Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 2/Q11

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q10 Index
Latin English
Quaestio 11a
UTRUM NOTITIA PRIMORUM PRINCIPIORUM SIT NOBIS INNATA
Consequenter quaeritur, undecimo et ultimo, utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata.
1. Arguitur quod sic, per Commentatorem, secundo Metaphysicae*, dicentem quod prima principia sunt nobis naturaliter innata; igitur ... et caetera.
2.Item, vel sunt nobis innata vel per doctrinam acquisita; sed non <sunt> per doctrinam acquisita. Probatio: quia omnis prima acquisitio doctrinae fit nobis ex praeexsistente cognitione, primo huius*; modo notitia primorum principiorum non fit ex praeexsistente cognitione, quia tunc non essent prima principia, immo magis illa quorum non esset praeexsistens cognitio; ergo non acquiritur per doctrinam. Confirmatur: quia omnes sane concedunt prima principia absque hoc quod aliquis concedat ea, et ideo <non> per doctrinam acquiruntur.
3. Item, vel illa notitia est intellectui <in>nata vel intellectus est in prima potentia ad huius modi notitiam; si dicatur primum, tunc habetur propositum; si secundum, tunc sequitur inconveniens, scilicet quod intellectus non magis erit determinatus ad assentiendum primis principiis si sibi praesententur quam suis oppositis, quod est manifeste falsum. Et patet consequentia: quia hoc est de ratione purae potentiae quod sit indeterminata et indifferens ad opposita, ut habetur nono Metaphysicae*.
Oppositum tamen arguitur, per Aristotilem, in isto secundo*, <dicentem> quod notitia primorum principiorum est certissima et evidentissima, scilicet nobilior et certior quam sit scientia quae est habitus conclusionum. Cum igitur scientia quando eam habemus non lateat nos, absurdum esset dicere quod notitiam principiorum indemonstrabilium, si haberemus eam, lateret nos, et tamen quam plurimum homines primorum principiorum non percipiunt se habere notitiam; ergo illam non habent innatam.
Item, <arguitur> auctoritate Aristotilis, tertio de Anima*, qui dicit intellectum a principio esse nudum tamquam tabula rasa in qua nihil est depictum; et dicit intellectum nullam notitiam habere nisi quod 'possibilis natus' est vocatus, quasi dicat quod est in prima potentia ad intelligere et nullum actum intelligendi habet innatum.
Notandum est quod habitus primorum principiorum indemonstrabilium non vocatur 'scientia', sed 'intellectus', pro tanto quia scientia, proprio nomine dicta, est habitus per demonstrationem acquisitus; ideo principiorum indemonstrabilium non est scientia proprie, sed eorum est habitus qui vocatur 'intellectus', non quia sit ipsamet potentia intellectualis, sed pro tanto quia non virtute aliorum intellectorum assentit eis, sed virtute propria tamquam est naturaliter determinatus, sicut ignis est naturaliter determinatus ad calefaciendum si occurrat ei combustibile.
Sic autem non est intellectus determinatus <ad> assentiendum conclusionibus; ideo indiget doctrina ex praecognitione determinante ipsum ad assentiendum dictis conclusionibus. Verum est tamen quod intellectus non solum ad notitiam conclusionum, sed etiam principiorum indiget ministerio sensus per quem praesentantur sibi intelligibilia. Tamen non est credendum quod propter hoc sensus determinet intellectum ad assentiendum principiis tamquam principale agens et principale determinans, quia tunc esset nobilior intellectu; immo solum requiritur sensus tamquam ministrans et praesentans intellectui obiectum.
Deinde etiam notandum est quod duplicia sunt principia indemonstrabilia. Quaedam sunt quorum rationes terminorum se manifeste includunt aut manifeste excludunt scito quid nominis. Alia sunt principia quorum rationes terminorum nec se manifeste includunt nec manifeste excludunt.
Modo principia de primo istorum modorum statim ab intellectu capiuntur cum sibi praesentantur, hoc est dictum quod intellectus statim assentit eis scito quid nominis illorum terminorum: verbi gratia, quod aliquid est, quod homo est animal, quod albedo est color, quod idem non contingit simul inesse et non inesse, quod nullum rationale est irrationale, et sic de plurimis aliis.
Sed principia de secundo dictorum modorum non sic statim capiuntur ab intellectu; immo licet sint indemonstrabilia, tamen indigent primo iudicio sensus, et memoria et experientia: verbi gratia, quod omnis ignis est calidus et quod omne rheubarbarum faciat choleram non statim concedit intellectus; unde posito quod numquam vidisses ignem vel, si vidisses, tamen non tetigisses, non esset intellectui tuo notum utrum omnis ignis sit calidus.
Igitur ad huius modi principia firmiter concedenda ab intellectu praeexigitur sensus, memoria et experientia, tali modo quod primo a sensu tu cognoscis istum ignem esse calidum et statim intellectus consequenter iudicat ignem esse calidum, +et tamen numquam iudicat quod [omni/omnis] alia vice tu sentis alium ignem calidum esse+, et sic multotiens habetur de plurimis memoria quod illi fuerunt calidi, et tunc si occurrit tibi alter ignis, quem tu non sentis, propter memoriam praeteritorum, iudicas illum esse calidum, et hoc est iam experimentale iudicium de non sensato.
Ultimo notandum <est> quod intellectus attendens quod in multis similiter se habuerit et quod nullae diversae circumstantiae obstiterunt +a qualibet eorum si ignis invenitur calidus considerat quod apparet causa dissimilitudinis quare arguitur sic de aliis+ ipse ex naturali inclinatione eius ad veritatem format universale principium et assentit ei tamquam sibi noto, scilicet quod omnis ignis est calidus.
Sed statim tu obiicies "quod nullum tale videtur esse principium; quia per notitiam praecedentem declaratum est, scilicet per notitiam sensitivam, et quia licet non sit probatum per demonstrationem, tamen videtur esse probatum per exemplum vel inductionem: verbi gratia dicendo 'iste ignis est calidus, et sic de multis aliis qui sensati sunt, et non est <ratio> quin ita sit de aliis; igitur omnis ignis est calidus'; modo <quod ex> scitis et concessis per argumentationem <concluditur> non debet poni principium".
Ad hoc respondetur, sicut dixi, quod sensus non est principale determinans intellectum, sed solum illi monstrans obiectum; immo intellectus per suam naturam determinatur ad concedendum principium; ideo illud est dicendum 'intelligibile principium'.
Et quando dicitur de inductione, dicendum est quod inductio non concludit gratia formae. Primo quia nullus potest inducere in omnibus ignibus singularibus; nullus enim tangit omnes, nec est possibile quod aliquis tangat omnes; et tamen non sequitur conclusio gratia formae nisi inductum sit in omnibus et sit scitum quod illa sunt omnia.
Secundo etiam non valet ad propositum additio istius clausulae 'et sic de aliis', quia illa clausula non est scita nec est certa intellectui nisi in quantum ipse potest formare universale principium, quia iam tu ponis clausulam universalem, scilicet quod ita est de omnibus aliis. Et ideo licet intellectus indigeat inductione, tamen illa non est sufficiens ad determinandum intellectum nisi intellectus per suam naturam esset ad hoc inclinatus et determinatus. Ideo adhuc talia vocantur 'principia intelligibilia', et sunt principia intellectiva ut scientiae et artes' sicut dicit Aristotiles, primo huius*.
Istis visis, manifestum est quod sic dicendum est ad quaestionem. Debemus enim dicere quod actualis notitia principiorum non est nobis innata, sed acquisita, non tamen per doctrinam proprie, quia doctrina proprie dicta est ex notioribus habentibus potestatem determinandi intellectum ad assentiendum ei quod ante erat sibi dubitabile. Tamen dicendum est quod nobis est innata virtus quaedam inclinata naturaliter et determinata ad assentiendum veritati principiorum si sibi fuerint debite applicata, sicut ignis est naturaliter inclinatus ad comburendum cum sibi fuerit combustibile appositum, et illa virtus nobis innata est intellectus humanus.
Tunc solvuntur rationes.
1. Ad auctoritatem Commentatoris*, dicendum est quod principia sunt nobis naturaliter habita, id est intellectus per suam naturam assentit eis quando debite praesentantur.
2. Ad aliam, dico quod non sunt innata nobis, nec per doctrinam proprie dictam acquisita; immo intellectus per suam naturam assentit eis sine indigentia alterius doctrinae, nisi tu accipias 'doctrinam', valde improprie, pro ministerio sensus praesentanti obiectum intellectui.
3. Ad aliam, dico quod intellectus non est pura potentia, sicut prima materia, immo est de se actus specialis et forma corporis humani. Et ideo licet sit in potentia, quia carens actu secundo, tamen determinatus est ad actum secundum si obiectum fuerit praesentatum, sicut ignis non semper calefacit, et si caret bene actu illo secundo, tamen per actum suum primum est determinatus ad calefaciendum obiecto sibi praesentato.
ET SIC EST FINIS ILLIUS QUAESTIONIS, ET, PER CONSEQUENS, OMNIUM QUAESTIONUM <TAM> PRIMI LIBRI QUAM SECUNDI, <TAM> BONAE QUAM VALENTES MULTUM, A MAGISTRO BYRIDANO PARISIUS COMPILATAE.

Notes