Authors/Boethius/Periherm/CPerI/A4

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | Periherm‎ | CPerI
Jump to navigationJump to search

Perihermenias Liber 4

Latin English
ORATIO AUTEM EST VOX SIGNIFICATIVA, CUIUS PARTIUM ALIQUID SIGNIFICATIVUM EST SEPARATUM, UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO.
Omne quod compositum est eorum suscipit naturam ex quibus totum compositi ipsius corpus efficitur. Quare quoniam oratio verbis constat atque nominibus, ƿ quae significativa sunt, recte oratio quoque significativa esse definitur. Sed distat oratio his ex quibus ipsa effecta est id est nominibus atque verbis, quod eorum partes nihil extra designant, orationis vero pars aliquid separata significat. Nam si nomen et verbum partes orationis sunt, haec autem per se significant, non est dubium separatas partes orationum significare. Quo modo autem designant, sequenti determinatione monstravit. Significant igitur partes orationum UT DICTIO semper, NON semper UT AFFIRMATIO.
Nunc autem dictionem dicit simplicem verbi aut nominis nuncupationem. Sunt enim quaedam orationes, quarum partes ita significant quasi affirmatio, ut in ea oratione quae est:

Si dies est, lux est

id quod dicimus "Lux est" totius orationis pars est et ita est significativa ut quaedam affirmatio. Sed non omnis oratio affirmationem habet in parte. Haec enim ipsa quae dicit "Lux est", habet in partibus id quod dicimus lux et rursus id quod dicimus est sed neutra ipsarum affirmatio est sed tantum simplex dictio. Omnis ergo oratio dictionem quidem habet in parte, non vero omnis oratio affirmationem. Recte igitur dixit partes orationis significare UT DICTIONEM, NON UT AFFIRMATIONEM. Quid autem sit dictio, ipse paulo post clarius demonstravit.
UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO. DICO AUTEM, UT HOMO SIGNIFICAT ALIQUID SED NON QUONIAM ƿ EST AUT NON EST SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO, SI QUID ADDATUR.
Quod supra proposuit dicens orationis partes ut dictionem significare, NON UT AFFIRMATIONEM, hoc convenienti monstravit exemplo: homo, inquit, dictio est et est pars orationis, si in tota oratione ponatur, ut est:

Homo animal est

Ergo id quod dicimus homo dictio quaedam est sed affirmatio non est. Cum ergo nomen hoc id est homo pars orationis sit et affirmatio non sit, docetur verum esse quod dicitur orationis partes significare UT DICTIONEM, NON UT AFFIRMATIONEM. Docet autem illa res nomen hoc affirmationem non esse, quod in affirmatione semper veritas aut falsitas invenitur, nomen vero simpliciter dictum neque verum neque falsum est. Quare nomen hoc id est homo ut affirmatio non significat sed designat aliquid simplex, significat igitur aliquid ut dictio. Haec autem dictio, si ei aliquid addatur, ut est verbum aut quodlibet verbum aliud quod enuntiationem possit efficere, erit affirmatio. Si enim quis dicat:

Homo est

vel:

Homo vivit

fit affirmatio.
Atque hoc est quod ait: sed erit affirmatio vel negatio, si quid addatur. Si enim aliquid ita apponatur vel appositum ita negetur, ut enuntiatio constitui possit, affirmatio negatione perficitur. Si quis enim dicat:

Homo vivit

affirmatio est;

Homo non vivit

negatio est. Docet autem dictionem esse vocem secundum positionem per se significantem per hoc quod ait: SED NON UNA HOMINIS SYLLABA. Una ƿ enim hominis syllaba dictio non est, idcirco quod nihil per se separata significat, ut 'ho'. Si quis enim ab eo quod est homo tollat syllabam ut 'ho' et 'mo' et in caeteris quae supra ostendimus, omnis eiusmodi pars quae per se nihil significat non est dictio sed tantum in toto nomine quiddam positum designat et consignificat, ut in eo quod ipse ponit exemplo:
NEC IN EO QUOD EST SOREX REX SIGNIFICAT SED VOX EST NUNC SOLA. IN DUPLICIBUS VERO SIGNIFICAT QUIDEM SED NON SECUNDUM SE, QUEMADMODUM DICTUM EST.
In eo, inquit, quod est sorex, rex videtur quidem aliquid significare sed cum toto nomine consignificat potius quam quidquam per se ipsum designat, quemadmodum supra iam dictum est. Docuit enim supra partes nominis nihil omnino significare separatas. Quod ergo dicit SED NON SECUNDUM SE, id est in eo quod est sorex rex per se nihil significat sed tantum quiddam consignificat, quod cum tota nominis compositione designat, cum et 'so' syllaba et 'rex' iuncta in unum id quod est sorex in tota syllabarum coniunctione designet.
EST AUTEM ORATIO OMNIS QUIDEM SIGNIFICATIVA NON SICUT INSTRUMENTUM SED, QUEMADMODUM DICTUM EST, SECUNDUM PLACITUM. ƿ
Plato nomina naturalia esse constituit et hoc hinc probare contendit, quod quaedam supellex et quodammodo instrumentum sint invicem sensa prodendi. Naturalium vero supellectiles sunt naturales: ut oculi instrumenta quidem sunt videndi, qui visus res naturalis est, quare oculos quoque naturales esse necesse est: ita etiam oratio rerum naturalium supellex est atque instrumentum id est sententiarum, quare ipsa quoque est naturalis. Aristoteles autem dicit non secundum naturam esse orationem SED SECUNDUM PLACITUM. Quocirca nec esse orationem supellectilem naturalem. Quod enim dicit NON SICUT INSTRUMENTUM, non dicit non per hoc instrumentum sensa proferri sed tantum rem esse orationem secundum positionem, per quam proprias sententias demonstremus. Cuius enim rei partes ad placitum sunt, ipsa quoque est ad placitum. Sed orationis partes nomen et verbum sunt, haec autem sunt ad placitum, non natura: oratio igitur ipsa secundum placitum positionemque est sed non est naturaliter constituta. Est autem integra definitio orationis haec: oratio est vox significativa secundum placitum, cuius partes aliquid extra significent.
ENUNTIATIVA VERO NON OMNIS SED IN QUA VERUM VEL FALSUM INEST. NON AUTEM IN OMNIBUS, UT DEPRECATIO ORATIO QUIDEM EST SED NEQUE VERA NEQUE FALSA.
Orationis (ut supra iam diximus) multae sunt ƿ species. Est enim oratio prima optativa, ut:

Utinam tibi istam mentem di immortales duint!

secunda vocativa, ut:

Heus tu

tertia imperativa, ut:

Cape, da hoc Dorcio

quarta deprecativa, ut:

Iuppiter omnipotens et reliqua

quinta enuntiativa, ut:

Dies est
Dies non est

Sed in hac sola specie orationis veritas et falsitas inest, in illis vero caeteris minime. Volens autem Aristoteles ostendere multas esse orationes et non omnem orationem esse enuntiativam hoc addidit: DEPRECATIO ORATIO QUIDEM EST SED NEQUE VERA NEQUE FALSA. Etenim deprecatio in orationis speciebus ponitur sed nulla in ea veritatis natura falsitatisque cognoscitur.
ET CAETERAE QUIDEM RELINQUANTUR; RHETORICAE ENIM VEL POETICAE CONVENIENTIOR CONSIDERATIO EST; ENUNTIATIVA VERO PRAESENTIS EST SPECULATIONIS.
Deprecativam, inquit, et optativam et vocativam atque imperativam poetis atque oratoribus relinquamus. Illis enim vel ad imitandos vel ad movendos adfectus caeterae orationis species adsumuntur. Nos vero philosophi, quibus veritatis et falsitatis discretio curae est, de illa sola oratione tractamus in qua utrumlibet horum possit agnosci. In enuntiatione vero ƿ aut veritas inest aut falsitas. Quocirca nos quoque de enuntiatione tractemus.


Notes