Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 2/Cap5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap4 Cap6


Latin English
SDD 2.5: DE PROPRIO
SDD 2.5.1 DE DIVERSIS ACCEPTIONIBUS 'PROPRII'
Proprium dicitur quadrupliciter. Uno modo quod inest alicui soli speciei, sed non omni contento sub illa, ut homini esse medicum vel grammaticum. (2) Secundo modo quod inest omni contento sub aliqua specie, sed non soli speciei, ut homini esse bipedem. (3) Tertio modo quod inest omni et soli, sed non semper, ut homini canescere. (4) Quarto modo quod inest omni et soli et semper, ut homini esse risibile. Dicitur enim risibilis, non quod actu semper rideat, sed quia aptus natus est ad ridendum. (5) Et hoc ultimo modo dicitur proprie proprium et est unum de quinque praedicabilibus distinctum contra alia quattuor, scilicet genus, speciem, differentiam, et accidens. [cf. PH 22.2-14]
Hoc quintum capitulum, quod est de proprio, habet duas partes principales: prima distinguit diversas acceptiones 'proprii', eligendo membrum intentum; secunda definit proprium. Secunda ibi: 'et definitur'.
Prima pars habet quinque clausulas satis manifestas, ita tamen quod non curemus si exempla sint vera vel non, quia non requiritur exemplorum verificatio, ut dicitur primo Priorum. Unde non oportet esse verum quod omnis homo sit bipes. Nec est verum quod solis hominibus conveniat canescere, immo multa alia animalia in pilis canescunt sicut et homines. Immo etiam est bene dubitabile utrum isti termini 'homo' et 'risibile' convertantur, quia bene aliquid est risibile quod non est homo, quia: Significat 'risibile' idem quod 'possibile ridere'. Sed Antichristus est possibilis ridere, et tamen ipse non est homo. Ergo, licet omnis homo concedatur esse risibilis, tamen non omne risibile conceditur esse homo. Sed forte isti termini 'homo' et 'risibile', restricti ad ea quae sunt, convertuntur, ut quod omne illud quod est homo est risibile, et omne illud quod est risibile est homo.
In ultima autem clausula istius partis dicitur quod proprium ultimo modo dictum est unum de quinque praedicabilibus distinctum contra alia quattuor. Ideo oportet dicere quod proprium, tribus aliis modis prioribus dictum, erit de praedicabili ipsius Accidentis.
SDD 2.5.2 DE DEFINITIONE PROPRII
Et definitur sic ab Aristotele: proprium est quod conversim praedicatur de re et non indicat quid est esse rei. (2) 'Non indicat quid est esse red' ponitur ad differentiam definitionis. Definitio enim conversim praedicatur de re et indicat quid est esse rei, ut 'substantia animate sensibilis' convertitur cum 'animali' et indicat quid est esse eius, quia definitio datur per essentialia. [cf. PH 22.14-20]
Ista pars habet duas clausulas, scilicet definitionem proprii et eius expositionem. Definitio enim sic intelligitur quod, cum dicimus 'conversim praedicatur de re', debet glossari: de re, id est de subiecto cuius dicitur esse proprium. Et per 'praedicari conversim' debemus intelligere quod uterque <terminus> vere sit praedicabilis de reliquo universaliter. Ut si 'risibile' ponatur esse proprium hominis, quod verum sit dicere 'omnis homo est risibilis et omne risibile est homo'. Sed per hoc quod dicitur 'non indicat quid est esse red' debemus intelligere quod non praedicetur essentialiter, sed denominative.
Vocamus autem essentialem praedicationem alicuius termini de aliquo alio terming cuius neuter terminus super significationem alterius addit aliquam connotationem extraneam circa ea pro quibus unus illorum terminorum supponit.
Unde licet iste terminus 'animal' plura significet quam iste terminus 'homo', tamen ultra significationem istius termini 'homo' nihil appellat circa hominem, id est per modum adiacentis homini. Praedicatio autem non essentialis sed denominative vocatur cuius unus terminus super significationem alterius addit alienam connotationem, ut 'album' supponit pro homine et appellat albedinem sibi adiacentem. Ideo haec praedicatio est essentialis 'homo est animal'; et haec est denominative 'homo est albus' vel 'homo est risibilis', quia 'risibile' appellat actuary ridendi sub modo aptitudinis. Idem enim significant 'risibile' et 'possibile ridere'.
Debet ergo definitio proprii sic exponi quod proprium est praedicabile de subiecto communi conversim et non essentialiter. Dico autem 'praedicabile de subiecto communi', quia si praedicetur conversim terminus singularis de termino singulari, ut dicendo 'hic homo est hoc album', iste terminus 'hoc album' esset terminus singularis, et sic non dicereturproprie praedicabile, prout depraedicabilibus hic intendimus, sicut dictum fun' prius. Et per hoc quod dico 'conversim' differs ab accidente et etiam a genere et a specie. Et per hoc quod dico 'non essentialiter' differs a definitione, quae de definito suo praedicatur convertibiliter et cum hoc essentialiter; et etiam differs a differentia, quia multae differentiae praedicantur convertibiliter de suis speciebus, quas sub genere constituunt, ut 'sensibile', id est sensitivum, de animali, sed praedicantur essentialiter de eis et sine connotatione aliena, nisi grammaticali; aliter essent de praedicabilibus Proprii vel Accidentis. Quibusdam tamen propriis utimur loco differentiarum essentialium, eo quod illis differentiis essentialibus non sunt nomina imposita.
Deinde notandum est quod aliqui putant quod proprium non debeat praedicari nisi de una specie solum et de suis individuis. Quod non est bene dictum, quia sicut propria sunt specierum, ita sunt propria generum. Ideo etiam dicitur quinto Metaphysicae quod enti inquantum ens sunt quaedam propria, sicut et numero inquantum numerus, et mobili inquantum mobile.
Notandum etiam est quod, licet subiectum et passio conversim praedicentur de se invicem, praedicatio tamen subiecti de passione est indirecta, ut non dicimus subiectum pertinere ad praedicabile Proprii, sed passionem, quia ex connotatione quam addit passio super subiectum, efficitur praedicatio denominativa et non essentialis. Vocantur autem 'passio' et 'subiectum' termini pro eodem supponentes, quorum unus addit connotationem alienam super significationem alterius modo prius dicto. Et ille terminus qui addit huiusmodi connotationem, uocatur passio alterius termini, et ille alter terminus vocatur subiectum illius.


Notes