Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D45

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem quadragesimam quintam quaeritur utrum Deus ab aeterno voluit alia a se. Quod non, videtur: Quia tunc Dei ad creaturam esset relatio realis, quia prius voluntas vult res in esse volito quam intellectus intelligat eas in esse, sicut supra dictum est, quia ante voluntatem intellectus apprehendit rem ut neutram.
[2] Sed contra: Voluntas divina nunc vult alia a se; et quod nunc vult, ab aeterno voluit; igitur etc.
[3] Quod concedo.
[4] Ad rationem dico quod nulla est relatio voluntatis divinae absolutae ad alia a se, - sed quando voluntas vult alia a se, tunc producuntur in esse volito et referuntur ad voluntatem divinam; voluntas autem divina sub ratione sua absoluta, et non per aliquem respectum, terminat istam relationem, sicut supra dictum est; sed postea intellectus potest comparare et relationem rationis sic causare, - sed hoc accidit, in quantum voluntas terminat relationem.
[5] Sed contra: quae est ista relatio rei productae in esse volito ad voluntatem divinam? Licet enim concedatur quod supra obiectum in esse cognito fundetur relatio rationis, in obiecto tamen voƿlito - ut volitum est - non videtur quod fundetur relatio rationis ex quo non causatur per operationem rationis; igitur erit realis, et sic ab aeterno alia a Deo habebunt relationem realem ad Deum.
[6] Respondeo quod ista divisio relationis est insufficiens, quod omnis relatio est realis vel rationis, proprie loquendo de relatione; immo dico quod omnis potentia habens actum circa obiectum quod aliquando est, aliquando non est, potest causare relationem rationis circa illud obiectum. Et ideo cum voluntas potest comparare volitum ad finem, potest causare relationem rationis, quia potest velle quod non est, sicut quod est, et comparare ad aliud. Et eodem modo de imaginatione, si ponitur potentia collativa: aliquando imaginatur quod non est, sicut quod est. Unde omnis potentia collativa, habens actum circa obiectum quod aliquando est, aliquando non est, potest causare relationem rationis.

Notes