Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 2/Cap6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap5 Cap7


Latin English
SDD 2.6: DE ACCIDENTE
SDD 2.6.1 DE DEFINITIONE ACCIDENTIS
Accidens est quod adest vel abest praeter subiecti corruptionem, ut album, nigrum, sedere. Haec enim possunt adesse vel abesse homini praeter eius corruptionem. [cf. PH 23.2-4]
Hoc sextum capitulum, quod est de accidente, continet quinque partes, scilicet tres definitiones ipsius accidentis, et unam divisionem, et remotionem unius dubii. Partes patebunt.
Sed statim obicitur contra illam definitionem quod non valeat, quia convenit aliis ab accidentibus, quia: Forma substantialis potest adesse vel abesse suo subiecto, scilicet materiae primae. Tamen non est accidens. Igitur <etc.>.
Ad huiusmodi obiectionis solutionem et totius capituli evidentiam notandum est quod hoc nomen 'accidens' capitur dupliciter, quantum spectat ad propositum. Uno modo prout supponit pro omni eo quod non est substantia. Et sic albedo inhaerens parieti et caliditas inhaerens igni dicuntur accidentia. Et apparet quod huiusmodi accidentia non sunt praedicabilia, nec etiam subicibilia, in propositionibus, quia non sunt termini significativi. Ideo manifestum est quod auctor nihil intendit hic (neque Porphyrius in libro suo de accidente) secundum istam acceptionem, cum non intendat nisi de praedicabilibus. Alio modo capitur 'accidens' pro terminis significativis praedicabilibus de suis subiectis non convertibiliter nec essentialiter. Sic enim isti termini 'album' et 'nigrum' dicuntur accidentia huius termini 'homo'.
Unde manifestum est quod, capiendo istos terminos significative seu personaliter, non est verum dicere quod album et nigrum sint accidentia, nec primo nec secundo modo. Nam album est substantia: quia, si homo est albus, album non est aliud quam ille homo qui est albus; et ille nec praedicatur nec subicitur.
Ex hoc statim debet inferri quod non capitur hic 'adesse' pro 'inesse secundum inhaerentiam proprie dictam', sicut albedo inest parieti vel scientia animae vel forma materiae. Sed per 'adesse alicui subiecto' debemus intelligere 'praedicari vere et affirmative de illo'; et per 'abesse subiecto' debemus intelligere alterum duorum /REF/ modorum sub disiunctione: unus modus est quod praedicatum dicitur abesse subiecto, si vere negetur de eo; et sic homini abest album, si verum est dicere quod homo non est albus; alius modus est si illud praedicatum vere affirmetur de aliquo altero extraneo. Verbi gratia, licet omnis equus sit coloratus, tamen hoc praedicatum 'coloratus' diceretur abesse equo ea ratione qua diceretur de asino, qui non est equus.
Vel etiam possumus hoc dicere sub aliis vocibus (et reuertitur in idem), scilicet quod per 'adesse terminum termino' intelligamus ipsum uere affirmari de illo, vel econverso; et per 'abesse' intelligamus ipsum vere negari de illo, vel econverso. Sic enim hoc praedicatum 'coloratum' dicitur abesse equo, quia, licet non vere dicamus 'equus non est coloratus', tamen vere dicimus 'coloratum non est equus'.
Et sic apparet, si capiamus 'adesse' et 'abesse' non pro actu, sed pro aptitudine (sicut capi debent), quod per 'posse adesse' intelligamus idem quod <per> 'posse praedicari affirmative'; et per 'posse abesse' intelligamus quod non praedicetur convertibiliter. Et sic esset sensus huius descriptionis quod accidens est praedicabile de subiecto cuius dicitur accidens, nonconvertibiliter. Et debet apponi 'nec essentialiter', ita quod per 'nonconvertibiliter' differat accidens a proprio, et per 'non-essentialiter' differat a genere, specie, et differentia. Et tunc est bona definitio accidentis, prout dicitur unum de quinque praedicabilibus distinctum contra genus, speciem, differentiam, et proprium. Et sic apparet quod argumentum quod fiebat de forma substantiali, non procedit contra dictam definitionem.
Sed tunc quaeritur quare adhuc addit auctor, vel etiam Porphyrius, 'praeter subiecti corruptionem'. Respondeo quod, sicut in logica per 'constantiam terminorum' /REF/ intelligimus quod ipsi pro aliquo vel aliquibus supponant, ita per 'corruptionem subiecti' intelligimus quod desinat supponere pro aliquo, ita quod pro nullo supponat. Et ideo ad designandum non-convertibilitatem bene oportuit apponere 'praeter subiecti corruptionem', quondam si poneremus quod isti termini 'tonitruum' et 'sonus factus in nubilous' converterentur, tamen unus posses vere negari de altero, si ille terminus 'tonitruum' pro nullo supponat, ita quod nullum sit tonitruum. Et ideo 'abesse praeter subiecti corruptionem' dicto modo non aufert convertibilitatem, sed auferret, si vera esset negative, 'tonitruo' supponente pro aliquo. Tandem ergo apparel mihi quod haec est descriptio manifesta accidentis: accidens est praedicabile de subiecto non convertibiliter nec essentialiter. Nec valet alla nisi prout coincidit cum ista.
SDD 2.6.2 DE ALIA DEFINITIONE ACCIDENTIS
Definitur etiam sic: accidens est quod nec est genus nec species nec differentia nec proprium, inest autem rei. [cf. PH 23.5-6]
Nota quod per 'inesse rei' debemus intelligere quod sit praedicabile de aliquo affirmative et vere; et in hoc dicatur praedicabile ita quod 'praedicabile' sit ibi genus. Et sic haec descriptio est manifesta, si 'praedicabile' dividatur aufficienter in ista quinque praedicabilia.
Sed de hoc est magna dubitatio, quare definitio non est unum praedicabile, cum ipsa primo Topicorum ponatur esse unum praedicatum, et tamen non est genus nec species nec differentia nec proprium nec accidens. Et omnino dubitatur, cum non different 'praedicatum' et 'praedicabile' nisi penes actuary et aptitudinem, quare ponantur ab Aristotele primo Topicorum quattuor praedicata, et a Porphyrio ponuntur quinque praedicabilia. Et iterum, cum distinctio tam praedicamentorum quam praedicatorum quam praedicabilium sumatur penes diversos modos praedicandi, quare non resultat idem numerus horum et illorum.
Respondeo quod sub eodem communi resultant aliquando plura membra, aliquando pauciora, secundum quod plures vel pauciores facimus divisiones et subdivisiones. Ut si dico: omne quod praedicatur de aliquo, vel praedicatur de eo essentialiter vel accidentaliter (id est denominative), ego per hanc divisionem, stando in ea, non habeo nisi duas species primes praedicabilium. Et si dividerem praedicabile essentiale in quid et in quale, et praedicabile accidentale in convertibile et non convertibile, ego haberem quattuor species praedicabilium. Sed iterum, quando ultra divido praedicabile in quid in duo, dimittendo alla indivisa, ego habeo quinque species praedicabilium. Et si adhuc ultra ego dividerem genus in generalissimum et subalternum, cresceret numerus specierum praedicabilium. Et adhuc magis cresceret, quando ego dividerem genus generalissimum in decem praedicamenta. Divisio ergo praedicabilium in decem praedicamenta non est propria divisio huius nominis 'praedicabile', sed est divisio unius speciei eius, scilicet generis generalissimi.
Deinde etiam ego dico quod 'praedicatum' dicitur correlative ad 'subiectum' et 'praedicabile' ad 'subicibile'. Ideo aliter dividuntur praedicata et praedicabilia in ordine ad certum subiectum et aliter in ordine indifferenti ad quodcumque subiectum quod subici potest. Ideo praedicabilia distinguuntur divisionibus communibus respectu subiecti indifferenter cuiuscumque statuendi, dumtamen sit directa praedicatio et immediate. Praedicamenta autem distinguuntur, statuto subiecto, quia aliqua de primis substantiis praedicantur in quid, aliqua in quale, aliqua in quantum, et sic de aliis. Sed in libro Topicorum Aristoteles considerat praedicata prout sunt de substantiis terminabilia arte. Et quia singularia sunt ab arte doctrinal) relinquenda, ideo speciem, quae solum respectu singularium est praedicabilis, ipse non reputat quod sit enumeranda in illo negotio inter praedicata principalia, sed ponit eam tamquam subiectum respectu praedicatorum de ipsa terminandorum.
Deinde etiam in libro Topicorum ipse principaliter intendebat artem terminandi definitionem de suo definito. Ideo in ordine ad definitionem tamquam principale praedicatum ipse distinguebat alla praedicata. Quia ergo definitio debet praedicari essentialiter et convertibiliter, ideo penes praedicari non-essentialiter et non convertibiliter, sumpsit unum praedicabile, scilicet Accidens. Ideo etiam omne problema quaerens simpliciter de inhaerentia seu praedicatione praedicati de subiecto ipse ponit sub arte problematum de accidente.
Deinde aliquid potest praedicari essentialiter, ablato 'convertibiliter'; et hoc ponit esse genus. Et quia hoc nomen 'genus' non euacuat totum hoc membrum, cum multae differentiae sic praedicentur, ideo differentiam reducit Aristoteles ad genus tamquam aliquid ei annexum. Postea aliquid praedicatur non essentialiter sed convertibiliter; et hoc ponitesse praedicabile Proprii. Et finaliter definitio praedicatur essentialiter et convertibiliter tamquam totum continens; et est quartum principale praedicatum.
Porphyrius autem definitionem et speciem posuit tamquam unum praedicabile, quia eundem modum habent praedicandi de suds inferioribus. Sed oportuit hoc in libro primo Topicorum distinguere, quia difficillimum est per considerationes topicas terminare problema definitionis de definito quo. Et hoc magis illic debet videri.
SDD 2.6.3 DE TERTIA DEFINITIONE ACCIDENTIS
Vel sic definitur accidens: accidens est quod contingit eidem inesse vel non inesse, ut album vel sedere homini. Et de istis duabus ultimis definitionibus /REF/ dicit Aristoteles quod secunda est melior, quia ad cognoscendum primam oportet cognoscere quid sit genus, quid species, quid differentia et quid proprium; secunda autem per se finita est ad cognoscendum quid dicitur per ipsam. [cf. PH 23.7-13]
Haec tertia pars continet duas clausulas, scilicet unam definitionem accidentis et comparationem eius ad definitionem praecedentem . De prima autem clausula dicendum est quod illa oratio exponenda est et supplenda ad sensum ad quem prima exposita fuit. Sic enim est bona et aliter non valet. Et tunc secunda clausula est satis manifesta.
SDD 2.6.4 DE DIVISIONE ACCIDENTIS
Accidentium aliud separabile, aliud inseparabile. Separabile, ut album, vel sedere, in homine; inseparabile, ut nigrum in coruo vel album in cygno. [cf. PH 23.14-16]
Nota quod respectu termini substantialis terminus accidentalis vocatur accidens inseparabile, si numquam possit in posterum de eo vere negari, ipso supponente pro aliquo. Sed si, eo supponente pro aliquo, possit vere negari de eo, tunc dicitur /REF/ respectu illius accidens separabile. Et sic pates quod idem terminus respectu alicuius dicitur accidens separabile et respectu alterius dicitur accidens inseparabile. Ut hoc praedicatum 'moveri' dicitur separabile respectu huius subiecti 'lapis' et inseparabile respectu huius subiecti 'sol' aut 'luna'; et hoc praedicatum 'nigrum' respectu hominis dicitur separabile et respectu Aethiopis dicitur inseparabile. Et 'simum' dicitur inseparabile a nave qui est simus, licet alter nasus bene sit aquilus. Et etiam dicitur aliquod accidens inseparabile per naturam, ut bipes ab homine, qui est bipes; quod tamen est separabile per uiolentiam, ut si abscindatur sibi pes!
Et licet dictum sit quod aliqua sunt accidentia inseparabilia, hoc tamen non est contra definitionem accidentis in qua dicitur quod potest abesse, quia, ut uult Porphyrius, coruus potest intelligi albus et Aethiops nitens candore. [cf. PH 23.16-20]


Ista pars ponitur ad removendum istud magnum dubium, scilicet quomodo potest stare simul quod accidens sit ab aliquo inseparabile et quod potest ei abesse. Et /REF/ respondet ad hoc Porphyrius quod accidens dicitur inseparabile quod secundum rei veritatem non potest subiecto abesse; sed dicimus tamen quod sibi potest secundum intellectionem abesse, quia possumus subiectum suum intelligere sine tali accidente.
Sed haec solutio non apparet mihi sufficiens, quia illa clausula 'abesse' ponitur in definitione accidentis ad differentiam proprii. Et per hanc solutionem ablata esset differentia, quia etiam equum posset aliquis intelligere putando quod non esset hinnibilis, immo quod non esset vociferativus, scilicet si hoc sibi diceretur et numquam audivisset equum. Et certum est quod proprium est Deo esse creativum, et tamen Averroes intelligens ipsum credidit ipsum non esse creativum.
Ideo melius est reuerti ad dicta prius, scilicet quod accidens differt a proprio quia potest subiecto respectu cuius dicitur accidens, abesse sic quod potest de eo vere negari, vel econverso. Et tamen, hoc non obstante, bene dicitur sic inseparabile ab illo subiecto, vel ab aliquo suorum singularium, quod non potest vere negari de illo supponente pro aliquo. Sic enim nigrum separabile est a coruo, quia uere affirmatur de alio, ut de carbone. Propter quod vere dicimus quod nigrum non est coruus, et tamen sic inseparabile est a coruo quod non potest vere dici 'coruus non est niger', coruo existente.

Notes