Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 4/Cap6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap5 Index


Latin English
SDD 4.6: DE AMPLIATIONIBUS ET RESTRICTIONIBUS
SDD 4.6.1
(1l) Ultimo aliqua dicenda sunt de ampliationibus et restrictionibus suppositionum et appellationum. Et oportet primo videre statum secundum quem terminus nec dicitur ampliatus nec restrictus, respectu cuius status aliquando dicitur ampliatio, aliquando restrictio. (2) Status ergo ille potest assignari quando terminus praecise supponit uel appellat pro omnibus suis significatis praesentis temporis; ut si dico 'homo currit' vel 'omnis homo currit', 'homo' supponit indifferenter pro omnibus hominibus qui in praesenti tempore sunt, et non pro aliis.
Hoc ultimum capitulum intitulatur "de Ampliationibus et Restrictionibus". Et continet sex partes: prima assignat statum respectu cuius dicitur ampliatio vel restrictio, secunda agit de ampliatione ultra statum, tertia de restrictione citra statum, quarta de alienatione status, quinta de alienatione suppositionis vel appellationis, et sexta de totali remotione suppositionis. Secunda incipit ibi "sciendum est", tertia ibi "terminus autem", quarta ibi "quandoque autem", quinta ibi "suppositio autem", sexta ibi "et aliquando".
Prima pars habet duas clausulas, quarum prima proponit intentionem capituli et a quo incipiendum est, et ipsa est clara. Secunda assignat statum, quae etiam est satis manifesta. Et si aliqui alium statum assignant, non est cura, sed dicatur consequenter.


SDD 4.6.2
(1) Sciendum est ergo quod terminus ultra statum ampliatur multipliciter. Primo si ponatur in sua categorica ante verbum praeteriti temporis ampliatur ad standum pro praeteritis, sive in supponendo sive in appellando, una cum praesentibus; ut si dico 'homo cucurrit', iste terminus 'homo' supponit indifferenter pro omnibus hominibus qui sunt et qui fuerunt. (2) Secundo modo, proportionaliter, terminus positus ante verbum futuri temporis ampliatur ad standum pro futuris. (3) Tertio, terminus positus ante hoc verbum 'potest' vel ante copulam propositionis divisae de possibili ampliatur ad standum pro possibilibus, licet non sint vel fuerint; unde haec est vera 'Mons Aureus potest esse tantus quantus est Mons Ventosus'. (4) Quarto, idem est dicendum de termino posito ante copulam propositionis divisae de necessario, quia talis aequipollet uni de possibili. (5) Quinto, terminus ampliatur ad praeterita, futura et possibilia si construatur cum verbo significante actum animae intellectivae, sive a parte ante sive a parte post; unde haec est vera 'hominem intelligo' si Aristotelem vel antichristum intelligo, et haec etiam est vera 'intelligo rosam', licet nulla sit rosa. (6) Sexto, nomina verbalia uel participia a praedictis verbis descendentia, si fiant praedicata propositionum, ampliant subiecta sicut et praedicta verba; ideo aliquid est generabile vel corruptibile, genitum vel corruptum, opinabile vel opinatum, quod non est.
Ista secunda pars continet sex regulas ampliationum, et illae omnes sunt satis manifestae. Ex quibus sequitur quod tales propositiones exponuntur per propositiones de disiuncto subiecto, ut 'A curret' id est 'quod est vel erit A curret', similiter 'A est mortuum' id est 'quod est vel fuit A est mortuum', similiter 'A potest currere' id est 'quod est vel potest esse A potest currere', similiter 'creans de necessitate est deus' id est 'quod est vel potest esse creans de necessitate est deus', similiter 'A intelligitur' id est 'quod est vel fuit vel potest esse A intelligitur'.
Ideo etiam tales propositiones indigent converti in propositiones de praedicato disiuncto, ut 'homo est mortuus; ergo mortuum est vel fuit homo', 'Socrates est disputaturus; ergo disputaturum est vel erit Socrates', 'Socrates potest esse albus; ergo album est vel potest esse Socrates' (et etiam sufficeret dicere 'ergo album potest esse Socrates', quia omne quod est potest esse), 'creans de necessitate est deus; ergo quod de necessitate est deus est vel potest esse creans', uel sic 'ergo deus potest esse creans' (sicut enim universalis affirmativa non convertitur in universalem, sed in particularem, ita nec illa de necessario in aliam de necessario, sed de possibili, quia necessarium ad possibile est sicut universale ad particulare), similiter 'Mons Aureus intelligitur; ergo quod intelligitur est, fuit uel potest esse Mons Aureus'.
Similiter etiam dicitur quod praedicta nomina vel participia, si sint adiective sumpta, ampliant dicto modo substantiva quibus apponuntur et subiecta de quibus coniunctum ex huius modi adiectivo et substantivo praedicatur. Unde haec conceditur 'Aristoteles est homo mortuus', licet Aristoteles non sit homo: ita etiam haec conceditur 'equus est equus mortuus', sed haec negatur 'equus mortuus est equus'.
SDD 4.6.3
(1) Terminus autem citra statum restringitur multis modis. Primo modo per determinationem sibi appositam convenientem sibi, sed non pro omnibus suppositis; ut 'homo albus currit': 'homo' iam non sumitur pro omnibus hominibus praesentibus, sed pro albis solum, vel etiam 'asinus Socratis currit': 'asinus' non sumitur pro omnibus asinis, sed solum pro illis qui sunt Socratis. (2) Secundo modo, etiam restringitur adiectivum per suum substantivum si conveniat aliquibus quibus non convenit substantivum; ut 'homo albus currit': iste terminus 'albus' iam non sumitur pro omnibus albis, sed solum pro illis quae sunt homines.
Ista tertia pars continet duas regulas manifestas. Circa quas etiam notandum est quod si suppositio termini sit ampliata ad futura, praeterita vel possibilia, tamen hae duae regulae tenent ad restringendum illam ampliationem quantum ad supposita. Ut si dico 'omnis homo albus erit bonus', iste terminus 'homo' bene tenetur tam pro praesentibus quam pro futuris, non tamen pro omnibus, sed solum pro illis qui sunt vel erunt albi, nec iste terminus 'albus' pro omnibus albis, sed solum pro illis quae sunt vel erunt homines.
SDD 4.6.4
Quandoque autem status praedictus termini non remanet, nec ampliatur nec restringitur, sed alienatur, ita quod terminus non amplius supponit, vel tenetur, pro praesentibus pro quibus supponeret, vel teneretur, in statu, sed solum pro futuris vel praeteritis, nisi contingat quod illa futura vel praeterita sint praesentia; et sic supponunt vel appellant termini sequentia verba praeteriti vel futuri temporis.
Ista quarta pars est manifesta si ponantur exempla. Nam si ego dico 'equus fuit albus', tunc iste terminus 'albus' pro nullo supponit nisi in praeterito fuerit albus, ita quod si ponamus omnes equos in hoc praesenti esse albos et quod numquam in praeterito aliquis equus fuerit albus, tunc iste terminus 'albus' pro nullo equo supponit, immo etiam pro nullo supponeret nisi in praeterito aliquid fuisset album quamvis in praesenti omnia essent alba; tamen bene verum est quod si iste equus, qui est praesens, etiam fuit in praeterito et fuit albus, tunc istud praedicatum 'albus' bene supponit pro eo, sed non ea ratione qua est vel est albus, sed ea ratione qua in praeterito fuit et fuit albus. Et sic, suo modo, de futuro.
Et similiter in dicta propositione iste terminus 'albus' non appellat albedinem tamquam adiacentem nisi ei quod fuit; et si adhuc adiaceat ei quod est, hoc accidit quantum ad veritatem propositionis. Unde si Socrates heri erat albus, haec propositio 'Socrates fuit albus' est uera, non quia albedo nunc adiaceat ei, sed solum quia ei adiacebat. Quod non est ita a parte subiecti; quia si dico 'album erit Socrates', posito quod Socrates erit albus, propositio est vera si albedo nunc adiaceat Socrati, licet numquam in posterum adiacebit ei.
SDD 4.6.5
Suppositio etiam vel appellatio aliquando alienatur, ita quod terminus non amplius tenetur pro suis significatis, sed pro aliis. Et hoc fit per negationem infinitantem; ut si dico, 'homo est non asinus', iste terminus 'asinus' prohibetur stare pro asinis et cogitur cum negatione ad standum pro omnibus aliis indifferenter. Ita si dico 'homo non albus currit', iste terminus 'albus' non appellat albedinem tamquam homini adiacentem, immo tamquam ei non adiacentem.
Ista quinta pars etiam est satis explanata. Haec enim est condicio negationis infinitantis ut faciat terminum teneri pro quibus sine ea non teneretur et non teneri pro quibus sine ea teneretur.
SDD 4.6.6
Et aliquando etiam tota termini suppositio removetur, et hoc fit dupliciter. Uno modo per complexionem indistantem positivam termini ad terminum, in subiecto vel in praedicato, quorum terminorum unus non convenit alteri; ut dicendo 'homo hinnibilis currit', subiectum pro nullo supponit. Alio modo per huius modi complexionem privativam terminorum quorum unus de necessitate convenit alteri; ut dicendo 'homo non risibilis currit', subiectum pro nullo supponit.
Haec ultima pars est etiam manifesta. Tamen sciendum est quod in ista propositione 'homo hinnibilis currit', ista nomina 'homo' et 'hinnibilis' sumuntur significative, quia utrumque nobis constituit conceptum suorum ultimatorum significatorum, ita quod utroque remoto reliquus supponeret pro suis significatis ultimatis. Sed 'hinnibile' prohibet suppositionem pro hominibus, quia nullus homo est hinnibilis, et 'homo' prohibet suppositionem pro hinnibilibus, quia nullum hinnibile est homo.


Notes