Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 3/Cap1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Index Cap2


Latin English
SDD 3: DE CATEGORIIS
SDD 3.1: DE QUIBUSDAM PRAEMITTENDIS
SDD 3.1.1
Aequivoca dicuntur quorum nomen est commune et secundum illud nomen ratio substantiae est diversa, ut animal homo et quod pingitur.
Iste est tertius tractatus huius operis, qui est de praedicamentis. Et iste tractatus in multis summulis invenitur et in multis non. Et quia Aristoteles satis ample de eis determinavit in libro Praedicamentorum, ideo de eis intendo brevius tractare, recolligendo dicta Aristotelis notabiliora et ponendo textum quantum potero breviorem.
Et continebit iste tractatus decem capitula: primum erit de praemittendis ante specialem de unoquoque praedicamento determinationem, secundum erit de substantia, tertium de quantitate, quartum de ad aliquid, quintum de qualitate, sextum de actione et passione, septimum de aliis quattuor praedicamentis, octauum de generibus oppositionum, nonum de generibus motuum et decimum de priori et posteriori, et simul, et habere.
Primum capitulum continebit novem partes: tres primae sunt definitiones aequivocorum, univocorum et denominativorum, quarta et quinta sunt duae divisiones, sexta et septima sunt duae regulae, octaua est divisio terminorum incomplexorum in decem praedicamenta, nona est quaedam proprietas illorum decem praedicamentorum. Secunda incipit ibi "univoca", tertia ibi "denominativa", quarta ibi "eorum quae dicuntur", quinta ibi "eorum quae sunt", sexta ibi "quando alterum", septima ibi "diversorum", octaua ibi "eorum quae", nona ibi "proprium autem".
Circa primam partem notandum est quod aequivocatio aliquando attribuitur voci significanti et aliquando rebus significatis. Vox enim dicitur 'aequivoca' quia aequivoce plura significat et res significatae dicuntur 'aequivocae' quia per aliquam vocem aequivoce significantur. Hic autem non definitur aequivocum, id est aequivoce significans, sed definiuntur aequivoca, id est aequivoce significata, id est iste terminus 'aequivoca' definitur prout supponit pro rebus per aliquam vocem aequivoce significatis.
Deinde notandum est quod cum ibi dicitur "ratio substantiae" non accipitur 'substantia' prout distinguitur contra accidentia, quia ita bene accidentia significantur aequivoce sicut substantiae, sed accipitur ad placitum 'substantia' pro re significata, quaecumque illa fuerit, ita quod per 'rationem substantiae' debemus intelligere conceptum secundum quem res significatur per vocem. Et etiam quando dicimus "quorum nomen est commune", non debemus hic accipere 'nomen' prout distinguitur contra 'uerbum' et alias partes orationis, quia ita bene est aequivocatio in verbis sicut in nominibus, sed accipitur 'nomen' large, pro omni voce significativa ad placitum, ita quod est sensus definitionis quod aequivoca, id est aequivoce significata per aliquam vocem, dicuntur quorum nomen significans est commune, id est idem, et ratio substantiae est diversa, id est quod imposita sunt ad significandum illam vocem secundum diversas rationes et impositiones. Essent autem univoca, id est univoce significata, si secundum unam rationem essent imposita ad significandum per illam vocem.
Et notandum est etiam quod per hanc descriptionem aequivoce significatorum potest haberi descriptio termini aequivoci, id est aequivoce plura significantis. Sicut enim aequivocum dicitur vox una significans plura secundum diversas rationes, sic etiam, correspondenter, univocum diceretur vox plura significans secundum eandem rationem et impositionem. Et exemplum bene ponitur, quia aliquando substantias viventes et sentientes vocamus 'animalia', ut homines, equos et asinos, et aliquando etiam picturas in pariete uocamus 'animalia', et hoc est aequivoce, quia secundum diversas rationes. Quod apparet, quia si quaeratur "quare vocas istum equum vel asinum 'animal'?", respondebis quod hoc est quia est substantia viva et sentiens, seu sensitiva, et si quaeratur "quare ista pictura uocatur 'animal'?", non dicetur quod hoc sit quia sit viva et sentiens, sed quia est imago, seu repraesentatio, animalis vivi et sentientis. Ideo hoc nomen 'animal' est aequivocum, id est aequivoce significans animal vivum et illam picturam; sed idem nomen 'animal' est univocum, id est univoce significans vivos homines et boves vivos, quia si de utroque, scilicet de homine et bove, quaeras quare vocatur 'animal', assignabitur eadem ratio, scilicet quia est substantia animata sensibilis, seu sensitiva. Et ex hoc infertur manifeste quod idem nomen est aequivocum ad aliqua significata et univocum ad aliqua, ut 'animal' est aequivocum ad animalia viva et picturas eorum, et est univocum ad omnia animalia viva, ut homines, equos et asinos.
SDD 3.1.2
Univoca dicuntur quorum nomen est commune et secundum illud nomen ratio substantiae est eadem, ut animal homo et bos, vel equus.
Ista definitio univocorum debet omnino proportionaliter exponi sicut definitio aequivocorum iam exposita fuit. Sed debet ex dictis inferri correlarie quod vox non vocatur 'aequivoca' ex eo quod significat plura ad extra, sed quia in significando ea plura apud animam correspondent ei diversae rationes. Ideo terminis aut propositionibus mentalibus non est attribuenda aequivocatio vel univocatio, sed uocibus significantibus diversas res eisdem aut diversis intentionibus.
SDD 3.1.3
Denominativa dicuntur quaecumque ab aliquo solo casu sunt differentia et secundum nomen habent appellationem, ut a grammatica grammaticus et a fortitudine fortis.
Notandum est quod hic describuntur termini praedicabiles de subiectis suis non essentialiter, sed denominative. Ad hoc autem quod terminus proprie praedicetur denominative unum requiritur ex parte vocis et alterum ex parte intentionis. Nam ex parte vocis terminus denominativus debet esse concretus descendens secundum vocem ab abstracto, ut 'album' ab 'albedine'. Si autem concretum non descenderet secundum vocem ab abstracto, non diceretur proprie denominativum ab illo, ut licet secundum virtutem aliquis sit studiosus, tamen hoc nomen 'studiosus' non dicitur proprie denominativum ab isto nomine 'uirtus'. Hanc ergo condicionem ex parte uocis requisitam exprimit dicta descriptio denominativorum cum dicit "denominativa dicuntur quaecumque ab aliquo solo casu differentia sunt secundum nomen", id est secundum vocem; oportet enim quod secundum uocem differant casu, id est cadendo seu descendendo unum ab alio, et quod etiam sic secundum vocem differant solum secundum talem casum, ita quod non totaliter, sine derivatione, sicut est de 'uirtute' et 'studioso'.
Secundo, ex parte intentionis, requiritur quod ille terminus concretus habeat appellationem, id est quod appellet, seu connotet, aliquam extraneam dispositionem ultra illud pro quo supponit. Et ideo licet esset casus secundum vocem, ut 'hominis' ab 'humanitate', 'dei' a 'deitate', 'entis' ab 'entitate', et sic de multis aliis, tamen ibi nihil est praedicabile denominative; et hoc notat dicta descriptio cum dicit "habent appellationem".
Et est notandum quod grammaticus rationabiliter ponit ab 'albo' derivari 'albedinem', scilicet a concreto abstractum. Quia prius naturaliter habemus conceptum albi aut iusti quam albedinis aut iustitiae, prout alibi debet videri. Ideo rationabiliter haec nomina 'album' et 'iustum' prius imponebantur ad significandum. Huius contrarium videmur hic dicere cum dicimus "ut a grammatica grammaticus et a fortitudine fortis". Sed dicendum est quod hoc non contradicit grammatico, quia non intendimus hic de casu secundum derivationem ab impositione, sed per 'casum' intelligimus applicationem ad subiectum in praedicando de ipso. Abstractum enim non ponitur ad praedicandum de subiecto, sed concretum; homo enim dicitur albus, et non albedo.
Ulterius notandum est quod in multis terminis terminus abstractus connotativus praedicatur ita vere de subiecto sicut terminus concretus, ut quod materia non solum est privata, sed etiam privatio, et magnitudo non solum est figurata, sed etiam figura. Ideo dubitatur utrum haec sit praedicatio denominativa 'materia est privatio', vel 'magnitudo est figura'.
Ad quod ego respondeo quod praedicatio est denominativa secundum intentionem, sed non est proprie denominativa, quia deficit condicio requisita ex parte vocis. Et ideo non est propria locutio, licet sit uera praedicatio, quod materia est privatio, vel magnitudo est figura, uel actio est passio, vel tempus est motus, vel caecus est caecitas. Ideo etiam aliquando tales negat Aristoteles, per quam negationem Aristoteles non intendit quod sint falsae, sed quod non sunt propriae, quia non sunt quidditativae, et termini abstracti fuerunt impositi principaliter propter praedicationes quidditativas.
Ultimo notandum est quod praedicatio denominativa non distinguitur contra aequivocam vel univocam, prout definita sunt prius aequivoca et univoca, sed distinguitur contra praedicationem essentialem, seu quidditativam. Tamen aliquando postea Aristoteles restringit magis univocationem, ut post dicetur, distinguens eam contra denominationem, uocans 'univocam' praedicationem essentialem solum.
SDD 3.1.4
Eorum quae dicuntur alia dicuntur secundum complexionem, alia sine complexione.
Ista quarta pars est clara, intelligendo per "ea quae dicuntur" voces significativas ad placitum, quae ore proferuntur. Illarum enim quaedam sunt complexae, quae vocantur 'orationes', aliae incomplexae, quae uocantur 'dictiones'.
SDD 3.1.5
Eorum quae sunt alia de subiecto quidem dicuntur, in subiecto autem nullo sunt, alia autem in subiecto quidem sunt, de subiecto autem nullo dicuntur, alia de subiecto dicuntur et in subiecto sunt, et alia neque in subiecto sunt neque de subiecto dicuntur.
Ista quinta pars est facilis expositionis si exponatur de terminis significativis. Et non est bene possibile exponere eam de aliis rebus; nam homo non magis dicitur de subiecto quam Socrates, cum idem sit homo et Socrates, sed iste terminus 'homo' dicitur de subiecto, id est de termino inferiori, puta de isto termino 'Socrates'. Et rationabile est quod totum exponatur de terminis significativa, quia de his intendit Aristoteles in libro Praedicamentorum, ubi ipse ponit istam divisionem. Dicamus ergo quod sermones sunt intelligendi secundum materiam subiectam, ut dicitur primo Ethicorum. Ideo per "ea quae sunt" non intelligimus hic nisi terminos significativos praedicabiles et subiicibiles. Et tunc per dici de subiecto intelligimus praedicari quidditative de termino inferiori, et per esse in subiecto intelligimus praedicari denominative de subiecto, et non quidditative. Tunc ergo sequitur quod omnis terminus universalis dicitur de subiecto, quia habet sub se terminum inferiorem, de quo est praedicabilis essentialiter, et nullus terminus singularis dicitur de subiecto, quia nihil habet inferius se.
Deinde nullus terminus substantialis, id est de praedicamento substantiae, est in subiecto, quia non praedicatur denominative; sed omnis terminus accidentalis est in subiecto, quia praedicatur denominative de termino substantiali, saltem vel ipsum, si sit terminus concretus, vel suum concretum, si sit terminus abstractus, ut 'albedo'. Ergo quaedam dicuntur de subiecto et in nullo subiecto sunt, scilicet termini communes de praedicamento substantiae, ut 'homo' vel 'animal', alia in subiecto sunt et de subiecto dicuntur, ut termini communes de praedicamentis accidentium, ut 'album' vel 'coloratum', aut etiam 'albedo' vel 'color', quae non secundum se denominant substantias, sed secundum sua concreta; alia autem sunt in subiecto et de nullo subiecto dicuntur, scilicet individua de praedicamentis accidentium, ut 'hoc album', 'hoc currens'; alia neque de subiecto dicuntur neque in subiecto sunt, scilicet singulari de praedicamento substantiae, ut isti termini 'Socrates', 'Plato', 'hic homo', 'hic equus'.
Et si prima facie ex exemplis Aristotelis appareat alia expositio, ego dicam quod exemplorum non requiritur verificatio, prout ipsemet Aristoteles dicit primo Priorum.
SDD 3.1.6
Quando alterum de altero praedicatur ut de subiecto, quaecumque de eo quod praedicatur dicuntur, omnia et de subiecto dicuntur.
Contra istam regulam opponitur faciliter; quia homo est bipes et bipes est avis, non tamen sequitur quod homo est avis. Solutio est duplex. Prima est quod regula intelligitur de praedicationibus universalibus, non de particularibus vel indefinitis, et tunc tenet regula per primum modum primae figurae; nam si omne B est A et omne C est B, sequitur per primum modum primae figurae quod omne C est A. Alia solutio est quod regula est intelligenda ubi est utrobique dici de subiecto, id est praedicari essentialiter superius de inferiori; et hoc notavit Aristoteles cum dixit "ut de subiecto".
SDD 3.1.7
Diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae; sed subalternorum generum nihil prohibet esse easdem.
Notandum est in hac regula quod per "genera non subalternatim posita" debemus hic intelligere genera quorum neutrum sub reliquo continetur, ut animal et planta vel substantia et quantitas. Unde si talium generum inveniantur eaedem species vel differentiae secundum vocem, tamen hoc est secundum aequivocationem. Sed per 'genera subalterna' nos intelligimus hic genera quorum unum sub reliquo continetur, et tunc istorum necessario eaedem sunt species et differentiae, quia quaecumque sunt species inferioris generis, illa etiam sunt species generis superioris, licet non immediate, ut omnes species animalis sunt species generis substantiae.
SDD 3.1.8
Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur singulum substantiam significat, aut quantitatem, aut qualitatem, aut ad aliquid, aut ubi, aut quando, aut situm, aut habitum, aut facere aut pati. Est autem substantia ut homo, equus, quantitas ut bicubitum, tricubitum, qualitas ut album, nigrum, ad aliquid ut duplum dimidium, ubi ut in loco, quando ut heri, situs ut sedet, iacet, habere ut calceatus, armatus, facere ut secare, urere, pati ut secari, uri.
Notandum est quod in hac divisione terminorum incomplexorum non cadunt omnes dictiones incomplexae, sed illae quae significative sumptae sunt praedicabiles et subiicibiles. Dicit ergo quod quidam termini praedicabiles significant substantiam, sine connotatione aliena, et sunt de praedicamento substantiae. Alii significant, sive connotant, circa substantiam, ita quod dicta de primis substantiis non solum significant quid est, sed qualis, et sunt de praedicamento qualitatis, et sic de quantitate et aliis.
Et sciendum est quod numquam Aristoteles posuit rationem ad ostendendum quod non essent alia praedicamenta praeter ista decem; nec esset inconveniens ponere alia si invenirentur praedicabilia habentia alios modos praedicandi, non reducibiles nec contentos sub illis modis secundum quos sumuntur haec decem praedicamenta. Sic autem sunt decem praedicamenta quia inter omnes terminos praedicabiles, et non aequivoce, sunt decem communissimi, qui dicuntur 'genera generalissima', sub quibus omnes alii continentur, ita quod idem intelligamus per 'praedicamentum' et per 'genus generalissimum'. Vel, alio modo, unum 'praedicamentum' vocamus congregatum ex uno genere generalissimo et omnibus praedicabilibus sub eo contentis; et sic reuertitur idem numerus sicut generalissimorum.
SDD 3.1.9
Proprium est ergo illis praedicabilibus incomplexis ut nullum eorum solitarie sumptum sit affirmatio vel negatio, id est propositio affirmativa vel negativa, sed ex eorum complexione ad invicem resultant affirmationes et negationes.
Istam proprietatem terminorum incomplexorum praedicabilium probat Aristoteles per hoc quod omnis affirmatio vel negatio est vera vel falsa, et nullus illorum est per se verus vel falsus. Si enim dicas 'homo', vel 'asinus', vel 'currit', tu nec dicis verum nec falsum, sed si complexe dicas 'homo currit', tunc tu dicis verum vel falsum.
Unde notandum est quod si dicerem 'lego', 'nego', nec verum dicerem nec falsum, nisi ea ratione qua subintelligeremus et per intellectum suppleremus istud nomen 'ego'. Nec valet obiectio quam aliqui faciunt: quia uni termino incomplexo, ut isti termino 'B' possemus, ad placitum, imponere quod significaret nobis praecise tantum quantum haec oratio 'homo currit'; ergo dicens hanc vocem incomplexam 'B' diceret verum vel falsum. Solutio: dico quod in hoc casu haec vox 'B' non esset aliquod praedicabile nisi sumeretur materialiter, sicut nec ista oratio 'homo currit'. Et nos intelligebamus illam proprietatem de incomplexis praedicabilibus.


Notes