Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q43

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q42 Q44
Latin English
Quaestio 43a UTRUM PROPOSITIO IN QUA PRAEDICATUM REDUPLICATUR SIT FALSA ET NON INTELLIGIBILIS
Quadragesima tertia quaestio est utrum propositio in qua reduplicatur praedicatum sit falsa et non intelligibilis.
1. Arguitur quod non: quia reduplicatio significat immediationem vel praecisionem; sed cum reduplicatione praedicati saluatur bene immediatio vel praecisio, ut si dico 'homo est risibilis in quantum risibilis'; ideo non falsificatur propositio ex eo quod praedicatum reduplicatur.
2. Item, Aristoteles ponit quod reduplicatio ponenda est ad maiorem extremitatem; modo in prima figura maior extremitas est praedicatum, et non subiectum; ergo praedicatum debet reduplicari.
3. Item, haec est vera 'animal in quantum sensibile est animal'; ideo convertens debet esse vera; et convertens videtur esse ista 'sensibile est animal in quantum animal', in qua tamen praedicatum reduplicatur.
4. Item, haec est vera 'Socrates est risibilis in quantum homo', et tamen 'homo', quod reduplicatur, non est ibi subiectum, sed praedicatum, vel saltem pars praedicati; ideo propositio non est falsa, licet praedicatum reduplicetur.
5. Etiam arguitur quod talis sit intelligibilis: quia ipsa est significativa ad placitum, et omne significativum est intelligibile, quia significare est intellectui rem constituere vel repraesentare; igitur ... et caetera.
Oppositum determinat Aristoteles.
Primo dicendum est quod omnis propositio est intelligibilis: quia omnis propositio est enuntiatio, et omnis enuntiatio est oratio, et omnis oratio, saltem vocalis, est vox significativa ad placitum, ut patet in libro Peri Hermeneias; modo omne significativum ad placitum est intelligibile; igitur omnis propositio est intelligibilis.
Et confirmatur: quia omnis propositionis verae potest dari contradictoria falsa et intelligibilis; quod non esset verum nisi etiam falsa esset intelligibilis, quia nullus sciret determinate contradicere ei quod non intelligeret.
Ex quo patet quod sermo Aristotelis in hoc libro non debet sumi secundum proprietatem sermonis, quia implicat contradictionem, scilicet dicendo quod talis sit falsa et non intelligibilis. Ideo potest glossari quod ista non est intelligibilis vera intellectione, loquendo de intellectione qua ipsa scitur.
Sed nunc restat videre utrum omnis talis propositio sit falsa in qua praedicatum reduplicatur. Propter quod sciendum est quod istae dictiones vocantur reduplicativae, scilicet 'secundum quod' et 'in quantum', et aliae quae habent vim consimilem. Et huius modi dictiones aliquando solent sumi specificative, et non reduplicative, et aliquando sumuntur reduplicative. Si sumantur specificative, tunc designant sensum secundum quem propositio debet intelligi, cum ipsa ante non esset vera de virtute sermonis accepta sine reduplicatione, sive specificatione. Verbi gratia, cum ista non concedatur 'homo est species', tamen ipsa conceditur in quantum hoc subiectum 'homo' supponit materialiter. Similiter, licet ista non sit vera 'lapis est prima materia', tamen haec conceditur 'lapis in quantum est in pura potentia est prima materia', Et ita diceretur quod rex in quantum est haec imago est lapis; illa enim specificatio significat quod iste terminus 'rex' supponit pro eo quod est imago eius. Et sic est de multis talibus propositionibus.
Sed quando dictae dictiones sumuntur reduplicative, ita quod reddant propositionem reduplicativam, tunc illae dictiones designant immediationem vel praecisionem praedicati principalis ad praedicatum reduplicatum. Unde notandum est quod quattuor principaliter concurrunt ad propositionem reduplicativam. Primum quod concurrit est subiectum principale, secundum quod concurrit est praedicatum principale, quod debet verificari de illo subiecto, tertium quod concurrit est praedicatum reduplicatum, cui praedicatum principale debet esse immediatum vel praecisum, quartum quod concurrit est ipsa reduplicatio, designans huius modi immediationem, vel praecisionem, vel ambas simul.
Unde debemus scire quod aliquando propositio reduplicativa proponitur secundum immediationem solum, licet non sit praecisio. Et videtur Lincolniensis ponere, primo Posteriorum, quod genus praedicatur de specie secundum quod ipsum, ita quod homo secundum quod homo est animal, quia non per aliud medium dicitur animal. Aliquando etiam propositio reduplicativa conceditur propter solam praecisionem, licet non sit immediatio. Et sic passio dicitur praedicari de suo subiecto secundum quod ipsum, ut 'triangulus in quantum triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis', quamvis propositio non sit immediata, sed demonstrabilis per medium. Sed tunc propositio est propriissime reduplicativa quando designatur praecisio et immediatio.
Notandum est ergo quod si praedicatum principale est immediatum et praecisum subiecto principali, tunc illud subiectum debet reduplicari, ut 'homo est risibilis in quantum homo'; sed si praedicatum principale non sit immediatum vel praecisum subiecto principali, tunc oportet reduplicare tertium terminum, cui praedicatum principale sit immediatum vel praecisum, ut, quia 'risibile' non est praecisum Socrati, non debet dici 'Socrates est risibilis in quantum Socrates', sed oportet dicere 'Socrates est risibilis in quantum homo'.
Sed ultra videtur mihi, secundum proprietatem sermonis, quod reduplicationes connotant alietatem praedicati principalis ad praedicatum reduplicatum. Quia designatur eorum ad invicem immediatio vel praecisio; modo frustra hoc designaretur eiusdem ad se ipsum. Propter illam denotationem alietatis, possumus dicere quod propositio est falsa in qua reduplicatur praedicatum principale, ut si dico 'homo est animal in quantum animal' vel 'homo est sensibilis in quantum sensibilis', quia non est ita sicut per propositionem significatur, eo quod designatur alietas ubi non est. Et sic intendebat Aristoteles.
Vel potest dici quod reduplicatio ratione praecisionis designat reduplicatum sumi de omni si praedicatum principale removeretur et signum est quod ipsum distributum praedicaretur de subiecto principali. Et sic propositiones ut communiter sunt falsae. Haec enim est falsa 'homo est omne risibile'; ideo etiam ista 'homo est risibilis in quantum risibilis'.
Sed ultimo restat dubitatio utrum terminus reduplicatus sit pars subiecti vel pars praedicati. Aristoteles videtur sentire quod sit pars praedicati, quia ad maiorem extremitatem, quae est praedicatum principale, ponendum est praedicatum reduplicatum; et ideo, quamvis dicamus 'homo in quantum homo est risibilis', tamen debet exponi quod homo est risibilis in quantum homo, ita quod hoc totum 'risibile in quantum homo' sit praedicatum.
1. Tunc respondendum est faciliter ad rationes. Ad primam, dicendum est quod non sufficit praecisio et immediatio praedicati principalis ad terminum reduplicatum, sed cum hoc exigitur alietas.
3. Ad aliam, dicendum est quod ista propositio 'animal in quantum animal est sensibile' convertitur in istam 'quod est sensibile in quantum animal est animal', quia hoc totum 'sensibile in quantum animal' erat praedicatum, quamvis non totum sequatur copulam.
2. Ad aliam, concedo quod reduplicatio ponenda est ad maiorem extremitatem, sed non ad praedicatum principale, immo ad alium terminum sibi additum.
4. Et sic etiam concedo quod praedicatum, id est pars praedicati, reduplicatur.
De intelligibilitate dictum est in positione.

Notes