Authors/Campsall/QSLA/Q1

From The Logic Museum
< Authors‎ | Campsall‎ | QSLA
Jump to navigationJump to search


Latin English
Quaestio Prima
PRIMO OPORTET DICERE CIRCA QUID ET DE QUO ET CETERA.[1]
[Q]uaeratur: utrum sillogismus sit subiectum huius? [2]
1.01 Quod non videtur quia, si sic, esset vox significativa et, per consequens, cum non sit vox incomplexa, esset vox composita ex vocibus incomplexis; consequens est falsum quia, quibuscumque vocibus demonstratis haec est falsa: 'subiectum huius est vox composita ex istis vocibus'.
1.02 Similiter, si subiectum huius esset sillogismus, ex opposito conclusionis cum altera praemissarum sequeretur oppositum alterius; consequens est falsum, quia tunc sillogismus, qui est subiectum huius, esset in aliqua trium figurarum; consequens est falsum, cum sit communis ad quemlibet sillogismum.
1.03 Dicitur huic concedendo quod sit vox significativa, et quod sit vox composita ex vocibus incomplexis, et ulterius conceditur quod, quibuscumque demonstratis, haec est vera: 'subiectum huius non componitur ex istis vocibus'; nec ista repugnat alteri.
1.04 Ad aliud: negatur tota consequentia: 'subiectum huius est sillogimus, igitur, ex opposito conclusionis, et cetera', et hoc est quia praedicatum antecedentis habet suppositionem simplicem, et supponit pro sillogismo in communi.
1.05 Contra istud: si haec sit vera: 'sillogismus qui est subiectum huius est vox significativa', aut est vera secundum acceptionem simplicem, vel personalem; non est vera accipiendo praedicatum simpliciter quia, sic [38] accepto praedicato, significatur quod subiectum huius sit res significata per hoc quod dico 'vox significativa', et hoc est falsum, quia tunc inferius esset suum superius; nec est verum secundum acceptionem personalem quia nulla vox significativa est subiectum huius; igitur, et cetera.
1.06 Praeterea, si sillogismus qui est subiectum huius sit compositum ex aliquibus partibus, querendum est de illis: aut sunt propositiones, aut termini? Si sint propositiones, aut sunt negative, aut affirmative, aut altera negativa, et altera affirmativa? Si sint termini, aut sunt termini communes, aut singulares, aut alter communis et alter singularis? Et nullum istorum potest dari quia, sequeretur quod subiectum huius non esset commune ad quemlibet sillogismum, quia aliquis sillogismus componitur ex altera affirmativa et altera negativa, et idem sequitur si detur alterum membrum.
1.07 Praeterea, si sit compositum, igitur, ex aliquibus est compositum; aut, igitur, ex propositionibus aut terminis, et, quodcumque detur, habetur propositum. Nec est dicere quod consequentia non valet, quia praedicatum accipitur simpliciter, quia, si non componatur ex propositionibus, nec ex terminis, nec habet aliquas partes ex quibus componatur, igitur non componitur ex aliquibus partibus et, per consequens, non est compositum.
1.08 Similiter, de subiecto huius ostenditur quod habet 3 terminos et duas propositiones, et quodlibet tale componitur ex propositionibus et terminis; igitur, et cetera.[3]
1.09 Contra responsionem ad aliud: sillogismus qui est subiectum huius, cum sit vox composita ex propositionibus praemissis et conclusione, concludit conclusionem; sed in qualibet conclusione, concludente aliquam conclusionem, ex opposito conclusionis cum altera praemissarum, sequitur oppositum alterius; igitur, et cetera.
1.10 Et similiter, si ex opposito conclusionis cum altera praemissarum non sequitur oppositum alterius, et habet praemissas et conclusionem, igitur oppositum conclusionis stat cum praemissis, et ultra, igitur non infert aliquam conclusionem.
1.11 Similiter, si habeat conclusionem, igitur in illa concluditur praedicatum de aliquo subiecto; quodcumque detur, sequitur quod non sit subiectum huius, quia illud subiectum, aut est universale, aut singulare; si sit universale, sillogismus cuius est pars non est subiectum huius, quia est communis ad quemlibet sillogismum, nec est singulare propter eandem rationem; igitur, et cetera.
[39]
1.12 Ideo dicitur aliter ad argumentum negando utramque istarum de virtute sermonis: 'subiectum huius est vox significativa', similiter: 'est vox complexa', et: 'habet conclusionem', et omnes consimiles, quia tales nec possunt verificari, accepto praedicato simpliciter, nec personaliter.
1.13 Contra istud, subiectum huius est compositum et complexum quia non est incomplexum; et non est compositum nisi ex vocibus [f76vb] significativis, vel earum partibus; igitur, et cetera. Quod sit complexum patet, quia aliter logicus non haberet demonstrare de aliquo complexo.
1.14 Similiter, subiectum huius est institutum applicabile aliis scienciis ad quamcumque conclusionem ibi probandam, et tale institutum non est nisi vox significativa et complexa; igitur, et cetera. Assumptum patet, quia vox incomplexa non est institutum in medium quo aliquid probatur de alio.
1.15 Similiter, si haec sit vera de virtute sermonis: 'subiectum huius non concludit conclusionem aliquam', non duceret in cognitionem incogniti et, per consequens, non valeret ad finem ad quem principaliter ordinatur logica; igitur, et cetera.
1.16 Similiter, sicut prius Aristoteles in nulla parte logice determinaret de voce complexa quia, per responsionem, de nullo subiecto alicuius partis logice est verum dicere quod 'sit vox complexa', et 'determinat de voce significativa', igitur solum determinaret de voce incomplexa.
1.17 Similiter, si subiectum huius non sit vox complexa, et est vox significativa, igitur est pars vocis significative complexe, et ultra; igitur, est pars sillogismi et, cum sit sillogismus, sequitur quod sillogismus esset pars sillogismi, et ita, idem est pars sui ipsius. Nec valet dicere quod subiectum huius sit vox complexa et compositum ex propositionibus, quia commune componitur per accidens ex quibus componitur suum singulare per se quia, sicut argumentatum est, sequeretur quod subiectum huius esset sillogismus dialecticus, vel demonstrativus, quia, si esset compositum ex propositionibus, aut utraque est demonstrativa, aut dialectica, aut altera demonstrativa et altera dialectica; quodcumque detur, subiectum huius non esset commune ad sillogismum dialecticum et demonstrativum.
II
1.18 Aliud principale: si sillogismus esset subiectum huius, esset obiectum intellectus simplicis, et ultra; igitur, intellectus simul intelligeret ipsum. consequens est falsum, quia intellectus primo intelligit maiorem, deinde minorem.
[40] III
1.19 Et similiter, haberet propriam passionem et diffinitionem, per quam passio de ipso esset conclusa; consequens est falsum, quia, per Aristotelem,primo posteriorum[4] de principio non est precognoscere 'quid est', quia nonhabet 'quid', et ratio huius est quia principium est unum complexum;cum, igitur, sillogismus sit magis complexum quam principium demonstrationis, non habebit 'quid', nec diffinitionem.
1.20 Ad primum istorum dicitur quod sillogismus potest accipi sub ratione complexi, quo modo habat esse in tertia operatione intellectus, vel per rationem incomplexi; primo modo non apprehenditur ab intellectu simplici, sed secundo modo solum. Et per idem dicitur ad aliud, quod Aristoteles, primo posteriorum,[5] intendit principium demonstrationis non habere 'quid' si accipiatur sub ratione complexi.
1.21 Contra istud: dato isto, sequeretur quod res significata per hoc nomen 'sillogismus' non esset apprehensa ab intellectu simplici, et hoc accipiendo ipsum sub ratione complexi. Consequens falsum, quia quaelibet res una, per unam vocem significatam, simul potest intelligi ab intellectu, quia quaelibet talis res habet unam speciem, et talis res simul intelligitur.
1.22 Praeterea, si res communis significata per 'sillogismum' possit simul intelligi ab intellectu, igitur quodlibet suppositum illius communis simul possit intelligi, et ita, demonstrato quocumque sillogismo, simul intelligerentur omnes eius partes.
1.23 Praeterea, quodlibet habens unam formam potest simul ab intellectu intelligi; sed, qualitercumque capiatur 'sillogismus habet unam formam, quia, qualitercumque capiatur, est una res et habet unum ordinem parcium.
1.24 Contra responsionem ad aliud: ex ista responsione sequeretur quod res communis, significata per 'sillogismum' vel 'principium' aliquo modo, non haberet diffinitionem, consequens falsum quia, quocumque modo accipiatur, habet principia per quae diffiniri potest.
[41] IV
1.25 Aliud principale: sillogismus, qui est subiectum huius, habet esse in intellectu, et quodlibet tale est singulare; igitur, singulare est subiectum huius. Assumptum patet, quia subiectum huius [f77ra] non est compositum ex vocibus significativis, quia, et si non fuisset vox significativa, adhuc essent scientiae et modus sciendi ipsas et, per consequens, adhuc esset logica; [6] igitur, et cetera.
1.26 Nec valet dicere negando istam, quod omne quod est in intellectu est singulare, quia omne quod est in intellectu habet esse subiectum in intellectu, et informat intellectum, et quodlibet tale est singulare.
1.27 Similiter, si sillogismus sit in intellectu, igitur ibi habet esse subiectum et, per consequens, ab illo, et a quocumque alio sillogismo, contingeret abstrahere in infinitum et, per consequens, non est ponere 'sillogismum conceptum' esse subiectum huius, et quod sit in intellectu subiective,
V
1.28 Aliud principale: si de sillogismo esset scientia, hoc esset per sillogismum, et ille non est alius quam demonstrativus; igitur, de sillogismo in communi esset scientia per sillogismum demonstrativum, et ultra; igitur, sillogismus demonstrativus esset notior quam sillogismus simpliciter. consequens est falsum, quia communia sunt magis nobis nota. [7]
1.29 Similiter, passio nocius inest communi quam alicui eius supposito; igitur, et cetera.
VI
1.30 Praeterea, sillogismus est id per quod adquiritur scientia de aliquo; sed idem non est id per quod adquiritur scientia de aliquo et id de quo scientia adquiritur; igitur, sillogismus non est illud de quo adquiritur haec scientia; igitur, et cetera. Maior patet quia id, de quo adquiritur scientia, est incognitum et id, per quod adquiritur scientia, oportet quod sit notum; aliter enim non duceret in cognitionem alterius,
[42]
VII
1.31 Similiter, sillogismus est subiectum commune totius logice, igitur non est proprium subiectum eius partis. Nec valet dicere quod, secundum quod diversimode abstrahit, est subiectum totius et partis, quia, qualitercumque abstrahat, eadem res significatur per 'sillogismum', et illa est subiectum totius; igitur, illa non est subiectum partis.
VIII
1.32 Similiter, sillogismus solum habet esse in anima, igitur non est vera res de qua est scientia possibilis.
IX
1.33 Similiter, sillogismus est una species argumentationis, igitur, qua ratione esset scientia una de sillogismo, eadem ratione esset scientia de alia eius specie, sicut de inductione et emptimemate.
1.34 Ad oppositum est Aristoteles determinans hic de sillogismo sicut de principali suo subiecto.[8]
1.35 Ad questionem: dicendum est quod sic, cuius ratio est quia, secundum Aristotelem, secundo posteriorum[9] scientia est habitus acquisitus per demonstrationem, et est habitus conclusionis in demonstratione; igitur, illud de quo aliud potest concludi potest esse subiectum scientiae, et sillogismus est huiusmodi.
1.36 Cuius probatio est, quia ad demonstrationem faciendam de aliquo ista sufficiunt: subiectum, de quo aliud est concludendum, et passio, quae concluditur de subiecto, et diffinitio, quae est medium concludendi unum de altero. Sed in proposito sunt ista tria: est sillogismus, qui est subiectum, et est diffinitio, quia Aristoteles hic definit sillogismum,[10] et habet propriam passionem, sicut habere 3 terminos, quae inferius[11] ostendetur de ipso; igitur, scientia possibilis est de sillogismo, et ultra; igitur, sillogismus potest esse subiectum scientiae, et non alibi determinatur de sillogismo in communi; igitur, et cetera.
[43]
1.37 Praeterea, tamen, advertendum est quod, cum sillogismus sit intentio secunda, videndum est qualiter differat ab intentione prima, et quare huiusmodi dicuntur intentiones secundae; secundo, cum sillogismus et propositio sint quaedam complexa, quomodo simul intelliguntur ab intellectu simplici, et habent distinctiones; et tertio, secundum quam acceptionem haec est vera: 'sillogismus est subiectum huius'.
1.38 Pro primo istorum, intelligendum est quod quaedam sunt res primae intentionis, et quaedam secundae; res primae intentionis sunt res extra animam, sine comparatione ad intellectum, sicut homo, animal, et huiusmodi; res secundae intentionis dicuntur esse res quae in se claudunt rem primae intentionis cum aliquo addito, secundum quod comparantur ad animam, sicut species, et genus, et consimilia.
1.39 Et primae res (77rb) dicuntur esse primae intentionis, quia naturaliter intellectus in cognoscendo ab eis incipit, et ita, naturaliter primo eas intendit, et ideo dicuntur esse 'primae intentionis'.
1.40 Alie dicuntur esse 'secundae intentionis', quia secundario intellectus fertur in earum cognitionem, quod patet sic: intellectus primo intelligit naturam significatam per 'hominem' et, illa natura intellecta, intellectus percipit communitatem huius nature, et modum communitatis quam habet ad sua supposita, et istam naturam, sub tali communitate, et quamlibet consimilem, dicit esse 'speciem', et ita, illud quod significatur per hoc nomen 'species' est res secundae intentionis, quia secundario intenditur, et res significata per 'hominem' est primae intentionis, quia primo intenditur. Et hoc est quod dicit avicenna in principio suae logicae[12] quod intentio prima est primus intellectus rei, et secunda intentio est secundus intellectus eius,
1.41 Ex isto patet quod quaedam sunt nomina prima [sic] intentionis, et quaedam secundae. Nomina primae intentionis sunt nomina rerum quae primo naturaliter occurrunt intellectui, sicut hoc nomen 'homo', 'animal', et sic de aliis, et, universaliter, nomina rerum primae intentionis. Nomina secundae intentionis sunt illa quae imponuntur rebus quae secundario occurrunt intellectui, sicut 'genus,' 'species', et sic de aliis. Et istam divisionem ponit boethius in principio commenti super praedicamenta [13]
[44]
1.42 Et nomina secundae intentionis sunt duplicia; quaedam, enim, sunt nomina rerum, et quaedam sunt nomina nominum. Nomina rerum sunt sicut 'genus,' 'species', quia significant res quae sunt secundae intentionis, quae res non sunt signa aliorum, et nomina nominum sicut 'terminus', 'propositio', et 'sillogismus', 'nomen', et 'verbum', et consimilia, quia omnes isti termini imponuntur ad significandum alias voces significativas, sicut hoc nomen 'terminus' imponitur ad significandum unum commune cuilibet voci incomplexe.
1.43 Ex isto patet quae res est primae[14] intentionis, et quae secundae, et quare dicitur 'secundae' intentionis, vel 'primae', et quae sunt nomina 'primae' intentionis, et 'secundae', et propter quam rationem dicuntur sic vel sic.
1.44 De rebus secundae intentionis habet logicus principaliter determinare, quia non considerat naturam propriam rei, nec eius principia, sicut non considerat hominem in eo quod est animal, vel rationale, sed considerat quamlibet rem secundum quod universale, vel singulare, superius, vel inferius, et sic de aliis, quae omnia sunt extra naturam propriam rei. Et quia voces sunt propria signa istarum rerum, ideo, ex consequenti, magis habet determinare de vocibus significativis.
1.45 Pro secunda, advertendum est quod, non obstante quod aliquid sit compositum ex partibus, tamen, si habeat sufficientem ydentitatem per compositionem, vel ordinem partium, potest intelligi ab intellectu per unam speciem sicut, non obstante quod domus sit compositum ex diversis partibus, tamen, propter unitatem ordinis in suis partibus, facit unam speciem, et simul intelligitur, absque hoc, quod suae partes intelliguntur, et ideo, qui intelligit domum, non oportet quod intelligat lapidem. Cum, igitur, sillogismus sit unum per unitatem ordinis inter suas partes, quamcumque componatur ex diversis partibus, totus simul potest intelligi, absque hoc, quod intelligatur aliqua eius pars. Et ideo, qui intelligit sillogismum, non oportet quod intelligat propositionem; (77va) qui, tamen, intelligit rem significatem per partes sillogismi, oportet quod primo intelligat unum, et deinde reliquum.
1.46 Pro tertio, advertendum est quod suppositio triplex est: simplex materialis, et personalis. Et est suppositio simplex quando terminus communis supponit pro re significata per ipsum, et materialis quando supponit pro ipsomet, et personalis quando supponit pro aliquo supposito illius nature communis. Exemplum primi est in ista: 'homo est species'; exemplum secundi est in ista : 'homo est terminus communis'; exemplum tertii [45] in ista: 'aliquis homo currit'. Unde haec est vera: 'sillogismus est subiectum huius', accepto subiecto secundum acceptionem simplicem, ita quod iste sit intellectus: res significata per ' sillogismum' est subiectum huius scientiae; et non est vera secundum alias acceptiones, quia nec ipsa vox est sutiectum huius, nec aliquis sillogismus, quia de singulari non est sciencia.[15]
Ad I
1.47 Ad primum principale: dicendum est quod haec est falsa de virtute sermonis: 'sillogismus qui est subiectum huius est complexum'.
1.48 Similiter, haec est falsa: 'componitur ex propositionibuset: 'concludit aliquam conclusionem', quia, qualitercumque capiatur praedicatum in istis, sive simpliciter, sive personaliter, quaelibet istarum est falsa, quia, si capiatur praedicatum simpliciter, tunc significatur quod sillogismus qui est subiectum huius est res significata per hoc nomen 'complexum', et est res significata per praedicatum alterius, et sic de aliis, quorum quodlibet est impossibile. Si praedicata capiantur personaliter, adhuc quaelibet est falsa, quia tunc significatur quod sillogismus qui est subiectum huius sit aliquod complexum, hoc vel illud, sicut iste sillogismus, vel ista propositio, et sic de aliis. Et ideo, quaelibet talis est neganda de virtutis sermonis. Admisimus, tamen, tales ex usu loquendi, quia quodlibet contentum sub 'sillogismo' est unum complexum, et ideo concedimus istud: commune est unum complexum. Et quando arguitur: non est incomplexum; et est vox significativa; igitur, est vox complexa, dicendum est quod secunda propositio, accepta de virtute sermonis, est falsa. Haec enim est falsa de virtute sermonis: 'hoc commune "sillogismus " est vox significativa', quia non est aliqua vox significativa, sicut patet inducendo.
1.49 Ad aliud inquam: dicendum est negando consequentiam, quia logicus, et quilibet artifex determinans de communi, ex hoc ipso determinat de suppositis illius communis, et ita, logicus, determinans de hoc communi 'sillogismus', determinat de eius suppositis, quae sunt voces complexe.[16] Et ita, non oportet concedere quod ubicumque determinet de voce incomplexa, et si dicatur quod, si illud commune non sit complexum, nec est incomplexum, igitur logicus, determinans de isto communi, non determinaret de complexo, nec de incomplexo. Dicendum est concedendo conclusionem de virtute sermonis, et hoc accipiendo 'determinare de [46] aliquo' sicut 'de proprio subiecto'; tamen, determinat de complexo, ex consequenti, sicut dictum est,
1.50 Ad aliud: quod pro tanto dicitur sillogismus esse institutum logice, quia sua contenta sunt instituta quibus logicus concludit, negari, tamen, potest de virtute sermonis, et hoc accipiendo subiectum simpliciter. Vel potest dici aliter ad argumentum, concedendo quod subiectum huius sit complexum, et hoc accipiendo praedicatum personaliter, quia praedicatum non solum est commune ad complexum ex istis propositionibus, vel illis, sed ad complexum ex propositionibus in communi, et ideo, est vera pro uno supposito praedicati.
1.51 Et concedatur ulterius quod sillogismus qui est subiectum huius, componitur ex propositionibus, et hoc accipiendo secundam partem praedicati simpliciter, et quando arguitur ulterius: omne compositum ex propositionibus componitur ex negativis, vel affirmativis, et cetera, dicendum est quod, accepta secunda parte subiecti simpliciter, haec est falsa, et isto modo, alia est vera, si personaliter est vera, et isto modo, alia est falsa. Et per idem potest dici ad alia: 'quod est institutum', et: 'quod concludit conclusionem', et: 'nec affirmari, nec negari', quia prima est vera, accipiendo conclusionem simpliciter, et non personaliter.
Ad II
1.52 Ad secundum principale: dicendum est per dicta in positione quod sillogismus importat unam rem habentem ordinem in partibus (77vb) et ideo facit unam speciem, et simul potest intelligi, et, quod plus est, aliquis sillogismus simul potest intelligi, ita quod non importet quod tunc intelligatur eius minor et maior, quia possum intelligere talem complexionem, absque hoc quod intelligam eius partes, cum sit unum ens, distinctum a qualibet sui parte, sicut domus potest intelligi, absque hoc, quod simul intelligantur partes. Et si dicatur quod sillogismus intelligitur cum discursu, quia primo intelligitur maior, et postea minor, dicendum est quod iste est intellectus, quod, si aliquis intelligat res significatas per praemissas et conclusionem, oportet quod primo intelligat rem significatam per unam, et postea rem significatam per aliam; unde, non oportet quod, si intelligatur sillogismus, quod propter hoc intelligantur res significate per praemissas, nec, e contra, cum quodlibet istorum sit una res diversa ab alia. Unde, pro tanto dicimur intelligere sillogismum, et scire conclusionem, quia intelligimus res significatas per partes sillogismi, et scimus[17] rem significatam per conclusionem; unde, res significata per conclusionem proprie [47] scitur, et conclusio non scitur, nisi quia est significatum rei scite. Et ideo, conclusio scitur transumptive, et res significata per conclusionem proprie.
Ad III
1.53 Ad aliud principale: dicendum est quod Aristoteles, primo posteriorum 9 intelligit quod, si aliqua passio sit ostensa de aliquo subiecto, non oportet quod illud principium, per quod unum de altero concluditur, habeat diffinitionem, nec de eo est precognoscere 'quid est', quia singulare non habet 'quid'. Et ideo haec est vera de principio: 'non est precognoscere "quid est"', accipiendo subiectum personaliter; principium, tamen, in communi habet quidditatem et diffinitionem, quia Aristoteles postea ipsum definit, et demonstrationem, et propositionem, in metaphisica[18] et sic de aliis.
Ad IV
1.54 Ad aliud principale: dicendum est quod sillogismus qui est subiectum huius non habet esse in intellectu, nisi sicut lapis est in anima,[19] et hoc est 'esse in', sicut cognitum in cognoscente. Et quando dicitur 'componitur ex conceptibus', dicendum est quod non, nisi abutendo 'sillogismo', quia ex quo componitur ex propositionibus quae sunt voces significative, non componitur ex aliquibus quae sunt in anima. Et quando quaeritur: ex quibus componitur? dicendum est quod ex vocibus significativis quae dicuntur voces 'ymaginate', sicut patebit inferius.[20]
Ad V
1.55 Ad aliud principale: dicendum est quod scientia est de sillogismo in communi per unum sillogismum demonstrativum. Et quando dicitur quod tunc sillogismus demonstrativus esset magis notus, concedatur, quia magis cognoscitur veritas praemissarum in illo sillogismo quam cognoscitur veritas conclusionis in qua concluditur passio de sillogismo. Et quando dicitur quod passio sillogismi nocius inest, et cetera, dicendum est concedendo, et ex hoc tantum sequitur quod illa propositio est magis nota in qua praedicatur passio sillogismi de sillogismo in conununi quam illa in qua praedicatur passio sillogismi de illo sillogismo demonstrativo; ex hoc, tamen, non sequitur quin ille sillogismus demonstrativus sit magis notus,
[48]
Ad VI
1.56 Ad aliud principale: dicendum est quod idem commune est illud per quod acquiritur scientia sicut institutum, et illud de quo scientia quaeritur, et ideo, idem sillogismus in commune est subiectum logice et institutum. et quando dicitur illud quod quaeritur est ignotum, dicendum est quod uno modo est notum, alio modo est ignotum; est enim notum, quia presupponitur ante demonstrationem, et de eo precognoscitur 'quid est', et est ignotum pro tanto quia passio est ignota ab ipso.[21] et eodem modo est institutum illud notum et ignotum; idem, tamen, singulare non est subiectum et institutum.
Ad VII
1.57 Ad aliud principale: dicendum est (78ra) quod non est inconveniens idem esse subiectum totius et partis, ymo hoc est necessarium in qualibet scientia, cuius subiectum habet partes de quibus traditur scientia distincta, quod in aliqua parte illius scientiae traditur noticia generalis de illo subiecto, quia partes scientiae presupponunt noticiam de subiecto communi. Aliter enim, procedent ex ignotis, sicut corpus mobile est subiectum generale totius scientiae naturalis, et, tamen, de ipso tanquam de subiecto determinat una pars istius scientiae, sicut scientia tradita libro phisicorum.
1.58 Vel potest dici, secundum quod dicit albertus, principio suae logicae, quod subiectum totius logicae est argumentatio, quae est mentem arguens.[22] et non est sillogismus cuius est, quia, secundum ipsum, ex quo logica est scientia communis, docens principia quibus devenitur a noto ad noticiam incogniti in qualibet scientia, oportet quod sit de huiusmodi subiecto quod est applicabile ad quamlibet scientiam in qua quaeritur noticia ignoti; sed quaedam sunt scientiae quae procedunt per exempla et emptimemata, sicut est in retoricis, et quaedam per experimenta et inductiones, et ideo non omnes scientiae procedunt ex universalibus; cum, igitur, sillogismus procedit ex universali, vel universalibus, non quaelibet scientia utitur sillogismo. Et ideo oportet ponere subiectum logice esse aliquid communius sillogismo, et hoc est argumentatio, secundum ipsum, quae est applicabilis [49] ad omnem scientiam, qualitercumque procedit. Et haec est sententia 3 philosophorum quos ibi recitat. [23] ex isto, patet quod argumentatio est subiectum totius, et sillogismus partis,
1.59 Vel potest dici quod, quia logica docet principia, non solum quibus devenitur ad noticiam complexi, sed etiam incomploxi, ideo subiectum generale non est argumentatio, sed aliquid commune argumento et discursui, et huiusmodi est vox significativa, vel ens rationis.
Ad VIII
1.60 Ad aliud principale: patet quod subiectum huius non habet esse in anima, quia non componitur ex rebus in anima.
Ad IX
1.61 Ad ultimum principale: dicendum est quod, quia quaelibet alia species argumenti, alia a sillogismo, evidentiam capit et necessitatem a sillogismo, et habent reduci ad sillogismum, tanquam ad principium perficiens, ideo sunt quasi privationes, respectu sillogismi, et quia privationis et habitus est eadem disciplina,[24] ideo, habita cognitione sillogismi, habetur noticia sufficiens de aliis speciebus argumenti.

Notes

  1. 1 Lemma, carefully written in lettres de forme, is the first line of Aristotle’s Prior Analytics, I, 1; 24a 10, Aristoteles Latinus III 1-4, ed. L. Minio-Paluello (Bruges-Paris, 1962), p. 5, l. 3.
  2. 2 Here the term 'huius' refers to the whole science of logic and not exclusively to the doctrine of the Prior analytics', see below 1.35, 1.36 and especially 1.46: res significata per 'sillogismum' est subiectum huius scientiae; see also 1.57 where, despite the importance of syllogism in the Prior analytics, the position of syllogism as subject of all logic is vindicated.
  3. 3 Thus Prior analytics I, 25; 41b 36-42a 1 and 42a 30-35, ed. cit. p. 54,11. 17-21 and p. 56,11. 3-4.
  4. 4 Posterior analytics, I, 2; 72a 14-17; see also 71a 17-24 and 90b 24-27, Aristoteles latinus IV 2, Translatio anonyma, ed. L. Minio-Paluello (Bruges-Paris, 1953), p. 10, II. 4-7, p. 7, 1. 17 - p. 8, 1. 7, p. 55,1. 31 - p. 56,1. 3; for the notion that a principle is not a definable essence, see Metaphvsics VII, 4; 1029b 1-1030b 13.
  5. 5 See passages cited in note 4, especially the elucidation given at 90b 24-27.
  6. 6 See Posterior analytics I, 10; 76b 24-27.
  7. 7 That the demonstrative syllogism is the means to knowledge see Prior analytics I, 1; 24a 10-15; that the more universal is more knowable to us see Posterior analytics 1,24; 86a 3-10; still, the ambiguity of the notions 'prior known' and 'better known' had not escaped Aristotle himself; Posterior analytics I, 2; 71b 33-72a 4.
  8. 8 Prior analytics I, 1; 24a 10-15, ed. cit. p. 5, 11. 3-8.
  9. 9 Citation seems to be an error and the correct reference: Posterior analytics I, 2; 71b 17-19, ed. cit. p. 9, 11. 4-8.
  10. 10 For the three elements of demonstration see Posterior analytics I, 7; 75a 39-75b 2; for Aristotle's definition of syllogism: Prior analytics I, 1; 24b 18-22.
  11. 11 See below, questio secunda: utrum sillogismus habeat resolvi in propositiones, et propositiones in terminos? See also Prior analytics I, 25; 42a 30-35 and Posterior analytics I, 19; 81b 10.
  12. 12 Avicenna Logyce, (Venice, 1508) I, fol. 6 ra: Dicemus quod verbum significans intentionem generis prius apud eos secundum primam impositionem significabat aliud et deinde per impositionem secundam translatum est ad significandum intentionem quac apud logicos vocatur genus.
  13. 13 Boethius In categorias Aristotelis libri quatuor, 1; PL 64 159 B-160 A.
  14. 14 Em, MS: secunde.
  15. 15 Posterior analytics I, 31; 87b 37-39 and Metaphysics XI, 1; 1059b 25-26.
  16. 16 Prior analytics II, 21; 67a 27, ed. cit. p. 131, 1. 4; see also Posterior analytics I, 1; 71a 6-9, ed. cit. p. 7, 11. 6-10.
  17. 17 Em. MS: scimur.
  18. 18 Metaphysics III, 2; 997a 5-15; IV, 3; 1005b 5-1006a 28; V, 1; 1013a 14-16; VI, 1; 1025b 3-16.
  19. 19 De anima 111, 8; 431b 29-432a 1.
  20. 20 See below 2.81-2.84.
  21. 21 Posterior analytics I, 1; 71a 24-26 and Metaphysics XI, 5; 1062a 11-20.
  22. 22 Alberti magni opera omnia, ed. A. Borgnet (Paris, 1890) I, p. 6 (Liber primus de praedicabilibus): Cum autem logica sit scientia contemplativa, docens qualiter et per quae devenitur per notum ad ignoti notitiam, oportet necessario quod logica sit de hujusmodi rationis instrumento, per quod acquiritur per notum ignoti scientia in omni eo quod de ignoto notum efficitur. Hoc autem est argumentatio, secundum quod argumentatio est ratiocinatio mentem arguens et convincena per habitudinem noti ad ignotum de ignoti scientia.
  23. 23 Ibid., p. 8: Et haec est trium Philosophorum sententia, Avicennae scilicet, Alfarabi, et Algazelis. Albert found the term 'argumentatio' only in Algazel, but all three of his philosophers have seen logic as the science that deals with all the ways by which one can go from the known to the unknown and Avicenna had felt the want of just such a common term to designate all those procedures: see Avicenna, op. cit., fol. 2V a: Est ergo hic quoddam quod solet prodesse ad sciendum id cuius intellectus nescitur: non est autem usus ut intentio continens hoc (secundum hoc quod scientia eius prodext ad scientiam intelligendi) vocetur communis: aut fortasse nondum pervenit ad nos ut una. Unum enim eorum est difnnitio: et aliud descriptio: et aliud exemplum; et aliud quod est signum: et aliud est nomen sicut postea declarabitur. Sed illud in quo conveniunt non habet nomen commune. Alfarabi, Liber Alfarabi de ortu scientiarum, ed. C. Baeumker Beitraege zur Geschichte der Philosophie des Mittelalters (Muenster i. W., 1916) 19, 3, p. 22: Tertia est scientia logicae, quae est scientia ordinandi propositiones enuntiativas secundum figuras logicas ad eliciendas conclusiones, quibus pervenitur ad cognitionem incongitorum et ad iudicandum de illissint vera vel falsa. Algazel, Logica et philosophia Algazelis arabie (Venice, 150G) no pagination, text on verso of first fol., left column: Quod vero inducit ad scientias credulitatis dicitur argumentatio: Argumentatio autem alia est syllogismus: alia inductio: alia exemplum.
  24. 24 See Metaphysics IX, 2; 1046b 7-9.