Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D29

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem vigesimam nonam quaeritur utrum principium univoce accipitur secundum quod dicit proprietatem Patris, et communem notionem Patri et Filio, et secundum quod de tota Trinitate respectu creaturae. Quod non, videtur: Quia si istis modis est univoce principium, ergo secundum istos modos erit 'principiare' eiusdem rationis, - quod falsum est, quia Pater principiat Filium per modum intellectus, et Pater et Filius principiant Spiritum Sanctum per modum voluntatis.
[2] Contra: Sequitur: 'Pater est principium Filii, ergo est principium', - similiter 'Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti, igitur sunt principium', - similiter 'Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt principium creaturae, igitur sunt principium'; igitur etc.
[3] Dicendum quod principium non dicitur univoce secundum quod dicitur de principio ad intra in divinis et secundum quod dicitur de principio ad extra; dicitur autem univoce de principio Patris respectu Filii et de principio Patris et Filii respectu Spiritus Sancti.
[4] Primum patet, quia principium ad intra est relatio realis, sed principium Trinitatis ad extra est relatio rationis'; sed enti reali et enti rationis non est aliquid commune univocum: ens enim rationis non est ens nisi secundum quid, et per consequens non est per ƿse in genere relationis (si enim esset per se in genere relationis, esset ens per se; sed hoc falsum est, - tantum enim est ens deminutum, ex VI Metaphysicae); et ideo non dicitur univoce principium sic et sic.
[5] Secundo tamen modo dicitur univoce, nam a productione generatione et spiratione potest abstrahi secundum intellectum productio in communi sive principiatio, et illud sic abstractum convenit secundum eandem rationem huic principio et illi, et sic univoce hoc et illud dicetur principium.
[6] Ad rationem in oppositum dicendum quod principium per modum intellectus et voluntatis, licet sint diversae rationis ita quod quasi non sint eiusdem speciei, sicut dicimus illa esse eiusdem rationis quae sunt unius speciei specialissimae et opposito modo diversa specie sunt diversarum rationum, - sic non obstante quod sint diversa secundum speciem, potest aliquid esse eiusdem rationis in illis (sicut homini et asino, qui differunt secundum speciem); unde ab hac principiatione per modum intellectus et ab illa per modum voluntatis potest abstrahi aliquid commune eiusdem rationis in illis.

Notes