composito, et subiectum prius natura est accidente).
[66] Alio modo, aliquid alicui dicitur competere prioritate secundum naturam, non quia secundum veritatem sibi competat (ut positivum prius positivo), sed quia sibi competeret nisi aliud impediret. Et sic dicitur non esse prius secundum naturam competere creaturae, non quia non esse sit de natura creaturae ita quod creatura secundum suam essentiam non est (tunc enim non esse esset de essentia creaturae), sed non esse creaturae competeret nisi esset causa impediens, dans esse creaturae, - sicut dicimus quod materia secundum naturam prius est privata quam informata: et secundum se est privata non quia privatio conveniat sibi secundum naturam suam (ex se enim non est privata nec formata), sed quia privatio competeret sibi semper nisi esset aliqua causa impediens. Et ideo verius est dicendum quod creatura non ex se est, et materia non ex se formata est, quam quod dicatur quod creatura de se non est; unde sicut materia semper privata esset nisi agens daret sibi formam, ita creatura semper non esset nisi causa daret esse. ƿ
[67] Sic ergo intelligendo creationem, patet quod Deus creat, quia agens quanto fuerit perfectius in agendo, tanto minus praesupponit; igitur cum agens naturale in agendo praesupponat materiam, Deus qui est agens perfectius - nullam materiam praesupponit, et per consequens potest creare.
[68] Sed istam rationem adducunt aliqui ad probandum creationem secundo modo, ut quod Deus possit creare sic quod non esse praecedat esse duratione.
[69] Sed tamen non concludit sic, nisi quod Deus totum producat et quod totum dependeat ab eo; sed quod post non esse duratione totum producat, hoc non concludit.
[70] Praeterea, ista ratio non concludit creationem iam dictam, secundum quod philosophi posuerunt, quia philosophi bene concesserunt quod intelligentia quanto est superior, tanto est agens nobilius, - et tamen non concesserunt quamlibet intelligentiam posse creare (licet hoc dicat Avicenna); cum tamen hoc probat ratio, quia 'quaelibet intelligentia est agens nobilius quam agens naturale', ergo - secundum illam rationem - nulla intelligentia in agendo praesupponit materiam.
[71] Ideo aliter potest illa creatio sic probari: Deus immediate potest aliquid efficere; ideo potest praedicto modo creare aliquid, communicando esse post non esse natura. ƿ
[72] Antecedens est verum, quia si nihil immediate posset creare, nec mediate, et sic nihil esset creatum ab eo. Probatio consequentiae: si Deus producit aliquid, illud non est ex se necessarium, sed possibile, igitur capit esse post non esse natura; sed si immediate producit, nihil praesupponit in producendo, quia si aliquid praesupponeret, iam non esset immediatus eius effectus; igitur immediate producit illud de non esse in esse, nullo praesupposito: ergo creat illud praedicto modo. - Hanc autem rationem innuit Avicenna, ubi supra, VI Metaphysicae suae cap. 2.
[73] Si vero haec praepositio 'de' notat circumstantiam ordinis secundum durationem, sic negaverunt philosophi creationem, quia dixerunt quod Deus immediate potest producere, sed tamen quidquid producit immediate, necessario producit: et ideo illud quod immediate producitur ab eo, non habet esse post non esse duratione; illud autem quod mediate producitur ab eo, producitur mediantibus aliis causis, et ideo non producitur nisi aliquo praesupposito. Unde sic negaverunt creationem, dicentes quod 'ex nihilo nihil fit'.
[74] Sed supra, distinctione 2 et 8, probatum est quod Deus nihil ƿproducit necessario in universo, quia tunc nihil est contingens factum in universo; unde si prima productio non sit contingens, sequitur quod nulla alia sequens sit contingens. Hoc igitur supposito quod Deus potest immediate aliquid producere, et non necessario sed contingenter - sequitur quod potest creare, ita quod non esse duratione praecedat esse, quia si immediate producit aliquid, igitur in producendo nihil praesupponit (si enim praesupponeret, tunc non esset immediatus eius effectus); si autem contingenter produxit, ideo non sempiterno produxit, quia apud Philosophum 'illud quod est sempiternum, est necessarium'; si igitur contingenter produxit, igitur non sempiterno fuit aliquid immediate ab eo productum, et per consequens aliquando produxit aliquid de nihilo, cum prius non fuisset duratione.
[75] Alia est multiplicitas in hoc nomine negativo 'nihil', quia aut privat actualem exsistentiam, aut omnino esse exsistentiae et esse essentiae.
[76] Secundum hoc dicunt quidam quod creatio est alicuius de nihilo primo modo (quod non habet esse exsistentiae), - non tamen est de nihilo quia omnino est non ens, non habens quiditatem, quia nihil potest fieri nisi quod est possibile. ƿ
[77] Et hoc confirmant per Avicennam IV Metaphysicae, qui dicit quod super illud quod non est in se possibile, non cadit actio. Similiter Commentator super I Caeli et mundi vult quod potentia activa et passiva tantum respiciunt se, quod unum nihil potest sine alio. Similiter V Metaphysicae: potentia activa et passiva mutuo respiciunt se. Similiter Commentator XII Metaphysicae: tot sunt potentiae passivae in materia prima quot activae in motore primo.
[78] Modus ponendi illorum patet libro I distinctione 43: dicunt enim quod Deus primo habet potentiam activam ad se, et ex hoc necessario sequitur secundo potentia passiva in creatura ad se, et tertio sequitur relatio creaturae ad Deum, et quarto relatio rationis Dei ad creaturam.
[79] Sed contra: si Deus primo habet potentiam activam qua dicitur ad se, et illa producit creaturam ut possibile ad se, - quaero an in illa productione praesupponitur aliquid possibile, an non? Si sic, ƿergo non est prima possibilitas illa potentia passiva qua creatura dicitur ad se. Si autem non praesupponitur aliquid possibile in illa productione ex parte illius quod producitur, sed tantum potentia activa in producente, ergo ab aliquo producitur quod non est possibile ex parte sui, - et sequitur etiam quod in ista productione sit verissima creatio, ut supra argutum est in I libro.
[80] Praeterea, de alio quod dicitur, quod 'Deus primo habet potentiam activam qua dicitur ad se, et ex hoc sequitur potentia passiva in creatura', - contra hoc est argutum I libro distinctione 43, nam ante illam productionem res producuntur in esse intelligibili, cum primo eas intelligat antequam acceptantur a voluntate ut in esse producantur; ergo ista non potest esse prima potentia.
[81] Ideo dico quod in creando Deus producit aliquid de nihilo simpliciter, et tamen praesupponitur esse possibile et habere esse secundum quid.
[82] Quod autem praesupponitur creationi 'productum habere esse secundum quid', manifestum est, quia Deus est agens per intellectum et voluntatem; ergo illud quod producitur ab eo, praesupponitur habere esse cognitum et volitum, quod est 'esse secundum quid'. Et ex hoc fuit 'possibile ex parte sui antequam crearetur', quia si antequam crearetur habuit esse cognitum et volitum, igitur tunc non repugnavit sibi esse, et per consequens fuit possibile ex parte sui (licet istam possibilitatem habuerit a Deo, tamen in illo habet esse possibile). Verumtamen, licet ita fuerit possibile antequam producatur in esse per creationem, tamen ante illud esse posƿsibile, prius nihil fuit, sed sola potentia activa producentis praecessit. Unde in illa productione, qua sic producitur in esse intelligibili, nihil praesupponitur ex parte sui.
[83] Ad hoc quod addunt de Avicenna, pro alia opinione, dicendum quod non facit pro eis, quia ipse ibi ostendit quod 'omne quod est possibile, habet materiam', - et sic, quod 'nihil est possibile produci nisi prius fuerit possibile in materia'.
[84] Ad primam rationem, quando arguitur quod creatio est mutatio, dicendum quod si hoc sit verum vel non, inferius dicetur. Verumtamen non est mutatio sicut Philosophus loquitur de mutatione 'ubi aliquid subicitur'.
[85] Et quando dicitur quod 'omnis mutatio est terminus alicuius motus', dicendum quod falsum est. Unde illuminatio medii non est per se terminus alicuius motus, quemadmodum male dixit Averroes, nam verum est quod motus localis praecedit illuminationem ƿmedii, sed tamen non est proprius terminus eius, - sed caeli motus localis habet pro termino intrinseco aliquod 'ubi', et consequitur per accidens illuminatio medii tamquam terminus accidentalis.
[86] Ad aliud, quando arguitur quod 'causa perfecta et determinata simul habet effectum', dicendum quod falsum est, quia causa aeque determinata ex parte sui, habens actum primum, potest agere et non agere - sine mutatione sui - per solam approximationem passi. Sicut ignis, ante agere, est aeque determinatus ex parte sui ad agendum sicut quando actu agit, nec ad hoc quod agat mutatur, - et sicut per formam antiquam in naturalibus potest esse determinata actio, nec requiritur ulterior determinatio, sic in Deo per volitionem antiquam. Unde nec in naturalibus nec in voluntarie agentibus quaerenda est mutationis causa ex parte agentis. Si enim sol haberet radium stantem, et succederent diversa perspicua, nunc illuminaret unum, nunc aliud, sine ulla sui mutatione; eodem modo si medium posset producere et perspicuum. Ita Deus etiam, per voluntatem suam semper unam exsistentem, potest diversa producere secundum se tota, sine sui mutatione.
[87] Ad confirmationem, quando dicitur quod 'idem, in quantum idem, natum est facere idem', dicendum quod verum est in naturalibus, - et etiam potest esse verum in proposito, quia quod modo vult, semper voluit, non tamen pro semper.
[88] Ad secundam confirmationem dicendum quod non exspectat aliquam opportunitatem agendi. ƿ
[89] Et si quaeras quare nunc magis agit quam prius, dico quod 'indisciplinati est quaerere causam quorum non est causa: principiorum enim non est causa nec demonstratio', ex IV Metaphysicae. Nunc autem dico quod in contingentibus sunt aliqua immediata sicut in necessariis, sicut supra ostensum est in I libro: propositio enim cum sit contingens, medium inter extrema non potest esse necessario, quia numquam ex necessario sequitur contingens; et ideo, cum non sit processus in infinitum, oportet dare aliquam contingentem immediatam. Et ideo haec immediata est quod 'non voluit producere', et non est alia causa nisi voluntas divina, - sicut non est alia causa quare album repugnat nigro, nisi quia album est album et nigrum est nigrum. Unde in omnibus formaliter repugnantibus non est alia causa formalis repugnantiae quam rationes repugnantium.

Notes