Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q42

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q41 Q43
Latin English
Quaestio 42a UTRUM ISTE SYLLOGISMUS SIT BONUS 'VIDENS OMNEM BESTIAM EST HOMO, OMNIS ASINUS EST BESTIA; ERGO VIDENS ASINUM EST HOMO
Quadragesima secunda quaestio est utrum iste syllogismus sit bonus 'uidens omnem bestiam est homo, omnis asinus est bestia; ergo videns asinum est homo'.
1. Arguitur quod non: quia non posset assignari in qua figura esset ille syllogismus, nec etiam in quo modo illius figurae; et tamen omnis syllogismus bonus debet esse in aliqua certa figura et in certo modo.
2. Item, omnis syllogismus categoricus et ostensivus debet esse ex tribus terminis, et non ex pluribus, ut videtur velle Aristoteles in primo huius; sed ibi sunt plures quam tres, quia maior habet subiectum et praedicatum, qui sunt duo termini, et nullus illorum est subiectum vel praedicatum minoris; ideo minor habet duos alios terminos, et sic ad minus sunt quattuor termini.
3. Item in omni bono syllogismo categorico et ostensivo potest assignari medium et extremitates; sed in hoc syllogismo haec assignari non potest: quia si iste terminus 'homo' ponatur maior extremitas et iste terminus 'bestia' ponatur medium, non potest dici quis illorum terminorum sit tertius, quia restant plures termini praeter illos duos.
4. Item, boni syllogismi debent tenere per dici de omni vel per dici de nullo; sed in illo syllogismo nullus terminus dicitur de omni vel de nullo; ergo non est hic bonus syllogismus.
5. Item, si ambae praemissae sunt indefinitae, tunc ambae praemissae sunt indebite ordinatae, quia ex puris particularibus vel indefinitis non valet syllogismus, quod probat Aristoteles in primo huius, et videtur hoc velle; sed ambae praemissae sunt indefinitae; igitur non valet syllogismus.
Oppositum arguitur: quia Aristoteles, primo huius, ponit istum syllogismum tamquam bonum 'cuiuscumque est disciplina, huius est genus, boni est disciplina; ergo boni est genus', et ponit etiam, in secundo huius, istum syllogismum tamquam bonum 'cui nulli inest B huic omni inest A, nullum C est B; ergo omne C est A'; modo syllogismum de quo quaerebamus non minus videtur valere quam illi duo praedicti, nec minus observare formam syllogisticam; ideo sicut illi approbantur, ita debet ille approbari.
Item, in dicto processu erat consequentia necessaria, et illa non videtur contineri sub alia specie consequentiae quam sub syllogistica; igitur ille processus erat bonus syllogismus.
Et credo quod ille erat bonus syllogismus. Quod probatur: quia in eo saluatur definitio syllogismi, quia ex duabus praemissis positis sequitur conclusio, alia ab eis, de necessitate, ex istis praemissis. Verum est tamen quod adhuc videtur quod definitio syllogismi debeat glossari, scilicet quod "syllogismus est oratio in qua quibusdam", id est duabus praemissis, "positis", id est ordinatis in debito modo et figura, "necesse est aliud sequi". Modo sic non est hic, quia hic non est modus neque figura.
Sed contra hoc potest obiici. Primo, quia sunt multi syllogismi hypothetici qui non retinent aliquam illarum trium figurarum; similiter, secundo, quia syllogismi praedicti, quos Aristoteles approbat, non magis retinent aliquam illarum figurarum quam syllogismus de quo quaerimus. Ideo non est necessarium quod omnis syllogismus sit proprie et simpliciter in aliqua illarum trium figurarum.
Nec illa expositio 'syllogismi' est bona, seu conveniens. Quia per definitionem 'syllogismi' nos examinamus et concludimus qui modi sint debiti et qui modi non sint debiti. Ideo definitio 'syllogismi' non praesupponit qui modi sint debiti, sed hoc magis infertur ex eo quod videmus conclusionem sequi ad praemissas per medium alienum ab extremitatibus. Quia conversiones et aequipollentia, licet sint consequentiae necessariae, tamen non merentur dici syllogismi, quia non concludunt per aliquod medium alium ab extremitatibus. Et tamen ista alietas medii tangebatur in definitione 'syllogismi' per istam clausulam "necesse est aliud sequi".
Item, ad principale, omnes concedunt istum syllogismum esse bonum 'omnem bestiam videns est homo, asinus est bestia; ergo asinum videns est homo', et non oportet quod ille sit melior quam praecedens.
Item, iste est bonus syllogismus 'nullum videns bestiam est homo, omnis asinus est bestia; ergo nullum videns asinum est homo'; ergo syllogismus de quo quaerebamus est bonus. Et patet consequentia: quia nulla est ratio ad interimendum unum quin illa sit ratio ad interimendum alium, saltem in omnibus quae sunt apparentes.
Sed tunc declaro quod ille syllogismus negativus erat bonus: quia omnes concedunt istum syllogismum esse bonum, scilicet 'nullam bestiam videns est homo, omnis asinus est bestia; ergo nullum asinum videns est homo'; modo ille aequivalet praecedenti, quoniam maior et maior aequivalent (scilicet 'nullum videns bestiam est homo' et 'nullam bestiam videns est homo'), et minores erant eaedem (scilicet 'omnis asinus est bestia'), et ita conclusiones similiter aequivalent inter se, sicut maiores; modo de aequivalentibus idem est iudicium; ideo si unus syllogismus erat bonus sic etiam et alter.
Ultimo arguitur: omnis ille syllogismus est bonus quando ex opposito conclusionis et maiore sequitur oppositum minoris (quia per illam regulam examinat Aristoteles multos syllogismos imperfectos); sed ex opposito conclusionis et maiore erit talis syllogismus, in secunda figura, 'nullum videns asinum est homo, videns omnem bestiam est homo; ergo videns asinum non est videns bestiam'; et haec conclusio repugnat minori, quae ponebat quod omnis asinus est bestia.
Ex dictis infero correlarie quod non semper oportet terminos syllogisticos, quos vocamus 'medium' et 'extremitates', esse totales propositionum partes, quas 'subiecta' et 'praedicata' vocamus. Ergo medium aliquando potest esse pars subiecti vel pars praedicati maioris propositionis, et non totale subiectum vel totale praedicatum; sic enim est de syllogismo praedicto. Unde apparet quod in syllogismo praedicto iste terminus 'bestia' erat medium, et iste terminus 'asinus' erat minor extremitas, quae cum illo medio coniungebatur in minori propositione, et totum residuum est ponendum pro maiori extremitate, scilicet aggregatum ex istis terminis 'uidens' et 'homo'; isti enim termini 'uidens' et 'homo' coniungebantur in maiori propositione cum dicto medio, et ob hoc in dicta conclusione coniungebantur cum minori extremitate. Et sic medium non erat subiectum maioris, sed solum pars subiecti maioris.
Et ut hoc magis videatur, faciam istum syllogismum, in secunda figura, 'nullum equum videns est homo; omnem asinum videns est homo'; potest inferri duplex conclusio, una scilicet 'nullum asinum videns est equum videns' (et tunc erit 'homo' medium), et etiam potest inferri haec conclusio 'nullus asinus est equus', et tunc medium est hoc totum 'uidens est homo'. Ideo dictum est quod non semper oportet medium esse totale subiectum vel totale praedicatum, cum secundum hanc duplicem conclusionem in eisdem praemissis aliud et aliud est medium.
Concludo etiam finaliter. Dico quod omnis terminus distributus in maiori propositione sub quo accipitur alius terminus in minori propositione potest et debet dici 'medium syllogisticum', sive ille terminus distributus sit totale praedicatum vel pars praedicati, vel totale subiectum maioris, vel pars subiecti.
2. Tunc respondendum est ad rationes. Ad primam dico quod licet sint quattuor termini praemissarum, vocando 'terminos' subiecta et praedicata, tamen non sunt nisi tres termini syllogistici, capiendo terminum distributum pro medio et terminum sumptum in minori sub illo medio pro minori extremitate, et totum residuum pro maiori extremitate. Sic enim vocando 'extremitates' extremitates syllogismi, necesse est in syllogismo categorico esse praecise tres terminos, et non vocando 'extremitates' extremitates propositionum. Verum est tamen quod si syllogismus categoricus fit ex terminis propositionum simpliciter, tunc necesse est quod extremitates praemissarum sint extremitates syllogismi et medium, et oportet quod tales syllogismi proprie et simpliciter sint in aliqua trium figurarum quas enumerat Aristoteles; sed de aliis non oportet ita esse.
1, 3. Et propter hoc solutum est illud argumentum quo arguebatur de modo et figura, et illud quod probatur de medio et extremitatibus.
4. Ad aliam, in qua dicebatur quod ibi non sit dici de omni vel de nullo, dico quod non est necessarium quod in omni syllogismo sit proprie dici de omni vel de nullo; sed hoc est necessarium in omni syllogismo categorico ex terminis communibus, rectis et simplicibus. Ubi autem sunt termini obliqui, in tali dispositione non oportet esse dici de omni vel de nullo ad syllogizandum.
5. Ad ultimam, dico quod licet utraque praemissarum sit indefinita, tamen medium est distributum; et in hoc casu potest esse syllogismus ex indefinitis, ut dicebatur prius.
Et sic patet quaestio.

Notes