Authors/Campsall/QSLA/Q2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Campsall‎ | QSLA
Jump to navigationJump to search


Latin English
[50]


quaestio secunda
{Q}uaeratur: utrum sillogismus habeat resolvi in propositiones, et propositiones in terminis?[1]
I


2.01 Quod non videtur quia, aut istae partes in quas resolveretur essent voces, aut conceptus, aut res. Non est dicere primum quia, etsi nulla vox fuisset, adhuc aliquae scientiae fuissent, et logica fuisset et, per consequens, suum subiectum fuisset. Nec est dicere secundum quia, tunc enuntiatio non esset pars sillogismi, cum sit vox significativa ad placitum.[2] Nec est dicere tertium quia, tunc partes sillogismi nihil significarent; res, enim, non significat, sed solum significatur.[3]
2.02 Huic dicitur uno modo distinguendo de sillogismo et suis partibus, et primo de enuntiatione, quod illa triplex est: quaedam est enuntians tantum, et quaedam enuntiata tantum, et quaedam est enuntians et enunciata. Prima componitur ex vocibus prolatis, secunda componitur ex rebus, et tertia componitur ex conceptibus. Et secundum hoc ponitur sillogismus triplex: quidam compositus ex vocibus, et alius ex rebus, et tercius ex conceptibus.[4] et secundum quod est diversus sillogismus, in diversas partes habet resolvi.
2.03 Contra istum modum dicendi arguitur sic: data ista responsione, sequeretur quod quaelibet talis, in sensu composito, sicut: '"hominem esse animal" est verum', esset distinguenda, vel haec esset indiffinita in sensu composito. Consequens est falsum quo ad utramque partem. Consequenciam probo quia, ex quo est una oratio composita ex vocibus, et illa est: 'hominem esse animal', et alia ex conceptibus, et illa est: 'hominem esse animal', igitur in ista: '"hominem esse animal" est verum', (78rb) subiectum supponit pro oratione in voce, in mente, et in re. Quaero igitur: aut univoce, aut equivoce? si univoce, cum quaelibet istarum trium differt ab alia, subiectum {est} commune univoce ad treset, per consequens, [51] haec est indiffinita: '"hominem esse animal", et cetera', quia subicitur terminus communis. Si equivoce, habetur propositum, quod est distinguenda, ex eo quod potest accipi pro oratione composita ex vocibus, vel ex conceptibus, et sic de aliis.
2.04 Et si dicatur quod, demonstrata oratione in mente, haec est falsa: 'ista est "hominem esse animal'", vel de oratione in prolatione. Contra istud: ista oratione prolata, 'hominem esse animal', haec prolata est signum orationis in mente, et haec in mente non est alia quam 'hominem esse animal', et si dicatur quod sit alia, petatur ab opponente: quae sit illa?
2.05 Similiter, haec oratio prolata est: 'hominem esse animal', quia est vox significativa, et non alia quam ista vox: 'hominem esse animal'; igitur, et cetera. Si dicatur concedendo conclusionem, quod, in sensu composito, '"hominem esse animal" est verum', sit distinguenda, ex eo quod subiectum potest stare pro voce, vel oratione in mente, vel oratione composita ex rebus.
2.06 Contra istud, adhuc sequitur idem quod prius, quod in quolibet sensu sit ulterius distinguenda, vel indiffinita, et hoc in sensu composito. cuius probatio est quia, si in uno sensu supponet pro ista in prolackme, est igitur quod plures dicant: 'hominem esse animal'; tunc subiectum huius non magis supponit pro voce quam unus dicit quam pro ea quam alius dicit, et alia est vox quam unus dicit et alius; igitur, subiectum in illo sensu aut supponit pro istis dictis univoce, aut equivoce. Si univoce, habetur propositum, quod sit indiffinita in quolibet sensu, et hoc in sensu composito. Si equivoce, adhuc est ulterius distinguenda, ex eo quod subiectum potest accipi pro hoc. Vel pro illo.
2.07 Praeterea, sequeretur quod nulla oratio esset multiplex de qua logicus determinaret. Consequens est falsum, cum intelligitur sic: aliquod nomen esse multiplex. Consequentia patet, quia oratio composita ex conceptibus non est multiplex, quia quilibet conceptus est ita signum unius quod non alterius; nec illa quae componitur ex rebus, quia res extra animam non est multiplex; et de tertia oratione non determinat logicus sicut de subiecto, quia illa aliquando est, aliquando non est, et aliquando talis propositio habet contradictoriam, aliquando non.
2.08 Praeterea, arguo sic: 'hominem esse animal' est hoc, et est illud; igitur, hoc est illud, demonstrata per 'hoc' oratione in mente, et per 'illud' oratione in prolatione. Et conclusio est impossibilis, cum praemissae sint verae, et discursus patet, quia est expositorius.
2.09 Similiter, sequeretur quod oratio esset composita ex rebus signifi[52] cativis naturaliter, et ita non esset composita ex nomine et verbo quia, per Aristotelem, nullum horum est nomen. [5]
2.10 Similiter, aliqua esset oratio quae nihil significaret, et sillogismus qui [6] nihil concluderet, quia ille qui componitur ex rebus.
2.11 Similiter, si sillogismus esset compositus ex rebus, sequeretur quod propositio et stannum componerentur ex eisdem, quod non videtur esse verum.[7]
2.12 Et similiter, ista responsio concedit omnia inconvenientia quae adducuntur contra alios modos dicendi; concedit enim quod ista consequentia non valet: unum contradictorum est verum, igitur reliquum est falsum, propositione in voce et in mente, quia affirmativa potest esse in voce et in mente absque hoc quod negativa sit.
2.13 Similiter, concedit quod quaelibet oratio significativa potest non esse vera.
2.14 Similiter, quod subiectum sit hic, et praedicatum alibi, et quod in quolibet sillogismo sunt 6 termini, et quod enuntiatio significat a natura.
2.15 Ideo, dicitur aliter, quod oratio, sillogismus, et huiusmodi, habent tiiplex esse: in mente, scripto, et prolatione, et quod ista oratio, quae est in mente, proprie dicitur 'oratio', et illa, quae est in scripto et prolatione, dicuntur 'orationes' tiansumptive.
2.16 Contra istud arguitur sic: data ista responsione, sequeretur quod propositio vera esset falsa quia, supposito quod sint tres homines, quorum quilibet dicat: 'hominem esse animal', tunc haec est vera: 'quodlibet istorum est "hominem esse animal'", et demonstrato per ly 'istorum' istas tres voces prolatas, quia quaelibet singularis est vera et, tamen, ex ista sequitur falsum, quia ex ista sequitur quod 'hominem esse' sit hoc, et 'hominem esse animal' sit illud, ex quibus sequitur (78va) quod hoc est illud, et hoc est impossibile, quia tunc unum ac esset illud ad seipsum simul, si quodlibet istorum sit' hominem esse animal', vel res significata per hanc vocem, et utrumque istorum est falsum, quia nullum istorum est res significata per hoc praedicatum, nec quodlibet istorum est haec vox, quia tunc tres voces essent una vox.
2.17 Similiter, sequeretur quod nulla oratio proprie esset propositio, nisi illa quae componitur ex conceptibus, et ita, Aristoteles nullibi deter[53] minaret de propositione proprie dicta, quia solum determinet de illa propositione quae est vox significativa ad placitum.
2.18 Similiter, quaelibet propositio proprie dicta significaret a natura, quia, per Aristotelem, primo periarmenias[8] passiones significant a natura, quia sunt eaedem apud omnes.
2.19 Similiter, ista responsio non vitat aliquod inconveniens, quia habet concedere quod ista consequentia non valet: propositio est vera, igitur sua contradictoria est falsa, quia potest esse sine contradictoria, sive componatur ex conceptibus, sive ex vocibus, et sic de aliis, quia intelligens affirmativam, non oportet quod intelligat negativam, nec prolata affirmativa, profertur negativa, nec scripta una, oportet quod scribatur alia.
II
2.20 Similiter, per istam responsionem, sicut per alteram, propositio componeretur ex lignis et lapidibus, sicut illa quae est in scripto: esto quod una litera fiat ex lapide, et alia ex ligno.
2.21 Praeterea, si sillogismus componeretur ex conceptibus, iste sillogismus esset bonus: 'omnis homo currit; marcus est homo; igitur, tullius currit'. Sint 'marcus' et ' tullius' nomina eiusdem, cuius probatio est quia idem conceptus significatur per 'marcum' et 'tullium'. Iste, igitur sillogismus componitur ex tribus conceptibus, nec o{b}viat diversitas vocis, quia ex voce non componitur.
2.22 Ad primum istorum dicitur quod haec est distinguenda: 'quodlibet istorum est "hominem esse animal'" penes secundum modum equivocationis, ex eo quod praedicatum potest stare pro primario suo significato, puta, propositione in mente, vel pro secundario, sicut pro oratione in prolatione. Et si capiatur primo modo, est simul falsa pro qualibet singulari; si pro secundo, est ulterius distinguenda ex eo quod potest accipi pro praedicato ab isto, vel ab illo; sed quolibet sensu est falsa.
2.23 Contra istud respondendum: non solvit quod adhuc sequeretur quod haec sit indiffinita in sensu composito: '"hominem esse animal" est verum', vel propositio vera erit falsa. Cuius probatio est quia accipio 'hominem esse animal' secundum esse in mente, et volo quod Socrates istam intelligat, et Plato intelligat 'hominem esse animal'; tunc haec est [54] vera: 'utrumque istorum est "hominem esse animal"' quia quaelibet singularis est vera, quia praedicatum stat pro primario significato, quia non comparatur ad secundarium. Et tamen, ex ista sequitur falsum, quia ex ista sequitur quod: '"hominem esse animal" sit hoc', demonstrato illo quod est in mente Socratis, et: '"hominem esse animal" est illud', demonstrato illo quod est in mente Platonis; ex quibus sequitur quod 'hoc est illudet haec est impossibilis, quia alia est oratio numero quae est in mente huius, et illius, quia componitur ex aliis conceptibus.
2.24 Praeterea, secundum istam responsionem, sequeretur quod quociens fuerit haec oratio prolata 'homo est animal', tot significata haberet hoc dictum 'hominem esse animal' et ita, quociens aliquis dicat 'hominem esse animal', tociens accessat novum significatum praedicato huius: 'verum est "hominem esse animal"'.
2.25 Si dicatur ad primum istorum quod haec est vera: 'quodlibet (78vb) istorum est "hominem esse animal"', et negetur discursus, contra istud quaero: an praedicatum huius 'quodlibet istorum est "hominem esse animal"', accepto praedicato pro oratione in mente, aut dicitur univoce de quolibet istorum, aut equivoce? si primo modo, cum hoc comparetur ad primarium significatum, sequitur quod praedicatum supponens pro primario significato habeat multa supposita et est terminus communis. Et pro eisdem in ista: '"hominem esse animal" est verum' sequitur quod ita, in sensu composito erit indiffinitum, quia subiectum est commune ad supposita, quorum nullum est aliud. Si sit equivocum ad ista, sequitur quod haec: "'hominem esse animal" est verum' sit distinguenda ex eo quod subiectum potest accipi pro 'hominem esse animal' in mente Socratis, vel Platonis, et sic de aliis, et ita, subiectum huius in primario significato haberet tot significata quot essent intendentes 'hominem esse animal'.
2.26 Similiter, si haec universalis sit vera, igitur quaelibet singularis eius est vera, et ultra; igitur, praemissae sui probantur: sunt vere ex quibus sequitur, per sillogismum expositorium, quod 'hominem esse animal' in mente huius sit 'hominem esse animal' in mente illius.
2.27 Praeterea, demonstrato 'hominem esse animal' in scripto, in mente, {et in pro}latione, tunc haec est vera: 'quodlibet istorum est oratio, et non alia quam "hominem {esse} animal"; igitur, quodlibet istorum est "hominem esse animal". Et tamen, haec est falsa, qualitercumque capiatur praedicatum, sive pro oratione in mente, sive in scripto, et sic de aliis, et sive capiatur personaliter, vel materialiter. Ideo dicitur tertio quod propositio in quam resolvitur sillogismus est vox significativa, et non componitur ex conceptibus vel rebus. Quod ponitur sic: pars orationis, sicut nomen, vel verbum, non solum importat vocem, sed vocem in respectu ad significa[55] tum, et ideo dicitur quod haec vox 'homo', quam profert Socrates, vel Plato, non est pars materialis in nomine, sed vox communis ad hanc vocem prolatam ab isto, et ad vocem prolatam ab illo. Et ideo dicitur quod huiusmodi vox, quae est 'homo' est pars materialis nominis, et respectus ad rem significatam est formale.
2.28 Contra istud, ostendo quod compositum ex ista voce prolata ab isto, et illo respectu ad rem significatam, sit pars orationis, quia ista oratio 'hominem esse animal' prolata a Socrate, est composita ex partibus orationis, cum sit voxcomplexa et significativa. Et si Plato dicat 'hominem esse animal', adhuc illa oratio componitur ex partibus orationis, et haec oratio non est illa; igitur, istae orationes componuntur ex diversis partibus, et non componuntur nisi ex partibus determinatis; igitur, partes istarum orationum sunt voces determinate et non communes.
2.29 Praeterea, ex hoc dicitur pars orationis, quia est vox significativa; illa igitur vox, quae maxime est significativa, maxime ponenda est pars orationis; sed illa est vox quam profert Socrates, vel Plato, et huiusmodi est vox singularis et determinata; igitur, et cetera.
2.30 Similiter, demonstrata quacumque parte orationis, illa est vox; aut igitur est vox prolata a Socrate, vel Platone, et sic de aliis, quodcumque detur, habetur propositum, quod pars orationis non componitur ex huiusmodi voce communi et respectu ad aliud significatum.
2.31 Praeterea, quicumque dicit hanc vocem 'homo', dicit vocem significativam ad placitum, et quaelibet talis est pars orationis; sed aliquis dicens istam vocem dicit vocem determinatam, quae habet respectum ad rem significatam; igitur, aliqua pars orationis componitur ex voce determinata, sicut hac, vel illa, et illo respectu.
2.32 Similiter, ista sufficiunt ad partem orationis quod sit vox et habeat respectum ad rem quam significat; cum, igitur, haec vox 'homo', prolata a Socrate, sit alia ab ista voce 'homo', prolata a Platone, alius erit respectus huius vocis ad suum significatum, et alius illius vocis ad idem significatum, et ultra; igitur, sunt diverse partes orationis, quod non esset, si huiusmodi commune esset pars materialis in nomine.
III
2.33 Aliud principale: aliquis est sillogismus qui non resolvitur in propositiones, quia aliquis sillogismus non habet (79ra) propositiones quae sunt eius partes. Cuius probatio est quia iste est unus sillogismus: 'omne currens est sedens; curro; igitur, sedeo'. Iste est sillogismus et, tamen, non est nisi una propositio proposita, dicitur huic quod iste est unus sillo[56] gismus, et quod haec vox 'curro' est una propositio, quia dat intelligere subiectum et praedicatum, ex quibus fit oratio perfecta.
2.34 Contra istud, si haec vox 'curro' sit una propositio, et illud idem est verbum, igitur, aliquod verbum est propositio. Consequens est falsum, quia propositio componitur ex nomine et verbo, vel ex multis partibus orationis; consequentia patet per sillogismum expositorium.
2.35 Praeterea, si esset propositio, esset composita ex subiecto et praedicato, et ita hoc verbum 'curro' componeretur ex subiecto et praedicato.
2.36 Similiter, sequeretur quod aliqua propositio esset singularis numeri, et ita, aliqua propositio esset una pars orationis; consequentia patet, quia haec vox 'curro', quae dicitur esse propositio, est numeri singularis.
2.37 Similiter, omnia accidentia verbi essent accidentia propositionis, ita quod propositio haberet numerum singularem, personam, et sic de aliis.
2.38 Praeterea, sic dicto 'ego curro' praedicatum huius esset una propositio, quia 'curro' est una propositio, et illud est praedicatum huius.
2.39 Similiter, aliquod verbum componeretur ex nomine et verbo.
2.40 Similiter, istae voces, 'currens', et 'ego' essent partes huius propositionis 'curro', et ita haec vox 'curro' esset composita ex istis vocibus, 'currens', et 'ego'.
2.41 Praeterea, sequeretur quod haec vox 'curro' esset eadem cum ista: 'ego sum currens'. Cuius probatio est duplex quia, si 'curro' sit una propositio, igitur habet subiectum et praedicatum, et non sunt alia quam 'currens' et 'ego', et ex eisdem partibus componitur ista: 'ego sum currens'; igitur, haec oratio est illa et, per consequens, haec vox est illa; consequentia patet quia tota sunt eadem quorum partes sunt eaedem,
2.42 Similiter, universalis non infert unam singularem nisi per unum medium, sed ista: 'omne currens sedet' infert istam singularem: 'ego sedeo' per hoc medium : 'ego sum currens', et similiter, per istud medium: 'curro'; igitur, ista media sunt eadem, nec potest dici aliter ad argumentum quin sillogismus sit bonus, quia ' curro' est vox significativa veri vel falsi,[9] et totum significat quod significatur per istam: 'ego sum currens'; igitur, sic dicto: 'omne currens est sedens; curro', explicatur habitudo medii ad contenta et, per consequens, est sillogismus regulatus.
[57]
2.43 Aliud principale: si propositio resolveretur in terminos, propositio ista copulativa 'homo est animal et omnis homo est iste', secunda pars huius esset resolvenda in hoc subiectum et hoc relativum 'iste' et ita, secunda pars copulative esset vera vel falsa; dicitur huic concedendo secundam partem resolvi et esse falsam.
2.44 Contra istud: quaelibet singularis secundae partis est vera, cuius probatio est: nam haec est vera: 'aliquis homo est animal et Socrates est iste, aliquis homo est animal et Plato est ille, et sic de singulis'; igitur, quaelibet singularis huius universalis est vera.
2.45 Praeterea, si ista sit falsa, igitur est falsa in toto aut in parte; non est falsa in toto, quia sua indiffinita habet unam singularem veram; haec enim est vera: 'homo est animal et aliquis homo est iste'. Si sit falsa in parte, igitur verificari potest per exceptionem non aliter quam sic: 'aliquis homo est animal et quilibet praeter Socratem est ille, vel praeter Platonem, et sic de aliis'; sed quaelibet istarum exceptivarum est falsa, quia oppositum exponentis negative est verum.
2.46 Similiter, secunda pars huius copulative 'aliquis homo est animal et homo est ista' est una indiffinita habens quamlibet singularem veram, sicut patet inducendo, quia quaelibet eius singularis vere copulatur cum prima parte; igitur, et cetera.
2.47 Ad primum istorum dicitur quod non quaelibet singularis huius universalis est vera, et ad probationem dicitur quod istae non sunt singulares huius universalis: 'homo est animal et Socrates est iste, Plato est animal et Socrates est ille'.
2.48 Contra istud: singulares huius universalis sunt dande in comparatione ad aliquod antecedens, vel igitur respectu huius: 'homo est animal', vel respectu huius: 'omnis homo est animal'. Si primo modo, habetur (79rb) propositum; si secundo modo, sequeretur quod secunda pars huius 'homo est animal et omnis homo est iste', esset in toto falsa, quia quaelibet pars huius est falsa: 'omnis homo est animal et Socrates est ille, omnis homo est animal, Plato est ille, et sic de aliis'. Falsitas consequentis patet, quia ex quo resolvi in ista: 'homo est animal et omnis homo est iste' refertur subiectum primae partis pro aliquo supposito determinato; significatum praedicati secundae partis inest alicui contento sub 'homine' et, per consequens, admisimus: una singularis secundae partis erit vera.
2.49 Similiter, istae singulares sunt singulares huius indiffinite quae est secunda pars huius: 'homo est animal et homo est iste' et ista indiffinita est [58] indiffinita huius universalis; igitur, istae singulares erunt proprie huius universalis.
V
2.50 Aliud principale: iste est unus sillogismus: 'cuiuslibet hominis asinus currit; iste est homo, et cetera' et tamen, non resolvitur in terminos quia, si resolvatur, hoc erit in plures terminos quam tres.
2.51 Similiter, iste sillogismus 'omnis homo est albus; Socrates est homo' si resolvatur, hoc erit in plures terminos tribus, quia, si arguatur ex opposito conclusionis cum altera praemissarum, ille sillogismus aliquem terminum habet qui non est in prima, quia istum terminum 'album' et, tamen, habet resolvi in eosdem terminos in quos primus sillogismus.
2.52 Ad ista dicitur simul quod idem terminus realiter est in obliquo et in recto, et ideo, non faciunt diversitatem realem in sillogismo; et per hoc dicitur ad primum.
2.53 Similiter, idem est terminus realiter in masculino et in neutro, et per hoc dicitur ad secundum, quia resolutio utrobique est in eosdem terminos realiter,
2.54 Contra istud: ista vox 'homo' non est haec vox 'hominis', quia una est bissillaba et alia est trissillaba; igitur, realiter differunt. Et haec vox 'hominis' est subiectum in prima et 'homo' praedicatum in secunda; igitur, subiectum primae realiter differt a praedicato secundae; igitur, et cetera.
2.55 Similiter, hoc obliquum impossibile est esse rectum; igitur, unum simpliciter differt ab alio.
2.56 Similiter, non esset identitas realis inter istos terminos nisi quia significant idem; sed, per istam rationem, 'lapis' et 'petra' essent idem termini, 'homo' et 'animal rationale' quia significant idem.
2.57 Similiter, quilibet terminus communis vere praedicatur de suis suppositis; igitur, iste terminus in obliquo et, per consequens, illa propositio in qua praedicatur hoc obliquum de illo supposito erit medium ad inferendum singulare huius universalis, et ultra; igitur, sillogismus non erit bonus ubi minor accipitur in recto.
2.58 Contra aliud: si 'albus' et 'album' essent idem terminus realiter, quicumque diceret 'albus' diceret 'album' et ita, haec non esset incongrua: 'animal albus currit'. Si dicatur quod ad identitatem termini in sillogismo non requiritur quod sit totalis identitas vocis, sed quod sit identitas significationis cum ydentitate vocis quoad aliud. Contra istud: tunc conversio [59] esset bona in quatuor terminis, quia sufficeret identitas significationis cum aliquali identitate vocis.
2.59 Similiter, conversio non esset per suppositos terminos, secundum quod dicit Aristoteles,[10] sed posset fieri per alios, et ita, sequeretur quod sillogismus esset bonus in 6 terminos, cuius oppositum probat Aristoteles inferius;[11] probat enim quod sillogismus habet tres terminos, et non plures.
VI
2.60 Aliud principale: si sic, sequeretur quod oratio vera resolveretur in easdem partes in quas oratio falsa, et hoc ubi neutra illarum accipitur cum signo. Assumptum patet, quia accipitur oratio habens dictionem cuius medium habet gravem accentum; ista oratio (79va) revolvitur in easdem partes in quas resolvitur oratio habens eandem dictionem secundum quod medium habet accentum acutum et, tamen, sub uno accentu est vera, in alio falsa, sicut patet in ista: 'iustus Wult pendere'.[12] – Et si dicatur quod sunt diverse orationes sub diversis accentibus, et quod resolventur in diversas partes, quia alia est dictio sub gravi accentu et acutu. Contra istud: si alia esset oratio sub uno accentu et sub alio, sequeretur quod nulla oratio esset multiplex, penes primum modum accentus, quia ista: 'iustus Wult pendere' sub uno accentu est determinate vera, et sub alio accentu est determinate falsa, et non est ponere orationem tertiam; igitur, nulla est multiplex. Nec valet dicere quod oratio tertia est ponenda, et alia est multiplex, quia in illa oratione, aut media sillaba huius dictionis 'pendere' habet gravem accentum, vel acutum; quodcumque detur, sequitur quod non sit multiplex, quia sub uno accentu habet unum significatum, et sub alio aliud.
2.61 Praeterea, quod eadam sit dictio sub uno accentu et alio videtur, quia eodem sunt sillabe, eo quod eodem sunt litere, et sub eodem ordine prolate; igitur, et cetera. Et si dicatur quod alia sit sillaba, non obstante quod sit ex eisdem literis, et eodem ordine compositis, quia tunc sequeretur [60] quod nulla sillaba haberet accentum gravem vel acutum, et, per consequens, non esset distinguendum de media sillaba, ex eo quod potest habere accentum talem vel talem. Prima consequentia patet, quia, per responsionem, alia est sillaba ex hoc quod habet accentum alium.
VII
2.62 Aliud principale: si sic, sequeretur quod quilibet sillogismus haberet resolvi in inferius ad 'non hominem' et ita, nullus sillogismus posset resolvi in aliquid communius 'non homine'. Consequens est falsum, quia aliquis sillogismus fit in terminis transcendentibus, quorum quilibet est superius 'non homine'.
2.63 Probatio: consequentia patet, quia quilibet terminus est 'non homo' et quilibet 'non homo' est inferius ad 'non hominem' dicitur huic negando consequentiam, et ad probationem dicitur negando istam: 'quilibet non homo est inferius ad non hominem'.
2.64 Contra istud: si haec universalis sit falsa, igitur est falsa pro aliquo pro quo subiectum distribuitur; sed subiectum non distribuitur nisi pro inferioribus ad ipsum; igitur, non fit distributio pro aliquo transcendente, et ultra; igitur, non est falsa, quia non falsificatur nisi pro tali.
2.65 Similiter, ex eadem sequitur quod transcendens est illud pro quo fit distributio in ista, et ita, est inferius ad subiectum et, per consequens, universalis est vera.
2.66 Praeterea, si sit falsa, et non in toto, igitur est in parte vera et in parte falsa; igitur, potest verificari per exceptionem. Sed in omni exceptiva, proprius inferius debet excipi a suo superiori et non e contra, quia exceptio est extra captio partis a toto; igitur, si debeat verificari per exceptionem transcendentis, oportet quod illud sit inferius ad subiectum.
2.67 Ad primum istorum dicitur quod haec est falsa et non oportet quod falsificetur pro aliquo pro quo fit distributio, et dicitur quod pro 'ente' non potest fieri distributio in hanc, cum sit transcendens. Et alio modo dicitur quod 'ens' potest accipi dupliciter, et quodlibet aliud transcendens: vel simpliciter, et sic est inferius ad 'non hominem', vel personaliter, et sic est superius. Primo modo, pro 'ente' fit distributio in hanc, secundo modo, non, et per idem dicitur ad secundum.
2.68 Contra istud: ostendo quod pro 'ente' fiat distributio qualitercumque capiatur, quia capio hanc universalem: 'quodlibet istorum est "ens"' et, demonstrato quodcumque 'ens', sive transcendens, sive aliud; in ista fit distributio pro quolibet istorum; igitur, pro 'ente' qualitercumque capiatur.
[61]
2.69 Praeterea, 'non homo' est superius, vel tante[13] communitatis sicut hoc disiunctum; si, igitur, hoc disiunctum possit distribui pro 'ente', 'non homo' potest distribui pro eodem.
2.70 Praeterea, in ista: 'quodlibet nomen est aliquid', non fieret distributio pro quolibet nomine, quia pro nullo transcendente.
2.71 Contra aliam responsioneni: qualitercumque capiatur 'ens', ipsum est transcendens; igitur, qualitercumque capiatur, (79vb) pro eo non fit distributio in ista: 'quilibet "non homo", et cetera', quia subiectum non distribuitur, nisi pro inferiori ad ipsum.
VIII
2.72 Aliud principale: si sic, haec: 'nulla propositio est sua contradictoria', resolveretur in duos terminos communes; consequens est falsum, quia tunc praedicatum haberet supposita, et ita, verificaretur de aliquo eius supposito et, cum non habet aliud suppositum quam propositionem, sequeretur quod aliqua propositio esset sua contradictoria.
2.73 Praeterea, sequeretur quod sillogismus haberet resolvi in plures sillogismos, vel in plures propositiones tribus, et una propositio in multas propositiones; consequentia patet, quia sillogismus est pars sillogismi, et propositio est pars propositionis, et quodlibet totum resolvitur in suas partes.
2.74 Ad primum: dicitur quod praedicatum est terminus communis et habet supposita, et tamen, non potest vere praedicari de aliquo eius supposito. Et hoc non est inconveniens, sicut patet in terminis in obliquo; sunt enim communia, et tamen, non praedicantur de suis suppositis.
2.75 Ad secundum: dicitur negando consequentiam, et ad probationem, negatur assumptum.
2.76 Contra responsionem ad primum: data responsione, sequeretur quod propositio esset impossibilis ubi praedicaretur superius de inferiori, utroque accepto personaliter et in recto, sicut patet in hac: 'haec propositio est sua contradictoria'. Praedicatum huius est commune ad quamlibet propositionem, igitur ad hanc.
2.77 Praeterea, sequeretur quod praedicatum et subiectum in ista: 'propositio est sua contradictoria', esset convertibilia et ita, propositio esset impossibilis in qua praedicatur unum convertibilium de reliquo, utroque accepto pro suppositis.
[62]
IX
2.78 Contra responsionem ad aliud: capiatur iste sillogismus: 'omnis homo est animal; Socrates est homo'; quotcumque propositiones sunt partes huius sillogismi, in tot habet iste sillogismus resolvi; sed plures propositiones tribus sunt partes huius sillogismi. Probatio: nam, prolata maiore, profertur ista: 'homo est animal', 'homo est', et 'omnis homo est', et sic connumerando, quod non esset nisi omnes istae essent partes maioris, et quae sunt partes partis sunt partes totius; igitur, et cetera. Si dicatur quod non est inconveniens sillogismus resolvi in plures propositiones tribus. Contra istud, tunc sillogismus esset compositus ex pluribus praemissis quam duabus, cuius oppositum probat Aristoteles inferius;[14] probat enim, quod componatur ex tribus terminis, ita quod non pluribus, et ex duabus propositionibus, et non pluribus.
2.79 Ad oppositum est Aristoteles diffiniendo terminum sic: quod terminus est illud in quod resolvitur propositio et, eadem ratione, sillogismus resolvitur in propositionem.[15]
2.80 Ad questionem: dicendum est quod sic, cuius ratio est quia quidlibet habet resolvi in illa ex quibus componitur; cum, igitur, sillogismus et propositio componantur ex terminis, oportet quod in terminos resolvantur; resolvere enim non est aliud quam dividere totum in illa ex quibus componitur.
Ad I
2.81 Ad primam rationem principalem: dicendum est quod propositio vel sillogismus non habet resolvi in res, nec conceptus, nec in voces ex terminis prolatas, sicut ostensum est quia, si componeretur ex rebus, vel ex conceptibus, iste sillogismus esset bonus: 'omnis homo currit; Socrates est animal rationale; igitur, Socrates currit', quia eadem res significatur per 'hominem' et per 'animal rationale".
2.82 Et similiter, cum duo nomina possunt significare eundem conceptum, vel unam rem, esset sillogismus bonus ubicumque poneretur unum nomen pro altero, quod est contra Aristotelem quia, qui sillogizavit de 'tunica' non sillogizavit de 'veste', primo elencorum.[16]
[63]
2.83 Et ideo, dicendum quod habent resolvi in voces ymaginatas, quod intelligendum est sic: primo res concepitur et, si debeat alteri enuntiari, enuntians primo ymaginatur vocem consimilem illi per quam debet rem alteri enuntiari, et illa vox non habet esse extra animam, sicut res praedicati, quia non oportet quod obiectum {in} ymaginatione habeat esse verum, sed sufficit esse aliquale, quod est obiectum tantum, cuius esse habent insitum et vacuum. Et ex talibus vocibus componitur propositio et sillogismus, et non ex vocibus prolatis. Quod potest parere sic: quia, si aliquis debeat proferre literam, illa litera non est vera vox prolata, sed solum suum signum profertur, sicut si aliquis debeat proferre consonans et dicit 'b', dicit unam vocem compositam ex hac voce 'e' et alio, et illud compositum non est litera; igitur est signum literae quae est in anima, vox ymaginata. Et eodem modo vox prolata non est propositio (80ra) vel sillogismus, sed solum est signum istorum.
2.84 Contra istud arguitur sic: ex ista positione sequitur quod sillogismus componatur ex vocibus prolatis, quia illa vox quae primo est ymaginata, postea profertur, igitur ista positio coincidit cum alia.
2.85 Praeterea, sequeretur quod propositio et oratio non haberent informari accentu gravi vel acuto, quia solum vox exterius prolata est huiusmodi.
2.86 Similiter, nullus posset proferre orationem, quia solum vox exterius prolata profertur. Et alia inconvenientia sequuntur contra istum modum dicendi, sicut contra alios, quod propositio aliquando fit sui contradictoria, et potest non esse vera, et sic de aliis.
2.87 Ad primum istorum dicendum est quod illa vox, quae ponitur pars orationis, non dicitur 'ymaginata' quia prius ymaginatur et postea erit vera res extra, sicut Antichristus in potentia postea fit antichristus in actu; sed dicitur 'ymaginata' ad differentiam vocis quae vere est extra; et ideo, istum argumentum non concludit contra modum dicendi.
2.88 Ad aliud dicendum est quod oratio exterius prolata proprie et primo informatur accentu gravi et acuto, sed illa non est oratio quae dicitur 'propositio', nec illa oratio quae dicitur propositio informatur accentu nisi per accidens, quia informatur in suo signo.
2.89 Ad aliud dicendum est negando consequentiam, quia quaelibet propositio proferri potest, vel scribi; aliquid, tamen, proferri, vel scribi, [64] est dupliciter, et hoc penes secundum modum equivocationis, vel sicut illud quod terminat actum proferendi, vel scribendi. Et isto modo, vox in sua specie qualitatis profertur, et flgura scribitur. Alio modo dicitur aliquid proferri quia suum signum profertur, sicut dicimus quod 'Socrates depingitur' quia ymago Socratis depingitur. Et isto secundo modo propositio profertur, auditur, et scribitur; unde, propositio ista: 'propositio scribitur' distinguenda est penes secundum modum equivocationis, sicut dictum est, et uno sensu vera, alio sensu falsa.
2.90 Ad aliud dicendum est quod non est inconveniens ad quod deducitur, quia in prima impositione vocis possibile fuit affirmativa significare quando negativa non significavit, quia possibile fuit voces in affirmativa esse impositas antequam imponeretur nota negationis ad significandum, et ita affirmativa potuit fuisse sine negativa.
Ad II
2.91 Ad 4 principale: dicendum est quod haec est impossibilis de virtute sermonis: demonstratis tribus vocibus prolatis, 'quaelibet istorum est "hominem esse animal"' quia, secundum quod dictum est, 'hominem esse animal' in praedicato non potest supponere nisi vel pro se ipso, vel pro re significata per ipsum, et quodcumque detur, est impossibilis, quia nullum istorum est res significata per 'hominem esse animal', nec aliquod istorum est hoc dictum, cum sit vox ymaginata. Unde, supposito casu priori, haec potest concedi: 'quaelibet istorum est huiusmodi vox, cuiusmodi est "hominem esse animal", et nunc praedicatum est commune, et ex ista non sequitur alia. Unde, dicentes propositionem componi ex aliis, vel oportet quod distinguant istam: '"hominem esse animal" est verum', vel quod concedant ipsam esse indiffinitam; cuius ratio pretacta est, quia ex quo 'hominem esse animal' in mente Socratis est aliud quam 'hominem esse animal' in mente Platonis, et in ista: '"hominem esse animal" est verum', non supponit nisi pro oratione in mente, indifferenter supponit pro utroquae istorum. Et si univoce, habetur propositum, quod est indiffinita, quia subiectum supponit pro pluribus, quorum nullum est aliud. Si equivoce, habetur propositum, quod sit distinguenda.
Ad III
2.92 Ad tertium principale: dicendum est quod iste est unus sillogismus: 'omne currens sedet; curro; igitur, sedeo', et quod 'curro' est una propositio in quam resolvitur. Et quando arguitur in contrarium quod 'curro' est verbum, et tunc verbum esset propositio, et esset primae personae, et sic de aliis, potest dicere concedendo omnes conclusiones ad quas (80rb) [65] deducitur, nec sunt inconvenientia ubi eadem vox numero est verbum et propositio sicut, non est inconveniens concedere quod nomen singularis numeri est pluralis numeri adiectum, et sic tenendum ubi eadem vox numero est sub istis accidentibus.
2.93 Si tamen velis prohibere conclusionem, oportet assignare fallaciam accidentis in isto discursu: '"curro" est propositio et est verbum, igitur verbum est propositio', quia extrema formaliter sunt distincta et repugnantia, et sunt eadem materialiter in medio, sicut non valet: 'haec linea est mathematica et haec est naturalis, igitur naturale est mathematicum'.
2.94 Ad aliud: potest dici quod aliquid componi ex partibus est dupliciter, vel ex partibus subintellectis, vel ex partibus actualiter expressis. primo modo haec propositio 'curro' componitur ex pronomine et participio, secundo modo non, et ex isto non sequitur quod sit eadem huic: 'ego sum currens', quia ista componitur ex istis partibus sicut actualiter expressis et alia {non} nisi sicut ex intellectis, et quando dicitur 'propositiones composite ex eisdem partibus sunt eaedem', dicenduni quod hoc est verum si eodem modo ex illis componantur, et illud non est verum in proposito,
2.95 Vel potest dici aliter: Ad argumentum in principio, quod huiusmodi voces incomplexe, sicut 'curro', 'sedeo', non obstante quod significent verum vel falsum, non sequitur quod sint propositiones, quia ad hoc quod aliqua vox dicitur 'propositio' oportet quod sit oratio, et hoc deficit in proposito. Unde, ista consequentia non valet: 'significat verum vel falsum, igitur est propositio' sed oportet addere quod sit compositum ex partibus orationis, sicut patet in exemplo. Si quaeratur: estne homo animal? et aliquis respondet per 'sic' vel 'non', dicit verum vel falsum, et tamen, vox quam ipse dicit non est propositio. Et si dicatur quod 'omne antecedens in conditionali est propositio; sed "curro" est antecedens in conditionali; igitur, est propositio', et assumptum probatur, quia conditionalis ista est bona: 'curro, igitur non sedeo', dicendum est negando assumptum, quia oportet addere quod sit oratio, et sic non est in proposito.
Ad IV
2.96 Ad 4 principale: dicendum quod ista copulativa: 'homo est animal et omnis homo est iste' resolvitur in istas duas propositiones quarum secunda est falsa, quia quaelibet singularis est falsa praeter unam, cuius ratio est quia relativum referens antecedens, stans disiunctive pro suppositis, stat disiunctive pro suppositis, quia eius suppositio non potest variari per negationem vel distinctionem signi, sed solum variatur ad variationem suppositionis in suo antecedente. Et ideo, in secunda parte eius [66] copulative, relativum stat disiunctive pro suppositis, et pro quocumque capiatur, semper quaelibet singularis est falsa praeter unam, sicut est in ista: 'omnis homo est Socrates vel omnis homo est Plato'. Et ad probationem, dicendum quod non quaelibet singularis est vera, nec possunt singulares dari respectu huius partis: 'homo est animal' quia relativum potest accipi pro diverso et diverso, et ideo, cum in ista universali praedicatum stat disiunctive pro hoc vel pro illo, oportet quod in qualibet singulari relativum determinatur ad idem. Et ideo, sic sunt singulares eius dande : 'homo est animal et Plato est iste, et sic de singulis' et nunc quaelibet singularis est falsa praeter unam, et ratio huius est quia, si praedicatum in universali stet disiunctive, oportet quamlibet singularem verificari pro eodem supposito praedicati, pro quo verificatur universalis; unde, si praedicatum huius: 'omnis homo est animal' staret disiunctive pro suppositis, oporteret sic inducere istam: 'Socrates est animal, et Plato est idem animal', et sic de singulis. Aliter enim, ex veris sequeretur falsum. per hoc patet ad primam in contrarium, quod neutro modo sunt singulares accipiende. Per illud patet ad aliud, quod indiffinita, quae est secunda pars huius: 'homo est animal et homo est iste' habet quamlibet singularem falsam praeter unam, quia eaedem sunt (80va) singulares indiffinite et universales.
2.97 Ad tertium: dicendum est quod verificari potest per exceptionem et sic verificatur: 'homo est animal et quilibet homo praeter Socratem, vel Platonem', et sic connumerando omnem hominem praeter unum. Et tunc exceptiva est vera, quia eius exponentes vere copulantur cum prima parte. et si dicatur quod tunc exceptive affirmative simul starent ubi diversa supposita excipiuntur ab eodem communi, et respectu eiusdem praedicati, et tunc istae starent simul: 'omnis homo praeter Socratem currit' et 'omnis homo praeter Platonem currit'. Cum tamen, negative exponentes repugnant affirmativis, dicendum est quod hoc non est inconveniens ubi praedicatum in exceptiva stat disiunctive pro suppositis, quia una exponens potest verificari pro uno supposito, et alia pro alio; ubi tamen praedicatum in exceptiva confunditur in altera exponente, non possunt simul stare, et ideo consequentia non valet.
Ad V
2.98 Ad 5 principale: dicendum est quod non oportet quemlibet sillogismum resolvi sic in tres terminos,ita quod eadem vox sit in maiore et minore, sed sufficit talis ydentitas vocis quod sit idem significatum, et identitas partialis vocis, cum hoc quod ista vox diversificata accipiatur sub tali habitudine sub qua potest exprimi habitudo medii ad contenta. Et per hoc respondetur ad primam in contrarium quia, si sic argueretur: 'cuiuslibet [67] hominis asinus currit; iste est homini' non esset sillogismus, nec identitas termini quia, non obstante quod voces conveniant et significatum sit idem, deficit tamen tertium, quod in minore non exprimitur habitudo implicita in maiore. Et per idem dicitur ad secundum quod, non obstante quod 'albus' et 'album' sint diverse voces, tamen, conversio est bona quia est identitas sufficiens in terminis de qua loquitur Aristoteles, quia non intelligit quod sillogismus habeat sic resolvi in tres terminos, vel conversio sic fiat in duobus terminis, quod eadem vox maneat utrobique penitus, sed intelligit, sicut dictum est, quod sit aliqualis identitas vocis cum identitate significati, et modo quo exprimitur habitudo implicita in maiore.
Ad VI
2.99 Ad 6 principale: dicendum est quod alia est propositio in qua terminus habet medium grave et acutum, et habet in alia resolvi, quia alia est dictio sub uno accentu et sub alio. Et ad illud inquam: quando dicitur quod tunc nulla dictio esset multiplex penes accentum, dicendum est negando consequentiam. Et ad probationem dicendum est quod est una dictio cuius medium nec simpliciter habet accentum gravem, nec simpliciter acutum, sed potest proferri modo medio, et sub illo accentu medio significat falsam, et quia iste accentus medius modicum distat ab accentu simpliciter gravi et simpliciter acuto, ideo dictio prolata sub illo accentu est causa deceptionis, quia sub uno modo proferendi occultantur significata duo diversa, et non patet distinctio inter illam prolationem mediam et prolationes extremas. Et si dicatur quod tunc, talis terminus esset equivocus, quia est idem modus pronunciandi vocis et diversa significata, dicendum est quod consequentia non valet, sed oportet addere quod illa vox, sub illo modo pronunciandi, distincte importat duo significata, ita quod, sub aliis modis proferendi, non possit importare illa magis distincte. Et hoc est verum in termino equivoco, et non in proposito, quia, sub accentu simpliciter gravi, magis distincte importat unum significatum quam sub illo accentu medio.
Ad VII
2.100 0 Ad 7 principale: dicendum est concedendo conclusionem, et ad probationem, neganda (80vb) est ista: 'quilibet "non homo" est inferius ad "non hominem"'. Ad illa inquam: dicendum est quod in ista: 'quilibet "non homo", et cetera', fit distributio pro quolibet transcendente, et pro quolibet superiori ad subiectum. Nec valet ista consequentia: 'hoc distribuitur pro illo, igitur illud est inferius ad hoc' quia inferius potest distribui pro suo superiori, accepto superiori simpliciter. Et quando dicitur: 'si sit falsa, potest verificari per exceptionem, et cetera', concedatur quod superius potest excepi a suo inferiori, dummodo capiatur sim[68] pliciter, vel materialiter, sicut patet in hac: 'quodlibet nomen praeter "ens", et cetera'. Et quando dicitur: 'exceptio est extra captio partis a toto' dicendum est quod ibi accipitur 'pars' extensive pro quolibet pro quo subiectum distribuitur.
Ad VIII
2.101 1 Ad 8 principale: dicendum est quod ista: 'nulla propositio est sua contradictoria' habet resolvi in duos terminos communes, et quod praedicatum est terminus communis et habet supposita. Et quando dicitur: 'igitur vere potest praedicari de aliquo eius supposito ', dicendum est negando consequentiam, quia hoc est de natura talis relativi quod, ex hoc ipso quod refert aliquod extremum in quo ponitur, stat pro alio. Et ideo, ex hoc ipso quod praedicatur de ista propositione, sic dicendo: 'haec est sua contradictoria', praedicatum supponit pro alio contradictorio ad hoc, et ideo, non potest vere praedicari de aliquo eius supposito. Et hoc non est inconveniens, quia obliquum est ita commune sicut rectum, et tamen, non praedicatur de aliquo eius supposito.
Ad IX
2.102 2 Ad ultimum principale: dicendum est quod intellectus Aristotelis est iste, quod sillogismus habeat resolvi in illas partes quae sunt praemissae in illo sillogismo, et non quod resolvatur in quamcumque partem quae potest dici 'propositio'. Accipiendo, tamen, 'resolutionem' pro quacumque separatione totius in partes, potest concedi quod unus sillogismus resolvatur in 10 propositiones, et propositio in multas propositiones.


Notes

  1. 1 Prior analytics I, I; 24b 16-20, ed. cit. p. 6, II. 10-14, ibid. I, 23; 41a 4-5, ed. cit. p. 51, II. 12-13.
  2. 2 See Periermenias 4; 17a 1-3.
  3. 3 Ibid. 1; 16a 3-8.
  4. 4 See Boethius in both his commentaries on the Categories: I, PL 64 297 B, and II, PL 64 407 A-B; Campsall expressed the same notion in his Logica, MS Bologna 2635, fol. 13T 11.19-32 (see my 'The Universal in an Anti-Ockhamist Text', An Etienne Gilson Tribute (Milwaukee, 1959) 294-295); nee below, 2.15, 2.81, 2.83.
  5. 5 Periermenias 2; 16a 27-28.
  6. 6 Em. MS: quae.
  7. 7 See below, 2.20.
  8. 8 Periermenias 1; 16a 7-8, Aristoteles latinus II 1-2, ed. L. Minio-Paluello (Bruges-Paris, 1965) p. 5, II. 8-9: quorum autem hae primorum notae, eaedem omnibus passiones animae sunt et quorum hae similitudines, res etiam eaedem.
  9. 9 See Periermenias 1; 16a 9-18.
  10. 10 Prior analytics I, 39; 49b 4-9, ed. cit. p. 80, 1. 25 - p. 81, I. 5.
  11. 11 Ibid. I, 4; 25b 33-26a 17, ed. cit. p. 9, l 13 - p. 10,1. 8; 'inferius' here refers to ibid. I,25; 41b 36-37, ed. cit. p. 54, 11. 17-18: Palam autem et quoniam omnis demonstratio erit per tres terminos et non plures, also: 42a 31-32, ed. cit. p. 56: Quare manifestum quoniam omnis demonstratio et omnis syllogismus erit per tres terminos tantum.
  12. 12 'Pendere', third conjugation, 'to weigh', 'to consider' and 'pendere', second conjugation, 'to hang' is a traditional illustration of confusion that arises from a shift of accent; see Petri Hispani summulae logicales, ed. I. M. Bochenski (Rome, 1947) 7.32, p. 77, where it appears as. viros [iustos] oportet pendere; sed viros iustos non oportet pendere; ergo viros iustos oportet pati idem et non pati idem.
  13. 13 Em. MS: tanti.
  14. 14 Prior analytics I, 25; 41b 36-42a 35; see above, note 11.
  15. 15 Ibid. 1,1; see above, note 1.
  16. 16 Sophistic refutations 6; 168a 28-33; it is worth noting that Bochenski, in the edition cited above in note 12, has given on p. 117, note 13 of his work the following remark: ' Forte legendum primo. Cf. De interpr. 7, 17b 16-18, where he has read 'libro' in his text; this seems to be evidence that he had before him the word 'primo' in his text of Petrus Hispanus and that this repraesents a division of the mediaeval Latin Periermenias that has nothing in common with our chapter divisions of the work; see below, question 3, note 2.