Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q29

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q28 Q30
Latin English
Quaestio 29a UTRUM PROPOSITIONES DE NECESSARIO DIVISAE CONVERTANTUR SIMILITER ILLIS DE INESSE
Vicesima nona quaestio est utrum propositiones de necessario divisae convertantur similiter illis de inesse.
1. Arguitur quod non: quia haec est vera 'creantem necesse est esse deum', et haec est falsa 'deum necesse est esse creantem'; ideo prima non bene converteretur in secundam.
2. Similiter in terminis naturalibus, luna lucente, haec est vera 'quoddam lucens necesse est esse lunam', et convertens esset falsa, scilicet 'quandam lunam necesse est esse lucentem'; ergo tales affirmativae non convertuntur; et tamen affirmativae de inesse convertuntur; ergo non similiter convertuntur haec et illae.
3. Oppositum arguitur auctoritate Aristotelis in littera.
Suppositis his quae dicta fuerunt, pono conclusiones. Prima conclusio est quod nulla affirmativa de necessario divisa convertitur gratia formae in aliam de necessario. Et hoc probatur: quia instantia invenitur in multis terminis, ut argutum fuit in principio quaestionis.
Secunda conclusio est quod affirmativae de necessario convertuntur quodam modo, secundum resolutionem per 'quod est', non in alias de necessario, sed in alias de possibili vel de inesse. Verbi gratia, bene sequitur 'omnem creantem necesse est esse deum; ergo quoddam quod necesse est esse creantem est vel potest esse creans'. Et haec conversio potest probari per syllogismos expositorios: quia si est verum quod creantem necesse est esse deum, hoc est vel quia qui est creans de necessitate est deus, vel quia qui potest esse creans de necessitate est deus. Et secundum primam causam veritatis signetur ille qui est creans et quem necesse est esse deum, et sit hoc C; tunc ergo, secundum casum positum, 'hoc C est creans et hoc C de necessitate est deus; ergo quoddam quod de necessitate est deus est creans', et hoc quantum ad primam causam veritatis.
Et ita etiam de secunda causa veritatis, si signetur ille qui potest esse creans et quem necesse est esse deum, tunc concludetur per syllogismum expositorium quod quendam quem necesse est esse deum possibile est esse creantem. Ideo ad primam propositionem, habentem illas duas causas veritatis, sequitur conversive propositio disiungens in praedicato hoc verbum 'est' ad hoc verbum 'potest'. Et est sciendum quod si in affirmativa de necessario fiat restrictio subiecti per 'quod est', ut dicendo 'quod est B necesse est esse A', conclusio fiet sine disiunctione praedicta; verbi gratia, 'quod est B necesse est esse A; ergo quod necesse est esse A est B'.
Tertia conclusio est quod universalis negativa de necessario convertitur simpliciter in aliam de necessario, ut 'omne B necesse est non esse A; ergo omne A necesse est non esse B'. Quod probatur: quia ex contradictorio consequentis sequitur contradictorium antecedentis. Probatio: istud consequens 'omne A necesse est non esse B' aequivalet isti 'nullum A possibile est esse B'; similiter istud antecedens 'omne B necesse est non esse A' aequivalet isti 'nullum B possibile est esse A'; modo accipiamus contradictorias, et erunt istae duae 'quoddam A possibile est esse B' et 'quoddam B possibile est esse A'; modo istae duae consequuntur se invicem ut dictum fuit in alia quaestione; ergo consequenter, primae duae, contradicentes illis, consequuntur se invicem.
Quarta conclusio est quod particularis negativa de necessario non convertitur simpliciter in aliam negativam de necessario. Quia quoddam lucens necesse est non esse solem (illa est vera), et tamen haec est falsa 'quendam solem necesse est non esse lucentem'.
Sed hic posset esse una dubitatio de ista propositione 'quod necesse est esse deum est vel potest esse creans', utrum sit modalis vel de inesse, et si modalis, de quo modo. Respondeo quod non potest dici quod ipsa est de necessario, quoniam hoc totum 'quod necesse est esse deum' est subiectum et istud totum 'est vel potest esse' est tamquam copula, in qua copula nihil ponitur pertinens ad modum necessarium.
Dico etiam quod illa non est simpliciter de inesse, nec simpliciter modalis, sed disiunctive modalis et de inesse. Et est simile sicut si quaeramus de tali propositione 'B fuit vel erit A' utrum sit de praeterito vel de futuro; dicerem etiam quod nec est simpliciter de praeterito nec simpliciter de futuro, sed disiunctive de praeterito et de futuro simul. Et si ego dicerem 'B fuit et erit A', talis esset copulative de praeterito et de futuro simul, quamvis sit categorica, propter unitatem subiecti et unitatem praedicati. Nec tales sunt de extremo hypothetico, immo de utroque extremo simpliciter categorico; sed sunt de copula hypothetica.
3. Tunc ad auctoritatem Aristotelis, dicentis quod illae de necessario convertuntur similiter illis de inesse, concedo quod verum dicit quantum ad negativas de necessario. Sed quantum ad affirmativas non est ita, nisi secundum resolutionem ad alia genera propositionum, scilicet ad propositiones de possibili vel de inesse, ut dictum fuit. Tamen ultra posset concedi quod gratia formae aliquae de necessario affirmativae convertuntur in alias de necessario, scilicet illae quae essent necessariae. Unde quamvis haec sit vera 'quod est creans de necessitate est deus', tamen ipsa non est necessaria. Et videtur mihi quod ista conversio ultima non est universalis, sed solum ubi subiectum restringitur per 'quod est'. Quoniam haec est vera 'creans de necessitate est deus', et tamen non convertitur in aliam de necessario; sed haec non est necessaria 'quod est creans de necessitate est deus', quia esset falsa si modo deus non crearet. Et sic est finis quaestionis.

Notes