Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D21

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem vigesimam primam quaeritur utrum haec sit vera 'solus Pater est Deus'. Quod sic, videtur: Solus Deus qui est Pater, est Deus; igitur solus Pater est Deus. Consequentia patet in simili: 'solum animal quod est homo est rationale, igitur solus homo est rationalis'; igitur sic in proposito.
[2] Praeterea, solus Deus est Pater; igitur solus Pater est Deus. Consequentia ostenditur, quia tenet per conversionem, - aliter enim converti non potest propositio exclusiva.
[3] Praeterea, solus Deus est Deus; igitur solus Pater est Deus.
[4] Consequentia ostenditur dupliciter: Primo, quia 'Deus' in ista 'solus Deus est Deus' stat pro Patre et Filio et Spiritu Sancto; sicut igitur ex indefinita convenit inferre sub disiunctione singulare (ut 'si homo currit, ergo Socrates vel Plato currit'), igitur sic sequitur 'si solus Deus sit Deus, igitur solus Pater est Deus vel solus Filius est Deus'.
[5] Item, sequitur 'solus Deus est Deus, igitur nihil aliud a Deo est Deus, igitur nihil aliud a Patre est Deus'. - Probatio: sequitur 'aliud a Patre est Deus, igitur aliud a Deo est Deus' (quia 'aliud' non confundit terminum: si enim confunderet terminum, tunc cui additur non posset sine contradictione terminus alietatis vel diversitatis praedicari de aliquo; haec enim esset includens opposita 'Socrates est differens', quia relativum aequiparantiae dat intelligere ƿsuum correlativum: igitur sequitur 'Socrates est differens, ergo est differens a differenti', sicut haec 'Socrates est similis, ergo est similis simili'; si igitur 'differens' vel 'aliud' confunderet confuse, distributive, sequitur 'Socrates est differens a differenti, ergo est differens a se', quia ipse continetur sub 'differenti'; sequitur igitur 'aliud a Patre est Deus, ergo aliud a Deo est Deus'); igitur ex opposito 'si nihil aliud a Deo sit Deus, nihil aliud a Patre est Deus', et 'si nihil aliud a Patre est Deus, igitur tantum Pater est Deus', quia haec sufficienter exponit exclusivam (ut post probabitur).
[6] Contrarium ostendit Magister in littera.
[7] Dicendum quod, secundum Philosophum I Elenchorum, 'solus' dicit 'non cum alio'. Hoc igitur ponit circa significatum termini cui additur: aut igitur ponit hoc circa significatum termini absolute, et tunc tenetur categorematice, denotans naturam termini cui additur esse solitariam a pluralitate, et sic non conceditur 'solus' posse addi termino in divinis, quia ibi nihil est solitarium; aut ponit hoc circa terminum in comparatione ad aliud extremum, et sic tenetur syncategorematice, et sic haec vera est 'solus Deus est Pater', et haec falsa 'solus Pater est Deus'.
[8] Unde haec 'solus Pater est Deus' significat Deum inesse Patri et non alii, quod falsum est. Et hoc habetur per hanc exponentem 'nullus non Pater est Deus', - haec enim sufficienter exponit praedictam exclusivam: ƿManifestum est enim quod includit negativam exponentem. Et quod includit affirmativam, probatio: sequitur 'nullus non Pater est Deus, ergo nullus Deus est non Pater' et ultra 'ergo nullus Deus non est Pater', quia alterum contradictoriorum de altero et de nullo eodem ambo; igitur a quo negetur non Pater, de eodem affirmabitur Pater; et ideo ad negativam de praedicato infinito sequitur affirmativa de praedicato finito: 'Si Socrates non est non iustus, igitur Socrates est iustus'. Sed sequitur ulterius 'nullus Deus non est Pater, ergo Deus est Pater', et ultra per conversionem igitur Pater est Deus'.
[9] Ad primam rationem dicendum quod haec est distinguenda 'solus Deus qui est Pater, est Deus' secundum compositionem et divisionem: In sensu compositionis est falsa, quia significatur quod tota compositio implicata determinet subiectum, per quam contrahitur ad Patrem. In sensu divisionis est vera, - et tunc duo dicuntur de eodem subiecto sic: 'solus Deus est Deus', 'qui Deus est Pater'; et sic non sequitur ultra 'igitur solus Pater est Deus'. Sequitur tamen - in sensu divisionis - 'si solum animal quod est homo est rationale, igitur solus homo est rationalis', quia animal de quo verificatur 'rationale' non est commune irrationali, sed tantum homini prout sibi convenit 'rationale'; sed Deus de quo dicitur 'Deus', non tantum est Deus qui est Pater sed qui est Filius et Spiritus Sanctus. Unde est ibi idem commune tribus, et ideo non est simile.
[10] Ad aliud dicendum quod exclusiva habet converti in propositionem universalem 'de terminis transpositis', quia propoƿsitio non convertitur in quamcumque propositionem 'de terminis transpositis', sed in illam quae tantum capit de propositione conversa quantum potest capere de intellectu eius. Et ideo propositio universalis negativa non convertitur in propositionem particularem negativam, licet sequitur ad eam per consequentiam (non est convertens eam, quia non tantum capit de intellectu eius quantum possibile est ex vi conversionis). Sed propositio universalis tantum capit de propositione exclusiva quantum possibile est in terminis transpositis, nam exclusiva significat praedicatum inesse subiecto praecise, et ita non excedere ambitum subiecti, ex quo sequitur subiectum universaliter convenire praedicato; et ideo exclusiva convertitur in universalem et universalis in exclusivam, ut sequitur convertibiliter 'solus Deus est Pater, igitur omne quod est Pater est Deus' et e contra.
[11] Dices: Aristoteles non docuit I Priorum sic convertere propositionem universalem in exclusivam, sed tantum in propositionem particularem. Dico quod Aristoteles ibi docet convertere propositiones ad perficiendum syllogismos imperfectos, in quibus accipitur propositio universalis et per conversionem in particularem perficitur, et reducitur in syllogismum primae figurae; si tamen in syllogismo imperfecto accepisset propositionem aliam, exclusivam, illam convertisset in propositionem universalem.
[12] Ad aliud, quando arguitur 'solus Deus est Deus, igitur solus Pater est Deus', - dicunt quidam quod non sequitur, quia ƿaliam suppositionem habet terminus respectu exclusionis et respectu praedicati: Nam respectu notae exclusionis habet suppositionem simplicem (excluditur enim a forma), et ideo respectu exclusionis non convenit descendere ad aliquod suppositum; propter quod non sequitur cum exclusione 'si solus Deus est Deus, igitur solus Pater est Deus'. Sed quia respectu praedicati stat pro suppositis, ideo convenit inferre respectu praedicati suppositi sic: 'solus Deus est Deus, igitur Pater vel Filius etc. est Deus'.
[13] Contra. Hoc nihil est, nam sicut terminus in propositione habet unum significatum et unum intellectum essentialem, ita etiam et unum modum intelligendi et supponendi; unde non habet suppositionem respectu exclusionis, sed tantum sub exclusione supponit pro suppositis respectu praedicati, et ideo non habet duplicem suppositionem. Ideo dico quod terminus cui additur nota exclusionis, confunditur confuse tantum ab exclusione, sicut in propositione universali in quam convertitur stat confuse tantum; et ideo non convenit descendere ad aliquod suppositum nec actualiter nec sub disiunctione.
[14] Ad aliam probationem dicendum quod relativum aequiparantiae, in tota sua communitate acceptum, non refertur nec habet terminum alium ad quem possit referri, sed refertur in suis inferioribus. Sicut universale, acceptum in tota sui communitate, non refertur, quia non habet terminum distinctum prout abstrahitur ab hoc termino et illo omnino, - sicut ignis dicitur generare ignem in suis inferioribus, et si omnia individua ignis (et quae possunt esse) essent unum individuum ignis, ignis non generaret; sic in proposito, 'differens' - in tota sui communitate acceptum - non refertur nec dat intelligere terminum, quia sic non habet terminum, quia abstrahitur ab omni termino, sed refertur pro suis inferioribus. Et ideo non sequitur 'si est differens, igitur est differens a ƿdifferenti', quia hoc nihil est dicere, - sed sequitur quod sit differens a simili differenti, et tunc refertur pro suo singulari differenti, et per consequens non sequitur idem differre a se (sicut intendebat arguere).


Notes