Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q20

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q19 Q21
Latin English
Quaestio 20a UTRUM QUATTUOR PRIMI MODI PRIMAE FIGURAE TENEANT GRATIA FORMAE
Vicesima quaestio est utrum quattuor primi modi primae figurae teneant gratia formae, hoc est dictum syllogismi facti in illis modis. Et argutum fuit de Barbara in alia quaestione.
1. Nunc arguo contra Celarent: quia nullum vivum est mortuum, omnis homo est vivus; ergo nullus homo est mortuus; praemissae videntur esse verae et conclusio falsa.
2. Item, nullus homo dum dormit vigilat, omnis homo est homo dum dormit; ergo nullus homo vigilat; praemissae sunt verae et conclusio falsa.
3. Item, nullus homo quando fuit generabatur, quia quod fit non est, ut habetur primo Peri Hermeneias*; tunc erit minor 'omnis homo fuit homo quando fuit'; ergo nullus homo generabatur: praemissae sunt verae et conclusio falsa.
4. Deinde arguitur contra tertium modum: quia omnis homo est totum in quantitate; album est homo; non sequitur 'ergo album est totum in quantitate'.
5. Deinde contra quartum modum: quia nullum mortuum est vivum, aliquis homo est mortuus; ergo aliquis homo non est vivus; praemissae sunt verae et conclusio falsa.
6. Similiter, nullum generandum est vivum aliquis homo est generandus; ergo aliquis homo non est vivus.
7. Similiter, nullum quod fuit in arca Noe est, aliquod animal fuit in arca Noe; ergo aliquod animal non est'.
Oppositum tenet Aristoteles; immo syllogismi in illis modis sunt perfecti, quia manifeste tenent per dici de omni aut de nullo, ut uult Aristoteles.
Deinde pono conclusiones. Prima est quod omnes illi quattuor modi valent supponendo omnes propositiones in ipsis formata in isto modo loquendi 'quod est'. Quia tenent per dici de omni manifeste et explicite, et specialiter primus et secundus; quoniam si omne quod est B est A et omne quod est C est B, sequitur evidenter 'ergo omne quod est C est A'; et sic etiam de modo particulari. Similiter, si nullum quod est B est A et omne quod est C est B, sequitur evidenter quod omne quod est C non est A.
Secunda conclusio est quod illi modi non valent gratia formae si minor sumatur sine 'quod est'. Verbi gratia, non valet syllogismus dicendo 'omne B est A, omne C est B; ergo omne C est A'; similiter non valet dicendo sic 'omne quod est B non est A, omne C est B; ergo omne C non est A', et sic de aliis modis, cum protestatione tamen, sive exceptione, quae postea fiet.
Ista conclusio probatur per instantias in terminis ampliativis. Primo, quantum ad quartum modum est instantia manifesta, quae antea posita fuit, scilicet 'nullum mortuum est vivum, aliquis homo est mortuus; ergo aliquis homo non est vivus', vel 'nullum generandum est vivum, aliquis homo est generandus; ergo aliquis homo non est vivus', ut prius arguebatur.
Sed difficilius est instare contra alios modos. Tamen contra secundum potest instari ponendo quod nullum album, sive quod est album sive quod erit album, generabitur de caetero in hac domo, et cum hoc ponatur quod multi homines generabuntur in hac domo, qui tamen non erunt albi, sed nigri ut aethiopes, sed ponendo cum hoc quod omnes homines sint albi; haec omnia possunt stare simul, saltem per potentiam divinam. Tunc arguitur sic 'nullum album est generandum in hac domo, omnis homo est albus; ergo nullus homo est generandus in hac domo'; praemissae sunt verae secundum casum positum et conclusio falsa. Et si acciperes maiorem sub isto modo loquendi 'quod est', adhuc erit vera, ut prius.
Tunc instatur de primo modo, ponendo casum quod nihil sit album nec de caetero erit album nisi duo homines, qui morientur in hac domo, et quod etiam non sint homines nisi illi duo (et sic omnis homo qui iam est est albus), et etiam cum hoc quod ipsi generabunt aliquos alios nigros, qui non morientur in hac domo. Tunc arguitur sic 'omne album morietur in hac domo' (haec enim est vera secundum casum positum, sive subiectum supponat pro his quae sunt sive pro his quae erunt); et tunc minor sit 'omnis homo est albus', quae etiam est vera secundum casum positum; et tamen conclusio erit falsa dicens quod omnis homo morietur in hac domo, quoniam aliqui nigri morientur alibi. Et si vos uultis accipere maiorem cum hoc verbo 'est' loco huius verbi 'morietur', accipiatis hoc, scilicet 'est moriendus'.
Tunc de tertio modo videtur esse probatio talis: quod non sequitur ex universalibus non sequitur si aliqua praemissarum fuerit particularis, quia quod non sequitur ad antecedens non sequitur ad consequens; sed ex ambabus universalibus affirmativis in primo modo nihil sequebatur; ergo nec in tertio, cum una praemissarum sit particularis.
Tamen credo quod in illo tertio modo non invenietis instantiam, et ideo forte valet. Nec prodest tua probatio: quia ego dicam quod ex universalibus affirmativis non sequitur universalis affirmativa; ideo concedam tibi quod nec in tertio modo sequitur universalis affirmativa; tamen dicam tibi quod ex ambabus universalibus affirmativis sequitur particularis affirmativa; nec contra hoc erat instantia. Ideo per illud argumentum non potes concludere quin bene sequatur particularis affirmativa in tertio modo; et credo quod ita sit, et ideo hoc excipiatur a secunda conclusione. Sed causa quare magis sequatur talis particularis in modis affirmativis quam in modis negativis, ego non dicam modo.
Ultima conclusio est quod si non sint termini ampliativi ad praeteritum vel futurum, omnes illi modi tenent sine 'quod est', ut 'omne B est A, omne C est B; ergo omne C est A'. Et causa est quia ubi non sunt termini ampliativi sequitur 'B est A; ergo quod est B est A', sed non sequitur ubi essent termini ampliativi; non enim sequitur 'antichristus est generandus; ergo quod est antichristus est generandus', quia prima est vera et secunda falsa.
Tunc ad rationes.
1. Ad primam, potest dici quod sicut haec est falsa 'nullus homo est mortuus', vel 'nullus homo est generandus', ita haec est falsa 'nullum vivum est mortuum'*, vel 'nullum vivum est generandum', quia ista 'uivum est mortuum' valet istam 'quod est vel fuit vivum est mortuum', eo quod subiectum ampliatur per praedicatum, sicut ista 'homo est mortuus' valet istam 'quod est vel fuit homo est mortuum'.
2. Ad aliam, dicendum est quod ista 'nullus homo dum dormit vigilat'* potest intelligi dupliciter, sicut in alia quaestione dicebatur: uno modo quod sit hypothetica temporalis, et erit sensus 'nullus homo dormit dum ipse vigilat', et tunc non est aliquis modus primae figurae. Secundo modo potest intelligi quod sit categorica de subiecto hypothetico distributo ita quod sit sensus 'nullum quod est homo dum dormit vigilat', et tunc potest negari: quoniam omnis homo est homo dum dormit, vel si non sit ita quod omnis homo est homo dum dormit, tunc minor est falsa. Unde multi* simpliciter negarent istam minorem 'omnis homo est homo dum dormit', quia dicunt unam suarum exponentium esse istam 'omnis homo dormit', quae tamen est falsa posito quod aliquis homo vigilet.
3. Ad aliam, quando dicitur 'nullus homo quando fuit generabatur'*, distinguendum est de maiore sicut de praecedenti propositione.
4. Ad aliam, dico quod haec est neganda de virtute sermonis 'omnis homo est totum in quantitate'*. Sed est vera posito quod subiectum supponat materialiter, ita quod hoc totum 'omnis homo' sit subiectum et supponat pro se ipso; et tunc non esset aliquis modus primae figurae, quia maior non esset universalis.
5. Ad aliam, quando dicebatur quod nullum mortuum est vivum, concessum fuit quod quartus modus sic simpliciter non valebat, sed sub isto modo loquendi 'quod est'.
6. Et eodem modo dicendum est quando dicebatur 'nullum generandum est vivum'.
7. Ad aliam, quando dicitur 'nullum quod fuit in arca Noe est', ista conceditur; sed quando dicitur 'aliquod animal fuit in arca Noe', dico quod sic non valet syllogismus, propter ampliationem; sed valeret si diceres in minore 'aliquid quod est vel fuit animal fuit in arca Noe'.
Et terminetur quaestio.

Notes