Authors/Campsall/QSLA/Q10

From The Logic Museum
< Authors‎ | Campsall‎ | QSLA
Jump to navigationJump to search


Latin English
[162]
questio decima Question 10
QUANDO IGITUR TRES TERMINI[1] {Q}uaeratur: utrum uniformis de inesse valeat? Whether ...
I
10.01 Quod non videtur quia, tunc ex veris sequetur falsum quia, sit 'a' quaelibet prepositio, cuius quodcumque contentum sub praedicato sit aliud a quocumque contento sub subiecto, et quod tibi proponam istam: 'propositio quam tibi propono est "a" et non aliam'; tunc arguo sic: quodlibet 'a' est falsum; propositio quam tibi propono est 'a'; igitur, propositio quam tibi propono est[2] falsa. Hic est uniformis de inesse et, tamen, non valet, quia praemissae sunt verae et conclusio est falsa.
10.02 Dicitur huic quod, supposito illo casu, discursus est bonus, sed minor propositio est falsa. Contra istud: tunc eius contradictoria esset vera, cum, tamen, ex ipsa et aliis veris sequatur unum falsum, quia sequitur: nulla propositio quam tibi propono est 'a'; et: est aliqua propositio; igitur, est propositio alia ab 'a', et ultra; igitur, est alia propositio ab illa, cuius quodlibet contentum sub praedicato est aliud a quocumque contento sub subiecto, et ultra; igitur, est una propositio, cuius aliquod contentum sub praedicato est idem alicui contento sub subiecto, et ultra; igitur, haec est vera: 'propositio quam tibi propono est "a"', quia aliquod contentum sub praedicato vere inest alicui contento sub subiecto. Et ista regula valet in affirmativis particularibus de inesse, et haec contradicit antecedenti; igitur et cetera.
10.03 Dicitur huic concedendo primam conclusionem et secundam, et negatur ista consequentia: hoc praedicatum inest alicui contento sub subiecto, igitur haec indiffinita est vera: 'propositio quam tibi propono est "a"', quia subiectum in proposito non potest supponere pro hac propositione quam tibi propono propter reflectionem, et ideo consequentia non valet: inest alicui contento sub subiecto, igitur indiffinita est vera, quia praedicatum potest inesse tali pro quo impossibile est subiectum supponere respectu eiusdem praedicati. Contra istud: si praedicatum inest alicui [163] contento sub subiecto, et non inest huic: 'propositio quam tibi propono est "a"', igitur inest alicui supposito subiecti alii ab hoc, et ultra, igitur haec indiffinita est vera: 'propositio quam tibi propono et cetera', quia subiectum supponit pro quacumque propositione alia ab hac.
10.04 Et similiter, ex eodem sequitur quod haec sit vera: quod aliqua propositio quam tibi propono, quae est alia ab hac, sit 'a', et ita, adhuc ex veris sequeretur falsum. Assumptum patet quia, si haec propositio sit 'a', igitur esset una propositio, cuius quodlibet contentum sub praedicato, et cetera, et cum praedicatum huius sit 'a' sequitur quod quaelibet propositio, cuius quodlibet contentum sub praedicato sit aliud a quocumque contento sub subiecto, sit aliud a propositione tibi proposita, et ultra, sum aliqua propositio sit eadem propositioni tibi proposite. Sequitur quod propositio, cuius praedicatum est idem alicui contento sub subiecto, sit eadem propositioni tibi propositae, et quaelibet talis est vera; igitur, et cetera.
10.05 Nec valet dicere aliter, quod maior huius sillogismi est falsa, quia quaelibet singularis est vera, quia non est aliqua affirmativa de inesse, quin sit falsa, cuius quodlibet contentum sub praedicato est aliud a quocumque contento sub subiecto, quia, si quodlibet contentum sub praedicato sit aliud a quocumque contento sub subiecto, non verificatur affirmativa de inesse pro aliqua singulari, quia, si affirmativa de inesse sit vera, et extrema accipiuntur personaliter, oportet quod aliquod suppositum praedicati sit idem alicui supposito subiecti.
10.06 Ideo dicitur aliter, concedendo discursum et conclusionem esse veram, sicut praemissas. Contra istud: si propositionem quam tibi propono esse falsam sit verum; et tantum (95vb) haec propositio quam tibi propono est 'a' est propositio tibi proposita; igitur, propositionem quam tibi propono esse 'a' est falsum, et ultra; igitur, propositio quam tibi propono non est 'a', et ultra; igitur, non est propositio, cuius quodlibet contentum sub praedicato est aliud a quocumque contento sub subiecto, et est una propositio; igitur, est propositio, cuius aliquod contentum sub praedicato est idem alicui contento sub subiecto, et ultra; igitur, propositio quam tibi propono est vera, quia sola indiffinita tibi proponitur, et ad eius veritatem sufficit quod aliquod contentum sub praedicato sit idem alicui contento sub subiecto. Nec potest dici quod discursus non valet quia in maiore propositione 'a' supponit pro quolibet quod continetur sub 'a', quia praedicatur superius de inferiori, et in minori stat sub eadem communitate, quia predicatur commune de suo supposito; igitur non potest impediri discursus propter suppositionem termini, quia pro eisdem precise supponit in utraquae praemissarum; igitur, et cetera.
[164]
II
10.07 Aliud principale: hic est uniformis de inesse: nullum falsum dicitur a Socrate, et 'Socratem dicere falsum' est falsum; igitur, 'Socratem dicere falsum' non dicitur a Socrate; quia tamen, non valet quia, praemissis existentibus veris, conclusio est falsa, posito quod Socrates dicat hanc: 'Socrates dicit falsum', et non aliam. Tunc maior est vera, quia Socrates neque dicit verum, neque falsum, et minor vera, et tamen, conclusio est falsa. Dicitur huic quod hic non est uniformis de inesse, sed est secundum quid et simpliciter, quia in maiore iste terminus 'falsum' non potest supponere pro hoc falso quod est 'Socratem dicere falsum' propter reflectionem, et in minore propositione idem terminus indifferenter supponit pro illo falso et pro quocumque alio.
10.08 Contra istud: dato isto, si uniformis valeat ex veris, sequitur falsum quia, si subiectum in ista non supponat pro quolibet falso, volo demonstrare omnia falsa pro quibus non supponit in ista, et capiatur haec: nullum falsum, vel aliquod istorum, dicitur a Socrate. Ex ista et alia vera sequitur unum falsum arguendo sic: nullum falsum, vel aliquod istorum, dicitur a Socrate et 'a' est falsum, vel aliquod istorum; igitur, 'a' non dicitur a Socrate. conclusio est falsa et praemissae verae, supposito quod 'a' sit contradictoria maioris, et quod Socrates dicat illam et non aliam.
10.09 Dicitur huic quod, si in maiore demonstrentur omnia falsa pro quibus non supponit terminus in alia, tunc maior propositio est falsa, et conceditur discursus. Contra istud: si maior sit falsa, igitur eius contradictoria est vera, et ultra; igitur 'a' est verum et nulla propositio praeter 'a' dicitur a Socrate; igitur nihil quod est falsum, vel aliquod istorum, dicitur a Socrate, et ultra; igitur haec est vera et, per consequens, ad istam esse falsam, cum alio vero, sequitur ipsum esse verum. Secunda conclusio patet quia, si 'a' sit verum, et tantum 'a' de numero propositionem dicitur a Socrate, nec hoc falsum, nec illud, et sic de singulis, dicitur a Socrate. aliter enim ista starent simul, quod nulla propositio praeter istam propositionem veram dicitur a Socrate et tamen, quod hoc falsum, et illud, dicitur a Socrate; ex quibus sequitur istud impossibile: quod hoc verum sit hoc falsum.
10.10 Praeterea, si haec maior sit falsa, hoc non erit nisi pro 'a' et, per consequens, in ista fieret distributio pro 'a', et ultra; igitur haec esset vera: '"a" est falsum' vel aliquod istorum, et ita 'a' esset falsum et, per consequens, suum contradictorium esset verum, quae est haec: 'nihil quod est falsum, vel aliquod istorum, et cetera'. Et ista sequitur quod, si non sit falsa pro 'a' quod haec sit vera.
[165]
10.11 Ideo dicitur aliter quod discursus non valet. Ad probationem dicitur quod per ly 'istorum' non potest demonstrari contradictoria huius, et ideo idem defectus est hic sicut in alio discursu, quia pro aliquo supponit subiectum maioris pro quo non praedicatum minoris, et c contra. Contra istud, data responsione, in nulla propositione posset demonstrari totum cuius est pars et ita sequeretur quod per hoc pronomen 'iste' non posset demonstrare omnes propositiones quia, sic dicto 'istae propositiones sunt vere', quaecumque demonstrarentur, non demonstratur ista in qua demonstratio est in subiecto.
10.12 Praeterea, dato isto, repugnantia essent simul vera quia, posito quod 4 propositiones incipiant esse vere, ita quod non plures, tunc haec est vera: tantum aliquod istorum incipit esse verum. Quaero, igitur: aut pro ly 'istorum' (96ra) demonstrentur omnes propositiones quae incipiunt esse vere, ita quod ista exceptiva demonstretur? vel ille 4 demonstrentur, ita quod non hoc exceptiva? Si detur primum, habetur propositum; si secundum, tunc ista essent simul vera: quod tantum aliquod istorum incipit esse verum, et; illud quod non est aliquod istorum incipit esse verum; igitur, haec exceptiva est vera, et ultra; igitur, illud quod non est aliquod istorum incipit esse verum, quia ista exceptiva non est numero istorum, et incipit esse verum, sicut et alie; igitur, et cetera.
10.13 Praeterea, si sit aliquod pro quo non supponit subiectum in maiore, sicut illud 'a', volo, igitur, disiungere 'a ' cum subiecto, et tunc subiectum supponet pro 'a', et redibit argumentum, quod maior est vera et minor vera, et conclusio est falsa,
10.14 Praeterea, possibile est in subiecto maioris disiungere quodlibet verum cum quocumque alio falso, quia non potest esse instantia in aliquo falsa. Capio, igitur, istam maiorem: non hoc falsum, vel illud, et sic de singulis, dicitur a Socrate; et volo quod hic demonstrentur omnia falsa. Et tunc arguo sic: non hoc falsum, vel illud, et sic de singulis, dicitur a Socrate, et 'a' est hoc falsum, vel aliud, et sic de singulis; igitur, 'a' non dicitur a Socrate. Et praemissae sunt verae, conclusione existente falsa, supposito quod 'a' sit idem quod prius, vel quod sit contradictoria huius 'non hoc falsum, et cetera' in qua quodlibet falsum demonstratur, et veritas maioris potest ostendi, sicut prius, quia ipsam esse falsam infert se ipsam esse veram, cum, isto vero supposito, quod 'a' dicatur a Socrate, et non alia propositio, quia, si maior esset falsa, tunc 'a' esset verum, et nulla propositio praeter 'a' dicitur a Socrate; igitur, nec hoc falsum, nec illud, et sic de singulis, dicitur a Socrate. Et conclusio est falsa, posito quod Socrates dicit 'a'.
10.15 Ad primum istorum dicitur concedendo quod in nulla propositione potest demonstrari totum cuius est pars, et ideo conceditur quod in ista: [166] 'istae propositiones sunt vere' non possunt demonstrari omnes propositiones, quia non potest demonstrari ipsamet, sed, si demonstretur, hoc erit in alia propositione. Contra istud: data ista responsione, haec esset falsa: nullae propositiones sunt omnes propositiones, quia quaelibet singularis esse vera, per responsionem, quia nec istae propositiones sunt omnes propositiones, nec istae, et sic de singulis, quia non potest aliqua singularis accipi in qua demonstrantur omnes propositiones. Cuius probatio est, quia quaecumque singulares capiatur, in qualibet istarum omittitur aliqua propositio non demonstrata, quia ipsamet; igitur, quibuscumque demonstratis, non est verum dicere quod sunt omnes propositiones.
10.16 Praeterea, ista universalis: omnes propositiones sunt propositiones, non possit induci ex singularibus, quia medium esset falsum, quia arguendo sic: et istae propositiones, et istae, et sic de singulis, sunt propositiones, et: omnes propositiones sunt iste, vel ille, et sic de singulis, ista minor esset falsa, quia pro aliquibus distribuitur subiectum a quibus vere negatur quodlibet contentum sub praedicato, quia pro omnibus propositionibus fit distributio in ista minore, et accipiendo 'omnibus' collective, et ab illis vere removetur quodlibet contentum sub praedicato, quia in nullo contento sub praedicato demonstrantur omnes propositiones.
10.17 Praeterea, aliqua esset singularis huius 'omnes propositiones et cetera' quae requiruntur ad inductionem et, tamen, potest capi ad eius inductionem; cuius probatio est quia, accipiendo 'omnes propositiones' collective, pro illis fit distributio in ista: 'omnes propositiones et cetera' tanquam pro uno supposito, et tamen, istae non possunt accipi in aliqua singulari ad inductionem huius universalis quia, si sic, hoc erit per pronomen demonstrativum, sed hoc non potest, quia non possunt omnes simul demonstrari,
10.18 Praeterea, omnes propositiones, qua possunt intelligi, possunt simul demonstrari; sed omnes propositiones possunt simul intelligi, et hoc accipiendo 'omnes' collective; igitur, omnes possunt simul demonstrari.
10.19 Praeterea, sequeretur quod pro pluribus fieret distributio in ista: quaelibet propositio est vera, quam in hac: (96rb) quaelibet istarum est vera, quibuscumque propositionibus demonstratis, et ita, quibuscumque demonstratis, haec esset falsa: quaelibet propositio est aliqua istarum, quia pro aliquo fierit distributio in subiecto a quo vere removeretur praedicatum pro quolibet sui, quia, pro contradictoria, vel pro ista, fit distributio in hac, et tamen, pro neutro istorum supponit praedicatum, per responsionem.
10.20 Praeterea, si pars non supponeret pro toto cuius est pars, sequeretur quod in ista: omnis propositio est vera, non fieret distributio pro qualibet propositione, quia non pro hac: omnis propositio est vera.
[167]
10.21 Similiter, in nulla propositione fieret distributio pro quolibet quia, quaecumque poneretur propositio, in illa non fieret distributio pro propositione cuius est subiectum, et ita, non pro quolibet.
10.22 Similiter, quaecumque multitudo aliquorum potest demonstrari, omnes partes illius multitudinis possit simul demonstrari; sed multitudo omnium propositionum potest simul demonstrari; igitur, et omnes propositiones.
10.23 Praeterea omnes unitates constituentes totam multitudinem possunt demonstrari; igitur, et omnes propositiones. Assumptum patet, aliter enim haec esset falsa: aliquae unitates constituunt istam totam multitudinem quia, quaerendum: quae? et non est dar{i nisi des}ignando omnes illas unitates; igitur, et cetera. Et conclusio patet, quia istae uni{tates}, quae constituunt totam multitudinem propositionum, sunt aliquarum propositionum; et querendum est: quarum? non est respondendum ad istud, nisi demonstrando omnes propositiones, quia, si aliqua demonstretur, et aliqua non, non esset verum dicere quod istae unitates sunt istarum, quia, quibuscumque demonstratis, istae unitates sunt plurium quam istarum.
III
10.24 Aliud principale: non sequitur: quidlibet quod est 'Socratem currere vel non currere' est superius ad 'Socratem currere', igitur aliqua disiunctiva est superius ad 'Socratem currere', quia praemissae sunt verae et conclusio falsa. Dicitur huic quod ista maior est falsa, et discursus est bonus. Contra istud: hoc disiunctum et 'Socratem currere vel non currere' convertuntur, igitur ad quodcumque unum est superius, et reliquum. Sed hoc disiunctum 'Socratem currere vel non currere' est superius ad: 'Socratem currere', igitur reliquum est superius ad idem.
10.25 Similiter, in ista universali non fit distributio, nisi pro hoc disiuncto, quia non fit distributio nisi pro ista voce significata, et ista est superius ad 'Socratem currere', igitur et cetera. Ideo dicitur quod haec est distinguenda ex eo quod hoc totum: 'Socratem currere vel non currere' potest accipi personaliter, vel materialiter; si personaliter, est falsa; si materialiter, est vera. Contra istud: si esset vera, accepto isto disiuncto materialiter, sequeretur quod una propositio esset per se superius ad aliam; consequens est falsum, quia tunc, sequeretur quod ubi praedicatur una propositio de alia, praedicetur superius de inferiori, assumptum patet, quia arguo sic: 'te currere vel non currere' est una disiunctiva, et 'te currere vel non currere' est superius ad propositionem, igitur una disiunctiva esset superior ad propositionem; discursus patet, quia est sillogismus expositorius, eo quod subiectum utrobique stat materialiter; falsitas consequentis [168] patet, quia tunc sequeretur quod una propositio praedicetur de altera cum hoc verbo 'est' in affirmativa vera, et ita una propositio esset alia.
10.26 Praeterea, ostendo consequentiam et veritatem primae propositionis ac{cept}o subiecto personaliter quia, qualitercumque capiatur subiectum, semper est una propositio disiunctiva, quia, qualitercumque capiatur, componitur ex duabus categoricis coniunctis per hanc coniunctionem 'vel'; igitur, qualitercumque capiatur, est superius ad quamcumque eius partem, quia quodlibet disiunctum vere praedicatur de suis partibus inter quas est disiunctio. Nec valet dicere quod 'Socratem currere vel non currere' non est propositio disiunctiva et ideo non potest dici ad istud inconveniens quod aliqua propositio sit superior ad aliam, non obstante quod 'Socratem currere vel non currere' sit superius ad 'Socratem currere' quia, capiatur ista: 'Socrates currit vel non currit' est superior ad hanc 'Socrates currit', et est una disiunctiva, igitur, una disiunctiva est superior ad propositionem, et ita sequitur, sicut prius, quod una propositio sit superior ad aliam.
10.27 Praeterea, sequeretur: 'Socratem currere' non est 'Socratem currere vel non currere', igitur 'Socratem currere' non est 'Socratem currere', qualitercumque capiatur praedicatum, quia, qualitercumque capiatur praedicatum, est superius ad subiectum, et similiter, ei pro quo supponit subiectum; igitur, qualitercumque accipiatur ad eius negationem sequitur negatio huius quod est 'Socratem currere' et ita ista consequentia erit bona, omni sensu: 'Socratem currere' non est 'Socratem currere vel Socratem non currere'; igitur, non est 'Socratem currere'. Ideo dicitur concedendo istam conclusionem quod 'Socratem currere vel non currere' non est superius ad 'Socratem currere', quia ista disiunctiva non est superius ad aliquid aliud. Contra istud: disiunctum est commune ad utramque partem disiuncti, igitur, hoc disiunctum 'Socratem currere vel non currere' est commune ad 'Socratem currere', et ultra; igitur est superius ad illud.
10.28 Si dicatur concedendo istam conclusionem, quod aliqua disiunctiva sit superior ad alteram eius partem, et similiter, quod una propositio sit superior ad alteram. Contra istud: tunc sequeretur quod unum contradictorum esset superius ad reliquum, et ita, una propositio esset superior ad suam contradictoriam. Consequens est falsum et consequentia patet, quia disiungantur omnes propositiones ad invicem, et praedicetur aliquid de eis; tunc illud disiunctum est una propositio et est superius ad suam contradictoriam, quia est superius ad quamlibet sui partem et, per consequens, ad quamlibet propositionem. Et ita sequeretur quod una propositio esset superius ad suam contradictoriam, et per eandem rationem esset [169] superius ad quamlibet propositionem. Et ita, in propositionibus esset ordo, sicut in quibuscumque aliis, et ita sequeretur quod praedicetur superius de inferiori ubi una propositio preclicetur de alia. Et similiter sequeretur quod una propositio esset terminus communis, quia praedicetur de multis suppositis, et quilibet terminus communis potest distribui pro suis suppositis, igitur, aliqua propositio posset distribui pro suis suppositis, et similiter, ex eodem sequeretur quod quaelibet propositio disiunctiva esset terminus communis, et ad plures propositiones, et ita quaelibet disiunctiva posset esse subiectum in propositione universali. Similiter sequeretur quod terminus communis esset maior in sillogismo, et haberet contradictoriam, et significaret verum vel falsum, et sic de aliis — quae non apparent vera.
IV
10.29 Aliud principale; non sequitur: quilibet de numero istorum est Socrates, vel Plato; et hoc est de numero istorum; igitur, est Socrates, vel Plato, quia tale potest demonstrari in minori, quod praemissae erant verae et conclusio falsa, et hoc, demonstratis in maiore Socrate et Platone. Dicitur huic quod, quocumque demonstrato, conclusio erit vera si praemissae sint vere. Contra istud: demonstretur in minore propositione unitas, quae est pars numeri Socratis et Platonis; tunc ista minor est vera: 'haec unitas est de numero istorum', et tamen, haec est impossibilis: 'haec unitas est Socrates, vel Plato'. Veritas minoris patet, quia haec unitas est una pars de numero istorum, et haec est minor correspondens isti minori: 'quidlibet de numero istorum est Socrates, vel Plato, igitur, et cetera. Si negetur ista: 'haec unitas est aliquid de numero istorum'. Contra istud: ' haec unitas est aliquid de isto numero', igitur est aliquid de isto numero istorum, vel ultra; igitur, est aliquid de numero istorum, quia numerus istorum et iste numerus istorum convertuntur; igitur, quidquid est aliquid de uno est aliquid de reliquo.
10.30 Similiter, haec unitas (96vb) est aliquid numeri istorum, quia est unitas numeri istorum, et ultra, igitur est unitas de numero istorum, et ultra, igitur est aliquid de numero istorum. Similiter, per responsionem, haec esset vera de numero istorum: 'quidlibet est Socrates vel Plato, demonstratis Socrate et Platone, et aliqua pars numeri est aliquid de numero istorum, igitur aliqua pars numeri esset Socrates vel Plato, et ita, Socrates vel Plato esset pars numeri. Si dicatur huic quod haec est falsa de virtute sermonis: 'quidlibet de numero istorum est Socrates vel Plato' quia hic fit distributio, non solum pro illis quorum est numerus, sed pro partibus numeri, quae sunt unitates, et ideo solum tales admittuntur ex usu loquendi. Contra istud: dato isto, sequeretur quod haec esset vera: 'illud quod non est Socrates, vel Plato, est de numero istorum', demonstratis Socrate et [170] Platone, et similiter haec esset vera: 'illud quod non est homo est de numero hominum'.
10.31 Similiter, haec esset impossibilis: 'quidlibet de numero hominum currit' quia, si haec esset vera, quod pars numeri est aliquid de numero hominum, sequeretur ex ista quod pars numeri currit; consequens est impossibile, quia tunc, sequeretur quod unitas curreret.
V
10.32 Aliud principale: non sequitur: omnis propositio est sua contradictoria; et haec est propositio; igitur, est sua contradictoria, quia aliud est praedicatum maioris et conclusionis, eo quod ad aliud est relatio in maiore et conclusione. Nec valet dicere quod istud non variat relativum, ex hoc quod prius refert commune, et postea suum suppositum, quia tunc sequeretur quod eadem propositio esset necessaria et contingens, quia secunda pars huius copulative: 'propositio non est vera et sua contradictoria est vera' est necessaria, et haec est contingens: 'haec non est vera et sua contradictoria est vera', demonstrata hac: 'tu non curris', et secunda pars huius est contingens; si, igitur, non esset variatio ex parte relativi, ex hoc quod refert commune, et suum suppositum, eadem esset propositio quae est secunda pars primae copulativae et secundae, et una est contingens, et reliqua necessaria; igitur, et cetera.
VI
10.33 Praeterea, non sequitur: 'omnes homines fuerunt homines; isti[3] fuerunt homines', quia tunc, ex veris sequeretur falsum, sicut patet in aliis terminis arguendo sic: 'omnes homines morientur; et isti[4] erunt homines; igitur, morientur', quia praemissae sunt verae, et conclusio est falsa, cuius probatio est quia, si isti homines morientur, demonstrato homine quae erit cras, et ad milenium annum, haec est falsa: 'isti[5] homines morientur', quia tunc in 'a', vel in 'b', morientur; consequens est falsum, quia tunc isti homines aliquando essent simul.
10.34 Ad oppositum est Aristoteles[6] Ad questionem: dicendum est quod uniformis universaliter valet quia, aut fit in prima figura, aut secunda, aut tertia; quod valeat in prima figura, hoc patet per ista principia: dici de omni, et [171] de nullo, et ista non possunt probari a priori, quia minor explicat habitudinem medii ad contenta.
10.35 Similiter, patet in secunda figura, et tertia, et hoc potest probari, quia valet in prima, quia aut perficitur per conversioneni, aut arguendo ex opposito per impossibile. Advertendum tamen est quod aliquando deficit talis uniformis propter variationem termini, et hoc dupliciter: aliquando enim defectus est ex parte termini relativi, et aliquando ex parte termini absoluti. Ex parte termini relativi est defectus quando ita est, quod relativum non habet in conclusione idem quod referat quod habet in altera praemissarum, et ideo, non idem significat in conclusione et in altera praemissarum, sicut patet in hanc: omnis homo est suus {filius}; lapis est homo; igitur, lapis est suus filius, quia aliud est quod referat in conclusione (97ra) et maiore, ideo iste sillogismus non valet, nec etiam in aliis ubi relativum in conclusione non habet aliquod quod possit referre, sicut patet in ista: omnis homo est suus filius, et omnis homo est suus asinus. Ex ista non sequitur aliqua conclusio, propter incongruitatem quae sequeretur in conclusione, et quia relativum in praedicato, si poneretur a parte subiecti, non haberet aliquid quod posset referre, et ita oratio esset incongrua.
10.36 In terminis absolutis, aliquando non valet uniformis, et hoc, vel quia suppositio termini variatur, vel eius significatum, et aliquando deficit ex hoc quod terminus in una propositione pro aliquo supponit pro quo non supponit in altera. Primum patet in fallacia accidentis, equivocationis, et sic de aliis, ubi modus accipiendi terminum variatur, et ideo deficit per fallaciam accidentis, fallaciam dictionis, et sic de aliis. Et quando significatum variatur, tunc deficit propter multiplicitatem quae est in voce, et exempla istorum patent in paralogismis iuxta loca sophistica in dictione, quando sillogismus deficit ex hoc quod terminus pro aliquo supposito supponit in una praemissarum pro quo non supponit in alia, vel in conclusione pro quo non supponit in aliqua praemissa, tunc defectus est secundum quid et simpliciter, sicut patet in hac: nullum falsum dicitur a Socrate; et 'Socratem dicere falsum' est falsum. In maiore propositione subiectum non potest supponere pro hoc falso quod est 'Socratem dicere falsum', propter reflectionem, et in minore idem terminus supponit pro quolibet falso indifferenter, et ideo, pro aliquo supponit in praedicato minoris pro quo non supponit in subiecto maioris, et ideo, uniformis ibi deficit propter illam variationem in termino.
Ad I
10.37 Ad primum principale: dicendum est quod, supposito casu praedicto, haec est vera: 'propositio quam tibi propono non est "a"' quia subiectum [172] respectu huius praedicati non potest supponere pro ista propositione propter reflectionem. Et quando arguitur: 'igitur non est propositio cuius quodlibet contentum sub praedicato et cetera', concedatur. Et quando arguitur ulterius: 'non est aliqua propositio cuius quodlibet contentum, et cetera'; et est una propositio; igitur, propositio quam tibi propono est propositio cuius aliquod contentum sub praedicato est idem alicui contento sub subiecto, potest dici quod ista consequentia non valet, quia, in prima propositione, antecedentis subiectum, propter reflectionem, solum supponit pro alia propositione ab hanc, 'propositio quam tibi propono est "a"', et in secunda, fit relatio ad idem suppositum, sed, in ista conclusione, subiectum solum stat pro ista propositione, quia non est aliqua reflectio, quin posset stare pro ipsa, et ideo, non valet consequentia, sicut non sequitur: 'propositio quam tibi propono, quae est alia ab hac, non est propositio cuius quodlibet contentum, et cetera'; et ista est una propositio; igitur, ista propositio est una propositio cuius quodlibet contentum sub praedicato est idem alicui contento sub subiecto.
10.38 Similiter, in prima parte antecedentis, subiectum supponeret pro eodem precise pro quo supponit subiectum in consequente, et e contra. consequentia esset bona, sed antecedens esset falsum, sicut et consequens et ideo, illo casu posito, quod ista propositio dicatur a Socrate, et non alia, vel tibi proponatur, ita quod non alia, secunda pars antecedentis est neganda, quia repugnat casui, quia, cum subiectum in ista negativa: 'propositio quam tibi propono non est propositio cuius quodlibet contentum sub praedicato, et cetera', solum supponit pro alia ab hac; secunda pars est impossibilis, quia refert illud pro quo subiectum antecedentis supponit, et illud impossibile est esse propositionem, quia est unum non ens, quia, si tantum tibi proponatur ista propositio: propositio tibi proposita, quae est alia ab hac, est nihil, et illud impossibile est esse propositionem. Et si dicatur quod iste terminus communis non habet aliquod suppositum praesens, vel praeteritum, nisi istam propositionem, igitur, si subiectum supponat pro aliquo supposito, oportet quod supponat pro isto, et ita consequentia erit bona, dicendum est quod, non obstante quod istud commune non habeat aliud suppositum actuale ab isto, habet tamen suppositum habituale, cuius supposita habet 'homo albus', posito quod quilibet homo sit niger, et pro tali supposito supponit in prima (97rb) parte antecedentis.
10.39 Vel potest dici aliter concedendo istud consequens: 'propositio quam tibi propono est una propositio cuius aliquod contentum sub praedicato est idem alicui contento sub subiecto', sed ex hoc non sequitur quod propositio quam tibi propono sit vera, quia non pro eodem supponit hoc subiectum 'propositio quam tibi propono' in consequente et in antece[173] dente, quia pro alio supponit in consequente et antecedente, sed quia istud consequens est falsum pro quocumque supponat subiectum, posito quod ista propositio sit tibi proposita, ita quod non alia, quia, illo posito, hoc praedicatum non inest alicui contento sub subiecto, et ita ista responsio non vitat, quin ex veris sequatur falsum; ideo, supposito casu praedicto, prima responsio est tenenda.
10.40 Et si arguatur sic: 'propositio quam tibi propono non est propositio cuius quodlibet contentum sub praedicato, et cetera'; et propositio quam tibi propono est propositio; igitur, propositio quam tibi propono est propositio cuius aliquod contentum sub praedicato est idem alicui contento sub subiecto, dicendum est quod consequentia non valet, quia in prima parte antecedentis subiectum solum supponit pro alia propositione ab hac tibi proposita, et in secunda propositione supponit pro hac propositione tibi proposita; ideo non valet consequentia, sicut non sequitur: 'nullum falsum dicitur a Socrate; et aliquod falsum est "Socratem dicere falsum"; igitur, "Socratem dicere falsum" non dicitur a Socrate'. Et iste discursus deficit, eo quod, pro alio supponit subiectum in prima et in secunda.
Ad II
10.41 Ad secundum principale: dicendum est negando discursum, sicut prius, quia pro alio supponit subiectum in maiore et praedicatum in minore. Ad illud inquam: dicendum est quod discursus non valet, sicut prius, et quando dicitur quod in maiore propositione denotatur quodlibet falsum, sive sit hoc, sive aliud ab hoc, dicendum est quod non, quia in ista inpossibile est demonstrare suam contradictoriam quia, sicut argutum est, tunc maior propositio esset falsa, et ex hoc ipso sequeretur quod esset vera, et ita, propositio possibilis infereret suam contradictoriam esse veram, consequentia simplici.
10.42 Ad primum inquam: dicendum est quod impossibile est demonstrare omnes propositiones simul, et ideo, quaecumque propositio sit haec: 'istae propositiones sunt verae', in ista non cadit ipsamet sub demonstratione, sed si demonstretur in aliqua, haec erit in alia a se ipsa. Ad primum inquam: dicendum est quod ex hoc non sequitur hanc esse veram: 'nullae propositiones sunt omnes propositiones nec quaelibet singularis est vera. Et quando dicitur 'quaelibet singularis est vera', quia in nulla singulari possit demonstrari omnes propositiones, dicendum est quod in nulla singulari ubi subiciatur prenomen demonstrativum possunt demonstrari omnes propositiones, sicut dictum est, et ideo, ad inductionem huius: 'omnes propositiones, et cetera', oportet accipere hanc: 'omnes propositiones sunt [174] propositiones et similiter ad inductionem huius: 'nullae propositiones sunt omnes propositiones', accipienda est haec: 'non omnes propositiones sunt omnes propositiones', et hoc accipiendo 'omnes' in subiecto secundum quod tenetur collective, et pro ista singulari falsificatur haec negativa: 'nullae propositiones, et cetera', nec falsificatur pro aliqua singulari in qua subicitur pronomen demonstrativum. Et pro illa singulari verificatur haec: 'aliae propositiones sunt omnes propositiones ita quod, ex ista singulari in qua[7] hoc signum 'omnes' accipitur collective, verificat indiffinitam in qua illud signum accipitur divisive, et ideo, ista singularis requiritur ad eius inductionem.
10.43 Ad alia duo sequentia patet per idem, quod nulla est singularis, quin possit capi ad eius inductionem, et ad probationem, quod una est singularis huius in cuius subiecto sumuntur omnes propositiones, sed hoc non erat per pronomen demonstrativum, sicut dictum est, sed per hoc signum 'omnes' additum subiecto huius universalis, et accipiendo hoc signum 'omnes' collective.
10.44 Ad aliud inquam: dicendum est quod non possunt omnes simul intelligi, vel, si possent, adhuc non possunt demonstrari simul, sed possunt simul accipi in uno subiecto, et eo modo quo dictum est.
10.45 Ad aliud inquam: dicendum est quod quibuscumque (97va) demonstratis, haec est falsa: 'quaelibet propositio est aliqua istarum', et concedendum est quod, quibuscumque demonstratis, ista duo non convertuntur quoad supposita: 'aliquod istorum' et 'propositio' quia per ly 'istorum' non possunt demonstrari 'omnes propositiones ', et hoc in aliqua una propositione.
10.46 Ad aliud inquam: dicendum quod subiectum aliquando potest supponere pro toto cuius est pars, et hoc est ubi non accidit reflectio in indiffinita. Si ponatur suppositum loco communis, et ideo subiectum in ista: 'propositio est vera', indifferenter supponit pro ista, sicut pro quocumque alia.
10.47 Ad aliud inquam: dicendum est quod unitates omnium propositionum possunt demonstrari simul, et tamen, {non } omnes propositiones. Et quando quaeritur: 'istae unitates sunt aliquorum?' non potest responderi per 'illas propositiones ', quia, quibuscumque demonstratis, est falsa, quia non omnes possunt demonstrari, dicendum est quod sunt unitates aliquorum, et quando quaeritur: 'quorum?' respondendum est quod omnium propositionum, et hoc accipiendo hoc signum collective. Nec ad [175] istam questionem contingit convenienter respondere per aliquod pronomen demonstrativum, quia non possunt omnes propositiones simul demonstrari.
10.48 Ad aliud inquam: dicendum est quod est distinguenda, quibuscumque demonstratis, 'quodlibet istorum incipit esse verum', secundum compositionem et divisionem. In sensu composito, quibuscumque demonstratis, quae habent inceptionem suae veritatis est vera, quia tunc significatur quod haec propositio incipit esse vera. In sensu diviso est falsa, quia quaelibet singularis est impossibilis, quibuscumque demonstratis, quia, demonstrato hoc vero, 'te esse album', haec est impossibilis: 'hoc incipit esse verum' in sensu diviso, quia quaelibet singularis suae conversae est impossibilis quia, quocumque vero demonstrato, hoc verum incipit esse 'te esse album', quia suae exponentes sunt incompossibiles. Ista enim sunt incompossibilia: quod hoc verum sit 'te esse album' et illud idem verum non fuit ' te esse album' et si arguatur sic: haec est vera, demonstratis quae prius, tantum aliquod istorum est illud quod nunc primo est verum, et ultra, igitur haec exclusiva nunc primo est vera, dicendum est quod in ista exclusiva non potest demonstrari ipsamet, propter causam prius dictam. Et ideo, quibuscumque demonstratis, haec est impossibilis: 'tantum aliquod istorum est illud quod nunc primo est verum', quia, quibuscumque demonstratis, praedicatum inest alteri, quia impossibile est accipere aliquas propositiones quae ita primo sunt verae, quin sit alia propositio quae non est de numero istorum quae nunc primo est vera. Et ideo ista propositio maior est impossibilis, eo quod, quibuscumque demonstratis, non potest veritas incipere inesse alicui istarum, quin insit alicui alteri.
10.49 Ad aliud: dicendum est quod, si 'a' sit illa propositio pro qua subiectum non supponit in universali praedicta, et disiungatur cum eius subiecto, tunc illud totum supponit pro 'a' et adhuc non distribuitur subiectum pro quolibet falso, quia adhuc est reflectio, sicut prius, et ideo adhuc illud subiectum non supponit pro quolibet falso. Nec, si addatur talis determinatio, in infinitum nunquam est deveniendum ad tale subiectum quod supponat pro quolibet falso, quia impossibile est quod supponat pro sua indiffinita. Et ideo, si capiatur huic loco maioris non hoc falsum, et illud, et sic de singulis, demonstrando omnes propositiones falsas quae hic possunt demonstrari, adhuc non valet iste discursus: non hoc falsum, et illud, et sic de singulis, dicitur a Socrate, et hoc est falsum, vel illud, et sic de singulis, demonstrando contradictoriam maioris, quia aliud est praedicatum minoris et subiectum maioris, quia, si minor sit vera, contradictoria maioris demonstratur in eius praedicato, et pro illo non supponit subiectum in maiore, et ideo discursus non valet. Vel, si minor sit vera, tunc variatur terminus, sicut prius, et non est idem medium. Et si sit idem medium, tunc [176] eadem demonstratur precise in subiecto maioris et praedicato minoris; et tunc minor propositio est falsa, quia quae non demonstratur in praedicato minoris, quia non demonstratur in subiecto maioris, et ideo, quaecumque fiet, demonstratio, vel discursus, non valebit propter variationem termini, vel alteri [?] praemissarum erit falsa. Et per hoc patet ad talia argumenta, supposito quod Socrates dicat hanc: 'hoc falsum', vel illud, et sic de singulis, 'dicitur a Socrate ' tunc quaeritur: aut est vera? aut est falsa? si sit vera, et nulla alia quam hac dicitur a Socrate, igitur tantum haec vera dicitur a Socrate, et ultra, igitur nec hoc falsum, nec illud, et sic de singulis, dicitur a Socrate. Si sit falsa, et hoc dicitur a Socrate, igitur hoc falsum, vel illud, et sic de singulis, dicitur a Socrate. Et ita, utraque pars contradictionis, cum altera vera, infereret suum contradictorium. Ad istud: dicendum est quod haec non possunt demonstrari, vel disiungi, 'quodlibet falsum' (97vb) {et 'dicitur a Socrate'}, immo, si debeat disiungi, oportet quod hoc sit in alia propositione. Et ideo, quibuscumque demonstratis, supposito illo casu, quod Socrates dicat hanc et non aliam, neganda est, quia falsa. Et quando arguitur: igitur hoc falsum, et illud, et sic de singulis, dicitur a Socrate, dicendum est quod talia possunt demonstrari in isto consequente, quod consequentia est bona, quia, si demonstretur illa propositio quam dicit Socrates, tunc consequentia est bona, et ista non est eadem cum propositione quam Socrates dicit, quia in ipsa plura denotantur quam in illa quam Socrates dicit, et ideo, non arguitur ab opposito ad oppositum. Si in consequente eadem supposita precise quae denotantur in illa propositione quam Socrates dicit, tunc consequentia non valet, quia medium est impossibile pro qualibet singulari.
10.50 Aliter tamen potest dici in principali quod, non obstante quod in subiecto maioris demonstrentur omnia falsa, tamen discursus non valet, quia subiectum non supponit pro quolibet quod demonstratur, et ideo, pro alio supponit in maiori et minori. Sed istud non videtur esse verum, quia tunc, ista consequentia esset bona: 'Socratem esse asinum' dicitur a Socrate, igitur quodlibet istorum falsorum dicitur a Socrate, quia subiectum in consequente non supponit, nisi pro 'Socratem esse asinum', posito quod cum ea demonstretur haec: 'Socrates dicit falsum'. Et similiter, ista consequentia esset bona: alterum istorum dicitur a Socrate, demonstrata hac: 'Socrates dicit falsum'; et 'hominem esse asinum'; igitur, 'hominem esse asinum' dicitur a Socrate, quia subiectum antecedentis solum supponeret pro ' hominem esse asinum' et ita, antecedens non posset esse verum sine consequente. Et similiter, si disiunctum respectu alterius praedicati non supponeret indifferenter pro quocumque quod significatur per alteram eius partem, tunc in ista: 'hoc falsum', vel 'illud', 'dicitur a Platone', demonstratis hiis: 'Socrates dicit falsum', 'Plato dicit falsum', non supponeret [177] pro aliqua istarum, et pro aliquo supponit, igitur ipsum supponens personaliter supponeret pro aliquo quod non continetur sub aliqua parte huius disiuncti.
10.51 Vel, si dicatur aliter, quod in ista: istae propositiones sunt verae, possunt demonstrari omnes propositiones, et tamen, sic dicto, quodlibet istorum dicitur a Socrate, non possunt demonstrari omnes propositiones falsae. Istud non videtur verum, quia, quibuscumque demonstratis, potest attribui unum praedicatum omnibus illis, potest attribui quodcumque aliud, et ita, quaecumque possunt demonstrari respectu unius, eadem possit demonstrari respectu alterius. Et ideo videtur esse dicendum, primo modo, quod in nulla propositione demonstrari potest ipsamet. Et respondendum est ad ea in oppositum, sicut dictum est,
Ad III
10.52 Ad aliud principale: dicendum est quod haec est distinguenda: 'quidlibet quod est Socratem currere, vel non currere, et cetera' ex eo: subiectum potest accipi personaliter, vel materialiter; primo modo est falsa, quia tunc supponit pro suis partibus, et significatur quod quidlibet quod est alterum istorum, 'Socratem currere, vel non currere' sit superius ad 'Socratem currere', et haec est impossibilis. Si capiatur simpliciter, vel materialiter, vera est, et significatur quod quidlibet quod est hoc dictum, 'Socratem currere, vel non currere' est superius ad 'Socratem currere', et hoc est verum.
10.53 Ad primum inquam: dicendum est concedendo istam conclusionem de virtute sermonis, quod aliqua propositio sit superior ad aliam propositionem, et hoc ubi est propositio disiunctiva composita ex categoricis. ista propositio disiunctiva est unum subiectum disiunctum, in aliqua propositione, et subiectum est commune ad utramque partem disiuncti. et si dicatur quod tunc aliqua propositio esset terminus communis, et posset distribui pro suppositis, et similiter, esset superior ad suam contradictoriam, sicut ista quae disiungitur ex omnibus propositionibus, et est superior ad quamlibet partem disiuncti, dicendum est ad primum concedendo conclusionem, extendendo ' terminum' ad quidlibet quod est subiectum in propositione. Et similiter, concedendum est quod possit negari pro suis contentis. Sed ad ultimum, neganda est consequentia, quia non est aliqua propositio in qua possunt disiungi omnes propositiones, sicut non est aliqua in qua possunt demonstrari omnes propositiones. Et ideo, quacumque disiunctiva demonstrata, in ea non disiungitur sua contradictoria, et ideo, non sequitur quod aliqua propositio sit superior ad suam contradictoriam, et si possit esse superior ad alteram eius partem.
[178]
10.54 Ad aliud inquam: dicendum est quod, accepto praedicato materialiter, non sequitur: 'Socratem currere' non est 'Socratem currere', igitur non est 'Socratem currere'; nec valet ista consequentia: qualitercumque capiatur praedicatum est superius ad subiectum, igitur, qualitercumque capiatur praedicatum, ista consequentia est bona (98ra) sicut non sequitur: qualitercumque capiatur, homo semper est superius ad terminum, igitur, qualitercumque capiatur 'homo', ista consequentia est bona: 'nullus homo est terminus communis, igitur nullus homo est"homo"'.
Ad IV
10.55 Ad aliud principale: dicendum est quod haec est distinguenda de virtu sermonis: 'quidlibet de numero istorum est homo' ex eo quod haec prepositio 'de' potest dicere circumstantiam causae materialis istius numeri, vel circumstantiam causae quae est subiectum huius numeri. Primo modo est falsa, et est iste intellectus: 'quidlibet quae est aliqua pars numeri istorum est homo', et hoc est falsum, quia unitates sunt partes numeri istorum, et tamen, nullus istorum est homo. Secundo modo est vera, et significatur quod: 'quidlibet, quod est de numero istorum, sicut subiectum huius numeri, est homo', et hoc est verum. Si tamen, non placeat distinguere de prepositione, potest dici quod propositio est falsa de virtute sermonis, sicut ostensum est. Ad intellectum, tamen, quo utimur isto sermone, est vera, et haec est in secundo significato tantum; vel potest dici quod vera est de virtute sermonis, et quando dicitur quod haec unitas est de numero istorum, negandum est. Et quando dicitur: 'est de hoc numero istorum' adhuc negandum est, et si dicatur quod est de hoc numero istorum, igitur est de hoc numero istorum, potest dici negando consequentiam, quia aliam circumstantiam dicit haec prepositio in antecedente et consequente. Vel potest negari antecedens, et si probetur sic: haec unitas est aliquid huius numeri, igitur est aliquid de hoc numero, et ultra, igitur est de hoc numero, neganda est prima consequentia, quia ad hoc quod aliquid sit de hoc numero, requiritur quod sit una pars subiecti huius numeri, et hoc non requiritur ad veritatem antecedentis.
Ad V
10.56 Ad aliud principale: patet per praedicta in propositione quod ex istis non sequitur aliqua conclusio, et hoc est propter defectum ex parte praedicati,[8] quia relativum in praemissis refert aliquid in subiecto, et non potest [179] idem referre in conclusione, et ideo, propter defectum ex parte terminorum, non potest aliquid concludi ex praedicatis talium.
Ad VI
10.57 Ad aliud principale: dicendum est quod haec est vera: 'omnes homines fuerunt homines' et haec conclusio est vera, quibuscumque demonstratis: 'isti fuerunt homines', nec est haec copulatio pro aliquo uno instanti, immo pro tempore simplici, et pro illo est vera. Per idem patet ad aliud, quod haec est vera. 'contradicta fuerunt vera et erunt vera' quia copulatio in talibus potest esse pro tempore simplici, ita quod, ad veritatem talium sufficit quod pro toto tempore praeterito fuerunt vera, vel in toto futuro.

Notes

  1. 1 Lemma is Prior analytics I, 4; 25b 32, ed. cit. p. 9, I. 13; see below, 10.34, where this passage is used as Campsall's 'Ad oppositum'.
  2. 2 Em. MS: repeats 'est'.
  3. 3 Em. MS: iste.
  4. 4 Same em.
  5. 5 Same em.
  6. 6 Passage indicated in lemma, continued to 26a 2, ed. cit. p. 9, 1. 21; Ad oppositum... dicendum est has been enclosed in a single frame.
  7. 7 Em. MS: quo.
  8. 8 Em. MS: praedicato.