Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q21

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q20 Q22
Latin English
Quaestio 21a UTRUM EX PURIS PARTICULARIBUS SEQUATUR ALIQUA CONCLUSIO
Vicesima prima quaestio est utrum ex puris particularibus sequatur aliqua conclusio.
1. Et arguitur quod sic; quia per conversionem ex una particulari sequitur alia particularis, similiter per aequipollentiam, et similiter per locum ab inferiori ad superius, ut 'quidam homo currit; ergo quoddam currens est homo' et 'quidam homo currit; ergo quoddam animal currit'; et similiter per locum a definitione ad definitum.
2. Item, saepe aliquae particulares sunt impossibiles, et ad impossibile sequitur quodlibet; ergo ex puris particularibus sequitur aliqua conclusio.
3. Item, ex singularibus sequitur aliqua conclusio per syllogismum expositorium; ergo similiter ex particularibus. Consequentia patet: quia non videtur maior ratio de istis quam de illis, et quia solet dici quod idem est iudicium de singularibus, indefinitis et particularibus.
4. Item, sicut praemissae universales se habent ad conclusionem universalem, ita particulares ad particularem, per convenientem similitudinem sive proportionem; sed ad universales sequitur conclusio universalis; ergo ad particulares sequitur conclusio particularis.
5. Item, ad istam copulativam 'omne B est A et omne C est B' sequitur ista conclusio 'omne C est A'; ergo ad contradictionem illius conclusionis, quae quidem contradictio est particularis, sequitur oppositum praedictae copulativae, quia oportet quod ad oppositum consequentis sequatur oppositum antecedentis; ergo ad unam particularem sequitur bene aliqua conclusio; igitur multo fortius ad plures particulares sequitur aliqua conclusio.
6. Item, iste est bonus syllogismus, sive bona consequentia 'quidam homo est albus et ipse est currens; ergo currens est album', et tamen ambae praemissae sunt particulares.
Oppositum dicitur communiter, et Aristoteles hoc tenet in omnibus tribus figuris.
Breviter notandum est quod quaedam sunt consequentiae formales, et sunt illae quae in omnibus terminis consimiliter ordinatis tenent, et aliae sunt consequentiae materiales, quae tenent gratia terminorum, propter illam habitudinem quam illi termini habent ad invicem ex significationibus.
Deinde consequentiarum formalium quaedam sunt syllogisticae et aliae sunt non syllogisticae; syllogisticae sunt illae quae ***** per medium diversum ab extremitatibus conclusionis inferendae, cum quo medio illae extremitates conectuntur in duabus praemissis, aut affirmative aut negative; sed consequentiae formales non syllogisticae sunt bene unius propositionis ad aliam propter participationem eorum in utroque termino, cuius modi sunt conversiones, aequipollentiae et subalternationes, ut si dico 'omnis homo currit; ergo aliquis homo currit'.
Istis praenotatis, ponam aliquas conclusiones. Prima est quod ex una propositione particulari bene sequitur alia in consequentia formali, non tamen syllogistica, quod patet primo per conversiones, secundo per aequipollentias.
Secunda conclusio est quod consequentia materiali sequitur bene ex una particulari vel ex pluribus particularibus aliqua conclusio, sive syllogistice sive non syllogistice. Verbi gratia, non syllogistice, haec est bona consequentia 'homo currit; ergo animal currit' eo quod impossibile est esse sicut antecedens significat non exsistente ita sicut consequens significat; similiter, syllogistice, haec est bona consequentia gratia materiae 'animal est substantia, homo est animal; ergo homo est substantia', et similiter dicendo sic 'asinus est homo, lapis est asinus; ergo lapis est homo'. Et causa huius est quia gratia materiae particularis aequivalet universali, scilicet in materia naturali et in materia remota; et hoc suppono ad praesens.
Tertia conclusio est quod in consequentia formali et syllogistica in secunda figura ex ambabus particularibus sequitur conclusio si medium sit discretum. Talis enim est bonus syllogismus expositorius, qui si non sit in secunda figura ita evidens sicut in tertia, tamen statim potest reduci ad tertiam figuram per conversionem ambarum praemissarum.
Quarta conclusio est quod ubicumque valet syllogismus expositorius, ibi valet syllogismus ex ambabus particularibus de terminis communibus, accepto tamen medio in minori propositione cum relativo identitatis, ut 'homo currit et idem homo disputat; ergo disputans currit'. Et causa est quia relativum identitatis cogit terminum stare pro eodem pro quo verificatur suum antecedens; ideo tantum valet ac si esset terminus discretus.
Alia conclusio posset poni quod in prima figura ex ambabus particularibus minore exsistente negativa concluditur conclusio sub hac forma 'ergo C A non est', vel 'ergo C et A non sunt idem', vel etiam 'ergo alicui C A non est idem', ita quod praedicatum non distribuatur. Sed non potest sequi sub hac forma 'ergo C non est A', quia in maiori propositione, affirmativa, 'A' non distribuebatur, et in conclusione distribueretur, et illa consequentia non valet.
Ultima conclusio est quod numquam syllogistice ex tribus terminis et duabus praemissis particularibus pure categoricis est bona consequentia et formalis, et hoc exceptis tribus casibus praedictis, scilicet si medium sit discretum in secunda figura, aut si minor accipiatur cum relativo identitatis posito ad medium, aut concludendo negative sine distributione praedicati. Et hoc declarat Aristoteles in tribus figuris. Et causa huius est quia non est conexio extremitatum cum medio in syllogismis affirmativis, nisi forte pro alio et alio supposito; quia si dico 'homo est animal, asinus est animal', forte, immo sine "forte", maior est vera pro uno animali et minor pro alio animali; ideo nulla sequitur conexio extremitatum inter se. Et ita etiam est in modis negativis: quia vel medium sumitur particulariter, et sic forte in maiore pro uno et in minore pro alio sumitur, vel etiam maior extremitas non distribuitur in praemissis, et sic non potest sequi conclusio cum distributione illius.
1. His visis, potestis soluere rationes. Concessum enim est de conversionibus et aequipollentiis, propter participationem antecedentis et consequentis in utroque termino. Sed de consequentia ab inferiori ad superius vel a definitione ad definitum enthymematice, dico quod consequentia non est formalis sed materialis; quia tu facies istam consequentiam 'homo currit; ergo animal currit', ego in consimili forma instabo tibi in aliis terminis: quia non sequitur 'asinus currit; ergo lapis currit'.
2. Ad aliam, concedo quod ad impossibile sequitur quodlibet; sed haec saepe est consequentia materialis, et non formalis.
3. Ad aliam, dico quod non est simile de singularibus et de particularibus, quia medium in syllogismo ex singularibus stat pro eodem supposito in numero respectu utriusque extremitatis, et non est ita de particularibus, nisi in minore poneretur relativum identitatis, sicut dicebatur.
5. Ad aliam, concedo quod ex opposito conclusionis syllogisticae, quamvis sit propositio particularis, sequitur oppositum illius copulativae constitutae ex praemissis, etiam consequentia formali, sed non syllogistica; et tenet per illud medium, sive principium, quod in omni consequentia bona ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis.
6. Ad aliam, dictum fuit de relativo identitatis in positione.

Notes