Authors/Campsall/QSLA/Q11

From The Logic Museum
< Authors‎ | Campsall‎ | QSLA
Jump to navigationJump to search


Latin English
questio undecima
[180]
{Q}uaeratur: utrum uniformis de inesse valeat in illis de praeterito et de futuro?
I
11.01 Quod non videtur quia, iste discursus non valet: 'Socrates non semper erit Socrates albus; et Socrates albus erit Socrates; igitur, Socrates albus non semper erit Socrates albus', similiter non sequitur: 'Socrates albus non erit Socrates albus; et Socrates erit Socrates albus; igitur, Socrates non erit Socrates albus', quia praemissae sunt verae et conpossibiles, posito quod Socrates modo non sit albus; et ista consequentia repugnat alteri praemissarum.
11.02 Dicitur huic quod uniformis est bonus quia regulatur per dici de {omni}, vel de nullo. Et, ad instantiam primam, conceditur conclusio, et similiter, dicitur quod haec est falsa: 'Socrates albus erit Socrates albus', posito quod Socrates non sit albus, et similiter haec: 'Socrates albus erit Socrates'. Haec, tamen, est vera: 'Socrates erit Socrates albus', et hoc est quia praedicatum appellat formam, et conversio non valet, accepto subiecto consequentis pro hiis quae sunt. Et per istud dicitur ad 1, quod discursus non valet nisi subiectum maioris accipiatur pro hiis quae erunt, et tunc oportet preponere negationem, et maior erit falsa.
11.03 Contra istud: primo, contra illud quod dicitur quod haec est falsa: 'Socrates albus erit Socrates albus' si Socrates non sit albus, quia haec est necessaria: 'Socrates albus est Socrates albus, et ex ista sequitur: Socrates albus erit Socrates albus'; igitur, istud consequens est necessarium et hoc, accepto subiecto consequentis pro eo quod est Socrates albus et, per consequens, sive Socrates sit albus, sive non, haec est vera.
11.04 Praeterea, ista copulativa esset vera, posito quod Socrates non sit albus: 'Socrates erit Socrates albus, et illud nunquam erit Socrates', quia, posito quod Socrates non sit albus, prima pars est vera, quia preDicatum appellat formam, et secunda pars est falsa, quia significat quod Socrates albus erit Socrates, et hoc est falsum (98rb) si Socrates non sit albus, quia ex ista sequitur quod aliud a Socrate erit Socrates.
11.05 Praeterea, si haec non esset vera nisi quando Socrates esset albus, tunc ista consequentia esset bona: 'Socrates albus erit Socrates albus, igitur Socrates est albus', quia impossibile esset antecedens esse verum sine conse[181] quente. Et similiter, ex opposito: 'Socrates non est albus, igitur Socrates albus non erit Socrates albus'.
11.06 Praeterea, idem significatur per praedicatum et subiectum, sive sit albus, sive non; 'volo, igitur, demonstrare per hoc pronomen 'hoc' idem quod significatur per 'Socratem album'; tunc 'hoc' et 'Socrates albus' convertuntur et, per consequens, si prima sit falsa, tunc haec est falsa, demonstrato eodem: 'hoc erit idem huic', et, demonstrato eodem, ponitur utrobique, et ita haec esset vera: 'hoc nunquam erit hoc', demonstrato eodem. Ex quo sequitur quod hoc non erit se ipsum, et similiter, quod hoc erit diversum ab hoc, et ita erit diversum a se. Ex quo sequitur ulterius quod inter hoc et hoc erit diversitas, et ita inter idem et se ipsum erit aliquando diversitas. Nec valet dicere quod haec non est concedenda, 'hoc non erit hoc', non obstante quod idem demonstretur per hoc pronomen quod significatur per 'Socratem album', vel, si termini significent idem utrobique et, eodem modo ordinantur, igitur idem significatur per unam propositionem et per aliam, et similiter, si idem significetur per hoc pronomen, et per 'Socratem album', tunc hoc pronomen et 'Socrates albus' convertuntur et, per consequens, consequentia erit bona ab una propositione ad aliam, quia arguitur ab uno convertibilium ad reliquum, ubi utrumque eodem modo supponit.
11.07 Ad primum istorum dicitur negando istam conclusionem: 'Socrates albus est Socrates albus, igitur Socrates albus erit Socrates albus'. ad secundum, conceditur quod ista copulativa sit vera. Contra primum: sequitur: 'si Socrates albus sit Socrates albus; et non erit Socrates albus; igitur, hoc erit ultimum {instans} in quo est Socrates albus, et ultra; igitur, est dare ultimum instans rei permanentis'.
11.08 Praeterea, ista indiffinita est necessaria: ' aliquid erit Socrates albus', igitur semper habet aliquam singularem veram, et non videtur pro alio supposito verificari quam pro Socrate albo; igitur, et cetera.
11.09 Praeterea, haec est una copulativa: 'Socrates albus erit Socrates albus, et illud erit Socrates albus' — cuius secunda pars est necessaria, quia aequivalet veritati huius: quod erit Socrates albus erit Socrates albus — et non est necessaria — et ex illa sequitur quod Socrates albus erit Socrates albus, igitur haec est necessaria. Assumptum patet, quia secunda pars huius copulative significat quod illud quod refertur per relativum erit sub forma praedicati, et relativum refert 'Socratem album', igitur, significat quod Socrates albus erit Socrates albus, igitur, et cetera.
11.10 Contra responsionem ad aliud: si Socrates erit Socrates albus, et illud nunquam erit Socrates, tunc Socrates erit aliquid et illud nunquam erit [182] Socrates, et ita, Socrates erit aliquid quod ipse nunquam erit. Et similiter, sequeretur quod Socrates erit idem alicui quod nunquam erit idem ipsi.
II
11.11 Aliud principale: non sequitur: 'nulla propositio erit vera cum sua contradictoria; et haec est propositio; igitur, non erit vera cum sua contradictoria', quia talis propositio potest demonstrari ubi, praemissis existentibus veris, conclusio est falsa. Dicitur huic concedendo discursum, et conclusionem esse veram, quocumque demonstrato. Contra istud: ostendo conclusionem esse veram, nam, ista propositione demonstrata: 'tu curris et tu non curris', haec est una propositio et ista propositio erit verum cum suo contradictorio; igitur, aliqua propositio erit verum cum suo contradictorio.
11.12 Praeterea, ostendo maiorem esse falsum, quia suum contradictorium sequitur ex vero, quia sequitur: 'aliqua propositio erit vera quando sua contradictoria erit vera, igitur aliqua propositio erit vera cum sua contradictoria'; antecedens verum, igitur consequens. Ad primum istorum dicitur negando istam: ista, 'tu sedes, et tu {non sedes'} erit verum cum suo contradictorio, et ad secundum dicitur negando antecedens. Contra primum: 'tu curris, et tu non curris' erit 'te currere' cum suo contradictorio; igitur, erit aliquod verum cum suo contradictorio; antecedens est verum et consequentia patet, supposito quod 'te currere' sit verum.
11.13 Praeterea, 'te currere, et te non currere' erit verum cum 'te non currere' et ultra; igitur, erit verum cum contradictoria huius, 'te currere', et ultra; igitur, erit aliquod verum cum suo contradictorio, et similiter, sequitur: 'te currere, et te non currere' erit hoc verum cum suo contradictorio, demonstrato 'te currere'; igitur, erit aliquod verum cum suo contradictorio. Et veritas antecedentis patet, quia 'te currere, et te non currere' erit hoc verum cum ' te non currere', quia erit ' te currere, cum te non currere'.
11.14 Contra responsionem ad secundum: ostendo istud antecedens esse verum, quia est una copulativa, cuius utraque pars est vera, nam haec est vera: 'haec aliquando erit vera, et tunc sua contradictoria erit vera', nam sequitur: 'haec aliquando (98va) erit vera et aliquid quod erit verum tunc erit suum contradictorium, igitur haec erit vera et tunc sua contradictoria erit vera'. Consequentia patet, quia prima pars utrobique est eadem, et secunda infert secundam, quia illa de futuro convertitur, accepto subiecto pro hiis quae erunt.
11.15 Similiter, ista propositio est vera in aliquo 'quando' in quo sua contradictoria erit vera, igitur aliquando erit vera quando sua contra[183] dictoria erit bona, et ultra; igitur, aliquando erit vera quando sua contradictoria erit vera. Primum assumptum patet quia, demonstrato toto tempore futuro, haec est vera: in isto temporc 'te sedere' erit verum, et in eodem tempore suum contradictorium erit verum; igitur, in aliquo 'quando' erit verum quando suum contradictorium erit verum.
III
11.16 Aliud principale; demonstrata propositione quae aliquando fuit vera, et modo est impossibilis, et sit ista quod in 'a' devenit impossibilis, et 'a' unum instans externae diei; tunc iste discursus non valet: nulla propositio quae devenit impossibilis in 'a' fuit possibilis post 'a'; et ista propositio est huiusmodi; igitur, et cetera, quando praemissae sunt verae, et conclusio falsa. dicitur huic quod discursus valet et, supposito isto casu, conclusio est vera.
11.17 Contra istud: sit illa propositio quae in 'a' devenit impossibilis 'tu curris'; tunc haec est vera: 'ista propositio post "a" fuit vera' probatio, quia in aliquo tempore post 'a' ista fuit vera, igitur aliquando post 'a' ista fuit vera. Antecedens est verum, igitur consequens. Dicitur huic quod antecedens est falsum.
11.18 Contra istud: demonstrato toto tempore praeterito, in isto tempore ista fuit vera, et istud tempus est post 'a'; igitur, in aliquo tempore post 'a' ista fuit vera, et ultra; igitur, post' a1 ista fuit vera. Si dicatur huic quod haec est falsa, demonstrato toto tempore praeterito: 'istud tempus est post "a"' et sit 'a' idem quod prius. Contra istud: istud tempus fuit post 'a', et adhuc non desinit esse post 'a', igitur adhuc est post 'a' et similiter: totum tempus non dicitur esse 'post' aliquid, vel 'ante', nisi quia est 'post' vel 'ante' per aliquam eius partem; cum, igitur, aliqua pars istius 'totius temporis' fuit post 'a', istud tempus fuit post 'a'.
11.19 Praeterea, quaero: ad veritatem huius 'istud tempus fuit post "a"' aut requiritur quod ipsum totum et quaelibet eius pars fuit post 'a' vel sufficit quod aliqua eius pars fuit post 'a'; non est dari primum, quia tunc tales essent false: dies est ante horam nonam, et ita, non esse verum dicere in aliqua parte diei quod 'dies est', quia, si esset verum dicere quod 'dies est' hoc oportet esse post unum instans illius diei and ante aliud, et ita, vel esse ante illud instans, vel post, et quodcumque detur est falsa, si ad eius veritatem requireretur quod quaelibet pars eius praecederet illud instans, vel sequeretur.
11.20 Praeterea, demonstrato toto tempore praeterito, haec est vera: 'istud tempus fuit' et tamen, esse falsa, per responsionem, quia aut fuit ante hoc instans, vel post hoc instans; sed neutrum potest dari quia, ad veritatem [184] unius requiritur quod quaelibet pars eius fuerit ante, et ad veritatem alterius requiritur quod quaelibet pars eius fuit post.
11.21 Ideo dicitur aliter, concedendo quod in aliquo tempore post 'a' fuit haec vera, demonstrata propositione quae devenit impossibilis in 'a', et tunc negatur maior. Contra istud: sequitur: in aliquo tempore post 'a' ista fuit vera, igitur aliquando post 'a' ista fuit vera; et semper post 'a' fuit impossibilis per casum; igitur, simul fuit vera et impossibilis.
11.22 Et si dicatur huic negando istam consequentiam: 'in aliquo tempore tempore post "a" haec fuit vera, igitur aliquando post "a" haec fuit vera'. Contra istud: sequitur: in aliquo tempore post 'a' haec fuit vera, igitur in aliquo 'quando' post 'a' haec fuit vera, et ultra; igitur, aliquando post 'a' haec fuit vera, et ultra; igitur, post 'a' haec fuit vera.
11.23 Similiter, si non significatur oppositum, stabit quod nunquam post 'a' haec fuit vera, et ita, ista stabunt simul: quod nunquam (98vb) post 'a' haec fuit vera, et tamen, aliquo tempore post 'a' haec fuit vera, et similiter,si in aliquo temporc post 'a' haec fuit vera, quaerendum est: quando? et quodcumque detur, cum semper post 'a' fuit impossibilis, respondens habebit concedere quod, post ' a', simul fuit una propositio vera et impossibilis.
11.24 Et si dicatur aliter, quod in tempore post 'a' fuit vera, et similiter, quod post 'a' fuit vera, nec repugnat alteri: quod in 'a' devenit impossibilis. Contra istud, secundum istam responsionem, sequeretur quod aliqua propositio fuit vera, postquam fuit impossibilis. Et similiter, sequeretur quod propositio fuerit contingens, postquam fuerit necessaria. Et similiter sequerentur talis inconvenientia quod omne quod fuit praeteritum, fuit post 'a', et ita, omne quod fuit, fuit post externam diem, quia omne quod fuit, fuit in tempore praeterito, quod fuit post diem externam, et ita sequeretur quod omne quod fuit, fuit postquam tu fuisti, et ita pater tuus fuit postquam tu fuisti, supposito quod desinit esse antequam habuisti esse.
11.25 Similiter, sequeretur quod ista consequentia esse bona: 'si antichristus erit ante "a", et omne quod erit, erit ante "a", sit "a" quodcumque instans futurum, quia omne quod erit, erit in tempore futuro, quod erit ante quodcumque instans futurum'.
IV
11.26 Aliud principale: non sequitur; 'omnes homines fuerunt; et isti fuerunt homines; igitur, isti fuerunt', quia praemissae sunt verae, et conclusio est falsa, demonstratis duobus quorum unus fuit ad milesimum annum, et relicus heri. Similiter non sequitur: 'omnes homines morientur; et isti [185] erunt homines', demonstratis omnibus futuris; 'igitur, isti morientur', quia praemissae sunt verae, et conclusio est falsa, quia, si isti[1] morientur 'a', non erunt mortui; consequens est impossibile, supposita generatione perpetua, vel arguatur in aliis terminis: omnia complexa corrumpentur, et ista erunt complexa.
11.27 Ad primum istorum dicitur quod discursus est bonus, et conclusio est vera; Ad aliud similiter, quod discursus est bonus, sed maior propositio est falsa. Contra istud: dato isto, sequeretur quod copulatio esset per verbum de praeterito, pro quocumque tempore de praeterito, quia, si in ista conclusione esse copulatio pro aliquo instanti, infinite singulares essent impossibiles; sed istud consequens est falsum, quia tunc omnes tales essent concedendae, quod quilibet homo fuit quando non fuit, quia in prima parte posset esse copulatio pro toto tempore, et in secunda parte pro eodem, et ita, utraque pars huius copulative esset vera. De prima parte non est dubium, et secundam partem probo, quia quilibet homo aliquo tempore non fuit, igitur quilibet homo isto tempore non fuit, demonstrato tempore toto praeterito, quia quodcumque habuit non esse in aliqua parte istius temporis, habuit non esse in toto tempore. Similiter, haec esset vera: 'omnes propositiones quae fuerunt verae, fuerunt verae quando suae contradictoriae fuerunt verae'. Et similiter, demonstratis duobus contradictoriis quorum utrumque fuit verum, haec esset vera: 'istae fuerunt verae quando utrumque istorum fuit falsum'. Et quandocumque utrumque istorum fuit falsum, neutrum istorum fuit verum, igitur a primo, quandocumque istae propositiones fuerunt verae, neutrum istorum fuit verum.
11.28 Contra responsionem ad aliud: quidlibet istorum morietur, igitur isti morientur, et antecedens est verum, et consequentia patet, quia per primam propositionem significatur quod praedicatum inerit omnibus contentis sub subiecto, et ista propositio non significat nisi verum; igitur, ista propositio est vera; et ultra sequitur: si praedicatum inerit omnibus contentis sub subiecto, igitur praedicatum inest istis, demonstratis omnibus hominibus qui erunt, et ultra; igitur isti morientur; et primum antecedens est verum; igitur, et cetera.
V
11.29 Aliud principale: non sequitur; 'omnis homo erit suus filius, et iste erit homo'.
[186]
VI
11.30 Similiter, non sequitur: 'omnis homo, et suus filius, curret; et iste erit homo; igitur, iste, et suus filius, curret, quia quaero: quod est subiectum in maiore, aut totum copulativum, aut altera pars tantum? Non primo modo, quia tunc non esset idem terminus, nec altera (99ra) pars tantum, quia tunc non esset copulato subiecto.
11.31 Ad oppositum est Aristoteles[2], et similiter, minor in tali discursu explicat habitudinem medii ad contenta; igitur, et cetera.
11.32 Ad questionem: dicendum est quod propositio de praeterito et futuro acceptabilis est si subiectum sit commune, ex eo quod, in illo de futuro, subiectum potest accipi pro hiis quae sunt, vel pro hiis quae erunt; in illa de praeterito, pro hiis quae sunt, vel futura. Si capiatur pro hiis quae sunt, discursus est bonus, accepta minori de praesenti, quia sub illa acceptione, subiectum ita de praesenti, explicat habitudinem medii ad contenta, et hoc si non impediatur propter aliquod relativum, positum in praedicato maioris, quod variatur ex hoc quod refert subiectum conclusionis, vel propter variationem termini quae facit secundum quid et simpliciter, vel fallaciam accidentis, vel aliquod consimile. Si capiatur pro hiis quae fuerunt, vel erunt, adhuc discursus valet, accepta minore de praeterito, vel futuro, quia solum ita explicat habitudinem implicitam in maiore, et hoc, suppositis conditionibus praedictis, quod non sit discursus ex parte relativi, nec aliud quod facit aliquem locum sophisticum. Et si dicatur quod, accepta maiore de praeterito, et minore de praeterito, minor non explicat habitudinem medii ad contenta, qualitercumque capiatur praedicatum minoris, quia, si capiatur pro hiis quae sunt, non est habitudo; si capiatur pro hiis quae fuerunt, tunc arguitur sic: omne quod fuit 'b' fuit 'a'; 'c' fuit id quod fuit 'b' — et hic non videtur esse aliqua habitudo.
11.33 Similiter, si subiectum in illa de futuro haberet tales acceptiones, haec esset vera: homo, qui nunc est mortuus, morietur; et: quod nunc est caecum, erit videns, quia quaelibet istarum haberet aliquam singularem veram sub altera acceptione.
11.34 Similiter, si subiectum haberet tales acceptiones, terminus communis supponeret pro aliquo supposito, quod impossibile esset contineri sub ipso, sicut patet in ista: omne quod est in 'a' erit post 'a'; subiectum in proposito staret pro hiis quae erunt, et cum non sunt aliqua talia quia, si 'a' sit praesens instans, nihil est futurum in 'a' [187]
11.35 Similiter, si haberet tales acceptiones, tunc, sic dicto: 'homo erit', plura significarentur per hanc orationem, et quaelibet oratio significans multa, sub eodem modo pronunciandi est multiplex; sequeretur quod quaelibet talis de praeterito, vel de futuro, esset distinguenda.
11.36 Ad primum istorum: dicendum est quod minor explicat habitudinem medii ad contenta, et quia praedicatum minoris stat pro hiis quae fuerunt, vel erunt, quia pro istis stetit in maiore, nec sequitur ex hoc, quin minor explicet habitudinem medii ad contenta, quia acceptio nihil aliud est nisi comparatio termini ad sua supposita sub aliqua habitudine. Et ideo, accepta maiore secundum quod subiectum accipitur pro hiis quae fuerunt, implicatur in maiore habitudo medii ad sua contenta praeterita, et sub habitudine quae importatur per verbum de praeterito, et ideo, per minorem de praeterito, accepto praedicato pro eisdem, directe explicatur illa habitudo prius implicita, unde, si acceptio pro suppositis praeteritis solum nominaret quod terminus accipiatur pro suppositis praeteritis, absque habitudine quae importatur per verbum de praeterito, esset sillogismus regulatus ex tali maiore et minore de praesenti, cuius praedicatum staret pro hiis quae fuerunt, et non esset regulatus, accepta maiore de praeterito. Et ideo, argumentum concludit oppositum, quia, ex hoc ipso quod praedicatum minoris in illa de praeterito accipitur pro hiis quae fuerunt, ex hoc ipso (99rb) explicat habitudinem implicitam in maiore, accepto subiecto pro hiis quae fuerunt. et ideo, accepta tali minore, est sillogismus regulatus, et non aliter.
11.37 Ad secundum: dicendum est quod haec, sub una acceptione, est vera: 'homo, qui nunc est mortuus, morietur' quia, non obstante quod hoc adverbium 'nunc' solum copulet pro instanti praesenti, quodlibet tamen copulabit cum insteterit et unifecerit, et ideo subiectum, sub hac acceptione 'quod erit' supponit pro quolibet de quo est verum dicere quod nunc est mortuus, et pro tali est haec indiffinita vera. Nec in ista acceptione valet ista consequentia: 'homo, qui nunc est mortuus, morietur', igitur homo, in hoc instanti mortuus, morietur, quia, sub illa acceptione, hoc adverbium 'nunc' equaliter copulat pro quolibet instanti futuro.
11.38 Ad tertium: dicendum est negando consequentiam, et ad probationem, quod, si 'a' sit instans praesens, et capiatur hoc quod est in 'a' erit postea subiectum, sub hac acceptione 'quod erit' supponit pro suppositis quae sunt huius communis, et ista supposita non sunt verae res extra animam, sed sunt quasi non entia, sicut supposita huius communis 'quod non est idem', et: 'aliud a se', et sic de aliis, et pro illis suppositis supponit idem terminus acommunis, 'a' non existente.
11.39 Ad quartum: dicendum negando consequentiam, sed oportet addere ad hoc, quod oratio sit multiplex, quod ista diversa significata [188] importet per aliquem terminum in ipsa, vel, si per totam orationem, quod hoc sit propter diversam constitutionem, vel propter diversum modum componendi unius dictionis cum alia, et hoc deficit in oratione acceptabili quod, non obstant quod sit signum plurium, hoc tamen, nec est propter diversam constitutionem, vel propter diversam compositionem alicuius dictionis cum alia. Vel potest dici concedendo conclusionem, quod quaelibet oratio acceptabilis multiplex est penes tertium modum equivocationis, et est distinguenda 'laborans sanabatur'; sed istud non videtur verum, quia tertius modus in illa fallacia non est nisi ex hoc quod terminus pro aliquo accipitur de se, et pro alio ex comparatione eius ad aliud, et quia terminus nominalis non habet de se quod magis accipiatur pro suppositis unius temporis quam alterius, quia non habet tempus pro suo significato. Ideo modum accipiendi pro suppositis non capit ab aliquo sibi aliud necessario. et ideo, haec non est distinguenda: homo erit homo, vel: homo erit sanus, sed haec: 'laborans sanabatur', quia hoc participium 'laborans', de se, stat pro suppositis praesentibus, si talia habeat, quia habet tempus praesens pro suo consignificato, et ideo, si stet pro aliis, hoc erit per aliquid adiunctum, et ideo, acceptiones pro hiis quae sunt et fuerunt causavit multiplicitatem in ista: 'laborans sanabatur', et non in ista: 'homo sanabatur'.
Ad I
11.40 Ad primum principale: dicendum est quod maior est distinguenda secundum compositionem et divisionem. Et in sensu composito, non valet discursus, quia in illo sensu significatur quod haec non semper erit vera, et tunc arguitur per istam regulam: maior non semper erit vera, et minor erit vera, igitur conclusio non semper erit vera. Et istud non valet, quia ex nullis quae non semper sunt vera potest sequi illud quod semper est verum. in sensu diviso, discursus est bonus, sed praemissae repugnant, acceptis extremis pro hiis quae sunt, quia impossibile est quod sint simul verae quia, quandocumque haec est vera: 'Socrates non semper erit Socrates albus', tunc Socrates non est albus, et quando Socrates non est albus, tunc haec minor est falsa: 'Socrates albus erit Socrates', et hoc accepto praedicato pro hiis quae sunt, quia, quando Socrates non est albus, tunc Socrates albus est non homo et nullum tale erit Socrates, posito quod Socrates sit homo,quia tantum Socrates erit Socrates. Si 'Socrates albus' in praedicato capitur (99va) pro hiis quae erunt, adhuc praemissae repugnant, quia unum infert oppositum alterius. Et si dicatur quod, tunc ista consequentia esset bona: Socrates erit Socrates albus, igitur Socrates est Socrates albus', quia, accepto praedicato antecedentis pro hiis quae sunt, impossibile est antecedens esse verum sine consequente, et ita, ex opposito sequeretur: Socrates non est albus, igitur nunquam erit albus, et ita, quaelibet de futuro converteretur [189] cum suo de praesenti, et ita, aliquo sensu sequeretur: Socrates curret, igitur Socrates currit; dicendum est concedendo consequentiam, et hoc accepto 'Socrate albo' pro eo quod est Socrates albus, et concedendum est generaliter quod ab illa de futuro ad suam de praesenti valet consequentia, acceptis extremis utrobique pro hiis quae sunt, et hoc si non sit determinatio aliqua determinans compositionem quia, in talibus, non oportet consequentiam tenere. Non enim sequitur: Socrates in tempore futuro erit albus, igitur Socrates in tempore praesenti est albus, quia, qualitercumque capiatur praedicatum, antecedens potest esse verum, consequente existente falso.
11.41 Et quando dicitur: tunc sequeretur: 'Socrates curret, igitur est currens', dicendum est quod consequentia non valet, quia praedicatum antecedentis solum stat pro hiis quae erunt, et in consequente pro hiis quae sunt solum, quia, quandocumque aliquod praedicatum includitur in verbo, praedicatum ibi accipitur pro suppositis illius temporis quod est consigruficatum verbi. Et ideo, non est distinguendum de praedicato huius 'Socrates curret' ex hoc quod potest accipi pro hiis quae sunt, vel erunt, quia limitatur ad unam acceptionem tantum, et ideo ista: 'Socrates curret' solum habet resolvi in hanc: Socrates erit currens, accepto 'currente' pro hiis quae erunt.
11.42 Per idem patet Ad aliud principale, quod praemissae repugnant, acceptis extremis pro hiis quae sunt.
Adll
11.43 Ad secundum principale: dicendum est quod haec est distinguenda: 'nulla propositio erit vera cum suo contradictorio' de hac praepositione 'cum', ex eo quod potest dicere concomitantia temporis, vel ex eo quod potest accipi loco huius dictionis copulative 'et', et hoc est dicere ex eo quod potest capi copulative, vel concomitative; primo modo est falsa, accepto praedicato pro hiis quae erunt, quia tunc significatur quod nulla propositio erit vera in eodem tempore 'cum' sua contradictoria, et hoc est falsum,quia aliqua propositio erit id quod erit verum simul cum suo contradictorio. Si capiatur secundo modo est vera, qualitercumque capiatur praedicatum, quia tunc significatur quod nulla propositio erit propositio 'et' sua contradictoria, et hoc est verum.
11.44 Ad primum inquam: dicendum est quod haec: '"tu curris, tu non curris" erit verum cum suo contradictorio' distinguendum est secundum compositionem et divisionem. Et in sensu diviso est falsa, quia utraque pars est impossibilis; in sensu composito est ulterius distinguenda, ex eo quod subiectum potest accipi materialiter, vel personaliter. Si materialiter, est falsa, quia tunc significatur quod ista copulativa '"tu curris, et tu non [190] curris" erit vera cum suo contradictorio' et hoc, sive capiatur praedicatum pro hiis quae sunt, sive pro hiis quae erunt, et sive fiat relatio ad aliquod in subiecto, vel in praedicato. Si capiatur personaliter, tunc supponit pro istis duabus copulatis 'tu curris ', 'tu non curris', et significatur quod haec propositio, et ista, erit verum cum suo contradictorio. Et hoc est verum, accipiendo praedicatum pro hiis quae erunt, et praepositionem [?] secundum quod tenetur copulative. Vel potest dici quod unus sensus solum permittitur in proposito, quia, secundum quod subiectum accipitur personaliter, non reddit suppositum verbo singularis numeri, quia non congrue dicitur haec propositio et illa erit verum cum suo contradictorio, et ideo, solum respectu huius verbi singularis accipitur subiectum materialiter, et ideo, neganda est de virtute sermonis.
11.45 Ad probationem: dicendum quod ista consequentia non valet: '"tu curris" et "tu non curris" erit haec: "tu curris, et tu non curris", igitur erit verum cum suo contradictorio ', qualitercumque capiatur praedicatum consequentis, quia, si accipiatur materialiter, certum est quod consequentia non valet, et si accipiatur personaliter, tunc est impossibilis, et antecedens verum, quia, si capiatur personaliter, significatur quod haec propositio copulativa erit haec propositio et sua contradictoria, et hoc est falsum, quia, non obstante quod copulativa sit composita ex duabus propositionibus, non tamen est due propositiones. Et ideo, et (99vb) si componatur ex hac, 'tu curris' et: 'tu non curris', non tamen est verum.
11.46 Et ita, per idem patet ad aliud, quod haec est falsa: '"te currere" et "te " non currere erit hoc verum, et "te non currere "', et hoc, accipiendo subiectum materialiter, quod hoc dictum sit 'hoc verum', et illud falsum. et hoc est falsum, quia hoc dictum est unum impossibile, et tale non est verum vel[3] falsum. Et si dicatur quod, qualitercumque capiatur praedicatum, ista consequentia est bona: '"tu curris" et "tu non curris" non est propositiones, igitur "tu curris" et "tu non curris" non est "tu curris, et tu non curris"'. Et ita, qualitercumque capiatur praedicatum huius consequentis, consequens est verum, igitur suum contradictorium falsum. In qua, tamen, praedicatur idem de se, cum hoc verbo 'est', et eodem modo acceptum, dicendum est quod ista consequentia non valet: '"tu curris" et "tu non curris" non est propositiones, igitur non est "tu curris, et tu non curris"', et hoc, accipiendo subiectum antecedentis materialiter, et praedicatum consequentis eodem modo, quia antecedens est necessarium et consequens impossibile.
[191]
11.47 Et quando dicitur quod, qualitercumque capiatur praedicatum consequentis, est superius ad praedicatum antecedentis, igitur qualitercumque capiatur, consequentia est bona, dicendum est negando primum assumptum, quia hoc subiectum, 'tu curris, et tu non curris' non est inferius ad istum terminum 'propositiones', sed est inferius ad istum terminum 'propositio', quia hoc subiectum est una propositio copulativa, et quaelibet talis est inferius ad 'propositionem'. Et ideo, hic non praedicitur superius de suo inferiori: '"deus est", et: "homo est animal" sunt "propositiones"', sed magis hic: '"deus est, et homo est animal" est "propositio"' nisi loquendo de praedicatione qua res praedicatur de re, sicut dicimus quod in ista: 'homo est animal', res significata per 'animal' praedicatur de re significata per 'hominem'.
11.48 Ad aliud inquam: dicendum est quod ista consequencia non valet: 'ista propositio erit vera quando sua contradictoria erit vera, igitur hoc erit verum cum suo contradictorio'. Qualitercumque capiatur praedicatum, vel 'haec propositio', cum antecedens tamen, distinguendum est secundum compositionem et divisionem, eo quod aequivalet huic copulative: 'haec propositio aliquando erii vera, et in illo "quando" sua contradictoria erit vera', et utraque pars huius distinguenda est secundum compositionem et divisionem. Si capiatur in sensu composito, sic est copulativa falsa, quia tunc significatur quod aliquando veritas inerit huic, et quod, in eodem 'quando', veritas inest suae contradictoriae. Si capiatur in sensu diviso, tunc ulterius distinguendum est de praedicatis, ex eo quod 'verum' potest accipi pro eo quod erit verum, vel pro eo quod est verum. Si pro eo quod est, tunc partes antecedentis repugnant, et consequentia est bona; si pro hiis quae erunt, tunc antecedens est verum, quia tunc significatur quod aliquod contentum sub praedicato inerit huic, et aliquod contentum sub praedicato inerit suae contradictoriae, et ista sunt simul vera, et ideo, illo sensu, non valet consequentia. Unde, in sensu composito et sensu diviso, acceptis praedicatis pro hiis quae sunt, valet consequentia, sed antecedens, illo modo est inpossibile in sensu diviso, et accepto praedicato pro hiis quae erunt, non valet consequentia.
Ad III
11.49 Ad aliud principale; dicendum est quod discursus est bona, et conclusio est vera, supposito casu praedicto, quod aliqua propositio devenit impossibilis in 'a', et sit 'a' aliquod instans externae diei; tamen, de virtute sermonis, distinguenda est secundum compositionem et divisionem. In sensu composito est vera, quia tunc significatur quod haec non fuit vera postea: 'aliqua propositio quae devenit, et cetera, est possibilis', si capiatur in sensu diviso, tunc ulterius est distinguenda, ex eo quod hoc praedicatum 'possi[192] bile' potest accipi pro hiis quae sunt, vel fuerunt. Si capiatur pro hiis quae sunt, et in sensu diviso, est vera, et similiter, conclusio; si pro hiis quae fuerunt, tunc est falsa, supposito casu, quia tunc significatur quod nulla propositio, quae devenit impossibilis in 'a', fuit post 'a' id quod fuit possibile, et hoc est falsum, quia si aliquando devenit impossibilis, semper fuit id quod fuit possibile, quia aliquid quod fuit possibile (100ra) semper fuit ipsum, sustinendo, tamen, alium modum dicendi, quod ita non sit sic distinguenda, nec quod praedicatum habeat acceptiones, oportet negare istam consequentiam: 'in aliquo tempore post "a" fuit haec possibilis, igitur post "a" fuit haec possibilis', quia in consequente haec determinatio 'post "a"' est compositionis, et in antecedente, suum convertibile est determinatio subiecti, vel est subiectum in obliquo, vel, secundum eos, dicendum esset quia haec est distinguenda 'in aliquo tempore post "a", et cetera', ex eo quod haec potest esse una de obliquo, vel de recto, quod haec determinatio 'in aliquo tempore' sit determinatio compositionis. Primo modo est antecedens verum, et consequentia non valet.— secundum orationem est consequentia bona, sed antecedens est falsum. Et quando arguitur: 'si in aliquo tempore post "a", et cetera, igitur in aliquo post "a" fuit possibilis, et ultra, igitur post "a" fuit possibilis ', dicendum est quod consequens istud: 'in aliquo post "a", et cetera', est distinguendum, ex eo quod potest esse una de obliquo, vel de recto. Primo modo, consequens est verum, et consequens non valet ulterius; secundo modo, est falsum, et sequitur ad antecedens; eo modo conclusio negatur, et infert consequens ulterius, sed antecedens primum est falsum.
11.50 Ad ista: contra primam rationem, quando dicitur quod tunc aliqua propositio fuit contingens postquam fuit impossibilis, dicendum est quod hoc aequivalet uni copulativae sicut isti: aliqua propositio aliquando fuit impossibilis, et post illud 'quando' fuit contingens, et eius utraque pars est distinguenda secundum compositionem et divisionem. Si capiantur in sensu composito, est impossibilis, quia tunc significatur quod postquam impossibilitas infuit huic propositioni, infuit contingentia eidem, et hoc est falsum, et illo sensu non sequitur ad aliam. Si capiantur in sensu diviso, et praedicata pro hiis quae fuerunt, tunc habet concedi, quia tunc est iste intellectus, quod aliqua propositio aliquando fuit illud quod fuit impossibile, et post illud 'quando' fuit illud quod fuit contingens, et similiter est concedenda in illo sensu si 'impossibile' capiatur pro hiis quae sunt, et 'contingens' pro hiis quae fuerunt. Si tamen capiantur utrobique pro hiis quae sunt, partes sunt incompossibiles.
11.51 Et per idem patet ad aliud, quod, quocumque casu posito, haec potest concedi in sensu diviso: 'pater tuus fuit postquam tu fuisti' quia est vera, sicut ista: tu aliquando fuisti, et pater tuus, post illud 'quando' fuit [193] illud quod fuit; et ideo, neganda est in sensu compositio, et concendenda in sensu diviso.
11.52 Per idem patet ad aliud: 'si fiat quod tu fuisti antequam pater tuus fuit', et similiter ad hanc: 'pater tuus non fuit antequam fuisti'.
Ad IV
11.53 Ad aliud principale: dicendum est quod discursus est bonus et conclusio est vera. Ad secundum, quod maior est falsa, accepto subiecto pro hiis quae erunt. Ad primum inquam: dicendum ost quod, sic dicto, 'isti homines fuerunt' est copulatio pro aliquo uno instanti praeterito, et hoc non impedit veritatem huius, quia praedicatum stat pro hiis quae fuerunt, et haec est vera: 'isti homines in "a" fuerunt', accepta ista in sensu diviso, quia haec est vera 'isti[4] homines semper fuerunt', accepta ista in eodem sensu. Et quando dicitur quod tunc unus istorum fuit quando reliquus fuit, concedatur ista in sensu diviso.
11.54 Ad illud, quod est contra rationem alterius, dicendum est quod ista consequentia non valet: 'quodlibet istorum corrumpetur, igitur omnes isti corrumpentur' quia quaelibet singularis antecedentis est vera, et una singularis consequentis est falsa, ubi denotantur omnes homines futuri, quia non possunt esse corrupti, supposita generatione continua. per idem patet ad aliud, quod ista consequentia non valet: 'isti sunt corruptibiles, igitur corrumpentur'.
11.55 Ad aliud, quod ista propositio: 'omnis homo morietur' non significat hoc praedicatum inesse omnibus contentis sub hoc subiecto, sub hac acceptione 'quod erit', sed solum significat quod cuilibet homini futuro inerit aliquod contentum sub praedicato; nunc, ista consequentia non valet: 'cuilibet homini futuro inerit mori, igitur omnibus hominibus futuris inerit mori'.
Ad V
11.56 Ad aliud: dicendum quod iste discursus est bonus (100rb) nec variat relativum in talibus, ubi relativum in praedicato non potest indifferenter referre aliquid in praedicato, vel in subiecto, ex hoc quod primo refertur ad commune, et postea ad suum suppositum. Si tamen, tale relativum in conclusione comparetur ad aliquod disparatum a subiecto, discursus non valet, sicut non est sillogismus arguendo sic: 'omnis homo est suus filius; lapis est homo; igitur, lapis est suus filius'. Si tamen, per se suppositum subiecto capiatur sub, est sillogismus regulatus.
[194]
Ad VI
11.57 Ad ultimum: dicendum est quod discursus est bonus, et quod secunda pars se tenet a parte praedicati, et valet, si tale accipiatur sub, per respectum ad quod non variatur relativum.
{C}irca uniformem de necessario, advertendum est quod praemissae distinguendae sunt secundum compositionem et divisionem.
11.58 Si capiantur in sensu composito, tunc discursus est necessarius in qualibet figura, quia arguitur per istam regulam: praemissae sunt necessariae, igitur conclusio est necessaria.
11.59 Similiter, in sensu diviso valet discursus in omni figura in omnibus terminis in quibus valet in istis de inesse, quia regulatur per eadem principia, et eodem modo habet quaelibet de necessario converti in sensu diviso, sicut illa de inesse et in eisdem terminis.
I
11.60 Et si fuit instantia talis: de necessitate, nullus homo est aliquod istorum, demonstratis suppositis futuris 'hominis'; et quodlibet istorum, de necessitate, est aliquod istorum; igitur, quodlibet istorum, de necessitate, non est 'homo', quia praemissae sunt verae et conclusio falsa; maior est vera quia quaelibet singularis est vera, quia subiectum solum supponit pro praesentibus, et conclusio est falsa, quia aliquod istorum potest esse 'homo', nam haec est necessaria: 'aliquod istorum erit "homo"'.
II
11.61 Similiter, si fiat talis instantia: de necessitate, nullum impossibile est verum; et quod contingit esse impossibile, de necessitate, est verum; igitur quod contingit esse impossibile, de necessitate, non est impossibile, quia praemissae sunt verae et conclusio est falsa, nam maior est manifesta, et minor habet unam singularem veram. Et conclusio est falsa, quia ex ipsa sequitur quod illud quod contingit esse impossibile, impossibile est esse impossibile, ex qua sequitur, ulterius, quod potest esse, non potest esse, impossibile — quod videtur falsum, quocumque sensu capiatur.
11.62 Similiter: Contra uniformem in quarto secundae, et quinto tertiae, arguitur sic: in istis modis, uniformis dicitur necessario non potest probari, quia non arguendo ex opposito, quia, arguendo ex opposito, arguitur ex una de necessario, et altera de possibili, quae mixtio nondum est nota.
[195]
III
11.63 Nec modus probandi Aristotelis[5] videtur valere quia, ut videtur, arguit per istam regulam: quod sequitur ad singularem propositionem cum aliquo, sequitur ad particularem cum eodem, quod probat quod ex ista de necessario, et particulari negativa de necessario, sequitur conclusio negativa de necessario, quia ex singulari illius particularis, et ista universali, sequitur eadem conclusio.
IV
11.64 Similiter, potest argui sic: quod in uniformi de necessario est non causa ut causa, quia in maiore de necessario et minore de inesse, sequitur conclusio de necessario sillogistice; igitur, illud significationis, quod addit illa de necessario supra illam de inesse, est non causa illius conclusionis quia, illo dempto, nihil minus sequitur praedicta conclusio.
Ad I
11.65 Ad primum istorum: dicendum est quod discursus est bonus et ista conclusio est vera in eodem sensu: 'quodlibet istorum, de necessitate non est "homo"', quia praedicatum stat pro suppositis quae sunt, et ideo significatur quod 'nullum istorum, de necessitate, est aliquod suppositum "hominis", quod nunc est', et haec est vera, sicut patet per veritatem suae conversae.
11.66 Ad illud in contrariam: dicendum est quod, accepta ista in sensu diviso, possibile est 'aliquod istorum esse "hominem"', et praedicato pro hiis quae sunt, haec est falsa, quia sue [suae? sua?] conversa habet quamlibet singularem impossibilem. Et quando dicitur: 'aliquod istorum erit "homo"', dicendum est quod, si praedicatum capiatur pro hiis quae sunt, haec est falsa, et sic antecedit ad illam de possibili, accepto praedicato eodem modo, et isto modo, solum contradicit illi de necessario.
11.67 Si capiatur pro hiis (100va) quae erunt, sic est vera, et antecedit ad illam de possibili, accepto praedicato pro hiis quae possunt esse, et isto modo non repugnant illi de necessario.
Ad II
11.68 Ad aliam instantiam: dicendum est quod discursus est bonus in sensu diviso, et conclusio est vera, et concedenda est ultima conclusio, [196] ad quam deducitur in eodem sensu, et hoc, accepto praedicato pro hiis quae sunt, quia sic aequivalet illi de necessario. Unde, hoc totum subiectum: 'quod potest esse impossibile', potest supponere pro quolibet quod postea deveniet impossibile, et aliquod talium impossibile est esse aliquod eorum quae modo sunt impossibilia; 'Socratem currere', 'Socratem esse album', est id quod potest esse impossibile, et tamen, de necessitate, neutrum istorum est aliquod impossibile, quia, de necessitate, nullum impossibile est aliquod istorum, supposito quod utrumlibet istorum sit verum.
Ad III
11.69 Ad aliud: dicendum quod Aristoteles arguit per istam regulam: quod, quia ad quamlibet singularem alicuius particularis, cum universali afrirmativa de necessario, sequitur antecedens ad particularem negativam de necessario, ideo, ad particularem negativam cum illa de necessario, sequitur eadem conclusio. Et iste modus arguendi necessarius est, quia arguitur per hanc regulam: ex universali, et qualibet singulari, sequitur aliqua conclusio singularis, quod propter hoc ad universalem; et, particulari illarum singularium sequatur particularis illarum singularium quae primo fuerunt conclusiones, nec potuit Aristoteles uniformem in isto modo convenienter probare ex opposito, quia tunc procederet ex ignotis, eo quod, arguendo ex opposito, cum altera praemissarum, erit mixtio necessarii et illo de possibili, quae adhuc est ignota.
Ad IV
11.70 Ad ultimum: dicendum est quod non est secundum non causam ut causam, quia illud quod additur per modum necessitatis, supra significationem illius de inesse, et si non sit causa conclusionis, est, tamen, causa evidentiae illationis; unde, magis evidenter ex duabus de necessario sequitur conclusio de necessario quam ex una de necessario, et altera de inesse. vel potest dici quod illud est causa ad inferendum conclusionem de necessario, quia ista consequentia non valet: Hoc est causa illius, igitur, si aliquid sibi addatur, non est causa eiusdem.[6]

Notes

  1. 1 Em. MS: iste.
  2. 2 Sophistic refutations 5, 25, 26; 167a 27, 180b 8, 181a 5.
  3. 3 Em. MS: et.
  4. 4 Em. MS: iste.
  5. 5 Prior analytics I, 8; 29a 36-30a 14, ed. cit. p. 20, 1. 14 - p. 21, 1. 2.
  6. 6 Margin: ' mixtiones'.