Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 4/Cap5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap4 Cap6


Latin English
SDD 4.5: DE APPELLATIONIBUS
SDD 4.5.1
Sequitur de appellationibus. Sunt autem terminorum aliqui appellativi et aliqui non appellativi. Termini enim substantiales recti aut termini omnino nihil connotantes ultra ea pro quibus supponunt non sunt appellativi proprie. Sed omnis terminus connotans aliud ab eo pro quo supponit dicitur 'appellativus', et appellat illud quod connotat per modum adiacentis ei pro quo supponit, ut 'album' appellat albedinem tamquam adiacentem illi pro quo iste terminus 'album' innatus est supponere. Et haec iam dicta fuerunt in primo capitulo huius tractatus.
Hoc quintum capitulum est de appellationibus, quod continet quattuor partes. Prima proponit intentionem capituli et repetit quaedam dicta in fine primi capituli huius tractatus, secunda est de differentia appellationis a parte subiecti et a parte praedicati, tertia est de differentia appellationis rei significatae vel consignificatae et rationis secundum quam est significatio, quarta est de appellationibu quorundam terminorum in speciali; secunda incipit ibi "terminus autem", terti ibi "magna est", quarta ibi "deinde in speciali".
Prima pars est manifesta si bene considerantur ea quae dicta fuerunt in quarta parte primi capituli huius tractatus et in expositione illius quartae partis.
SDD 4.5.2
(1) Terminus autem appellativus semper appellat formam suam, sive ponatur a parte subiecti, vel ante verbum, sive a parte praedicati, uel post verbum. (2) Sed differenter aliquando appellat eam ante et post quia post appellat formam suam praecise pro tempore verbi, (3) sed ante si verbum sit praesentis temporis et praedicatum non sit ampliativum, tunc appellat formam suam praecise pro praesenti tempore, (4) sed si verbum fuerit alterius temporis vel si praedicatum fuerit ampliativum, tunc terminus ante verbum appellat formam suam indifferenter, quasi disiunctive, pro tempore praesenti et pro tempore uerbi, vel ad quod praedicatum ampliat si sit ampliativum.
Ista secunda pars continet quattuor regulas in quattuor clausulis. Et propter omnes illas regulas oportet scire quid per 'formam' termini appellativi debeamus intelligere in proposito. Dico ergo quod, ad placitum, per 'materiam' termini solemus intelligere illud pro quo terminus innatus est supponere. Unde sic loquitur Aristoteles de materia in quinto Metaphysicae, ubi dicit quod "unum numero dicuntur quorum materia est una", hoc est dictum quod de illis verificatur hoc praedicatum 'unum in numero, quorum materia est una, id est quod res est eadem pro qua supponunt; sic enim vere dicimus quod 'homo' et 'animal' sunt unum numero. Sed per 'formam' termini solemus intelligere quidquid terminus appellat, sive illud sit accidens sive substantia, et sive sit materia sive forma, aut compositum ex materia et forma, aut ex multis aggregatum. Ut iste terminus 'dives' supponit pro homine, ideo 'homo' dicitur materia eius, et appellat domos et agros et pecunias, et alia quae ille possidet per modum adiacentium illi tamquam possidenti, ideo talia, ea ratione qua possidentur, dicuntur forma istius termini 'dives'.
Sic ergo ego dico quod terminus appellativus in propositione positus appellat semper formam, id est illas res quas connotat, sive quarum ipse est appellativus, et appellat eas tamquam adiacentes, aut de praesenti aut de praeterito aut de futuro aut de possibili, illi rei pro qua ille terminus supponit vel pro qua terminus substantivus et rectus cum quo construitur supponeret si esset subiectum vel praedicatum suppositionis. Verbi gratia, 'diabolus iustus currit': subiectum huius propositionis pro nullo supponit, et tamen hic terminus 'iustus' appellat iustitiam per modum adiacentis diabolo, pro quo supponeret iste terminus 'diabolus, si esset subiectum vel praedicatum propositionis; unde etiam propositio est falsa, quia subiectum pro nullo supponit, ex defectu adiacentiae rei appellatae.
Secunda regula sic apparet: quia si ponamus quod in praesenti Socrates est albus et numquam in futuro erit albus, propositio est falsa dicens quod Socrates erit albus, quia 'albus' in dicta propositione non appellat albedinem pro tempore praesenti, sed solum pro futuro, et nos ponimus quod numquam in futuro Socrati adiacebit albedo, licet adiaceat in praesenti. Aliter autem esset si diceremus 'album erit Socrates', quia vera esset propositio si albedo nunc adiaceat ei qui est Socrates, quamvis numquam in futuro adiacebit ei, et vera etiam esset propositio si albedo nunc non adiaceat ei, sed in futuro adiacebit ei. Et per hoc etiam apparet quarta regula, scilicet quod terminus ante verbum positus appellat formam suam, modo disiunctivo, pro tempore praesenti et pro tempore verbi, et ita etiam est si praedicatum fuerit praeteriti vel futuri temporis, licet verbum sit praesentis temporis. Ut si dico 'homo albus est disputaturus', haec est vera sive albedo nunc adiaceat illi homini qui disputabit et numquam post adiacebit ei, sive nunc non adiaceat et post adiacebit.
Sed contra secundam regulam obiicitur: quia si dicamus 'Socrates est disputaturus', iste terminus 'disputaturus' appellat actum disputandi pro tempore futuro, et non pro tempore praesenti, licet verbum sit praesentis temporis. Respondeo quod iste terminus 'disputaturus', ex suo modo significandi, appellat futurum tempus una cum illo actu disputandi, nec huius modi appellatio potest ab eo auferri per coniunctionem eius cum verbo alterius temporis. Sed tamen sic appellat illud tempus futurum respectu temporis connotati per verbum. et non oportet quod sit futurum respectu temporis in quo formamus propositionem et quo in nostra locutione utimur tamquam praesenti nisi uerbum sit praesentis temporis; sed si verbum sit praesentis temporis, tunc oportet quod illud futurum appellatum sit futurum respectu illius temporis praesentis. Verbi gratia, si dico 'Socrates est disputaturus', haec dictio 'disputaturus' appellat tempus quod in hoc praesenti tempore est futurum; sed si dico 'Aristoteles fuit generandus', iste terminus 'generandus' appellat tempus non quod est futurum, sed quod erat futurum in tempore connotato per hoc verbum 'fuit', quod quidem tempus praecessit generationem Aristotelis.
Et ita patet quod adhuc isti termini 'generandus' et 'disputaturus' appellant formas suas, scilicet tempus futurum, in dictis propositionibus pro tempore verbi sic quod in tempore verbi illud tempus sit vel fuerit futurum, et non quod illud tempus debeat esse praesens in tempore verbi. Et ita si dico 'antichristus erit genitus', iste terminus 'genitus' appellat tempus praeteritum, non quod modo sit praeteritum, sed quod in tempore futuro erit praeteritum, scilicet in tempore designato per hoc verbum 'erit'.
Iterum, etiam notandum est quod illa secunda regula, et etiam tertia, sunt intelligendae de verbis et copulis non ampliativis. Quia si uerbum vel copula fuerit ampliativum, ut hoc verbum 'potest' vel copula in hac propositione 'nigrum possibile est esse album', tunc non est dicendum quod 'album' appellat suam formam praecise pro tempore praesenti, immo appellat eam indifferenter pro tempore ad quod est ampliatio.
SDD 4.5.3
Magna autem est differentia quantum ad appellationes inter verba significantia actus animae cognoscitivae, sicut sunt ista verba 'cognoscere', 'intelligere', 'significare', 'supponere' et huius modi, et inter alia verba, cuius modi sunt 'secare', 'urere', 'movere' et huius modi. Nam termini respectu illorum verborum non significantium huius modi actus animae non appellant nisi res quas significant ultimate, vel consignificant, et non appellant rationes secundum quas significant. Termini autem respectu verborum significantium huius modi actus animae si sequantur illa verba et construantur cum eis tamquam terminantia transitum eorum appellant rationes secundum quas significant ea quae significant; si vero illi termini praecedant illa uerba, tunc non sic appellant illas rationes.
Notandum est quod de ista materia locuti sumus plura in tractatu de Sophismatibus, in quarto capitulo, intitulato 'de Appellationibus'; etiam locuti sumus plura in ultima parte tertii capituli huius praesentis tractatus; ideo haec ibi requirantur.
Propter quod nunc breviter dico quod multum differt dicere 'cognosco venientem' et 'venientem cognosco'. Quia quantumcumque patrem tuum cognoscis secundum multas rationes, scilicet secundum quas dicitur 'homo', et 'animal', et 'pater', et 'magnus', si non cognoscas eum secundum illam rationem a qua sumitur hoc nomen 'veniens', tunc posito quod de facto sit veniens, ista propositio est falsa 'tu cognoscis venientem', quia, propter appellationem rationis, sensus est quod tu illum cognoscis secundum illam rationem secundum quam dicitur veniens; et tamen ista est vera 'tu venientem cognoscis', quia non oportet ad eius veritatem quod illum cognoscas secundum illam rationem, sed sufficit quod secundum aliam, quaecumque illa fuerit.
Et ideo concluditur quod a parte post cum talibus verbis non possumus inferre ex alio nomine alterum nomen, quantumcumque supponant pro eodem, nisi illa nomina sint synonyma, vel nisi ratio nominis consequentis includatur in ratione nominis antecedentis, tali modo quod impossibile sit rationem nominis antecedentis esse apud animam sine ratione nominis consequentis. Unde non sequitur 'cognosco omnem triangulum; ergo cognosco isoscelem'; sed bene sequitur 'ergo cognosco triangulum', quia ratio correspondens huic orationi 'omnis triangulus' non potest esse sine ratione correspondente huic nomini 'triangulus'. Sed a parte ante potest inferri ex uno nomine alterum posito quod supponant pro eodem, ut 'patrem tuum cognoscis et ille est veniens; ergo venientem cognoscis'. In propositionibus autem aliorum verborum tam a parte ante quam a parte post potest inferri unum ex alio posito quod supponant pro eodem; sequitur enim 'lapis cadit super venientem et ille veniens est albus', vel 'pater tuus', 'ergo lapis cadit super album', vel 'super patrem tuum'.
Tamen contra ista dicta occurrit una magna dubitatio, scilicet quia si praedicta essent vera, sequeretur quod impossibile esset te videre hominem vel equum, quod apparet absurdum. Et consequentia manifesta est: quia ratio, seu conceptus, secundum quam imponitur iste terminus 'homo', vel 'equus', est ratio communis et universalis; ideo te videre hominem significaret quod illum videres secundum conceptum universalem, quod est impossibile, cum sensum non sentiat nisi singulariter.
Propter istam dubitationem aliqui negant illas praedictas appellationes rationum, quae tamen non sunt negandae si Aristoteles et alii qui communiter loquuntur dicunt verum. Nos enim diceremus quod primum principium non credidit Averroes esse trinum et unum, et tamen primum principium credidit esse deum. Sed, a parte ante, oportet istam concedere 'trinum et unum Averroes credidit esse deum', quod patet per syllogismum expositorium: quia primum principium credidit esse deum et illud primum principium est trinum et unum, ergo trinum et unum credidit esse deum'. Et apparet quod non valet tale argumentum a parte post, scilicet sic 'primum principium credidit esse deum et ille deus est trinus et unus; ergo primum principium credidit esse trinum et unum'; apparet quod non sequitur, quia praemissae sunt verae et conclusio falsa. Et nullus potest dicere quare magis valeat a parte ante quam a parte post nisi propter appellationem rationis a parte post et non a parte ante.
Et apparet mihi quod consimiliter loquitur Aristoteles, secundo Elenchorum; ipse enim negat istam consequentiam 'tu cognoscis Coriscum et ille Coriscus est veniens; ergo tu cognoscis venientem', et tamen, a parte ante, non potest negari ista consequentia 'Coriscum tu cognoscis et ille est veniens; ergo venientem cognoscis', quia est bonus syllogismus expositorius. Et nullus potest dicere quare haec sic se habeant nisi propter appellationem rationis a parte post et non a parte ante.
Ideo respondendum est ad dubitationem. Et potest dici quod non est propria locutio et vera 'uideo hominem', sed talis propositio, prout esset vera, acciperetur loco talis propositionis 'uideo hunc hominem' uel loco talis 'hominem video'. Sic tamen consuevimus uti tali propositione impropria quia ex notitia visiva singulari consurgit statim notitia intellectualis universalis, unde statim videndo hunc hominem intelligimus hominem; ideo visu credimus iudicare hominem et animal, quod non est verum.
Iterum, notandum est quod, ultra praedicta, aliqui dicunt praedicatum sic appellare suam formam quod nulla propositio praeteriti temporis uel futuri sit vera nisi habuerit vel habebit propositionem de praesenti veram si formetur remanente toto praedicato eodem, vel totaliter consimili, secundum omnem dispositionem, quod non oportet ita esse de subiecto. Et sic etiam propositionem de possibili dicunt non esse veram nisi habeat correspondentem propositionem veram de inesse saluato totaliter praedicato. Unde dicunt istam esse falsam et impossibilem 'ego legam cras', vel 'ego legi heri', quia haec est impossibilis 'ego lego cras', vel 'ego lego heri'. De hoc autem locutus fuit in Sophismatibus, in quarto capitulo, quod erat de appellationibus, et totum quod ibi positum fuit videatur, quia pertinet ad complementum istius capituli.
Verum est tamen, prout mihi videtur, quod illud corrigendum est quod ego dixi quantum ad sextum sophisma, scilicet quod ego vidi Petrum et Robertum, vel etiam quod ego videbo vel possum videre omne astrum. Nam istae propositiones forte non sunt concedendae, propter appellationem rationis, eo quod videre significat actum animae cognoscitivae. Ideo loco illarum propositionum, ego pono alias, quae valent ad illud pro quo illae positae sunt, scilicet loco istius propositionis 'uidi Petrum et Robertum' ego pono istam propositionem 'in hac domo fuerunt Iohannes et Robertus', quam propositionem puto esse veram si unus in ea fuit uno tempore et alter alio, licet numquam ibi fuerint simul; similiter loco istius propositionis 'uideo omne astrum', vel 'possum uidere omne astrum', ego pono istam 'sol erit', vel 'potest esse', in quolibet duodecim signorum zodiaci', quam puto esse concedendam. Et non puto fuisse inconvenienter dictum illud quod ibi fuit dictum, quia non quaeritur exemplorum verificatio, ut dicitur primo Priorum, sed nunc dixi corrigendum esse si exemplorum volumus quaerere uerificationem, sicut forte quaerendum est in sophistria.
SDD 4.5.4
(1) Deinde in speciali dicendum est de quibusdam nominibus. Et primo dico quod terminus substantivus obliquus appellat illud pro quo rectus suus supponeret per modum adiacentis ei pro quo rectus regens ipsum supponit. (2) Isti autem termini 'meus' et 'tuus' appellant me et te tamquam adiacentes eis pro quibus sua substantiva supponunt, et sic etiam 'noster' et 'uester' appellant 'nos' et 'uos'; (3) et iste terminus 'suus' appellat illud pro quo suum antecedens supponit per modum adiacentis ei pro quo substantivum dicti termini 'suus' supponit. (4) Et diversificantur adiacentiae proportionaliter sicut dictum fuit, in septima parte praecedentis capituli, de 'suus'.
Haec ultima pars huius capituli habet quattuor clausulas; tres primae sunt in speciali de diversis terminis et quarta est una communis regula.
Prima clausula est de terminis obliquis. Cum enim illi termini non sint subiecta vel praedicata propositionum, ipsi proprie non habent supponere; ideo appellant res quas significant, tam illas quas recti sui appellarent, si illi recti sint appellativi, quam illas pro quibus supponerent. Et dantur exempla tam de ista prima clausula quam de quarta, prout applicanda est terminis primae. Nam si dico 'asinus Socratis', iste terminus 'Socratis' appellat Socratem tamquam asino adiacentem per modum possessoris, et si dico 'iste est liber Aristotelis', iste terminus 'Aristotelis' appellat Aristotelem tamquam huic libro adiacentem per modum factoris, scilicet qui fecit eum vel qui fecit primum ad cuius exemplar alii similes postea facti sunt; et si dico 'Socrates est pater Platonis', iste terminus 'Platonis' appellat Platonem tamquam adiacentem Socrati per modum filii; et similiter si dico 'Socrates videt Platonem', iste terminus 'Platonem' appellat Platonem tamquam adiacentem Socrati videnti per modum visi, et sic de aliis.
Eodem modo dico de secunda clausula. Si dico 'asinus meus', iste terminus 'meus' appellat me tamquam adiacentem asino ut possessorem, et si dico 'pater meus', iste terminus 'meus' appellat me ut filium; et ita proportionaliter de 'tuo', 'nostro' et 'uestro'.
Et sic etiam potest exemplificari de tertia clausula, prout videri potest ubi quarta clausula remittit.


Notes