Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q30

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q29 Q31
Latin English
Quaestio 30a
UTRUM SCIENTIA SIMPLEX DEMONSTRATIVA HABEAT UNITATEM VEL DISTINCTIONEM AB IPSA CONCLUSIONE VEL A PRINCIPIIS VEL A QUO
Consequenter quaeritur, tricesimo, utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione, vel a principiis, vel a quo.
1. Arguitur primo quod ab una conclusione sumit unitatem et distinctionem: +quia ab illo cuius est habitus; sed scientia et conclusio demonstrata est habitus conclusionis demonstratae;+ <igitur ... et caetera>.
2. Et confirmatur: quia habitus et potentiae sumunt unitatem ab obiectis suis, ut patet secundo de Anima* quantum ad potentias suas, et etiam patet secundo* et sexto Ethicorum* quantum ad virtutes et habitus; sed conclusio est habitus et obiectum conclusionis demonstratae; ipsa enim est conclusio quae scita est et per cuius scientiam res significatae per terminos sunt scitae; igitur per unitatem vel distinctionem conclusionis debet scientia dici una vel distincta.
3. Oppositum est Aristotilis: ab isto scientia non sumit unitatem quo exsistente uno scientiae sunt diversae; sed conclusione exsistente una scientiae sunt diversae; ergo ... <et caetera>. Maior est de se nota. Minor patet per Aristotilem, primo huius*, dicentem quod eadem conclusio <scitur> in una scientia quia est et in alia scientia scitur propter quid est.
4. Et hoc etiam manifestum est exemplo: quia huius conclusionis 'terra est rotunda' diversae sunt scientiae, scilicet mathematica et naturalis, quia in libris mathematicis probatur haec conclusio per aspectum ad caelum et secundo Caeli* probatur eadem conclusio per naturam gravitatis. Similiter est de ista conclusione 'elementa sunt quattuor et non plura, scilicet ignis, aqua, aer, terra'; nam haec conclusio scitur per scientiam libri de Caelo et Mundo* et per scientiam libri de Generatione*.
6. Deinde, arguitur quod a principiis scientiae sumant unitatem vel distinctionem: ab illis enim sumunt unitatem et distinctionem propter quorum diversitatem eadem conclusio est diversarum scientiarum; modo eadem conclusio, ut quod terra est rotunda, est diversarum scientiarum, scilicet naturalis et mathematicae, propter diversitatem principiorum ex quibus ipsa demonstratur; ergo ... et caetera.
7. Et confirmatur: quia ex primis principiis alia dependent in entitate sua; igitur et in sua unitate, cum ens et unum convertantur, quarto Metaphysicae*.
8. Oppositum arguitur: quia scientiae demonstrativae, quantocumque simplicis, sunt ad minus duo principia, scilicet duae praemissae; ergo principiis plurificatis non oportet scientias plurificari; ergo ab illis non sumunt scientiae unitatem vel plurificationem.
9. <Et confirmatur>: quia habitus principiorum non est scientia, sed intellectus; ergo habitus qui est intellectus debet distingui ex diversitate vel distinctione principiorum, et non habitus qui est scientia.
De ista quaestione et consimilibus aliqui* volunt se statim expedire dicentes quod <scientiae> demonstrativae se ipsis sunt distinctae, et <non> per principia seu conclusiones; et quaelibet etiam se ipsa est una, eo quod ipsa manifeste circumscriptis aliis adhuc esset ens et una.
Sed quamuis ista dicta concederentur ad istum sensum quod quaelibet res exsistente se ipsa est unum et ens, tamen, hoc non obstante, res causatae in sua entitate <et> unitate vel distinctione <dependent> ex suis causis, et cum eaedem res possint aliquando esse una res et aliquando non una res, oportet assignare aliter quam ex ipsis unde hoc proveniat. Verbi gratia, duae partes quantitativae lapidis sunt aliquando una res et aliquando, scilicet post divisionem, non sunt una res, sed plures. Et ita duo gradus albedinis in eodem subiecto essent una res aliquando et si essent in diversis subiectis per praedictam doctrinam non essent una res. Similiter videmus quod in eadem materia vel consimili generantur <aliquando> effectus eiusdem speciei et aliquando diversarum specierum; et si quaeris unde hoc proveniat, non sufficit dicere quod illi effectus hoc habeant ex se ipsis. Ideo aliter satisfaciendum est quaestioni.
Et potest poni haec conclusio quod cum scientiae fuerunt eiusdem speciei, si sint diversae numero, hoc est propter diversa subiecta quibus insunt, scilicet propter diversas animas, sicut etiam duae albedines si ita sunt duae quod non una, hoc est propter diversitatem subiectorum. Unde sic solet dici quod accidens numeratur numeratione subiecti.
Sed de unitate vel distinctione specifica, sciendum est quod conclusio mota intelligitur ad praesens de scientia simplici demonstrativa. Et voco scientiam 'simplicem' quae non est congregata ex pluribus scientiis diversarum rationum, sicut totalis scientia naturalis diceretur unum simplex quia congregata est ex scientiis multarum conclusionum diversarum. Oportet etiam notare, ut habetur quinto Metaphysicae*, <quod> illa dicuntur diversa specie quae sunt diversarum vel dissimilium specierum.
Tunc pono faciliter plures conclusiones. Una est quod scientiae demonstrativae sunt diversae specie si sint conclusionum specie diversarum. Probatio: quia quae sunt eadem specie innata sunt fieri nobis <scita> per causas consimiles, sine concursu causarum dissimilium, +quia oportet quod per praemissas diversas et dissimiles generentur.+
Alia conclusio est quod eiusdem conclusionis scientia quia est et propter quid est sunt diversarum specierum: quia sunt valde dissimilium rationum, et aliud exigitur ad generationem unius et alterius.
Alia conclusio videtur mihi ponenda, quod si eadem conclusio sciatur propter quid per diversa genera causarum, ut modo per <causam> materialem, modo per causam efficientem, istae scientiae sunt diversarum specierum et diversarum rationum in tantum quod potest sciri unum alio ignoto. Potest enim sciri de aliquo propter quid ipsum est efficienter ignorando propter quid ipsum est materialiter, et ad sciendum hoc et illud oportet diversa principia concurrere.
Sed alia conclusio videtur mihi ponenda, quod eiusdem conclusionis scientia quia est non diversificatur specie propter diversitatem mediorum per quae illa potest demonstrari, quia ab illis non dependet in esse sed in sciri solum. Unde si quis habet demonstratum per multa media quod omne B est A et <non> reminiscatur quod sibi prius fuit demonstratum, adhuc erit firmus et certus de conclusione quod ita est, quamuis etiam de medio non reminiscatur; modo possibile est quod idem specie fiat a diversis agentibus, ut caliditas ab igni, a sole et a motu. Unde sciendum est quod valde difficile est de scientia quia est et de scientia propter quid est, quia scientia medii non est de ***** scientiae quia ita est. Unde si eadem conclusio potest demonstrari quia ita est per <multa> media, tamen forte per unum istorum scio firmiter quod ita est et alius per aliud medium sciet firmiter ita esse. Sed scientia medii est de ***** scientiae propter quid. Quoniam impossibile est te scire propter quid luna eclipsatur te oblito vel nesciente quod eclipsatur propter terram obiectam. Ideo Aristotiles, diffiniendo 'scire propter quid', in principio libri*, dicit notabiliter non quod scire sit cognoscere rem per causam, sed quod scire est ipsammet causam cognoscere et quia illius est causa.
Ultimo, ex dictis apparet quod diversitas specifica huius modi scientiarum potest provenire ex diversitate subiectorum et etiam ex diversitate praedicatorum conclusionis, vel utrorumque, quia sic diversificantur conclusiones. Sed unitas scientiae exigit horum omnium identitatem, <et> etiam cum hoc identitatem medii si sit scientia propter quid.
Secundum hoc respondetur ad rationes.
1-2. Ad primam et secundam, concedo quod ex unitate conclusionis scientia dicitur una, nisi sit quod si sit scientia propter quid exigitur cum hoc unitas medii.
3-4. Ad rationes in oppositum, potest concedi quod eiusdem conclusionis sunt bene scientiae diversae, scilicet una quia <et> altera propter quid. Et tamen exempla quae ponebantur non videntur demonstrare. Quia, sicut dicit Lincolniensis*, non est eadem conclusio de rotunditate terrae quae scitur per naturalem philosophiam et per astrologiam. Quia naturalis demonstrat quod terra est rotunda intelligendo per hoc nomen 'terra' elementum simpliciter grave, et mathematicus scit terram esse rotundam intelligendo per hoc nomen 'terra' certam magnitudinem circa quam caelum sic movetur et ad quam caelum habet totam distantiam, non utrum hoc sit grave vel leue. Ideo si conclusiones sunt eaedem secundum vocem, hoc est aequivoce, quia sunt diversae secundum intentionem mentalem. Similiter, si diceretur quod in libro Caeli* probatum est quod corpora mobilia modo recto et simplici sunt duo et non plura, et in libro de Generatione* determinatur et scitur quod elementa prima generabilium et corruptibilium sunt quattuor et non plura; et sic istae non sunt eaedem conclusiones *****.
5-9. Ad alias rationes, de principiis, concedo quod principia in scientia propter quid faciunt ad distinctionem specificam scientiarum, sed non in scientia quia. Nec scientia quia dependet ex necessitate inesse a praemissis per quas acquiritur, ut dictum fuit.

Notes