Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 3/Cap2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap1 Cap3


Latin English
SDD 3.2: DE SUBSTANTIA
SDD 3.2.1
(1) Substantia dividitur in primam substantiam et secundam substantiam. (2) Prima substantia est quae proprie et principaliter et maxime substat, (3) vel prima substantia est quae nec in subiecto est nec de subiecto dicitur, ut aliquis homo, aliquis equus. (4) Secundae substantiae sunt species in quibus sunt primae substantiae et earum genera, ut homo, animal.
Hoc secundum capitulum est de substantia, sive de praedicamento substantiae. Et continet novem partes: prima est divisio substantiae in primam et secundam, et declaratio membrorum divisionis, secunda est differentia eorum quae sunt in subiecto et quae dicuntur de subiecto, tertia est comparatio primarum substantiarum et secundarum ad invicem, aliae sex partes sunt sex proprietates substantiae. Secunda incipit ibi "manifestum est autem", tertia ibi "primae autem substantiae", quarta ibi "proprietates autem", quinta ibi "secunda proprietas", sexta ibi "tertia proprietas", septima ibi "quarta proprietas", octaua ibi "quinta proprietas", nona ibi "sexta proprietas".
Prima pars continet quattuor clausulas: prima est divisio substantiae in primam et secundam, secunda et tertia sunt duae descriptiones primae substantiae, quarta est descriptio secundarum substantiarum.
Quantum ergo ad primam clausulam et totum capitulum, notandum est bene quod hoc nomen 'substantia' capitur dupliciter. Uno modo prout supponit pro illis substantiis veris quae per se subsistunt et partibus earum; et sic dividimus substantias quia aliae sunt corporeae aliae incorporeae, aliae animatae aliae inanimatae, et dicimus etiam quod in rebus generabilibus substantiae sunt ex materia et forma compositae, et, sumendo terminos significative, dicimus animalia esse substantias, et lapides, et plantas, et caelum; et isto modo non capitur hic 'substantia'. Secundo modo accipitur 'substantia' prout supponit pro terminis de praedicamento substantiae, scilicet pro terminis significantibus substantias primo modo dictas sine aliena connotatione, sicut sunt isti termini 'animal', 'homo', 'Socrates'. Et correspondenter hoc nomen 'accidens' accipitur prout supponit pro terminis de praedicamentis accidentium. Unde primo modo homo et equus sunt substantiae, et non isti termini 'homo' et 'equus', sed secundo modo, e converso, isti termini 'homo' et 'equus' sunt substantiae, et non homo vel equus. Et hoc secundo modo accipitur hic 'substantia'; et dicitur substantia non a per se substare sive subsistere, quia ita termini vocales sunt in aere subiective et mentales in anima, sicut albedo in pariete. Sed dicitur substantia a substare, id est subiici, quia termini substantiales in propositionibus denominativis subiiciuntur terminis accidentalibus secundum directam praedicationem.
Isto ergo secundo modo substantiae dividuntur in primas et secundas. Et vocamus 'primas substantias' terminos singulares de praedicamento substantiae, ut 'Socrates' et 'Plato', et vocamus 'secundas substantias' terminos universales de praedicamento substantiae, ut 'homo' et 'animal'. Unde manifestum est quod si caperetur 'substantia' primo modo, Socrates non esset magis prima substantia quam homo vel animal, quia Socrates non est aliud quam homo et animal. Sed capiendo 'substantiam' secundo modo, iste terminus 'Socrates' est magis substantia, et prima substantia, quam iste terminus 'homo', a magis substare, sive subiici, quia iste terminus 'Socrates' subiicitur huic termino 'homo' in praedicatione directa, et non e converso. Sic ergo intelligenda est prima clausula huius primae partis.
Secunda clausula describit primam substantiam, dicens quod prima substantia est quae proprie, et principaliter et maxime substat, id est subiicitur, tam in propositionibus quidditativis, quia sic subiicitur secundis substantiis, quam in propositionibus denominativis, quia sic subiicitur terminis accidentalibus. Dicamus ergo quod in hac descriptione ponitur ista clausula "quae substat", id est subiicitur, in propositione affirmativa et vera, ad differentiam terminorum fictorum, pro nullo supponentium, ut 'chimaera'. Et dicitur "proprie" ad removendum subiectionem in propositionibus indirectis, in quibus secundae substantiae et termini accidentales subiiciuntur primis substantiis, et non primae substantiae illis. Et dicitur "principaliter" ad removendum terminos accidentales, qui aliquando sibi invicem subiiciuntur, ut si dico 'album est dulce', vel etiam 'album est coloratum', sed non principaliter subiiciuntur, quia indigent aliquo substantivo quod eis ulterius subiiciatur, propter quod dicitur, septimo Metaphysicae, quod uadere vel sanare vel sedere non est nisi quia aliquid est quod est uadens aut sanans aut sedens. Sed dicitur "maxime" ad differentiam secundarum substantiarum, quae non maxime subiiciuntur, ut dictum fuit, sed primae magis.
Tertia clausula est alia descriptio primae substantiae, coincidens tamen in eadem sententia cum prima. Et debet suppleri quod prima substantia est terminus qui nec de subiecto dicitur, id est non praedicatur essentialiter de aliquo inferiori (et hoc ponitur ad differentiam secundarum substantiarum), nec in subiecto est, id est non praedicatur de subiecto aliquo denominative secundum directam praedicationem (et hoc ponitur ad differentiam terminorum accidentalium). Et de hoc Aristoteles ponit exemplum de primis substantiis ut 'aliquis homo', vel 'aliquis equus'. Circa quod notandum est quod non requiritur hic exemplorum verificatio, ut dicitur primo Priorum. Quia aeque communes sunt isti termini 'aliquis homo' et 'aliquis equus' sicut isti termini 'homo' et 'equus', ideo non debent dici primae substantiae, proprie loquendo, sed ponuntur loco talium terminorum 'Socrates', 'Plato', 'Brunellus', 'Favellus'.
De quarta clausula satis dictum est, nisi quod potest dubitari de differentiis substantialibus utrum sint primae substantiae vel secundae. Ad quod dicendum est quod Aristoteles aliquando dicit eas non esse substantias, quia solitarie sumptae non retinent modum praedicandi in quid de primis substantiis, a quo tamen modo sumitur praedicamentum substantiae et distinguitur contra alia praedicamenta. Tamen largius sumendo 'substantiam' dicuntur substantiae, et secundae substantiae, quia non sunt de praedicamentis accidentium, nec praedicantur denominative de primis substantiis, sed essentialiter, et quia coniunctae generibus in definitionibus specierum praedicantur in quid et essentialiter et propriissime.
SDD 3.2.2
Manifestum est autem quod ea quae dicuntur de subiecto praedicantur de illo et secundum nomen et secundum rationem. Eorum autem quae sunt in subiecto quaedam nec secundum nomen nec secundum rationem praedicantur de illo subiecto, et quaedam praedicantur de illo secundum nomen sed numquam secundum rationem.
Quia locutus est saepe Philosophus de dici de subiecto et de esse in subiecto, ideo in hac parte ponit inter ea differentiam, quae apparet manifeste in textu, scilicet inter ea quae praedicantur essentialiter de suis inferioribus, quae diximus dici de subiecto, et ea quae praedicantur denominative de suis subiectis, quae diximus esse in subiecto.
Sed tunc est mirabile, si aliquis terminus denominativus praedicatur de aliquo subiecto secundum nomen, quo modo possumus dicere quod non praedicetur de eo secundum eius rationem, id est secundum eius definitionem, quia hoc est negare istam maximam "de quocumque praedicatur definitum, de illo praedicatur definitio". Ad hoc respondetur quod Aristoteles in assignando hanc differentiam non uoluit negare dictam maximam, sed solum voluit dicere quod in praedicatione essentiali praedicatum, vel definitio praedicati, est definitio subiecti vel pertinens ad definitionem subiecti, et non est sic in praedicatione denominativa.
Sed tunc quo modo erit hoc verum in praedicatione speciei de individuo, ut cum dico 'Socrates est homo', cum Socrates non habeat definitionem? Respondeo quod licet nullius individui sit propria definitio, tamen dicimus quodam modo definitionem speciei esse definitionem individuorum, quia non est eorum alia definitio.
Sed iterum dubitatur, quia dicta in ista parte videntur contradicere prius dictis; diximus enim prius quod per esse in subiecto intelligimus idem quod praedicari denominative; ideo quaecumque dicimus esse in subiecto, illa debent praedicari de subiecto illo, saltem secundum nomen, cuius contrarium hic dicitur.
Solutio. Dico quod verba Aristotelis hic bene indigent expositione. Nam Aristoteles omnes terminos de praedicamentis accidentium ponit esse in subiecto, ratione praedicationis denominativae, tam abstractos quam concretos, scilicet concretos quia secundum nomina sua propria praedicentur denominative, sed abstractos non quia ipsa praedicantur denominative secundum sua propria nomina, sed quia eorum concreta praedicantur denominative. Et hanc differentiam voluit notare Aristoteles, scilicet quod 'album' dicitur esse in subiecto quia secundum nomen praedicatur denominative, 'albedo' autem non sic, sed quia concretum suum praedicatur denominative.
SDD 3.2.3
(1) Primae autem substantiae sunt maxime substantiae. (2) Et, inter secundas, species sunt magis substantiae quam genera; (3) omnia enim dicuntur de primis substantiis vel sunt in eis. (4) Unde sequitur quod destructis primis substantiis impossibile est aliquid aliorum remanere.
In ista tertia parte sunt quattuor clausulae. Prima est quod prima substantia est maxime substantia. Et totum hoc intelligo prout 'substantia' supponit pro terminis significativis; nam isto modo capiendo 'substantiam', substantia dicitur ab hoc quod est substare, id est innatum esse subiici in propositionibus denominativis et non posse praedicari in eis directa praedicatione. Hoc enim convenit omnibus terminis substantialibus et nullis accidentalibus. Sed postea inter terminos substantiales terminus dicitur maxime substantia quia subiicitur aliis in propositione quidditativa et nihil ei subiicitur; et huius modi est omnis terminus singularis de praedicamento substantiae; ideo omnis talis terminus singularis dicitur maxime substantia.
Sed etiam, quantum ad secundam clausulam, substantia, id est terminus substantialis, ex eo dicitur magis substantia quia inter praedicabilia magis est subiicibilis, id est pluribus subiicitur, in propositionibus quidditativis et directis. Et ideo quia species est magis subiicibilis quam genus, cum subiiciatur generi et non e converso, sequitur quod, secundum istum modum loquendi, species est magis substantia quam genus.
Tertia clausula probat primam. Quoniam illud debet dici maxime substantia quod maxime subiicitur, tam in praedicationibus quidditativis quam in denominativis; sed tales sunt primae substantiae, id est termini singulares de praedicamento substantiae, quia omnes alii termini vel dicuntur de eis, id est praedicantur essentialiter, vel sunt in eis, id est praedicantur denominative, modo prius dicto, et nullus alter terminus eis subiicitur in praedicatione directa. Ideo maxime subiiciuntur, et sic sunt maxime substantiae.
Quarta clausula infert correlarie quod destructis primis substantiis impossibile est aliquid aliorum remanere. Quod sic habet veritatem quod si nullus terminus singularis de praedicamento substantiae pro aliquo supponeret, quamvis positus in propositione, tunc nullus alter etiam pro aliquo supponeret. Et non est vitium si antecedens in hac consequentia sit impossibile, quia pro tanto magis valet consequentia, ex eo quod ad impossibile sequitur quodlibet.
SDD 3.2.4
(1) Proprietates autem substantiae solent assignari sex. Prima est in subiecto non esse; (2) sed haec non est proprie proprietas substantiae, quia convenit aliis, scilicet differentiis substantialibus.
Contra istam primam proprietatem solet statim argui. Quia forma substantialis est substantia, quae tamen est in subiecto, scilicet in materia, ut anima in corpore, et pes etiam animalis, qui est substantia, est in subiecto, quia est in ipso toto animali. Et cum hoc etiam ista proprietas convenit accidentibus; ergo non est proprie proprietas substantiae. Antecedens patet: quia albedo in coruo non est, et 'album' de quodam subiecto non praedicatur, ut de 'coruo'; ergo in subiecto non est albedo, adhuc capiendo esse in subiecto pro praedicatione denominativa.
Solutio. Dicendum est quod haec proprietas assignatur de substantia de qua intenditur in Praedicamentis, scilicet prout hoc nomen 'substantia' supponit pro terminis de praedicamento substantiae, et per esse in subiecto intelligitur idem quod praedicari denominative. Et sic manifestum est, secundum dicta prius, quod hoc convenit omni substantiae, scilicet non esse in subiecto, et non convenit accidentibus, quia omnia accidentia sunt denominative praedicabilia, uel secundum sua nomina propria, vel secundum nomina suorum concretorum. Et sic patet quod argumentum primum, de forma quae est in materia (ut de anima, quae est in corpore) et de pede animalis, qui est in toto animali, non arguit de tali substantia nec de tali esse in subiecto. Sed secundum argumentum bene concludebat quod assignatio proprietatis non est conveniens de virtute sermonis; unde debet dici quod proprietas substantiae est non esse in subiecto.
Deinde, in secunda clausula, dicitur quod haec proprietas non est proprie proprietas substantiae quia convenit differentiis. Differentiae enim substantiales non praedicantur denominative, sed essentialiter, cum ponantur in definitionibus quidditativis. Et per hoc negatur quod illae differentiae non sint substantiae, sive termini substantiales, quod videtur falsum, quia non sunt de aliquo alio praedicamento quam de substantia. Sed de hoc dictum fuit in prima parte huius capituli; uno enim modo differentia substantialis dicitur substantia et alio modo non.
SDD 3.2.5
Secunda proprietas assignatur de secundis substantiis et de differentiis quod univoce praedicantur de primis substantiis.
Notandum est quod haec proprietas non convenit primis substantiis. Quia a prima substantia nulla est praedicatio, scilicet de aliquo vel aliquibus, nisi sit indirecta praedicatio, de qua non loquitur hic, uel nisi sit terminorum synonymorum de se invicem, de qua etiam non curatur.
Notandum est etiam quod aliquando 'univoca' praedicatio accipitur large, prout distinguitur solum contra 'aequivocam' et prout univoca definiebantur in primo capitulo huius tractatus, et sic accidentia bene praedicantur univoce de primis substantiis, ut 'album' de 'Socrate' et 'Platone'. Sed alio modo sumitur 'univoca' praedicatio magis stricte, prout distinguitur tam contra aequivocam quam contra denominativam, et sic de primis substantiis non praedicantur univoce nisi secundae substantiae et differentiae substantiales. Hoc tamen non obstante, genera bene praedicantur univoce de suis speciebus in praedicamentis accidentium sicut in praedicamento substantiae.
SDD 3.2.6
Tertia proprietas assignatur quod omnis substantia prima significat hoc aliquid.
De ista proprietate loquitur Aristoteles sub verbis satis impropriis, propter opinionem Platonis, qui posuit quod secundae substantiae non significant immediate substantias singulariter exsistentes, sed quidditates universales, quas vocabat 'ideas'. Tamen, quantum ad ueritatem, dicendum est de ista proprietate quod hic nos debemus intelligere per 'hoc aliquid' substantias singulariter et per se exsistentes, sicut sunt iste homo et iste lapis. Et quia termini substantiales significant tales substantias, etiam sine aliena connotatione, ideo dicuntur hoc aliquid significare praecise. Termini autem accidentales si significant tales substantias, tamen hoc est cum aliena connotatione; ideo non dicuntur significare hoc aliquid praecise.
Et est notandum quod non ponimus universalia separata, sicut Plato posuit. Quia secundae substantiae easdem substantias significant sicut primae substantiae, sed aliter, quia primae substantiae significant singulariter unam substantiam et secundae communiter plures et indifferenter; ideo cum haec dictio 'hoc' additur termino communi, facit ipsum singularem, nos dicimus primam substantiam magis proprie significare hoc aliquid quam secunda substantia, quia significat substantiam singulariter exsistentem et singularem.
SDD 3.2.7
Quarta proprietas substantia est quod substantiae nihil est contrarium; sed hoc non est proprie proprietas, quia convenit quantitati, sicut dicetur post.
Ista quarta proprietas intelligenda est de terminis substantialibus, uocando illos terminos contrarios qui innati sunt verificari de eodem subiecto et pro eodem supposito successive, sed non simul. Sic enim sunt contrarii isti termini 'album' et 'nigrum', quia possibile est idem esse album prius et nigrum posterius, sed numquam simul. Sic autem termini de praedicamento substantiae numquam sunt contrarii; quod enim est ignis numquam erit aqua. Nec est ad propositum si formae substantiales sint contrariae vel non contrariae, quia illae non sunt termini substantiales.
Sed dubitatur de differentiis, ut de istis terminis 'rationale' et 'irrationale', utrum sint contrarii. Et Aristoteles videtur dicere quod sic, in decimo Metaphysicae. Et hoc est verum capiendo largius contrarietatem terminorum, scilicet pro terminis praedicabilibus vere de eodem genere, sed tamen numquam pro eodem supposito. Sed contrarietate terminorum proprie dicta numquam sunt contrarii; duae enim requiruntur ad contrarietatem terminorum proprie dictam, sicut tetigi: primo quidem quod illi termini numquam possint verificari simul de eodem et pro eodem, secundo quod possint successive. Et adhuc aliae condiciones requiruntur ad propriissime dictam contrarietatem, ut maxime distare ... et caetera. Sed de eis non curatur ad praesens; prima enim dictarum condicionum bene convenit differentiis substantialibus, ideo large loquendo dicuntur contraria; sed secunda numquam potest eis convenire, quia quod est rationale numquam erit irrationale, vel e converso, si illae sint differentiae substantiales.
SDD 3.2.8
Quinta proprietas est quod nulla substantia suscipit magis et minus; sed haec non est proprie proprietas substantiae, quia convenit aliquibus aliis, sicut dicetur post.
Contra istam proprietatem obiicitur statim, per hoc quod prius dictum est primam substantiam esse maximam substantiam et species esse magis substantias quam genera. Iterum, Socrates aliquando de caliditate vel frigiditate recipit magis et aliquando minus, cum tamen Socrates sit substantia.
Sed statim ad istam secundam obiectionem respondeo quod haec proprietas datur de terminis substantialibus, et obiectio procedebat de substantiis extra per se subsistentibus.
Sed de prima obiectione dicendum est quod termini substantiales bene dicuntur magis vel minus substantiae quantum ad hoc quod est magis vel minus substare, id est subiici, sicut dictum fuit prius. Sed sic est intelligenda proprietas quod termini substantiales significative sumpti non praedicantur cum additione istorum adverbiorum 'magis' et 'minus'. Non enim dicimus quod Socrates aliquando est magis homo, vel animal, et aliquando minus, sed dicimus quod aliquando est magis albus et aliquando minus, nec dicimus quod homo est magis animal quam equus; et si dicamus quod est animal perfectius et nobilius, hoc non est contra istam proprietatem, quia isti termini 'perfectum' et 'nobile' non sunt termini substantiales.
SDD 3.2.9
Sexta proprietas est quam ponit Aristoteles sub talibus verbis "maxime substantiae videtur esse quod cum sit una et eadem numero, susceptibilis est contrariorum secundum suam mutationem".
Difficile est bene exponere istam proprietatem. Verum est quod Aristoteles ostendit quare dicitur "secundum suam mutationem". Hoc enim dicitur ad differentiam orationis, vel opinionis, quae manens eadem numero dicitur aliquando vera, aliquando falsa, ut si maneret haec oratio in mente vel in scriptura 'Socrates sedet', vel haec opinio quod Socrates sedet, tunc Socrate sedente esset vera, et statim Socrate surgente fieret falsa. Et sic oratio vel opinio, eadem numero, suscipit contraria, cum tamen non sit substantia; sed hoc non est secundum mutationem ipsius orationis vel opinionis, immo hoc est secundum mutationem rerum per terminos orationis significatarum. Non enim est oratio vel opinio quae movetur, sed Socrates, qui surgit. Substantia autem in eo quod subiective mutatur suscipit contraria, ut si Socrates modo est albus, post niger, modo calidus, post frigidus.
Ex istis dictis videtur esse manifestum quod ista sexta proprietas datur de substantia prout hoc nomen 'substantia' supponit pro veris substantiis, per se subsistentibus. Nam iste terminus 'homo' non magis mutatur quam oratio vel opinio si homo fiat modo albus, modo niger, aut calidus aut tepidus aut frigidus.
Sed, e contra, videtur quod non possit exponi de illis substantiis per se subsistentibus. Quia haec dictio 'maxime' vel esset nomen adiectivum constructum cum hoc nomine 'substantia', vel esset adverbium constructum cum hoc nomine 'proprium'. Si primo modo, tunc falsa esset proprietas, quia nulla est maxime substantia nisi deus aut caelum, quorum tamen neutrum est susceptibile contrariorum, secundum Aristotelem. Deinde, etiam si construatur cum 'proprium', ita quod dicamus hoc esse maxime proprium ipsi substantiae, adhuc hoc esset falsum, quia non convenit omni substantiae, ut dictum est; non enim convenit deo et corporibus caelestibus.
Sed forte possumus, euadendo, dicere quod istam proprietatem possumus exponere de substantia utroque modo accepta. Primo, prout supponit pro substantiis per se subsistentibus, restringendo hoc nomen 'substantia' ad supponendum solum pro substantiis materialibus, scilicet pro generabilibus et corruptibilibus, scilicet sub caelo exsistentibus. Et si dicatur quod superficies, quae non est substantia, suscipit contraria successive, ut albedinem et nigredinem, diceretur quod accidentia non recipiunt se invicem nisi ratione substantiae quae est secundum se receptiva eorum, ita quod albedo non est in magnitudine tamquam in subiecto, sed est in ipsa substantia magnitudini subiecta.
Sed haec proprietas potest exponi de substantia prout hoc nomen 'substantia' supponit pro terminis de praedicamento substantiae et non construitur 'maxime' cum 'proprium'. Quia hoc non est proprie proprium terminis substantialibus, cum hoc non conveniat omnibus. Sed est proprium, id est conveniens, maxime substantiae, id est primae substantiae, quod sit susceptibilis contrariorum praedicatorum secundum praedicationem denominativam, ut quia de isto termino 'Socrate' praedicatur modo 'album', modo 'nigrum', vel 'calidum' et 'frigidum', secundum sui mutationem, id est secundum mutationem subiectivam eius pro quo supponit.
Et si dicatur quod etiam de terminis accidentalibus sic praedicantur contraria, ut hoc album est modo calidum, modo frigidum, respondetur quod talis terminus accidentalis non subiicitur principaliter, ut dictum fuit prius. Unde dictum est, quinto Metaphysicae, quod si musicum dicatur album, hoc est quia ambo, scilicet musicum et album, dicuntur de alio subiecto, scilicet substantiali, ut de Socrate vel de Corisco.
Sed iterum quaeritur quare dixit Aristoteles hoc esse proprium primae substantiae, cum etiam conveniat secundae; dicimus enim animal quandoque esse sanum, quandoque esse aegrum. Dicendum est quod hoc dicit ad innuendum quod huius modi mutationes accidentium per prius attribuuntur primis substantiis quam secundis. Si enim dicamus hominem esse aegrum vel ambulare, hoc non convenit ei ratione qua homo, sed ea ratione qua Socrates, qui est aeger vel qui ambulat, propter quod dicitur, prooemio Metaphysicae, quod actus et generationes sunt circa singularia.

Notes