Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D12

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿƿ[1] Circa distinctionem duodecimam quaeritur utrum Pater et Filius sint principium Spiritus Sancti in quantum omnino unum sunt aut in quantum sunt distincta aliquo modo. Et quod in quantum distincta sunt, videtur: Augustinus VI De Trinitate cap. 5: "Spiritus Sanctus est communio Patris et Filii"; sed communio sive nexus non est nisi duorum ut duo, quia communio non est duorum ut unum sunt in se, licet sint unum in nexu illo; ergo etc.
[2] Praeterea, si Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio in quantum unum sunt, non est hoc verum in quantum sunt unum in essentia nec in quantum unum in persona, igitur in quantum unum sunt in vi spirativa; sed hoc falsum est, quia tunc Filius et Spiritus Sanctus procederent a Patre ut Pater est duo principia, quod falsum est.
[3] Praeterea, actio est suppositi ut agentis, igitur distinctorum suppositorum erunt distinctae actiones; et si sic, igitur Pater et Filius ut habent distinctas actiones producunt Spiritum Sanctum; non igitur ut unum sunt spirant Spiritum Sanctum.
[4] Contra: Augustinus V De Trinitate cap. 17: 'Pater et Filius ad Spiritum Sanctum comparantur ut unum principium, non ut duo'. ƿ
[5] Circa istam quaestionem tria declaro: primo quod Pater et Filius sunt unum principium spirandi Spiritum Sanctum; secundo est videndum utrum unitas principii sit immediatior ratio in productione Spiritus Sancti quam distinctio aliqua personarum; et tertio an concedendum sit cum reduplicatione quod Pater et Filius in quantum unum sunt spirant Spiritum Sanctum.
[6] Primum ostenditur sic, quod Pater et Filius sunt unum principium productionis Spiritus Sancti: nam sicut Spiritus Sanctus est una persona, ita producitur una emanatione, quia impossibile est unam personam produci duabus emanationibus (tunc enim produceretur utraque et neutra, ut praeostensum est); et sicut est una emanatio qua producitur Spiritus Sanctus, ita est etiam unum principium tantum istius emanationis, quo principio elicitur, quia una emanatio non potest esse a duobus principiis perfectis, quia tunc esset ab utroque et neutro, ut ostensum est. Cum igitur Pater et Filius producant Spiritum Sanctum, et unica emanatione, ut probatum est, igitur habent unum principium istius emanationis. Unde Pater producens Filium communicat sibi voluntatem prius quam intelligitur aliquid produci a voluntate, ut praeostensum est, et ideo communicat Filio voluntatem fecundam, quae non repugnat Filio; habent igitur unum principium productionis Spiritus Sancti; et ita Pater et Filius sunt unum principium producendi Spiritum Sanctum, quia una voluntas fecunda.
[7] Sed quaeres an voluntas 'unde voluntas' in divinis sit sufficiens ƿprincipium spirandi Spiritum Sanctum: si enim sic esset, tunc voluntas in Spiritu Sancto. Dico quod sicut dictum est distinctione 6 'De potentia generandi in divinis', quod si potentia dicatur forma supra quam fundatur relatio potentiae, sic verum est quod voluntas est potentia spirandi Spiritum Sanctum; sed si loquimur de potentia proxima, sicut ibi est dictum diffuse, sic voluntas absolute non est potentia spirandi Spiritum Sanctum, sed sicut dicitur potentia proxima in creaturis quando excluditur impedimentum et est approximatio passi, sic hic voluntas est principium proximum ut est cum convenientia suppositi agentis; unde voluntas ut est in supposito conveniente actioni spirationis, sic est potentia proxima, et haec est voluntas cum vi spirante ut praecedit spirationem passivam in Spiritu Sancto. Et sic semper stat quod Pater et Filius sint unum principium spirandi Spiritum Sanctum.
[8] Sed de secundo est videndum utrum unitas voluntatis sit proxima ratio et immediata ad spirandum Spiritum Sanctum, vel proxima ratio sit distinctio aliqua.
[9] Et dicunt aliqui quod primo intelliguntur duo supposita, et secundo voluntas in eis et tertio ut voluntas habet concordiam ƿduorum in voluntate; concordia autem requirit distinctionem, et ita concordia necessario requiritur ad spirandum Spiritum Sanctum; et ideo est ibi aliqua distinctio, ut voluntas spirat Spiritum Sanctum, quia concordia fecunda. Sed sic non est de sapientia, quia sapientia potest perfecte intelligi in uno supposito, sed voluntas perfecte fecunda non est nisi in duobus suppositis. Quod probant per Richardum De Trinitate cap. 16: 'Plenitudo sapientiae est in una persona, sed non plenitudo caritatis'; item, in alio cap.: 'Amor non est iucundissimus nisi transeat ab uno in alium et e contra'. Et multa dicuntur ibi a Richardo pro ista opinione; unde dicit quod 'summe diligenti non sufficit nisi summe dilectus rediligat', et multa talia. Ex quo igitur spiratio consistit in mutuo amore, tunc spirant ut distincta, non solum suppositione sed etiam quia voluntas non est fecunda nisi ut concors, et ibi connotatur distinctio in vi concordi. Et vide opinionem ubi doctor eam scripsit.
[10] Sed quamvis ista dicat Richardus, tamen Augustinus dicit quod Pater et Filius sunt unum principium spirandi Spiritum ƿSanctum; et eius dictum est authenticum, quia ponitur in Decretalibus, 'De fide catholica' etc., "Firmiter", - et similiter, in concilio Lugdunensi hoc habetur.
[11] Contra igitur praedictam opinionem arguo sic primo, quod si amore mutuo, quo Pater et Filius diligunt se, produceretur Spiritus Sanctus, ante Spiritum Sanctum esset Spiritus Sanctus.
[12] Probatio consequentiae: Quando est principium perfectum producendi et in supposito vel in suppositis convenientibus actioni, in illo instanti possunt producere per illud principium; sed in illo instanti in quo Pater et Filius habent voluntatem et essentiam divinam praesentatam huic voluntati, tunc est principium perfectum producendi amorem infinitum et in suppositis convenientibus actioni, - tunc enim habent principium sufficiens ad producendum amorem adaequatum essentiae; igitur in illo signo in quo sic habent voluntatem, cui per intelligentiam repraesentatur essentia, est totum quod requiritur ad productionem Spiritus Sancti, qui est amor infinitus. Sed in illo signo non intelligitur Filius amare adhuc Patrem et e converso, sed tantum essentiam divinam praesentatam voluntati; igitur si Spiritus Sanctus produceretur actu amoris quo mutuo diligunt se, Spiritus Sanctus esset ante Spiritum Sanctum.
[13] Confirmatur: ante talem repraesentationem amoris, est essenƿtia praesens ut obiectum indifferens ad tres, et sicut essentia est ipsi intellectui divino ratio et principium intelligendi omnia, sic est obiectum voluntatis et ratio amandi omne amabile in illo instanti quando amant essentiam antequam amatur ut in Patre vel in Filio, quia relationes ex quo formaliter non dicunt perfectiones, non sunt ratio amandi; ex quo igitur ibi est amare actus infinitus et a principio infinito et actus amandi perfectissimus, producetur amor adaequatus, et ille est amor qui est Spiritus Sanctus; non igitur per illum amorem mutuum aut per repraesentationem amoris producitur Spiritus Sanctus.
[14] Praeterea, retenta eadem maiore quae prius, quod 'ubi est principium sufficiens producendi' etc.; sed ante actum secundum amandi quo amatur essentia in Patre vel Filio, potest intelligi voluntas in Patre et in Filio, et in isto priore habetur perfectum principium producendi, et non mediante volitione, quia volitio non est parens, sed voluntas ut voluntas (si enim voluntas sub actu secundo spiraret, ita quod mediante illo, tunc non libere spiraret, - sicut nec in nobis, si voluntas mediante amatione ut principio amaret et diligeret et esset parens, non libere diligeret, quia amare qualitas est naturalis, sicut intelligere; unde quando voluntas est sub volitione, tunc est sub qualitate naturali; igitur voluntas in divinis ante actum diligendi secundum est suffficiens principium spirandi, et non mediante volitione, sicut nec intellectus, non mediante intellectione sed per 'dicere' producit Verbum); igitur ante amorem qui ponitur ratio producendi, spiratur Spiritus Sanctus, quamvis sit ibi amare essentiale ante.
[15] Praeterea, quae perfectio attribuitur voluntati ex mutuo amore? Nulla. Si enim ratio est ratio aliqua perfecta in se, ƿest supposito ratio agendi; igitur cum voluntas sit sufficiens principium producendi Spiritum Sanctum et non habet perfectionem ex hoc quod est in duobus concordi modo, sequitur quod voluntas ut concors et per rationem concordiae non erit principium producendi Spiritum Sanctum.
[16] Praeterea, ratio quare in nobis amor est delectabilis propter redamationem, est quia redamatio ponit in illo qui redamat novam rationem diligibilitatis, - sicut diligo aliquem primo quia virtuosus, et si redamat, plus diligo eum, quia tunc habet novam diligibilitatem; unde ante redamationem in nobis non est obiectum omnino diligibile secundum omnem rationem diligibilitatis. Sed in divinis nihil additur diligibilitatis in Filio ex hoc quod redamat Patrem; igitur huiusmodi redamatio non requiritur propter productionem Spiritus Sancti.
[17] Praeterea, redamatio non est alia ratio diligibilitatis in dilecto et amato nisi sciatur illa redamatio: unde quantumcumque redamas me, non plus diligo te nisi sciam hoc; amor igitur repensus in quantum scitur esse repensus, est causa novae diligibilitatis. Igitur si talis mutuitas vel repensio amoris sit requisita ad productionem Spiritus Sancti, tunc Pater et Filius in quantum sciunt se mutuo diligere producunt Spiritum Sanctum, et ita Pater et Filius spirarent in quantum sciunt et scientes sunt, et non in hoc quod voluntatem primo habent, - quod falsum est, quia tunc Spiritus Sanctus non procederet per voluntatem.
[18] Praeterea, arguitur quod si de ratione amoris iucundissimi sit amor mutuus, cum Pater habeat amorem iucundissimum quo ƿest beatus, sequitur quod non esset beatus nisi amore mutuo; et ita formaliter et primo Pater esset beatus in diligendo Filium et in redamatione, et non in diligendo essentiam propriam, - quod non est verum.
[19] Ideo dico quod sicut dictum est supra de productione Verbi quod memoria ut est in actu primo (quae complectitur intellectum et essentiam sibi praesentem in ratione obiecti) est sufficiens principium ad producendum Verbum, et non mediante notitia essentiali, licet illa praesupponitur, ita dico secundum hoc quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum in quantum unum sunt, ita quod unitas in principio productivo sit immediatior ratio ad producendum Spiritum Sanctum, nam Pater et Filius quando habent essentiam divinam praesentem voluntati et ei unica intelligentia cognita repraesentatur, tunc hoc totum 'voluntas habens essentiam sic sibi repraesentatam' est omnino sufficiens principium et omnino unicum in Patre et Filio ad producendum Spiritum Sanctum. Unde licet voluntas praeexsistat in eis, operans actu essentiali, illa tamen non producitur, sicut nec Verbum actu intelligendi essentiali, sicut supra dictum est. Unde voluntas non ut exsistit sub volitione essentiali producit Spiritum Sanctum, sed voluntate secundum se cum essentia infinite amabili spirant Spiritum Sanctum. Et ideo ante mutuitatem et concordem dilectionem Patris et Filii, spiratur Spiritus Sanctus.
[20] Ad Richardum (Si debet salvari) dicendum quod tripliciter dicitur 'voluntas concors': vel quia concordat in actu secundo ƿcirca aliquod obiectum idem, et sic adhuc non est redamatio, sed post, in actu elicito est concordia et mutuitas; et sic non spirant, ut praedictum est, quia tunc voluntas non libere spiraret, si per talem volitionem ut per principium spiraret. Alio modo dicitur voluntas concors propter mutuam redamationem, nec sic spiratur Spiritus Sanctus. Tertio modo potest dici voluntas concors in actu primo, sed improprie, in quantum est voluntas respectu essentiae quae nata est habere actum secundum concordem, et sic concomitative respectu essentiae dicitur voluntas concors; unde magis dicitur voluntas esse eiusdem et ad idem, quam voluntas concors. Et ideo proprie non est dicendum quod Spiritus Sanctus spiretur voluntate concordi.
[21] Notandum breviter pro intentione Richardi, quod Pater et Filius dicuntur 'concorditer' spirare Spiritum Sanctum quia habent voluntatem concorditer in actu primo ut sunt spiraturi Spiritum Sanctum; et dicuntur mutuo se amare in producendo Spiritum Sanctum, quia voluntate qua producunt Spiritum Sanctum nati sunt mutuo se amare.
[22] Tertio dico quod haec 'Pater et Filius in quantum distincta sunt spirant Spiritum Sanctum' est distinguenda, eo quod potest esse reduplicatio formalis spirantium, et sic vera est, nam Pater et Filius, quae sunt formaliter distincta, spirant Spiritum Sanctum; vel potest denotare causam inhaerentiae praedicati ad subiectum, ita quod significaretur quod distinctio sit causa quare spirant Spiritum Sanctum, - et sic non est verum. ƿ
[23] Sed supposito quod in Patre et Filio sit unum principium spirandi, dubitatur an sint unus spirator an duo spiratores.
[24] Dico quod verius dicitur quod sunt unus spirator, quia nomen verbale videtur significare principium agendi sub ratione qua concernit suppositum, ut 'lector'; sed participium, ut 'legens', significat in fieri, sed 'lectio' illam actionem. Unde nomen verbale, ut 'lector', significat principium agendi per modum quietis, ut natum est denominare suppositum. Et quia una est vis in duobus suppositis, ut nata est dici de illis, ideo dicuntur unus spirator. Unde ex quo vis spirandi una est in duobus suppositis, et spirator hoc importat, scilicet vim spirativam ut in supposito per modum quietis, ideo sunt unus spirator.
[25] Contra: 'spirans, igitur spirator'; igitur sequitur 'sunt duo spirantes, igitur duo spiratores'.
[26] Dicunt aliqui quod non sequitur, quia adiectivum significat in adiacentia ad suppositum, et quia plura sunt supposita, ideo haec vera 'sunt duo spirantes'; sed substantivum significat in se, et ideo haec est falsa 'sunt duo spiratores'.
[27] Contra: significare 'in adiacentia' vel 'in se', sunt modi significandi adiectivi et substantivi; nunc autem determinatio addita alicui determinabili, determinat ratione significati et non modi significandi, adiectivum autem et substantivum idem significant, et ita ƿsequitur quod sicut haec falsa est 'sunt duo spiratores', ita haec 'duo sunt spirantes'.
[28] Ideo dico quod terminus numeralis potest addi adiectivis, et non substantivis. Unde dicitur 'tres creantes' et non 'tres creatores'. Et causa est, quia nomen substantivum significat independentiam; si igitur ei addatur adiectivum dependens, terminatur eius dependentia, - et ideo haec falsa 'duo spiratores'. Sed quando adiectivum additur adiectivo, tunc ambo significant dependentiam, et ideo requiritur tertium, terminans eorum dependentiam. Et ideo cum dicitur 'duo spirantes', ambo significant dependentiam. Et quod est illud ad quod dependent? illud est 'quis'. Unde sunt et 'aliqui spirantes' et 'tres aliqui creantes': et ibi 'aliqui' accipitur, secundum usum, ut substantivum, sicut cum dicitur 'Pater et Filius sunt unus Deus'. Et tunc non sequitur ultra 'sunt duo spirantes, igitur sunt duo spiratores'; ad plurificationem inferioris non sequitur plurificatio superioris, nisi quando superius plurificatur in inferioribus, sicut 'tres homines, igitur tria animalia'; sed vis spirativa ut significatur per 'spiratorem' non plurificatur, et ideo non sequitur in proposito.
[29] Ad primam rationem principalem, quando arguitur quod Spiritus Sanctus est nexus, dicendum quod Spiritus Sanctus non est nexus in quo Pater et Filius primo nectantur, sed est commune productum ab eis in quo nectuntur. Et quando arguitur ulterius quod tunc Pater et Filius spirent illud productum in quantum duo sunt, dicendum quod non sequitur, sed magis oppositum; quia enim est aliquid unum commune, ideo magis est ab eis in quantum unum sunt quam in quantum diversa sunt, licet distincta sint supposita quae spirant. ƿ
[30] Ad secundum, quando arguitur quod 'si Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio in quantum habent unum principium spirandi, et ideo procedit ab eis in quantum unum sunt, igitur similiter Spiritus Sanctus et Filius procedunt a Patre in quantum Pater est duo principia', dicendum quod non sequitur, quia ad hoc quod aliquid sit duo principia, sicut nunc loquimur de principio (quod est producens et originans), requiritur quod sit duo supposita et quod in se duas rationes principiativas habeat, quod non est verum in proposito (Pater tamen habet duas rationes producendi, ut vim generativam et spirativam, sed non propter hoc erit duo principia, - sicut licet idem habeat plures scientias, est tamen unus sciens); sed Pater et Filius habent tantum unam vim spirandi respectu Spiritus Sancti.
[31] Ad tertium, quando arguitur quod 'actio est suppositi, igitur distinctorum suppositorum sunt distinctae actiones', dicitur quod sicut creatio est 'huius creantis' ut huius exsistentis, nec praeintelligitur Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui tamen est in istis suppositis, ita etiam spiratio est 'huius spirantis' in quantum sic intelligitur praecedere. Contra: spirantis ad spiratum est relatio realis; si igitur esset sic 'aliquis spirans' ante Patrem et Filium, tunc esset relatio realis alicuius qui est 'quis' ad Spiritum Sanctum, quae non esset Patris et Filii, - quod non videtur verum.
[32] Ideo dicitur quod actio, ut actus est, plurificatur ad plurifiƿcationem suppositorum, sed non actio 'ut actio'. - Istam responsionem exponendo, dico quod quando illud quod est principium agendi potest esse in duobus suppositis, tunc actio una potest esse duorum suppositorum, et sic in proposito de vi spirativa.
[33] Contra: si propter unitatem principii agendi esset unitas actionis, cum anima sit una prout est potentia intellectiva et volitiva, tunc intelligere et velle essent una actio, et similiter audire et videre; sed visus et auditus essent plures actiones, si oculus et auris essent duo supposita. - Dicendum quod ad unitatem actionis non sufficit unitas rei quae est principium agendi, sed requiritur unitas principii formalis ut principium formale est. Nunc autem, licet anima sit eadem, non tamen est idem principium formale respectu intellectionis et volitionis et multo magis in potentiis sensitivis; sed hoc alias.

Notes