Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q30

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q29 Q31
Latin English
Quaestio 30a UTRUM SINT BONI SYLLOGISMI EX PRAEMISSIS MODALIBUS COMPOSITIS SICUT SUNT EX PRAEMISSIS DE INESSE
Tricesima quaestio est utrum sint boni syllogismi ex praemissis modalibus compositis sicut sunt ex praemissis de inesse.
1. Arguitur quod non, per hanc instantiam: quia possibile est omnem currentem esse equum, hoc est dictum, haec est possibilis 'omne currens est equus', et etiam possibile est omnem hominem esse currentem, et tamen non sequitur quod sit possibile omnem hominem esse equum, quia praemissae essent verae et conclusio falsa.
2. Deinde, similiter arguitur de illis de necessario: quia dictum fuit prius quod omnes de necessario aequipollent aliquibus de possibili, et e converso; et ideo si non valet syllogismus ex illis de possibili, non valet etiam ex illis de necessario.
Oppositum arguitur per illas regulas 'si antecedens est possibile, consequens est possibile' et' si antecedens est necessarium, consequens est necessarium'; modo propositiones compositae de possibili significant tales de inesse esse possibiles; ideo si ex illis de inesse sequitur conclusio, oportet quod ad illas de possibili compositas sequatur conclusio similis de possibili; et ita etiam de necessario.
Ista quaestio mota est ad expediendum vos de modalibus compositis; et ideo primo videndum est utrum in modalibus compositis sit aequipollentia inter illas de possibili et illas de necessario.
Ad hoc respondendum est quod si propositiones sint affirmativae et de modo affirmato seu finito, numquam aliqua de necessario aequipollet alicui de possibili: quoniam illa de possibili est in plus; omne enim necessarium est possibile, sed non convertitur.


Secundo, dicendum est quod affirmativa de necessario et affirmativa de impossibili semper aequipollent si dicta sint contradictoria: quoniam quaecumque propositio fuerit necessaria, oportet eius contradictoria esse impossibilis, et e converso, sub hac tamen hypothesi quod utraeque formentur; quoniam illa quae non est formata nec est impossibilis, nec necessaria, nec vera, nec falsa, quia non est. Ex his sequitur quod illa de necessario aequipollet illi de possibili si hoc nomen 'impossibile' sit infinitatum et quod dicta sint contradictoria. Et causa est quia idem valet 'impossibile' sicut 'non possibile'; aliter non esset ibi aequipollentia.
Hoc viso pono hanc conclusionem quod ex ambabus praemissis de possibili compositis non valet syllogismus gratia formae. Et causa est quia licet ambae essent possibiles, tamen forte esset possibile quod sint incompossibiles, et tunc non sequitur possibile, sicut in principio arguebatur; quoniam possibile est omnem currentem esse equum et possibile est omnem hominem esse currentem, tamen non sequitur quod possibile sit omnem hominem esse equum.
Et est notandum quod in ista conclusione ego loquor solum attendendo modum et figuram in huius modi modalibus quantum ad dictum solum. Quia si attendantur modus et figura quantum ad totales propositiones, sine dubio syllogizandum esset sicut in illis de inesse; verbi gratia, bene sequeretur 'omne possibile est B esse A, sed C esse D est possibile; ergo C esse D est B esse A'; et teneret syllogismus per dici de omni.
Sed contra praedictam conclusionem est illa regula quae in principio quaestionis adducebatur, scilicet quod si antecedens est possibile, consequens est possibile; ideo cum dicamus praemissas esse possibiles, possumus inferre quod conclusio est possibilis.


Respondendum est quod in syllogismo neutra praemissarum est totale antecedens, immo totale antecedens est una copulativa constituta ex duabus praemissis; et ideo quotienscumque illa copulativa est possibilis, potest inferri quod conclusio est possibilis. Modo non oportet si duae praemissae sint possibiles quod propter hoc copulativa ex eis composita sit possibilis; unde haec est possibilis 'omnis homo currit' et haec etiam est possibilis 'quidam homo non currit', et tamen haec copulativa est impossibilis 'omnis homo currit et quidam homo non currit'. Ita dico in proposito quod licet ista sit possibilis 'omne currens est equus' et etiam ista 'omnis homo est currens', tamen copulativa composita ex illis duabus est impossibilis, scilicet ista 'omne currens est homo et omnis homo est currens'.
Alia conclusio est quod ex ambabus compositis de necessario sequitur conclusio composita de necessario. Et causa est quia omnes propositiones de mundo necessariae sunt connecessariae; unde bene sequitur statim ad omnem de necessario quod ita est de facto, et ideo quaecumque duae necessariae componuntur, copulativa ex eis composita erit necessaria; ideo si ambae praemissae sint necessariae, totale antecedens erit necessarium, et sic poterit inferri quod conclusio sit necessaria si formetur.
Ultima conclusio ad praesens erit quod ex maiore composita de necessario et minore de inesse non sequitur conclusio de necessario. Quia si sic, arguamus 'necessarium est omnem primam causam esse deum et creans est deus', non sequitur 'ergo necessarium est primam causam esse creantem', quia praemissae sunt verae in casu quod deus creat et conclusio est falsa. Tamen bene sequitur conclusio de inesse, quia conclusio ex ambabus de inesse sequitur, et sic ad praemissam de necessario composita sequitur conclusio de inesse.
Ex dictis concludo correlarie quod Aristoteles, determinando in isto libro de generatione syllogismorum mixtorum, non intendebat loqui de modalibus compositis, cum ipse determinaverit quod in quattuor primis modis primae figurae semper ex maiore de necessario et minore de inesse sequitur conclusio de necessario. Solum ergo intendebat de modalibus divisis. Et ideo etiam in posterum solum intendemus de illis.
Rationes factae in principio quaestionis procedunt viis suis. Et sic terminetur quaestio.

Notes