Authors/Boethius/Periherm/CPerI

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ANICII MANLII SEVERINI BOETHII ANICIUS MANLIUS SEVERINUS BOETHIUS
COMMENTARIUM IN LIBRUM ARISTOTELIS PERIHERMENEIAS COMMENTARY ON ARISTOTLE'S BOOK PERIHERMENIAS
PRIMAE EDITIONIS (FIRST EDITION)


LIBER PRIMUS

Perihermenias (Introductio)

Latin English
[INTRODUCTIO]
ƿ Magna quidem libri huius apud Peripateticam sectam probatur auctoritas; hic namque Aristoteles simplicium propositionum naturam diligenter examinat; sed eius series scruposa impeditur semita et subtilibus pressa sententiis aditum intellegentiae facilem non relinquit. Quocirca nos libri huius enodationem duplici commentatione supplevimus et quantum simplices quidem intellectus sententiarum oratio brevis obscuraque ƿ complectitur, tantum hac huius operis tractatione digessimus: quod vero altius acumen considerationis exposcit, secundae series editionis expediet. Nunc a me tantum lector exspectet, quantum pedetemptim minutatimque secundum orationis ordinem textumque sermonis id quod angustia brevitatis latet intellegat.
Et prius quae sit huius operis intentio breviter demonstrandum est. Inscribitur etenim liber Graece *PERIHERMENEIAS* quod Latine "De interpretatione" significat. Quid ergo sit interpretatio paucis absolvam. Interpretatio est vox significativa per se ipsam aliquid significans. Sive enim nomen sit, quod per se significat, ut est "homo"; sive verbum, ut est "curro"; sive quod grammatici participium uocant, sive pronomen est, sive ex his iuncta oratio, ut est "Homo currit", sive quolibet alio modo vel nomen vel verbum vel ex his oratio iuncta per se aliquid significet, interpretatio nominatur. Quare cum sint quaedam in orationis partibus quae per se nihil significant, aliis tamen iuncta designant, ut sunt coniunctiones vel praepositiones, haec interpretationes esse non dicimus. Interpretatio enim sive simplex est, ut nomen et verbum, sive composita, ut ex his iuncta copulataque oratio, vel per se ipsam significare debet, si simplex est, vel ex his quae per se significant iuncta esse, si composita est. Quare interpretatio est vox aliquid per se ipsam significans. Sed quoniam verba nominaque interpretationes ƿ sunt, oratio quoque omnis quae ex significantibus per se praedicamentis iungitur interpretatio nuncupatur, et sunt plurimae interpretationes, inter quas illa quoque est oratio, in qua verum falsumue inveniri potest, id est enuntiativa, de qua hoc libro tractandum est: idcirco igitur Aristoteles de communi nomine et continenti libro titulum scripsit. Interpretatio namque est nomen et verbum, interpretatio etiam est huiusmodi oratio:

Omnis homo animal est

Sed in hac verum falsumque auditor intellegit. Haec enim oratio quae dicit:

Omnis homo animal est

vera vel falsa est. Interpretatio quoque est etiam huiusmodi oratio:

Da mihi codicem

in qua verum falsumque nullus inveniat. Etenim da mihi codicem neque verum esse poterit neque falsum. Quocirca quoniam de his solis orationibus in quibus verum falsumque reperitur, quas enuntiationes vel propositiones vocamus, quae interpretationes sunt, disputaturus est quoniamque de nominibus illi verbisque dicendum est, quid sint quamque vim in significatione retineant, recte librum de interpretatione signavit.
Nec hoc nos turbet, quod sunt quaedam interpretationes, de quibus in hoc libro non tractet. Tamquam enim si quis de homine disputans titulum operis de animali posuisset, quamquam non de omni animali, tamen quoniam de aliquo disputaturus esset, recte de animali libro nomen imponeret: ita nunc licet non de omni interpretatione pertractet, tamen quoniam de una quae est enuntiatio et de nominibus et verbis, quae interpretationes ƿ simplices sunt, dicendum erat, a communi et generali vocabulum libri de interpretatione composuit.
Est autem intentio de simplici enuntiativa oratione disserere. Simplex autem enuntiativa oratio est in qua cum verum falsumue sit, illud tamen est, ut sine coniunctione totus orationis ordo proponatur, ut est:

Homo est
Homo animal est
Homo currit
Homo pavidus currit

Hae enim propositiones sine coniunctione propositae sunt et hae dicuntur praedicativae, illae vero quae sunt huiusmodi:

Si sol super terram est, dies est

duplices atque hypotheticae nec non etiam conditionales vocantur. Ponitur enim si hoc sit, hoc esse – id est si sol est, esse diem. Quare hae simplices non sunt; "Sol est" enim et "Dies est" duae propositiones sunt, quas una coniunctio quae est si copulat atque componit. Sed de his nullus hoc libro tractatus habebitur. Quare quoniam de simplicibus enuntiativis orationibus tractaturus est, id est de simplici affirmatione et simplici negatione, quoniamque affirmationes et negationes verbis ac nominibus coniunguntur, ut in ea quae est homo currit affirmatione homo nomen est, currit verbum, et rursum homo non currit negatio eodem nomine verboque coniungitur: recte prius de simplici affirmatione et de simplici negatione omninoque de enuntiatione simplici disputaturus, quoniam omnis enuntiatio simplex verbis ngminibusque coniungitur, primam disputationem de nominibus et verbis instituit. His enim prius ad scientiam ƿ venientibus tota facillime natura orationis aperitur. De quibus autem ei in toto dicendum est libro, inchoans ipse praeponit.

Perihermenias Liber 1

Latin English
PRIMUM OPORTET CONSTITUERE QUID NOMEN ET QUID VERBUM, POSTEA QUID EST NEGATIO ET AFFIRMATIO ET ENUNTIATIO ET ORATIO.
In principio, inquit, huius sermonis, qui de enuntiatione instituitur, constituere id est definire oportet, quid nomen sit, quid verbum. Haec enim (ut dictum est) omnem coniungere orationem valent. Quae oratio aliarum genus est orationum. Sunt autem principales quinque orationum differentiae. Est autem prima oratio deprecativa ut:

Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis

Secunda imperativa ut:

Suggere tela mihi

Tertia interrogativa ut:

Quo te, Moeri, pedes?

Quarta vocativa ut:

Huc ades, o Meliboee!

Quinta enuntiativa, in qua verum inesse falsumque perspicitur.
Huius autem duae sunt species, una affirmatio, altera negatio. Affirmatio est ut:

Homo animal est

negatio ut:

Homo animal non est

Ergo orationem verba nominaque constituunt. Enuntiationis autem oratio genus est, enuntiatio vero affirmationis et negationis.
Quare elementa quaedam sunt quae coniungunt orationem verba et nomina et de his disputat primum, dehinc propositionis duas ƿ ultimas species sumit et dicit se de affirmatione et negatione dicturum, post has harum genus proponit id est enuntiationem, ultimum vero, quod horum maximum est, orationem. Est vero quodammodo conversus ordo ab speciebus usque ad earum genera prima perveniens. Progrediendo enim ab affirmatione et negatione ad enuntiationem, quod est genus, ascensum est, ab enuntiatione ad enuntiationis genus, quod est oratio, propositionem operis leuavit; diverso tamen modo de cunctis disputat. Prius enim de oratione, post de enuntiatione, deinde affirmatione, postremo de definitione negationis edisserit, converso scilicet ordine. Sed hoc posterius liquebit. Quod autem prius negationem, postea proposuit affirmationem nihil interest, cum omnes species acquaeuae sibimet sint et uni generi aequaliter supponantur.
Quocirca si affirmatio et negatio enuntiationis species sunt, rectum est quamlibet earum prius indiscrete proponere. Quemadmodum autem affirmatio et negatio species enuntiationis sint et haec earum genus, secunda editione monstrandum est.
SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN voCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN voCE. ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC voCES EAEDEM. QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM.
ƿ Quoniam nomen et verbum in definitionibus suis significativa paulo post propositurus est, primum explicat quorum sint significativa quaecumque significant id est quae designent ipsum nomen et verbum. Tota autem ratio sensus huiusmodi est: tria sunt ex quibus omnis conlocutio disputatioque perficitur: res, intellectus, uoces. Res sunt quas animi ratione percipimus intellectuque discernimus, intellectus vero quibus re ipsas addiscimus, voces quibus id quod intellectu capimus significamus.
Praeter haec autem tria est aliud quiddam quod significat voces, hae sunt litterae, harum enim scriptio vocum significatio est. Cum igitur haec sint quattuor: res, intellectus, vox, littera, rem concipit intellectus, intellectum vero voces designant, ipsa vero voces litterae significant.
Intellectus vero animae quaedam passio est. Nisi enim quandam similitudinem rei quam quis intellegit in animae ratione patiatur nullus est intellectus. Cum enim video orbem vel quadratum, figuram eius mente concipio et eius mihi similitudo in animae ratione formatur patiturque anima rei intellectae similitudinem, unde fit ut intellectu et similitudo sit rei et animae passio.
Horum autem rursus quattuor duae sunt naturales, duae secundum hominum positionem. Voces namque et litterae secundum positionem sunt, intellectus autem et res naturaliter. Hoc illo approbatur, quod apud diversas gente diversis vocibus utuntur et litteris, idcirco quoniam ipsi sibi voces quibus uterentur et litteras quibus scriberent composuerunt. Intellectus autem et res nullus posuit sed uaturaliter sunt. Neque enim quod apud ƿ Romanos "equus" est apud barbaros "ceruus" sed apud diversas gentes eadem rerum natura est. Praeterea non quod nos intellegimus esse equum canem barbari putant sed eadem apud diversissimas gentes substantiarum intellectuumque ratio est constituta. Quare duae harum sunt secundum hominum positionem id est uoces et litterae, duae secundum naturam: res et intellectus.
Nunc ergo hoc dicit, quoniam voces quidem significant intellectum, ipsas autem voces litterae significant. Sunt autem intellectus animae passiones et voces quidem et litterae naturales non sunt. Quemadmodum enim vox non eadem apud omnes est, ita nec litterae. Sed intellectus et res eadem apud omnes quamlibet diversissimas gentes invenies. Atque hoc est quod ait: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE id est ipsae, inquit, voces intellectus qui sunt animae passiones significant eorumque sunt significativae; ergo ea quae sunt in voce significant illas et earum sunt notae quae sunt animae passiones. Animae autem passiones intellectus sunt. Igitur ea quae sunt in voce intellectnum qui sunt animae passiones notae sunt eosque significant, quoniam his id est vocibus omnis significatur intellegentia mentisque conceptio. At vero quod addidit his: ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN voCE, tantundem valet tamquam si diceret: notae sunt litterae quae scribuntur verborum et nominum quae sunt in voce.
Monstravit igitur ƿ voces intellectuum esse significativas et litteras vocum. Nunc de eorum natura pertractat dicens: ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC voCES EAEDEM. Hoc ad monstrandum ualet voces et litteras positione constitui, non natura. Etenim diversae apud diversos sunt voces et litterae et quemadmodum litterae eaedem apud omnes homines non inveniuntur, ita quoque nec voces. Quare hae secundum positionem sunt, quod ipse reticuit velut planum. Manifestum enim est, quod per gentes singulas permutatur, hoc non natura constitutum esse sed positione. Quod vero addidit: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM ad hoc pertinet, ut naturales esse res intellectusque declaret. Idem namque (ut dictum est) intellectus passiones quidem animae sunt, rerum autem similitudines. Ergo nunc hoc dicit: quorum hae id est voces, de quibus supra dixerat: sic nec voces eaedem, quorum ergo hae voces significativae sunt, id est passionum animae, hae sunt apud omnes eaedem. Significant autem voces illa quae sunt in intellectibus: intellectus igitur animi passio est apud omnes homines non diversa.
Ergo naturalis apud omnes homines ƿ est animi conceptio atque animae passio, quarum sunt notae ea quae versantur in uocibus. Docetur autem et res, quarum sunt similitudines intellectus, et animae passiones esse non positione sed naturaliter constitutas, idcirco quod eae res, quarum similitudines sunt intellectus, qui intellectus animae passiones sunt, apud omnes eaedem sunt. Hoc est enim quod ait ET QUORUM HAE SIMILITUDINES scilicet animae passiones quae sunt similitudines rerum, RES ETIAM EAEDEM, ac si diceret: quorum intellectus sunt similitudines qui intellectus animae passiones sunt, id est res apud omnes eaedem sunt.
Quod autem ita posuit: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, hoc sentit: de vocibus enim dicit, quoniam quorum uoces primorum notae sunt, apud omnes sunt eaedem animae passiones. Vox enim et intellectum rei significat et ipsam rem. Ut cum dico "Lapis" et intellectum lapidis et ipsum lapidem (id est ipsam substantiam) designat – sed prius intellectum, secundo vero loco significat rem. Ergo non omnia quae vox significat passiones animae sunt sed illa sola quae prima; prius enim significat intellectus, secundo vero loco res.
Sed intellectus passiones animae sunt et quorum ergo primorum notae sunt voces, eaedem sunt apud omnes homines animae passiones. Est alia quoque scriptura hoc modo sese habens: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, HAE OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM HAE. Quod si ita scriptum sit, /4l/ hoc uidetur dicere: ostendit enim quorum sint voces notae et quorum rursus animae passiones, tamquam si diceret: voces quod significant et quorum notae sunt, illae sunt animae passiones et rursus quorum similitudines sunt hae quae sunt animae passiones, hae sunt res; tamquam rursus si diceret: quorum sunt similitudines ea quae in intellectibus atque animae passionibus sunt, illae sunt res. Sed de his disputationem trahere longius non uult. Ait enim: DE HIS QUIDEM DICTUM EST IN HIS QUAE SUNT DICTA DE ANIMA, ALTERIUS EST ENIM NEGOTII. Etenim aliud est principaliter de intellectibus animae disputare, aliud tantum sibi ad disputationem sumere, quantum ad logicae possit pertinere peritiam. Quare alterius negotii est principaliter de animae passionibus disputare.
EST AUTEM, QUEMADMODUM IN ANIMA ALIQUOTIENS QUIDEM INTELLECTUS SINE VERO VEL FALSO, ALIQUOTIENS AUTEM CUI IAM NECESSE EST HORUM ALTERUM INESSE, SIC ETIAM IN voCE; CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS VERITASQUE.
De enuntiatione dicturus in qua veritas et falsitas invenitur recte prius monstrare proponit, in qua prolatione vocum horum alterum id est aut veritas aut falsitas inveniri queat. Sed omnis vox animi sensa significat, quare ex animi intellectibus quidquid euenerit vocibus iudicatur. Ergo nunc hoc dicit: similitudo est, inquit, quaedam inter se intellectuum ƿ atque vocum: quemadmodum enim sunt quaedam simplicia quae ratione animi concipiuntur constitunuturque intellegentia mentis, in quibus neque veritas ulla neque falsitas invenitur, ita quoque in vocibus est. Simplex enim intellectus, ut verbi gratia hominis vel equi, neque falsitatem ullam retinet neque veritatem. Cum enim intellego simpliciter hominem, substantiam ipsam, nihil veri vel falsi in cogitatione retineo. Quod si cursum rursus animi cogitatione perspexero, cogitatio ipsa, quoniam simplicis rei tenet intuitum, a veritate et falsitate seclusa est. Sed quando cursum et hominem iunxero et ex his aliquid intellegentia mea fecero (idque si voce proferam, huiusmodi erit "Homo currit"), tunc ex hac substantiae et accidentis compositione et coniunctione huiusmodi intellectus fit, in quo vel falsitas possit esse vel veritas.
Ergo quemadmodum in intellectu sunt quaedam aliquotiens simplicia vero falsoque carentia, aliquotiens autem cum iam necesse est aut veritatem inesse intellectui aut falsitatem, sic est etiam in voce. Nam si simplicem intellectum et vero falsoque carentem vox proferat, ipsa quoque a veritate et falsitate relinquetur. Quod si huiusmodi proferat intellectum, qui in se verum falsumque contineat, ipsa quoque veri falsique retinet significationem.
Docuit autem per hoc quod ait: CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS verITASQUE – in qua prolatione vocis enuntiationes possimus invenire. Quotiens enim substantiam cum accidenti coniungimus ƿ atque componimus vel intellectum intellectui copulamus, ut fieri propositio possit in cogitatione, tunc fit idem in voce. Et est nunc affirmatio ut:

Homo currit

hominem quippe cursumque composui atque coniunxi et inde affirmatio nata est veritatem continens vel mendacium, nunc vero negatio, si huic adverbium negativum iunxero et substantiam ab accidente divisero atque disiunxero, ut est:

Homo non currit

non id quod est adverbium negativum, hominem a cursu divisit atque disiunxit factaque inde negatio rursus veritatem falsitatemue significans. Recte igitur dictum est circa compositionem quod est affirmatio vel divisionem quod est negatio veritatis falsitatisque constare naturam.
NOMINA IGITUR IPSA ET VERBA CONSIMILIA SUNT SINE COMPOSITIONE VEL DIVISIONE INTELLECTUI, UT HOMO VEL ALBUM, QUANDO NON ADDITUR ALIQUID; NEQUE ENIM ADHUC VERUM AUT FALSUM EST.
Nunc qui sit intellectus sine vero vel falso ordinata continuatione persequitur. Ea enim, inquit, quae simpliciter dicuntur, similia sunt simplicibus intellectibus, qui sine ulla compositione vel divisione animi puro capiuntur intuitu. Cum enim homo vel album ipsa quidem simplicia sint et significent aliquid, nihil tamen neque verum neque falsum designant. Omne enim simplex nomen vel verbum a veritate et falsitate secluditur. Atque ideo, quoniam (ut dictum est) quaecumque sunt in vocibus significant animae passiones, simplices voces et sine compositione vel divisione similes sunt his intellectibus quos sine compositione ƿ et divisione simplex intellegentia concipit.
In his enim atque in huiusmodi nulla neque veritas neque falsitas invenitur. Nisi enim aliquid addatur, ut id quod simplex intellegis vel per se constituas esse vel ei aliquid secundum esse coniungas, in his veritas et falsitas non erit. Cum enim simpliciter dico "homo", si non aliquid addidero, ut verbum est, ut fiat huiusmodi compositio:

Homo est

vel huiusmodi aliquid, ut:

Homo vivit

quod idem valet tamquam si dicamus:

Homo vivens est

ergo nisi aliquid huiusmodi fuerit adiunctum, quod intellectam rem vel per se es se constituat, ut:

Homo est

cum dico per se esse hominem designavi, vel iuncto accidenti tale aliquid apponatur, quod idem ei quod est esse significet, ut est:

Homo vivit

vita enim homini iuncta est et vivit idem designat quod vivens est, nulla veritas nec falsitas valet intellegi. Hoc autem convenientissimo monstrat exemplo.
HUIUS AUTEM SIGNUM HOC EST: HIRCOCERVUS ENIM SIGNIFICAT ALIQUID SED NONDUM VERUM VEL FALSUM, SI NON VEL ESSE VEL NON ESSE ADDATUR, VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS.
Magnam vim habet exempli huius subtilitas. Non enim sola illa nomina vel verba a veritate ac mendacio separata sunt, quaecumque simplicia sunt sed etiam illa quaecumque composita, si sint simpliciter dicta. Hircocervus enim compositum nomen est significans hircum et ceruum sed nisi ei aut esse aut non esse addatur, ut dicamus:

Hircocervus est

vel:

Hircocervus non est

nullus inde veri falsive intellectus ƿ poterit provenire. Ipsum enim quamquam sit compositum, tamen simpliciter dictum veritati et falsitati proximum non est. Si quis enim dicat tantum hircocervus, nihil enuntiat. Quod si nihil enuntiat, praeter veritatem falsitatemque quiddam compositum designans nomen auditor intellegit.
Quod vero ait VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS, ad hoc ualet, ne putaremus tunc solum fieri de nomine enuntiationem, cum ei praesens tempus adicitur, ut cum dicimus:

Hircocervus est

vel:

Hircocervus non est

in his iam veritas est aut falsitas. Sed non solum si praesens tempus designet propositio sed etiam si praeteritum, ut si quis dicat:

Hircocervus fuit

vel futurum, ut si quis dicat:

Hircocervus erit

enuntiationem facit. Ergo id quod ait VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS, huiusmodi est: simpliciter enim facta enuntiatio secundum praesens est. Etenim quod praesens dicimus tempus non est sed confinium temporum, tempus autem est futurum vel praeteritum.
Ergo non potest in eo quod est hircocervus veritas aut falsitas inveniri, nisi ei aut esse aut non esse addatur, vel praesens significans, quod est simpliciter, vel tempus, quod est praeteritum aut futurum. Si quis enim sic dicat:

Hircocervus est

simpliciter dixit id est secundum praesens, si quis autem:

Hircocervus erit (vel fuit)

secundum tempus futurum scilicet (et praeteritum).
Haec igitur quae erant utilia praelocutus ad definitionem nominis disputationis cursum intendit.

Perihermenias Liber 2

Latin English
NOMEN ERGO EST VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM ƿ PLACITUM SINE TEMPORE, CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA.
Omnis definitio genere differentiisque perficitur. Sumpsit ergo ad definitionem vocem nominis genus, caetera vero quae exsecutus est pro differentiis aggregavit. Est autem huius termini talis expositio: NOMEN, inquit, EST VOX. Sed vocum aliae sunt quae significant, aliae quae nihil significant. Nomen autem significat id cuius nomen est. NOMEN igitur EST VOX SIGNIFICATIVA. Vocum significativarum aliae sunt naturaliter, aliae non naturaliter. Naturaliter est vox significativa, ut ea quae dolores naturaliter monstrat aut gaudia, non naturaliter vero significativae voces sunt, quas secundum positionem esse dicimus. Secundum positionem vero sunt, quas ipsi sibi homines posuerunt, ut cum dixit aliquis primus qui rebus nomina condidit: haec substantia dicatur aurum, haec lapis, haec aqua, et alia similia. Tales igitur voces secundum positionem sunt hominum, et ita secundum positionem, quemadmodum ipsis hominibus placuit, a quibus nomina illa formata sunt.
Huiusmodi ergo voces, quae secundum positionem sunt, secundum ponentium placitum sunt. Sed nomen non naturaliter significat. Apud diversas enim gentes diversa sunt nomina. Quae autem apud diversos diversa sunt, ea non sunt naturaliter sed secundum placitum eorum qui posuerunt positionemque ponentium. Alioquin si naturaliter essent, quemadmodum ea quae dulcia sunt apud Romanos non eadem sunt apud Scythas amara nec acida sed apud ipsos quoque sunt dulcia et apud omnes ƿ gentes eodem modo: ita quoque omnia nomina si naturaliter essent, isdem omnes homines uterentur. Quare quoniam nomina naturaliter non sunt nec naturaliter significant, SECUNDUM PLACITUM sunt scilicet ponentium atque auctorum et a quibus nomina ipsa rebus impressa sunt. Est ergo nomen VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM.
Secundum placitum autem positionemque significantium vocum aliae tempus secum ad significationem trahunt, aliae praeter tempora praedicantur. Tempus secum trahunt, ut est "curro" et "lego" vel "cucurri" vel "legi" et quaecumque sunt verba. Omne enim verbum cum tempore est, nomina vero sine tempore sunt. Cum enim dico "Socrates" vel "albedo" vel aliquid huiusmodi, temporibus carent. NOMEN ERGO EST VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM SINE TEMPORE. Vocum significativarum secundum placitum sine tempore aliae sunt quarum partes extra significent, aliae quarum partes extra nihil designent. Haec namque vox quae est:

Socrates cum Platone aliisque discipulis

quae est oratio, et significativa est et secundum placitum, partes namque ipsius quae sunt nomina secundum placitum sunt, et sine tempore, nulla namque in ea ne imaginatio quidem temporis invenitur sed habet hoc quod partes eius extra significant.
Tota namque oratio est:

Socrates cum Platone aliisque discipulis

sed eius pars Socrates si a tota oratione disiuncta sit, significat aliquid. Nominis autem pars nihil extra significat; ipsius enim nominis quod est Socrates, ƿ quod disiunctum a tota conexione significat, partes nihil extra designant. Neque enim 'So' neque 'cra' neque 'tes' aliquid praeter totum nomen extra designant. Quare rectissime definito constituta est: nomen esse vocem secundum placitum designativam sine tempore, cuius partes nihil extra significent. Hoc autem propositis docet exemplis.
IN NOMINE ENIM QUOD EST EQUIFERUS FERUS NIHIL PER SE SIGNIFICAT, QUEMADMODUM IN ORATIONE QUAE EST EQUUS FERUS.
Si enim sit oratio quae dicat equus ferus; duas res significat: equum et ferum. Utrumque enim est unum substantia, alterum quale. Qui vero dicit equiferus, unum nomen est et ei unum quod significat subiectum est. Quccirca unum quoque permixtio ista significat. Quod si unum significat tota permixtio, pars inde separata nihil extra designat. In toto enim nomine quod est 'equiferus', consignificat quidem 'ferus', per se vero nihil significat. Quod si per se id quod dicimus 'ferus' aliquid significare arbitremur, non iam erit pars nominis sed ipsum erit integrum nomen et habebit partes 'fe' et 'rus'. Quocirca quoniam nominibus unum subiectum est et unum significat totum nomen, vel si sit aequivocum vel si non sit (canis enim cum sit aequivocum, semel totum latrabilem, secundo totum rursus marinum significat): quare quoniam quodlibet nomen unum aliquid significat totum, pars eius separata et velut a tota compositione seiuncta, ƿ in qua unum a]iquid consignificabat, nihil extra significat. Dat autem differentias simplicium nominum et compositorum. Dicit enim:
AT VERO NON QUEMADMODUM IN SIMPLICIBUS NOMINIBUS, SIC SE HABET ETIAM IN COMPOSITIS. IN ILLIS ENIM NULLO MODO PARS SIGNIFICATIVA EST, IN HIS AUTEM VULT QUIDEM SED NULLIUS SEPARATI, UT IN EQUIFERUS FERUS.
Simplicis, inquit, nominis, quoniam non constat ex aliis, partes ne imaginatione quidem significationis aliquid produnt, ut in eo nomine quod est homo neque 'ho' neque 'mo' quidquam significant nec significare putantur, idcirco quoniam simplex nomen est. In his vero quae composita sunt, quoniam ex duobus significativis in unam significantiam rediguntur, uult quidem significare aliquid pars sed nihil separatum designat. In eo enim quod est 'equiferus' dat quidem imaginationem aliquam significationis et putatur significare 'ferus' (hoc est enim quod dixit: VULT QUIDEM) sed nihil extra separatumque significat. Si enim hoc ipsum 'ferus' ut pars nominis dicatur, dimidium nomen dicitur eius quod est 'equiferus', dimidium autem nomen nihil designat. Ergo id quod dicimus 'ferus' cum alia parte nominis quae est equi unum consignificat 'equiferus', separatum autem nihil extra designat. Quod si rursus ipsum nomen extrinsecus, ƿ non in alterius nominis parte ponatur, significat velut nomen. Ergo non est similis in simplicibus nominibus compositisque partium significatio sed simplicium quidem nominum partes nec ipsae significant nec significare putantur, compositorum vero volunt quidem partes aliquid significare et dant significationis imaginationem et significare aliquid putantur sed nullius separati retinent significationem.
SECUNDUM PLACITUM VERO, QUONIAM NATURALITER NOMINUM NIHIL EST SED QUANDO FIT NOTA. NAM DESIGNANT ET INLITTERATI SONI, UT FERARUM, QUORUM NIHIL EST NOMEN.
Dixerat superius in definitione nomen esse secundum placitum, non natura. Hoc autem nunc diligentius monstrat dicens nihil esse nominum naturaliter. ATQUE ideo non illi sufficit ad definitionem, quod est significativa vox, nisi illud quoque adderet, quod secundum placitum uox significativa est. Alioquin multi inlitterati soni significant, ut sibilus aliquid interdum designat.
Ferarum quoque mutorumque animalium voces interdum aliqua significatione praeditas esse ƿ perspicimus. Quaedam enim vox canum iras significat, hinnitus quoque equorum saepe alterius equi consuetudinem quaerit. Sed haec naturaliter significant atque ideo nomina non sunt. Quod igitur naturaliter significat, nomen non est. Atque haec hactenus.
Nunc quemadmodum facta sit definitio videamus. Quod dixit nomen esse VOCEM, traxit a genere definitionem; quod SIGNIFICATIVAM esse consequenter apposuit, nomen ab non significantibus vocibus separavit; quod SECUNDUM PLACITUM, ab naturaliter significantibus vocibus nominis natura divisa est; quod SINE TEMPORE, ad verborum discrepantiam respicit; quod eius NULLAM PARTEM EXTRA SIGNIFICARE propositum est, idcirco dictum est, ut nomen ab orationibus distare videretur.
Hactenus quidem de tota nominis definitione tractatum est et quibus differentiis ab aliis vocibus distare possit explicitum est, nunc autem quae videntur in definitionem nominis incurrere an nomina sint, diligentius quaerit.
NON HOMO VERO NON EST NOMEN. AT VERO NEC POSITUM EST NOMEN, QUO ILLUD OPORTEAT APPELLARI. NEQUE ENIM ORATIO AUT NEGATIO EST SED SIT NOMEN INFINITUM.
Nunc disserit qualia esse arbitrari oportet, quae cum sub definitionem quidem nominis cadant, integra tamen nomina non esse videantur. Unde fit ut his diligentissime distributis integerrima nominis definitio concludatur. Hoc enim quod dicimus non homo quid sit ambigitur. Oratio enim non est. Omnis enim ƿ oratio verbis nominibusque coniungitur. Hoc autem quod dicimus 'non homo' duabus quidem partibus constat sed unum in se retinet nomen, verbum vero non habet. Negativa enim particula, quae est 'non', neque nomen est neque verbum. Rursus negatio non est. Omnis enim negatio verum falsumue significat. 'Non homo' vero quod dicimus neque verum est neque falsum. Nisi enim (ut supra ait) aliquid quod sit proximum ad id quod est esse addatur, nulla veritatis aut falsitatis ratio in qualibet orationis partium compositione perficitur. At vero nomen non est. Omne enim nomen unam rem significat definitam, ut cum dicimus 'homo' substantiam significat nec quamlibet sed rationalem atque mortalem. Eodem modo et caetera nomina. Qui vero dicit 'non homo', hominem quidem tollit, quid autem illa significatione velit ostendere, non definit. Potest enim quod homo non est et equus esse et canis et lapis et caetera quaecumque homo non fuerint. Quare quoniam id quod definite significare potest aufert in eo negativa particula, quid vero significare debeat definite non dicit sed multa atque infinita unusquisque auditor intellegit: dicatur, inquit, nomen infinitum. Hoc enim quod dicimus 'non homo' tam multa significat quam multa sunt quae a definitione hominis disinuguntur.
Sed hoc Aristoteles vocabulum, cum infinitum nomen vocaret, prunus invenit. Apud antiquiores enim ista quidem erat dubitatio sed huic differentiae, qua differt nomen definitum ab huiusmodi nomine quod cum negatione proponitur, impressum vocabulum non erat, quod ipse testatur dicens: AT VERO NEC POSITUM EST NOMEN, QUO ILLUD OPORTEAT APPELLARI. Nullus enim posuit vocabulum, quo oporteat appellari id quod dicimus non homo sed Aristoteles perspicaciter infinitum nomen huiusmodi praedicamentum censuit appellari.
CATONIS AUTEM VEL CATONI ET QUAECUMQUE TALIA SUNT NON SUNT NOMINA SED CASUS NOMINIS.
Omnis, inquit, casus alterius casus est. Itaque fit ut quicumque casus sit alterius inflexio videatur. Ergo quod dicimus huius Catonis vel huic Catoni vel alia huiusmodi casus nominamus, unde fit ut hi casus inflexiones quoque dicantur. Sed omnis inflexio alicuius inflexio est. Quod autem inflectitur ab eo quod ipsa inflexione fit prius est. Quare cum id quod dicimus Cato nomen sit et sit primum, distat inflexionibus suis. Inflexio autem nominativi genetivus et caeteri. Nullus enim dixerit recte nomina casus esse. Si enim id quod dicimus Cato alicuius casus sit, cuius casus esse possit oportet ostendi. Sed ante id quod dicimus Cato nullus praedicatur casus: igitur quoniam Cato nomen nullius inflexio est, nec omnino casus est. Caeteri autem casus qui dicuntur nominativi inflexione formantur: Catonis et Catoni et Catonem. Quare si distant ea quae ab inflexione nascuntur ab his quae inflectuntur, distant quoque hi omnes casus, qui sunt Catonis Catoni Catonem, eo quod est Cato, id est a nomine principali. Sed hic Cato nomen est, casus igitur nomina non sunt. Aliud est ƿ enim ipse casus, aliud cuius est casus. Quocirca si nominis haec omnia casus sunt, haec nomina non sunt. Atque ideo prudenter ueteres omnes casus genetivum, dativum, accusativum, uocativum, ablativum suis diversisque nominibus vocaverunt, primum vero alias rectum, quasi a nullo inflexum, alias nominis ipsius uocabulo nominativum dixerunt. Quare nunc hoc Aristoteles exsequitur, quia casus nominum videantur non esse nomina sed tantum nominum inflexiones id est casus.
RATIO AUTEM EIUS EST IN ALIIS QUIDEM EADEM SED DIFFERT QUONIAM CUM EST VEL FUIT VEL ERIT INUCTUM NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST, NOMEN VERO SEMPER; UT CATONIS EST VEL NON EST; NONDUM ENIM NEQUE VERUM DICIT NEQUE MENTITUR.
Ratio, inquit, id est definitio nominis et casus nominis eadem est. Nam sicut nomen vox significativa est secundum placitum sine tempore, ut eius pars nulla extra significet, sic etiam casus. Nam vox est et secundum placitum designativa et cuius separatae partes nihil designant. Ergo eadem definitio ratioque est nominis et casus nominis sed his una additur differentia, quod omne nomen cum eo quod dicitur est aut non est coniunctum aut affirmativam enuntiationem facit aut negativam, ut:

Socrates est

vel:

Socrates non est

Hic enim quoniam veritas aut falsitas incidit, enuntiationem esse necesse est; in ƿ casibus vero quamvis addas est aut non est, nulla inde affirmatio neque negatio fit. Neque enim ulla in hos veritas aut falsitas cadit. Si quis enim dicat:

Socratis est

vel:

Socratis non est

vel:

Catonis est

vel:

Catonis non est

quid sit vel non sit non apponens, cum simplici casu est aut non est iungens imperfectam faciet orationem falsitate ac veritate disiunctam. Quare nulla enuntiatio est. Ergo differt nomen casu, quod nomen quidem CUM EST aut NON EST iunctum aut verum aut falsum facit, casus vero NEC VERUM DICIT NEQUE MENTITUR. Etenim nullo alio addito trunca atque imperfecta sententia est. Sed quorsum istuc? Ut definitio scilicet nominis integerrima compleretur. Etenim iam nunc definitio nominis hoc modo est: nomen est vox significativa secundum placitum: sine tempore, cuius nulla pars significativa est separata, defimium aliquid significans, CUM EST aut NON EST iuncta faciens enuntiationem. Sed DE NOMINE hactenus, nunc verbum diligentissima definitione determinat.

Perihermenias Liber 3

Latin English
VERBUM AUTEM EST QUOD CONSIGNIFICAT TEMPUS, CUIUS PARS NIHIL EXTRA SIGNIFICAT.
Verbum distat a nomine hoc solo quod nomen sine tempore est, ut supra iam dictum est, verbum vim temporis in significationibus trahit. Et esset quidem plena definitio verbi, si alia in ea omnia quae in nomine ponerentur, hoc solo discrepante quod verbum ƿ consignificat tempus, essetque definitio ita: verbum est vox significativa secundum placitum cum tempore, cuius nulla pars extra significativa est. Sed quoniam sunt illa nomini verboque communia, proprium autem verbi consignificare tempus, a proprietate definiti verbum voluit definire. Diligenter autem ait CONSIGNIFICAT. Nam significant nomina tempus, ut dies vel annus, haec enim temporum nomina sunt; verbum autem consignificat tempus. Principaliter enim aut passionem designat aut actum, ut cum dico "Accuso" vel "Accusor" sed cum ipsa actus passionisque significatione vim quoque secum temporis trahit, ut ille actus aut passio praeter aut futurum aut praeteritum aut quod inter haec est esse non possit.
Sequitur: et est SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO DICUNTUR NOTA. Sensus huiusmodi est: omne, inquit, verbum significat aliquod accidens, quod accidens semper de altero praedicatur. Nam si omne verbum aut actionem aut passionem designat, actio vero et passio in acci dentibus numerantur omne verbum vim significat accidentis. Sed accidens semper de eo praedicatur quod sibi subiectum est, ut album de corpore et durum de ferro. Quare omnia verba eiusmodi aliquid designant, quae semper de altero praedicantur, quod per hoc scilicet dixit, quod ait verbum notam esse id est significationem eorum quae de altero praedicantur, quod idem valet tamquam si diceret: verbum semper accidentia significat, quorum haec natura est ut semper de altero ƿ praedicentur; cuius enim quaelibet res nota est, hanc ipsam quae nota est designat.
DICO AUTEM QUONIAM CONSIGNIFICAT TEMPUS, UT CURSUS QUIDEM NOMEN EST, CURRIT VERO VERBUM, CONSIGNIFICAT ENIM NUNC ESSE.
Supra in definitione proposuit nomen esse sine tempore, quod nunc quoque hoc monstrat exemplo et diligentissimo quidem. Nam idem praedicamentum ad nomen relatum sine temporis consignificatione monstratur, ad verbum vero videtur esse cum tempore. Cursus enim simpliciter dictus ut nomen et ut res propria sine tempore est, sin vero in actionem, quae verbi semper est, inducatur, mox proprietatem verbi ac temporis in se suscipit consignificationem. 'Currit' enim verbum est et significat actionem et cum eadem tempus ostendit, monstrat enim esse nunc id est praesens tempus. CONSIGNIFICAT autem idcirco dictum est, quoniam quod dicimus currit actum quidem quendam significat, cum eo vero actu in ipsa significatione verbi praesens tempus inducitur. Atque ideo diligenter ait consignificat. Et est haec verborum subtilitas in Aristotele mirabilis.
ET SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO DICUNTUR NOTA EST, UT EORUM QUAE DE SUBIECTO VEL IN SUBIECTO.
Semper, inquit, verbum ea significat quae de altero praedicentur. Quae sunt autem haec quamquam brevissime, ipse tamen ostendit. Est enim consuetudo ƿ Aristotelis ea quae accidentia sunt in subiecto esse dicere nec non etiam eadem ipsa accidentia de subiecto praedicari, idcirco quod omnia quaecumque accidentia sunt vel denominative vel quolibet alio modo et de subiecto praedicantur et in subiecto sunt. Nunc ergo hoc dicit: tale quiddam significat verbum, quod semper accidens sit, quod accidens vel in subiecto semper vel de subiecto praedicatur. Est alia quoque expositio hoc modo: de subiecto dicitur genus semper ad species. Ergo eorum quae sunt accidentia alia sunt individua, alia generalia. Et illa quidem quae sunt individua in subiecto tantum sunt, ut quodlibet particulari corpori accidens, alia vero sunt generalia accidentia, quae de allis accidentibus praedicantur ut de subiectis, ut est color. Color namque praedicatur de albedine et nigredine et caeteris. Ergo nunc omne, inquit, verbum quiddam quod de altero praedicetur significat. Sed hoc huiusmodi erit, quod aut particulare sit et in subiecto tantum sit, ut est currit, cursus enim de nullo alio subiecto praedicatur, nisi tantum in subiecto est, aut generale erit illud accidens et universale, ut de alio rursus accidenti praedicetur ut de subiecto, ut si dicam movetur. Hoc enim quod dicimus movetur de subiecto cursus praedicatur, qui currit enim movetur. Significat igitur verbum aut particulare accidens, quod est tantum in subiecto, aut universale, quod de alio accidente velut de subiecto praedicetur. Hactenus de definitione verbi distribuit. ƿ
Nunc vero, sicut in nomine, ea quae in verbum incidere poterant et verba non esse, a verbi ratione et proprietate disiungit.
NON CURRIT VERO ET NON LABORAT NON VERBUM DICO. CONSIGNIFICAT QUIDEM TEMPUS ET SEMPER DE ALIQUO EST, DIFFERENTIAE AUTEM HUIC NOMEN NON EST POSITUM; SED SIT INFINITUM VERBUM.
Sicut in nomine fecit, ita quoque in verbo ad integram definitionem verbi proprietatemque contendit. Ait enim non currit non esse verbum et idcirco quod verbum omne tinitum aliquid designat, non currit autem quemadmodum infinitum sit paulo post demonstrabitur. Quod neque oratio est. In hoc enim quod dicitur non currit neque duo verba sunt neque duo nomina neque nomen et verbum, quae sola possunt iungere orationem.
At vero negatio non est, etenim tota imperfecta sententia est. Sed neque huic, inquit, antiquiores posuere vocabulum. Haec enim differentia quae est non currit et non laborat, quae a verbo puro et simplici distat, nulla apud antiquiores vocabulo nuncupata est differentia. Differentiam autem vocavit id quod dicitur non currit et non laborat ab eo quod est currit et laborat. Sed quoniam his nullum est ab antiquis nomen impositum, Aristoteles nomen ipse constituit dicens: sit verbum infinitum. Alioquin maximam dubitationem facit huius praedicamenti similitudo, quod ipsum quidem praedicamentum vox est designativa secundum placitum et de altero praedicatur et consignificat tempus, idem scilicet quod verbum quod est currit. Sed hoc solo differre perspicitur, quod illud ƿ finitum verbum est, hoc infinitum. Cur autem infinitum est, continua oratione persequitur.
QUONIAM SIMILITER IN QUOLIBET EST, VEL QUOD EST VEL QUOD NON EST.
Infinitum, inquit, verbum est, quoniam cum de altero semper praedicetur (non currit enim de altero dicitur), tamen aeque vel de subsistente re vel de non subsistente praedicari potest, ut in eo quod est homo non currit. Homo res est subsistens: ergo dicitur id quod est non currit de homine id est de re subsistente. Rursus dicimus chimaera non currit. Chimaera vero non est nec omnino subsistit et potest de ea uere dici, quoniam non currit. Quod enim omnino non est, et non currit. Ergo id quod est non currit et de ea re quae subsistit atque est in rebus dicitur et de ea quae neque est neque esse poterit praedicatur; quare infinitum verbum dicatur. Nec solum hoc sed illud etiam, quod qui dicit currit rem quam quisque faciat definite significat, cum vero dicit:

Non currit

ipsum quidem cursum videtur auterre sed utrum sedeat, an iaceat, an ambulet, an quid aliud faciat non relinquit. Quare quoniam et ea quae sunt et ea quae non sunt infinita sunt et de his omnibus praedicatur quoniamque id quod tollit finitum est, quid vero ponat infinitum, propter haec verbum vocabitur infinitum.
SIMILITER AUTEM VEL CURRET VEL CURREBAT NON VERBUM EST SED CASUS VERBI. DIFFERT AUTEM ƿ A VERBO, QUOD HOC QUIDEM PRAESENS CONSIGNIFICAT TEMPUS, ILLA VERO QUOD COMPLECTITUR.
Ut in nomine fecit, cum casus a nominibus distribuit, ita quoque casus verborum nunc a verborum ratione disinugit curret enim quod in futurum est vel currebat quod praeteriti retinet partem vel cucurrit quod est integrum perfectumque praeteritum non sunt verba sed verborum casus. Praesens enim aut futurum exspectat aut praeteritum relinquit. Atque ideo futurum tempus ad praesens tendit, praeteritum a praesenti inchoat. Unde fit ut principaliter contineat verbum id quod est praesens, ut sit verbum integre quod praesens designat. Haec autem quae praeter praesens in aliqua significatione sunt non sunt verba sed verborum casus.
Hic quoque, sicut in nomine fecit, verborum et casuum differentiam prodit. Ait enim: omne verbum praesens significat tempus, casus vero verborum illud tempus significat, quod circa ipsum praesens est idque complectitur. Complectuntur autem id quod est praesens circaque ipsum sunt futurum et prapteritum tempus; inter utraque enim tempora praesens locatur. Quidquid ergo vel futurum tempus vel praeteritum significat, quae tempora praesens complectuntur et circa sunt' non verba sed verborum casus dicuntur. Est ergo integra definitio verbi: verbum est vox significativa secundum placitum cum tempore, cuius nulla pars extra significativa est separata, definitum aliquid ƿ significans, praesentis significationem tenens. Quoniam vero pars verbi nihil extra designet, ex eo manifestum est quod ne nominis quidem pars quidquam extra significat.
IPSA QUIDEM SECUNDUM SE DICTA VERBA NOMINA SUNT ET SIGNIFICANT ALIQUID. CONSTITUIT ENIM QUI DICIT INTELLECTUM ET QUI AUDIT QUIESCIT; SED SI EST VEL NON EST, NONDUM SIGNIFICAT.
Subtilissimum quidem ingreditur sensum sed est huiusmodi: omne, inquit, verbum per se et sine alterius coniunctione prolatum nominis quodammodo speciem tenet et vere nomen est. Cum enim dico:

Homo currit

tunc id quod dixi currit ad hominem referens integrum feci verbum, quoniam sine dubio semper de altero praedicatur. Sin vero per se dixero:

Currit

suum quiddam quodammodo facio ipsum currit cum nullo alio iungens et fit mihi nomen. Unde Graeci quoque his per se dictis verbis aliquotiens addunt articularia praepositiva, ut est:

*to trekein*
*tou trekein*

Si quis erum dicat:

Velocius est id quod est currere eo quod est ambulare

in illo nominativum iunxit articulum dicens id quod est currere, in illo vero ablativum dicens eo quod est ambulare; velut si quis in nomine dicat: id quod est scamnum levius est eo quod est ostium, hoc quod diximus id quod est scamnum ad ipsum scamnum articulare praepositivum iunximus, tamquam si diceremus hoc scamnum, et quod rursus diximus eo quod est ostium, tamquam si diceremus hoc ostio: ita quoque cum ƿ dicimus:

Velocius est id quod est currere eo quod est ambulare

hoc quod dicimus id quod est currere ita ponimus tamquam si dicamus hoc currere, et rursus eo quod est ambulare, tamquam si diceremus ablativo modo ab hoc ambulare, quasi translatum ad nomen sit dictumque hac ambulatione. Quare per se dicta verba nomina sunt.
Et est huius rei probatio quam ipse Aristoteles ponit. Cum enim simplex dicimus nomen, auditoris inchoat intellectus cum nostra prolatione et dum proferimus, dicentis sequitur vocem et tunc quiescit, cum illud nomen fuerit expletum. Cum enim dico hippo centaurus, ingreditur a prima syllaba audientis intellectus et usque ad finem totius nominis non quiescit. Ubi vero extremam audierit syllabam, mox quid dictum sit auditor intellegit et eius intellegentia conquiescit. Sic ergo et in verbo. Cum dicimus currere, intellectus quoque audientis per eas syllabas quae sunt cur et re et rursus re uadit sed ubi extremam audierit syllabam, mox totius verbi capiens significationem intellectus quiescit.
Ergo verbum per se dictum nomini simile est et est quodammodo nomen. Sicut enim in nomine is qui dicit intellectum audientis ultimae syllabae prolatione et totius nominis perfectione constituit et is qui audit quiescit et ultra eius intellegentia non progreditur: ita quoque et verbum si per se dicatur audientis constituit intellectum. Quod si cum alio coniungatur, nondum tota intellegentia constituitur audientis. Ut cum dico:

Socrates ambulat

in solo ambulat, quod est verbum, non consistit perfecta sententia nisi in toto, quod est:

Socrates ambulat

Rursus ƿ cum dico:

Ambulare moveri est

non in unoquoque horum verbo sententia constituta est sed in tota oratione conquiescit auditor, idcirco quoniam, si verbum de altero subiecto praedicetur, utriusque significationem verbi inugit auditor et non per se verbum ipsum considerat quod dicitur sed ad alterum refert, ut:

Ambulare moveri est

ambulationem ad motum, vel:

Socrates ambulat

ambulationem ad Socratem. Tunc ergo fit integrum verbum, cum refertur ad alterum. At si simpliciter praedicetur verbum nomen est, idcirco quod sicut nomen dictum ita quoque verbum audientis constituit intellectum.
SED SI EST VEL NON EST, NONDUM SIGNIFICAT; NEQUE ENIM ESSE SIGNUM EST REI VEL NON ESSE.
Sed quamquam nomen sit, inquit, verbum et aliquid definite significet per se dictum, solum tamen non faciet enuntiationem neque verum aliquid falsumue constituet. Hoc est enim quod ait: SED SI EST VEL NON EST, NONDUM SIGNIFICAT, ad affirmationem referens quod dixit SED SI EST, ad negationem quod ait VEL NON EST. Nihil enim horum significat per se verbi praedicata prolatio. Cum enim dico currit, hoc ipsum currit significat quidem aliquid SED SI EST AUT NON EST NONDUM SIGNIFICAT; NEQUE ENIM ESSE SIGNUM EST REI AUT NON ESSE. Quod tantum ualet tamquam si dicam: id quod dico currit non significat esse ipsum cursum aut non esse. Si enim significaret, ita diceretur: currere est vel currere non est. Nunc autem currit non designat esse ipsam ƿ rem vel non esse. Dicitur enim solum et est intellectus quidam sed neque affirmationem significat neque negationem, idcirco quod neque ponit rem esse nec eam interimit. Quod per hoc monstravit quod ait: NEQUE ENIM ESSE SIGNUM EST REI VEL NON ESSE, id est neque enim quodlibet verbum ita praedicatur, ut signum sit rei illius de qua praedicatur, quoniam est vel quoniam non est.
NEC SI HOC IPSUM EST PURUM DIXERIS. IPSUM QUIDEM NIHIL EST, CONSIGNIFICAT AUTEM QUANDAM COMPOSITIONEM, QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLEGERE.
Est verbum inuctum cum alio verbo vel nomine solet facere propositionem, ut:

Homo est

vel:

Currere est

ipsum autem est purum si dictum, inquit, fuerit, neque verum est neque falsum, a quo omnes paene enuntiationes fiunt, quae sunt simplices. ERGO NEC SI HOC IPSUM EST PURUM DIXERIS, esse aliquid aut non esse significat, id est aut affirmat aut negat, idcirco quod ipsum est simpliciter dictum NIHIL EST, non quod omnino nihil significet sed quod nihil neque veritatis habeat neque falsitatis, id est non nihil est ad significationem sed ad veritatis falsitatisque significationem, de qua nunc tractabitur.
Cur autem nihil veri falsique monstraret, ostendit. EST enim duobus modis dicitur, ut verum falsumque designet: aut cum unam rem quamlibet propria compositione constituit, ut cum dico:

Homo est

ipsum est cum homine iunctum atque compositum esse hominem constituit et fit exinde enuntiatio; aut rursus cum duae ƿ res per ipsius verbi compositionem copulationemque iunguntur, ut est:

Homo animal est

Homo namque et animal copulantur atque iunguntur per id quod dicitur homo animal est. Ergo si omnis veri falsique in enuntiatione significatio eius quod dicitur est in compositione est, cum aut sua compositione aliquid esse constituit aut duas res copulat atque componit, vis eius quae in enuntiationibus propositionibusque monstratur in veri falsique scilicet designatione praeter ipsas compositiones, in quibus hoc solet efficere, nulla est. Atque hoc est quod ait: CONSIGNIFICAT AUTEM QUANDAM COMPOSITIONEM, QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLEGERE. Cum enim dico "est" nihil significavi quid sit aut non sit. Quod si faciam enuntiationem, componam necesse est, ut homo est aut ut homo animal est. Quare si omnis eius vis in veri falsique enuntiatione ad compositionem refertur, cum praeter compositionem dicitur, quod in compositione designare potest, id praeter compositionem non designat, potest autem compositione facta verum falsumque in enuntiatione monstrare. Haec igitur sine compositis in verbo 'est' nullus valet advertere. Recte igitur dictum est consignificare quandam compositionem, quae sine compositis intellegi non valeret.

Perihermenias Liber 4

Latin English
ORATIO AUTEM EST VOX SIGNIFICATIVA, CUIUS PARTIUM ALIQUID SIGNIFICATIVUM EST SEPARATUM, UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO.
Omne quod compositum est eorum suscipit naturam ex quibus totum compositi ipsius corpus efficitur. Quare quoniam oratio verbis constat atque nominibus, ƿ quae significativa sunt, recte oratio quoque significativa esse definitur. Sed distat oratio his ex quibus ipsa effecta est id est nominibus atque verbis, quod eorum partes nihil extra designant, orationis vero pars aliquid separata significat. Nam si nomen et verbum partes orationis sunt, haec autem per se significant, non est dubium separatas partes orationum significare. Quo modo autem designant, sequenti determinatione monstravit. Significant igitur partes orationum UT DICTIO semper, NON semper UT AFFIRMATIO.
Nunc autem dictionem dicit simplicem verbi aut nominis nuncupationem. Sunt enim quaedam orationes, quarum partes ita significant quasi affirmatio, ut in ea oratione quae est:

Si dies est, lux est

id quod dicimus "Lux est" totius orationis pars est et ita est significativa ut quaedam affirmatio. Sed non omnis oratio affirmationem habet in parte. Haec enim ipsa quae dicit "Lux est", habet in partibus id quod dicimus lux et rursus id quod dicimus est sed neutra ipsarum affirmatio est sed tantum simplex dictio. Omnis ergo oratio dictionem quidem habet in parte, non vero omnis oratio affirmationem. Recte igitur dixit partes orationis significare UT DICTIONEM, NON UT AFFIRMATIONEM. Quid autem sit dictio, ipse paulo post clarius demonstravit.
UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO. DICO AUTEM, UT HOMO SIGNIFICAT ALIQUID SED NON QUONIAM ƿ EST AUT NON EST SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO, SI QUID ADDATUR.
Quod supra proposuit dicens orationis partes ut dictionem significare, NON UT AFFIRMATIONEM, hoc convenienti monstravit exemplo: homo, inquit, dictio est et est pars orationis, si in tota oratione ponatur, ut est:

Homo animal est

Ergo id quod dicimus homo dictio quaedam est sed affirmatio non est. Cum ergo nomen hoc id est homo pars orationis sit et affirmatio non sit, docetur verum esse quod dicitur orationis partes significare UT DICTIONEM, NON UT AFFIRMATIONEM. Docet autem illa res nomen hoc affirmationem non esse, quod in affirmatione semper veritas aut falsitas invenitur, nomen vero simpliciter dictum neque verum neque falsum est. Quare nomen hoc id est homo ut affirmatio non significat sed designat aliquid simplex, significat igitur aliquid ut dictio. Haec autem dictio, si ei aliquid addatur, ut est verbum aut quodlibet verbum aliud quod enuntiationem possit efficere, erit affirmatio. Si enim quis dicat:

Homo est

vel:

Homo vivit

fit affirmatio.
Atque hoc est quod ait: sed erit affirmatio vel negatio, si quid addatur. Si enim aliquid ita apponatur vel appositum ita negetur, ut enuntiatio constitui possit, affirmatio negatione perficitur. Si quis enim dicat:

Homo vivit

affirmatio est;

Homo non vivit

negatio est. Docet autem dictionem esse vocem secundum positionem per se significantem per hoc quod ait: SED NON UNA HOMINIS SYLLABA. Una ƿ enim hominis syllaba dictio non est, idcirco quod nihil per se separata significat, ut 'ho'. Si quis enim ab eo quod est homo tollat syllabam ut 'ho' et 'mo' et in caeteris quae supra ostendimus, omnis eiusmodi pars quae per se nihil significat non est dictio sed tantum in toto nomine quiddam positum designat et consignificat, ut in eo quod ipse ponit exemplo:
NEC IN EO QUOD EST SOREX REX SIGNIFICAT SED VOX EST NUNC SOLA. IN DUPLICIBUS VERO SIGNIFICAT QUIDEM SED NON SECUNDUM SE, QUEMADMODUM DICTUM EST.
In eo, inquit, quod est sorex, rex videtur quidem aliquid significare sed cum toto nomine consignificat potius quam quidquam per se ipsum designat, quemadmodum supra iam dictum est. Docuit enim supra partes nominis nihil omnino significare separatas. Quod ergo dicit SED NON SECUNDUM SE, id est in eo quod est sorex rex per se nihil significat sed tantum quiddam consignificat, quod cum tota nominis compositione designat, cum et 'so' syllaba et 'rex' iuncta in unum id quod est sorex in tota syllabarum coniunctione designet.
EST AUTEM ORATIO OMNIS QUIDEM SIGNIFICATIVA NON SICUT INSTRUMENTUM SED, QUEMADMODUM DICTUM EST, SECUNDUM PLACITUM. ƿ
Plato nomina naturalia esse constituit et hoc hinc probare contendit, quod quaedam supellex et quodammodo instrumentum sint invicem sensa prodendi. Naturalium vero supellectiles sunt naturales: ut oculi instrumenta quidem sunt videndi, qui visus res naturalis est, quare oculos quoque naturales esse necesse est: ita etiam oratio rerum naturalium supellex est atque instrumentum id est sententiarum, quare ipsa quoque est naturalis. Aristoteles autem dicit non secundum naturam esse orationem SED SECUNDUM PLACITUM. Quocirca nec esse orationem supellectilem naturalem. Quod enim dicit NON SICUT INSTRUMENTUM, non dicit non per hoc instrumentum sensa proferri sed tantum rem esse orationem secundum positionem, per quam proprias sententias demonstremus. Cuius enim rei partes ad placitum sunt, ipsa quoque est ad placitum. Sed orationis partes nomen et verbum sunt, haec autem sunt ad placitum, non natura: oratio igitur ipsa secundum placitum positionemque est sed non est naturaliter constituta. Est autem integra definitio orationis haec: oratio est vox significativa secundum placitum, cuius partes aliquid extra significent.
ENUNTIATIVA VERO NON OMNIS SED IN QUA VERUM VEL FALSUM INEST. NON AUTEM IN OMNIBUS, UT DEPRECATIO ORATIO QUIDEM EST SED NEQUE VERA NEQUE FALSA.
Orationis (ut supra iam diximus) multae sunt ƿ species. Est enim oratio prima optativa, ut:

Utinam tibi istam mentem di immortales duint!

secunda vocativa, ut:

Heus tu

tertia imperativa, ut:

Cape, da hoc Dorcio

quarta deprecativa, ut:

Iuppiter omnipotens et reliqua

quinta enuntiativa, ut:

Dies est
Dies non est

Sed in hac sola specie orationis veritas et falsitas inest, in illis vero caeteris minime. Volens autem Aristoteles ostendere multas esse orationes et non omnem orationem esse enuntiativam hoc addidit: DEPRECATIO ORATIO QUIDEM EST SED NEQUE VERA NEQUE FALSA. Etenim deprecatio in orationis speciebus ponitur sed nulla in ea veritatis natura falsitatisque cognoscitur.
ET CAETERAE QUIDEM RELINQUANTUR; RHETORICAE ENIM VEL POETICAE CONVENIENTIOR CONSIDERATIO EST; ENUNTIATIVA VERO PRAESENTIS EST SPECULATIONIS.
Deprecativam, inquit, et optativam et vocativam atque imperativam poetis atque oratoribus relinquamus. Illis enim vel ad imitandos vel ad movendos adfectus caeterae orationis species adsumuntur. Nos vero philosophi, quibus veritatis et falsitatis discretio curae est, de illa sola oratione tractamus in qua utrumlibet horum possit agnosci. In enuntiatione vero ƿ aut veritas inest aut falsitas. Quocirca nos quoque de enuntiatione tractemus.

Perihermenias Liber 5

Latin English
EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO; ALIAE VERO CONINUCTIONE UNAE.
Enuntiativarum orationum aliae sunt per se unae ut est:

Homo animal est

aliae coninuctione unae, ut est:

Si homo est, animal est

"Homo est" enim et "Animal est" duae sunt sed addita coniunctione quae est si una redditur. Earum autem quae unae sine coniunctione sunt prima est affirmatio, secunda negatio. Hoc enim tollit negatio quod affirmatio ante constituit et hoc negatio dividit quod illa coniunxit enuntiativarum igitur orationum earum quae sunt per se unae prima est affirmatio, deinde negatio. Aliae vero sunt non per se unae sed cum plures sint naturaliter' unae fiunt coninuctione.
NECESSE EST AUTEM OMNEM ORATIONEM ENUNTIATIVAM EX VERBO ESSE VEL CASU. ETENIM HOMINIS RATIO, SI NON AUT EST AUT ERIT AUT FUIT AUT ALIQUID HUIUSMODI ADDATUR, NONDUM EST ORATIO ENUNTIATIVA.
Aristotelis Graecus textus non habet ita ut nos supra posuimus sed hoc modo: ETENIM HOMINIS, SI NON AUT EST AUT ERIT AUT FUIT et caetera, subintellegendum relinquente philosopho, quod de ratione diceret id est definitione quam Graeci *logon* dicunt. Sed ƿ cum supra de oratione tractasset, quae apud illos eodem modo *logos* vocatur, dum de hominis ratione id est definitione vellet dicere, quoniam non significat verum vel falsum, nisi ei aut est aut fuit addatur, communione vocabuli usus ad *logon* de quo superius tractabat rettulit, ut non orationem intellegeremus sed potius rationem. De qua re illis nunc satisfacimus, si qui Graecae orationis periti nos forte culpabunt, cur quod illic non fuit nostrae translationi adiecerimus. Nos enim ad faciliorem intellectum Latinae orationi famulantes hoc apposuimus, quia de oratione loquentibus intellectus ad rationem, nisi id esset adiectum, transferri non poterat.
Totum vero quod dicit tale est: enuntiativae orationes si sunt simplices, has verba constituunt. Ex duobus enim nominibus solis enuntiatio non fit, ex nomine autem et verbo fit, ut est:

Homo vivit

Fit quoque ex solis verbis, ut est:

Ambulare moveri est

Fit etiam ex casu verbi, ut:

Socrates fuit

vel:

Dies erit

Erit enim et fuit verbi casus sunt. Quocirca enuntiativam orationem simplicem sola maxime verba constitnunt. Eorumque ponit exemplum, in quo cum plura sint nomina, nisi addito tamen verbo in enuntiationis proprietatem et significantiam non venit, ut est definitio hominis. Ratio enim hominis est speciei hominis definitio. Cui si non aut est aut non est aut aliquid huiusmodi addatur, enuntiatio esse non poterit. Nam si quis ƿ dicat animal rationale mortale, nulla in eo adhuc aut falsitas aut veritas intellegitur. Si vero addatur est, ut sit animal rationale mortale est, enuntiatio sine ulla dubitatione perficitur. Solum igitur verbum enuntiativam simplicem continet orationem.
QUARE AUTEM UNUM QUIDDAM EST ET NON MULTA ANIMAL GRESSIBILE BIPES, NEQUE ENIM EO QUOD PROPINQUE DICUNTUR UNUM ERIT, EST ALTERIUS HOC TRACTARE NEGOTII.
Cum de simplicibus atque unis orationibus loqueretur, definitionem hominis interposuit, de qua nunc hoc dicit: ita quidem interposita est definitio hominis, tamquam si una esset oratio, cur autem una sit oratio, nunc, inquit, dicere intermittimus. Neque enim idcirco una esse putanda est, quia continve dicitur et sibimet propinque animal gressibile bipes. Posset enim videri horum continua et sub uno prolatio unam facere enuntiationem sed hoc Aristoteles negat. Nam non idcirco una oratio est, quia propinque et continve dicitur, cur autem una sit, alterius est hoc tractare negotii. Et de eo disputat in his libris quos *Meta ta physika* inscripsit, quod est opus philosophi primum. Nobis autem hoc in secunda editione monstrandum est.
EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE ƿ UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA, PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE.
Duplicem modum unarum multarumque orationum esse denuntiat. Est namque una oratio vel cum unam rem significat vel cum coniunctione una est, ut est ea quae dicit:

Animal rationale mortale homo est

Hanc enim huius orationis sententiam nullus in multas significationes diducere poterit sed unum quiddam significat et est praeter coniunctionem. Alia vero oratio est una, quae per coniunctionem una est, ut:

Si dies est, lux est

Est ergo una oratio quae vel unam rem significat vel coniunctione iungitur. Plures autem sunt quae plura significant, ut est:

Canis movetur

Hanc enim potest et ad latrabilem et ad marinum et ad caelestem auditor advertere atque ideo, quoniam multa significat, non est una oratio sed plures. Sunt quoque orationes per se plures et numero et significatione, quae nulla coniunctione copulantur, ut si quis dicat:

Sol est, pax erit, nox est, caelum voluitur

Haec cum plura significent, nulla tamen coniunctione iunguntur atque ideo plures orationes vocantur. In summam igitur unarum orationum aliae sunt significatione unae, aliae coniunctione; non unarum vero orationum aliae sunt significatione plures, aliae eo quoniam nulla coniunctione copulantur.
NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA, QUONIAM NON EST DICERE SIC ALIQUID SIGNIFICANTEM ƿ voCE ENUNTIARE, VEL ALIQUO INTERROGANTE VEL NON SED IPSUM PROFERENTEM.
Per hanc sententiam simplex dictio quid sit exponit. Dicit enim verbum nomenque dictiones videri solum, non etiam affirmationes atque huius sententiae causam subnectit. Idcirco enim verba et nomina dictiones solum sunt, quoniam cum dicta fuerint simplicia sive aliquo proferente vel sponte dicente sive ad alterius interrogationem aliquo respondente neque verum ex his neque falsum valet intellegi. Si quis enim per se dicat "Socrates" vel rursus per se solum simplexque "ambulat", neque verum efficit neque falsum. Sin vero alio interrogante Socratesne ambulet ille respondeat ambulat, si huic ipsi verbo per se quis animum uelit advertere quod dixit ambulat, enuntiatio nulla est. Quod si cum superiore interrogatione coniungat, tunc ex interrogationis et responsionis coniunctione enuntiatio nascitur. Solum autem nomen vel verbum neque dicente aliquo et sponte proferente nec respondente potest quisquam dicere, quoniam enutiatio facta est. Et sensus quidem huiusmodi est ordo autem verborum talis est: NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA, QUONIAM SIC ALIQUID SIGNIFICANTEM voCE id est nomen aut verbum simpliciter proferentem NON EST DICERE ENUNTIARE. Non enim possumus dicere, quod aliquid enuntiet is qui simplex nomen aut simplex protulit verbum, sive alio interrogante vel non interrogante sed ipso sponte proferente. ƿ
HARUM AUTEM HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO, HAEC AUTEM EX HIS CONIUNCTA VELUT ORATIO QUAEDAM IAM COMPOSITA.
Nunc quid sit oratio simplex compositaque declarat. Est enim simplex oratio quae duobus terminis constat. Termini autem sunt nomina et verba, quae in simplici propositione praedicamus, ut in eo quod est:

Socrates disputat

Socrates et disputat termini sunt. Et qui minor terminus in enuntiatione proponitur, ut Socrates, subiectus dicitur et ponitur prior; qui vero maior, praedicatur et locatur posterior ut disputat. Quaecumque ergo propositio ex uno subiecto et ex uno praedicato facta est, illa simplex enuntiatio nuncupatur. Atque hoc est quod ait: HARUM AUTEM ID EST ENUNTIATIVARUM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO, ut unum praedicatum quod est ALIQUID DE UNO subiecto quod est DE ALIQUO praedicetur.
Hoc autem pertinet ad affirmationem, ut ALIQUID DE ALIQUO praedices, ad negationem vero, ut unum aliquid ab uno aliquo praedicando disiungas, ut in eo quod est:

Socrates non disputat

disputare unum terminum a Socrate alio termino praedicando disiunxi.
Aliae vero sunt orationes enuntiativae, quae compositae nominantur, quae ex simplicibus orationibus componuntur, ut est:

Si dies est, lux est

"Dies est" et "Lux est" duae sunt simplices enuntiativae orationes, idcirco quod binis terminis constant; ex duabus autem simplicibus orationibus tota haec oratio est, quae dicit:

Si dies est, lux est

Hoc est ƿ enim quod ait: HAEC AUTEM EX HIS CONINUCTA id est ex simplicibus orationibus enuntiativis VELUT ORATIO IAM COMPOSITA; quippe quarum totum corpus ex his iungitur, quas simplices esse supra iam docui.
EST AUTEM SIMPLEX ENUNTIATIO VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT.
Postquam de compositis orationibus simplicibusque tractavit, definitionem enuntiationis ingreditur. Ait enim: enuntiatio est vox significans affirmationem vel negationem, vel in praeteritum vel in praesens vel in futurum tempus. Quod enim dixit DE EO QUOD EST, ad affirmationem rettulit; quod addidit VEL NON EST, ad negationem; quod vero secutus est QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT, ad singulorum temporum rettulit rationem. Sive enim aliquis sic dicat:

Socrates vivit
Socrates non vivit

sive:

Socrates vixit
Socrates non vixit

vel sic:

Socrates victurus est
Socrates victurus non est

quoniam affirmatio est aut negatio quoniamque quaelibet ipsarum in aliquo temporum est, quae dividuntur in futurum, praesens ac praeteritum, plenam retinet simplicis enuntiationis naturam.

Perihermenias Liber 6

Latin English
AFFIRMATIO VERO EST ENUNTIATIO ALICUIUS DE ALIQUO, NEGATIO VERO ENUNTIATIO ALICUIUS AB ALIQUO.
Ad affirmationis et negationis determinationem enuntiationis nomen sumpsit ut generis. Est autem ƿ affirmatio quotiens aliquid de aliquo cum eo quod est esse praedicamus, ut cum dicimus:

Homo animal est

animal de homine praedicavimus; quotiens autem aliquid ab aliquo praedicando disiungimus, negatio est, ut :

Homo lapis non est

lapidem enim ab homine disiunximus. Quare recta affirmationis et negationis facta est definitio.
QUONIAM AUTEM EST ENUNTIARE ET QUOD EST NON ESSE ET QUOD NON EST ESSE ET QUOD EST ESSE ET QUOD NON EST NON ESSE, ET CIRCA EA QUAE SUNT EXTRA PRAESENS TEMPORA SIMILITER OMNE CONTINGIT QUOD QUIS AFFIRMAVERIT NEGARE ET QUOD QUIS NEGAVERIT AFFIRMARE: QUARE MANIFESTUM EST, QUONIAM OMNI AFFIRMATIONI EST NEGATIO OPPOSITE ET OMNI NEGATION) AFFIRMATIO. ET SIT HOC CONTRADICTIO, AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITAE.
Nunc dividit enuntiationes, vel quae de his fieri possum rebus quae sunt vel quae de his quae non sunt, sive in affirmatione sive in negatione. Dicit enim, quondam est enuntiare quod est non esse, ut si quis dicat:

Nullus homo animal est

Hoc enim quod est non esse proposuit. Haec est falsa negatio. Et quod non est esse, ut si quis dicat:

Omnis lapis animal est

Quod enim non est esse constituit et haec est falsa affirmatio. Et quod est esse, ut si quis dicat:

Omnis homo animal est

Quod enim est esse confirmat et haec est affirmatio vera. Et quod non est non esse, ut si quis dicat:

Nullus lapis animal est

Quod enim non est non esse ƿ proposuit et haec est vera negatio. Et non solum hoc in praesenti tempore sed circa ea quoque quae praeter praesens sunt tempora. Hoc autem tantum valet ac si diceret: hoc non modo in praesenti tempore ita enuntiari potest, ut sit et vera et falsa negatio et rursus vera falsaque affirmatio sed etiam in praeteritum et futurum, quae extra praesens tempus sunt. Similiter enim omne contingit quod affirmatur negare et quod negatur ab alio alium rursus affirmare. Quod si omni veritati falsitas opponitur, est autem et affirmationis et negationis falsa proferre, constat quod omni negation) affirmatio et omni affirmationi negatio opponitur.
Hinc ergo quid sit quod dicitur contradictio declaratur. Est enim contradictio affirmationis et negationis oppositio. Cum enim quis affirmat quod alius negat, ipsa utrarumque propositionum pugna contradictio nominatur. Atque hoc est quod ait: ET SIT HOC CONTRADICTIO, AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITAE. Cum enim affirmatio negationi opponitur, contradictio est. Sed quae sit affirmatio opposite negation) aut quae sit harum propositionum oppositio, in sequentibus prodit. Neque enim quaelibet negatio cuilibet affirmationi opposite est sed tantum quas in sequentibus ipse determinat. Quocirca erit contradictio affirmatio et negatio oppositae. Quae sint autem oppositae, sequens expositionis ordo contexit.
DICO AUTEM OPPONI EIUSDEM DE EODEM, NON AUTEM AEQUIVOCE ET QUAECUMQUE CAETERA TALIUM ƿ DETERMINAMUS CONTRA SOPHISTICAL IMPORTUNITATES.
Fieri tunc oppositionem in affirmationibus negationibusque demonstrat, cum idem subiectum idemque praedicatum in negatione sit, quod quilibet in affirmatione proposuit. Oportet enim semper, si opposite est affirmatio negation), unam esse veram, alteram falsam. Quod si utraeque falsae sunt aut utraeque verae, non sunt oppositae. Neque enim se perimunt. Si autem una sit falsa, alia vera, tunc vera perimit falsam et si illa fuerit vera, alia mox a veritate discedit. Quod si in qualibet affirmatione aut subiectum aut praedicatum fuerit aequivocum, non sunt oppositae. Si quis enim dicat:

Alexander Helenam rapuit

et hoc negetur:

Alexander Helenam non rapuit

quondam Alexander nomen aequivocum est, potest utrumque esse verum, et negatio, si de Alexandro Magno loquatur, et affirmatio, si de Alexandro Troiano proponat.
Quare non sunt hae oppositae. Illas autem esse dicit oppositas quaecumque eiusdem praedicati habent oppositionem de eodem subiecto, ut ibi nulla aequivocatio diversitatis causa sit. Hoc enim est quod ait: DICO AUTEM OPPONI EIUSDEM DE EODEM, NON AUTEM AEQUIVOCE, ut eiusdem praedicati sit oppositio in negatione, quod fuit in affirmatione, et de eodem subiecto fiat negatio, de quo ante facta est affirmatio.
Sed diligentius haec in ƿ libro quem *Sophistikon elenchon* inscripsit edisserit. Illic enim sophistarum, quos fallaces argumentatores Latine possumus dicere, qui per huiusmodi propositiones quae verum inter se falsumque non dividunt mendaces colligunt syllogismos, argumenta distinxit, quibus capere respondentem atque innectere consuerunt.
Ergo nunc hoc dicit etiam illa esse observanda quae contra argumentatorum importunitatem determinata sunt. Quae vero sunt illa, dicenda a me secundae editionis textus exspectet.

Perihermenias Liber 7

Latin English
QUONIAM AUTEM SUNT HAEC QUIDEM RERUM UNIVERSALIA, ILLA VERO SINGILLATIM; DICO AUTEM UNIVERSALE QUOD IN PLURIBUS NATUM EST PRAEDICARI, SINGULARE VERO QUOD NON.
Omnis propositio quemadmodum fiat ostendit. Secundum res enim quae significantur propositionis natura perspicitur. Rerum autem alia sunt universalia, alia particularia. Universale est quod de pluribus praedicatur, ut homo de pluribus dicitur et est universalis. Singillatim vero est, ut quaelibet res individua, evius nulla praedicatio ad sibimet subiecta perveniat, ut Plato vel Socrates. Horum autem naturam docet exemplis. Ait enim: UT HOMO QUIDEM UNIVERSALE, PLATO VERO EORUM QUAE SUNT SINGULARIA. Nam si hoc est universale quod de pluribus praedicatur, homo universale est, de pluribus enim individuis dicitur. Quod si hoc rursus est singulare quod de nullo alio praedicatur, Plato singularis est. ƿ Individua namque de nullis aliis praedicantur. Quoniam ergo sunt quaedam rerum universalia, alia vero singularia, manifestum est, quoniam omnis affirmatio aut negatio per haec constituitur.
NECESSE EST AUTEM ENUNTIARE QUONIAM INEST ALIQUID AUT NON ALIQUOTIENS QUIDEM EORUM ALICUI QUAE SUNT UNIVERSALIA, ALIQUOTIENS AUTEM EORUM QUAE SUNT SINGULARIA.
Omnis namque propositio aut singulare habet aut universale subiectum, sive affirmatione adnuat sive abnuat negatione. Si quis enim dicat:

Homo animal est
Homo animal non est

universalem rem id est hominem animal aut esse aut non esse proposuit. Atque hoc est quod ait: NECESSE EST AUTEM ENUNTIARE QUONIAM INEST ALIQUID AUT NON ALIQUOTIENS QUIDEM EORUM ALICUI QUAE SUNT UNIVERSALIA. Homo enim cum sit universale, animal illi inesse affirmatio proposuit quae dixit:

Homo animal est

et non inesse negatio quae ait:

Homo animal non est

Si vero aliquis sic dicat:

Socrates disputat
Socrates non disputat

alicui eorum quae sunt singularia esse et non esse coniunxit. Et hoc est quod ait: ALIQUOTIENS AUTEM EORUM QUAE SUNT SINGULARIA. Nam cum Socrates singulare quiddam sit, disputatio ei ab affirmatione iuncta est sed a negatione seiancta.
SI ERGO UNIVERSALITER ENUNTIET IN UNIVERS ALI QUONIAM EST AUT NON, ERUNT CONTRARIAE ENUNTIATIONES. DICO AUTEM IN UNIVERSALI ENUNTIATIONEM UNIVERSALEM, UT OMNIS HOMO ALBUS EST, NULLUS HOMO ALBUS EST. QUANDO AUTEM IN UNIVERSALIBUS ƿ NON UNIVERSALITER, NON SUNT CONTRARIAE, QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA.
Omnis affirmatio omnisque negatio aut universalis est aut particularis aut indefinita. Universalis est affirmatio, ut si quis dicat:

Omnis homo animal est

Cum sit enim universale subiectum homo (de multis enim praedicari aliis potest), universaliter praedicatum est. Diximus enim:

Omnis homo animal est

nec solum hominem, quod est universale, posuimus sed etiam omnem, et universale id est omne adiecimus universali id est homini, et haec est affirmatio universalis. Sin vero dicat:

Aliquis nullus homo animal est

rursus homini, universali rei, determinationem universalem, id quod dicitur nullus, adiecit. Sive ergo in affirmatione sive in negatione, si eas universaliter aliquis proferat, universale in universali proponet. Non proponet autem universale in universali quotiens ita dicit:

Homo animal est
Homo animal non est

Cum enim homo sit res universalis, nulla adiectione universalitatis, quae est nullus aut omnis, affirmationem vel negationem fecit. Quocirca repetendum est: affirmatio universalis est, in qua universale universaliter praedicatur affirmative, et negatio universalis, in qua rursus universale universaliter praedicatur negative. Sed hae huiusmodi contrariae sunt. Fieri enim non potest ut, ubi vera est affirmatio universalis, illic universalis negatio vera sit sed e contrario fieri tamen potest ut utraeque ƿ inveniri falsae possint, ut:

Omnis homo iustus est
Nullus homo iustus est

hic enim utraeque sunt falsae; et ut una quidem vera, falsa altera reperiatur, ut in eo quod est:

Omnis homo animal est
Nullus homo animal est

una vera est, altera falsa; ut vero utraeque verae sint, fieri non potest. Quocirca quoniam utraeque falsae inveninutur, oppositae non sunt sed sunt contrariae. Cur autem contrariae dicantur, alio loco nobis erit dicendum.
Particulares vero propositiones sunt huiusmodi:

Quidam homo animal est
Quidam homo animal non est

Hae dicuntur subalternae. Affirmatio enim particularis sub affirmatione universali subalterna est. Rursus eodem modo particularis negatio sub universali negatione subalterna est. Sed hae ut aut utraeque verae sint aut una vera, alia falsa fieri potest; ut utraeque falsae sint, non potest inveniri: ut in eo quod est:

Quidam homo iustus est
Quidam homo iustus non est

utraeque sunt verae. Cum vero dicimus:

Quidam homo animal est
Quidam homo animal non est

una vera est, altera falsa. Et dicuntur affirmatio et negatio particulares subcontrariae. Quare nec istae vocantur oppositae, idcirco quia utraeque verae inveniuntur interdum. Sit autem harum talis descriptio: ƿ
<FIGURA>
[1]
Ergo neque superiores universales neque inferiores particulares oppositae sunt, idcirco quod inferiores quidem utraeque verae, superiores utraeque falsae esse possum. Sunt autem oppositae contradictorie (ut ipse ait) si quis aspiciat angulares, ut affirmationem universalem particular) comparet negation), ut est:
Omnis homo iustus est
Quidam homo iustus non est
hae enim simul neque verae possum inveniri neque falsae sed semper in omnibus una vera est, altera falsa. Et rursus si universalis negatio particulari affirmationi comparetur, reperiuntur oppositae, ut est:
Nullus homo iustus est
Quidam homo iustus est
Semper enim una vera est, altera falsa. Et hoc in quibuslibet terminis dispexeris: ratio non discrepabit. Sit autem plenissima hoc modo descriptio: ƿ
<FIGURA>
[2]
Sunt ergo determinationes universalium quidem omnis et nullus, particularium vero quidam. Illae autem propositiones quae neque universale habent additum neque particulare indefinitae vocantur et particularibus similes sunt, ut est:

Homo iustus est
Homo iustus non est

Possum enim utraeque esse verae, ut in hoc ipso exemplo quod diximus; potest una esse vera, altera falsa, ut:

Homo animal est ƿ
Homo animal non est

utraeque vero ut falsae sint, non potest inveniri. Et hae (ut dictum est) vocantur indefinitae. Praeter has autem omnes singulares sunt, in quibus contradictio poterit evenire, ut in eo quod est:

Socrates animal est
Socrates animal non est
Socrates iustus est
Socrates iustus non est

Nam si nulla eas aequivocatio vel praedicati vel subiecti vel alterius temporis vel aliquid eorum quae per singula determinantur impediat, semper una vera est, altera falsa. Quare quoniam de omnibus in commune speculati sumus et quid quaeque esset quantum brevitas patiebatur expressimus, ad textum nunc, quoniam tempus est, reuertamur.
SI ERGO, inquit, UNIVERSALITER ENUNTIET IN UNIVERSALI QUONIAM EST AUT NON, ERUNT CONTRARIAE ENUNTIATIONES. Universaliter enuntiat aliquis in universali, quotiens universalem affirmationem aut universalem fecerit negationem. Cum enim dicit:

Omnis homo animal est

universalem hominem universaliter enuntiavit per id quod addidit omnis; quod si rursus dicat:

Nullus homo animal est

eodem modo universalem hominem universaliter enuntiat per id quod ait nullus: et sunt contrariae.
Quas autem dicat esse contrarias, subiecto declarat exemplo: dico autem in universali enuntiationem universalem, ut:

Omnis homo albus est
Nullus homo albus est

una siquidem est affirmatio universalis, altera negatio universalis, quas contrarias esse supra in descriptione docuimus. Quando autem in universalibus non universaliter, non sunt contrariae. Quotiens autem, inquit, indefinitae sunt propositiones ƿ et universale universaliter non proponitur, contrariae non sunt. Ea enim affirmatio quae dicit:

Homo iustus est

ei quae dicit:

Homo iustus non est

contraria non est. Possunt enim utraeque simul esse verae et in eodem id est homine, quod in contrariis fieri impossibile est.
Quod vero addidit: QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA, tale est: ipsae quidem propositiones contrariae non sunt, significant tamen aliquando contraria. Si quis enim dicat:

Homo albus est

et alius neget:

Homo albus non est

ipsae quidem contrariae non sunt, quod autem dicitur "Homo albus non est" potest quodammodo significare contrarium. Nam designat hoc quod dicitur "Homo albus non est" et rubri coloris esse et pallidi et fusci, designat etiam nigri, quod est albo contrarium. Potest igitur id quod non est album esse nigrum. Ergo quamquam ipsae contrariae. Non sint, tamen potest aliquando quiddam contrarium significari priori affirmationi, ut in eo quod diximus. Nam si id quod dicitur "Non est homo albus" nigrum esse designet, quoniam is qui niger est albus non est, contrariae quidem propositiones non sunt, quoniam possunt esse utraeque verae, quae autem significantur interdum contraria reperiuntur. Quae autem sint huiusmodi propositiones exemplorum subiectione monstravit.
DICO AUTEM NON UNIVERSALITER ENUNTIARE IN HIS QUAE SUNT UNIVERSALIA, UT EST ALBUS HOMO, NON EST ALBUS HOMO. ƿ
Et quid dicat esse universale universaliter praedicare, planissime demonstravit dicens:

CUM ENIM UNIVERSALE SIT HOMO, NON UNIVERSALITER UTITUR ENUNTIATIONE. OMNIS NAMQUE NON UNIVERSALE SED QUONIAM UNIVERSALITER CONSIGNIFICAT.

Nam id quod dicitur 'omnis' illud ad quod praedicatur colligit atque in unum corpus adducit, ut cum dicitur:

Omnis homo iustus est

nullum excipit hominem sed totam colligit humanitatem et fit de re universali, homine, praedicatio universalis, cum dicimus 'omnis homo'. Nam cum sit universale homo, huic universali universalitatem consignificat id quod additur omnis et res universalis universaliter praedicatur.
IN EO VERO, QUOD PRAEDICATUR UNIVERSALE, UNIVERSALE PRAEDICARE UNIVERSALITER NON EST VERUM.
Hac nos sententia quem ad locum universalitatis determinationem recte ponamus instituit. Docet enim semper istam universalitatem, quam determinationem universalem vocamus, ad subiectum poni debere terminum, numquam ad praedicatum. Si quis enim sic dicat:

Omnis homo animal est

recte dixerit omnis ad subiectum id est ad hominem ponens. Quod si sic dicat:

Omnis homo omne animal est

falsum dixerit. Ergo hoc nunc dicit: IN EO VERO QUOD ƿ UNIVERSALE PRAEDICATUR, ut animal de homine (animal enim universale est, de omni enim homine praedicatur), non est verum hoc ipsum universale, quod est animal, universaliter praedicare, ut dicatur omne animal esse hominem. Nec solum in his sed in nulla recte fieri affirmatione concedit. Ait enim:
NULLA ENIM AFFIRMATIO ERIT, IN QUA DE UNIVERSALI PRAEDICATO UNIVERSALE PRAEDICETUR.
Hoc autem cur eveniat paucis ostendam. Praedicatum semper maius est subiecto vel aequum. Maius, ut cum dico:

Homo animal est

Animal praedicatur, homo subicitur sed maius est animal homine, de pluribus enim quam ipse homo praedicatur. Rursus aequale est, cum sic dicimus:

Homo risibilis est

Homo subiectum est, risibile praedicatum sed homo atque risibile aequalia sunt, proprium namque est hominis quod est risibile. Ut autem minus praedicatum inveniatur quam subiectum fieri non potest. Sive ergo maius sit praedicatum, falsum est universale adicere praedicato, ut in eo quod ipse posuit exemplo OMNIS HOMO OMNE ANIMAL EST, sive aequale sit, superfluum, si quis dicat OMNIS HOMO OMNE RISIBILE EST. Quare universale praedicatum praedicare universaliter non oportet.
OPPONI AUTEM AFFIRMATIONEM NEGATIONI ƿ DICO CONTRADICTORIE, QUAE UNIVERSALE SIGNIFICAT EIDEM QUONIAM NOD UNIVERSALITER, UT OMNIS HOMO ALBUS EST, NON OMNIS HOMO ALBUS EST, NULLUS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS.
Quid sit proprie contradictio consequenter exponit. Ait enim opponi contradictorie propositiones, quotiens universalem affirmationem particularis abnuit negatio et quotiens universalem negationem affirmatio particularis destruxerit. Cum enim dicitur:

Omnis homo albus est

illa negatio quae dicit:

Non omnis homo albus est

de eodem homine non universaliter tollit, quod universaliter affirmatio constituerat. Illa enim omnem hominem esse album ponit, illa dicit non omnem, tamquam si concedat aliquem sed ei tantum auferat universalitatem. Hoc est enim quod ait QUAE UNIVERSALE SIGNIFICAT EIDEM QUONIAM NON UNIVERSALITER. Nam sicut universale significat affirmatio dicens hominem, ita quoque negatio universale significat, habet enim et ipsa hominem sed idem ipsum universale docet non esse universaliter, id est non omnem hominem esse album, quod affirmatio universaliter esse posuerat omnem hominem esse album proponens.
Eodem modo etiam in negatione. Quas nos supra angulares posuimus et contradictorias in descriptione, hic nunc easdem oppositas contradictorie vocat. Quod autem universali affirmationi, quae est omnis homo albus est, particularem negationem opposuit, quae est:

Non omnis homo albus est

tantundem est tamquam si diceret:

Quidam ƿ homo albus non est

Nam si non omnis homo albus est, quidam homo albus non est.
CONTRARIE VERO UNIVERSALEM AFFIRMATIONEM ET UNIVERSALEM NEGATIONEM.
Plenissime omnes exsequitur dicitque contrarias universalem affirmationem et universalem negationem. Has enim nos quoque supra descripsimus. Hic vero nunc easdem contrarie demonstrat opponi. Illud quoque addidit, quod eas impossibile sit in eodem veras aliquando cognosci. Nam sicut contrariorum natura in eodem non potest inveniri, neque enim uno eodemque tempore aliquid nigrum est atque album, sic quoque nec contrariae ut utraeque simul sint verae fieri potest. Quod autem adiecit HIS VERO OPPOSITAS CONTINGIT IN EODEM, particularem affirmationem et particularem negationem designat. Particularis namque affirmatio universali negationi opposita est contradictorie, particularis vero negatio universali ad firmationi. Contrariarum igitur oppositae possunt in eodem verae aliquotiens inveniri id est particularis affirmatio et particularis negatio verae ut sint in aliquibus fieri potest, ut est:

Quidam homo albus est
Quidam homo albus non est

utraeque sunt verae.
QUAECUMQUE IGITUR CONTRADICTIONES UNIVERSALIUM SUNT UNIVERSALITER, NECESSE EST ALTERAM VERAM ESSE VEL FALSAM ET QUAECUMQUE IN SINGULARIBUS SUNT, UT EST SOCRATES ALBUS, NON EST SOCRATES ALBUS.
ƿ De contradictorie oppositis loquitur et de singularibus propositionibus, quod unam semper veram, falsam semper alteram necesse est inveniri. Hoc enim dicit: contradictiones, inquit, eorum, quae sunt universalium universaliter praedicatorum, una semper vera est, altera falsa. Universalium autem universaliter praedicatorum sunt contradictiones universalium particulariter praedicatorum. Nam affirmatio universalis vel negatio in universalibus universaliter praedicantur. Harum contradictoriae particulares affirmationes vel negationes sunt, si sibi angulariter comparentur. Harum igitur contradictionum, quae sunt universalium universaliter praedicatorum, una semper vera est, semper falsa altera reperitur. In singularibus quoque idem est. Nam si nulla, ut dictum est, varietas aequivocationis impediat idemque sit praedicatum idemque subiectum ad unum idemque tempus ad unam eandemque partem ad unum idemque relatum uno atque eodem modo, una semper vera est, falsa altera et veritatis inter se naturam et mendacii partiuntur.
QUAECUMQUE AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SEMPER HAEC VERA EST, ILLA VERO FALSA.
Quae vero sunt, inquit, indefinitae, ut neque universalem habeant neque particularem determinationem quod tacuit, non semper una vera est, altera falsa sed utraeque interdum inveniuntur verae. In universalibus autem non universaliter praedicatur aliquid hoc modo:

Homo albus estHomo albus non est

in quo uno eodemque tempore utrasque veras ƿ esse contingit. Hic enim cum universale sit homo, non universaliter praedicatum est nomen. At vero nec particulariter. Neque enim quidam aut nullus aut omnis adiectum est. Docet autem huiusmodi propositiones non inter se dividere veritatem atque mendacium hoc modo:
SIMUL ENIM VERUM EST DICERE QUONIAM EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS, ET EST HOMO PULCHER ET NON EST HOMO PULCHER. SI ENIM FOEDUS, ET NON PULCHER; ET SI FIT ALIQUID, ET NON EST.
Documentum est huiusmodi dictum, indefinitam affirmationem negationemque veras utrasque posse inveniri. Verum est enim dicere:

Est homo albus

et:

Non est homo albus

Huius autem rei probatio est. Nam si verum est dicere est homo niger et est homo albus simul uno eodemque tempore, qui autem niger est, albus non est, verum est dicere uno eodemque tempore quoniam est homo albus et non est homo albus. Rursus si verum est dicere quoniam est homo pulcher et est homo foedus uno eodemque tempore, qui autem foedus est, pulcher non est, verum est dicere uno eodemque tempore quoniam est homo pulcher et non est homo pulcher. Verum autem esse dicere hominem esse pulchrum et hominem esse foedum uno eodemque tcmpore manifestum est. Cum enim Achilles esset ƿ pulcher, erat claudus Thersites foedus. Rursus verum dicere est esse hominem album et rursus uno eodemque tempore fieri hominem album nec hoc ulla contrarietas uetat ut sit homo albus et rursus fiat homo albus. Sed qui fit albus nondum albus est: VERUM EST DICERE IGITUR QUONIAM EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS. Hoc enim est quod ait: ET SI FIT ALIQUID, ET NON EST: cum enim fit, non est; sed potest dici quoniam est albus homo et fit albus homo, ut utrumque vere dicatur: potest igitur vere utrumque dici ET EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS.
VIDEBITUR AUTEM SUBITO INCONVENIENS ESSE, IDCIRCO QUONIAM VIDETUR SIGNIFICARE NON EST HOMO ALBUS SIMUL ETIAM QUONIAM NEMO HOMO ALBUS. HOC AUTEM NEQUE IDEM SIGNIFICAT NEQUE SIMUL NECESSARIO.
Tacite hominum dubitationi respondit. Quod enim dicimus:

Est albus homo

et:

Non est albus homo

utrumque verum esse, videtur aliquotiens inconveniens esse. Si enim verum est dicere "Est albus homo", quemadmodum fieri potest ut verum sit dicere "Non est albus homo"? Hoc autem videtur idcirco, quoniam apparet quibusdam id quod dicimus "Non est albus homo" hoc significare, tamquam si dicamus "Nullus homo albus est"; sed hoc verum non est. Neque ƿ enim idem est dicere:

Non est albus homo

et:

Nullus homo albus est

et quamquam cum dicimus:

Nullus homo albus est

simul significamus quoniam non est homo albus non tamen ex necessitate idem utraque significat. Cum enim dicimus:

Non est homo albus

simul nos dicere, quoniam nullus homo albus est, non oportet intellegi. Neque enim semper simul est non est homo albus et nullus homo albus est. Nam aliquotiens simul est, scilicet cum prius dicitur universalis negatio, cum vero indefinita dicitur prius, non est simul negatio universalis negationi indefinitae.
Nam si dicam:

Nullus homo albus est

simul dixi, quoniam homo albus non est quod si dicam:

Homo albus non est

non est simul dicta negatio universalis, quae est:

Nullus homo albus est

quoniam potest quidam esse non albus, de quo dicatur homo albus non est, neque tamen omnes esse non albi. Non igitur sunt simul necessario:

Non est albus homo

et:

Nullus homo albus est

MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM UNA NEGATIO UNIUS AFFIRMATIONIS EST; HOC ENIM IDEM OPORTET NEGARE NEGATIONEM, QUOD AFFIRMAVIT AFFIRMATIO, ET DE EODEM.
Hoc quoque argumentum est negationem indefinitam et universalem idem non significare et a se esse diversas. Nam si unius affirmationis una negatio est, contra eam quae dicit:

Non est homo albus

illa est affirmatio quae dicit:

Est homo albus

et contra eam quae dicit:

Nullus homo albus est

illa affirmatio ƿ est quae dicit:

Quidam homo albus est

Sed hae affirmationes diversae sunt (id est "Est homo albus" et "Quidam homo albus est"): diversae igitur illae quoque sunt quae his proportionaliter opponuntur. Diversa igitur est negatio quae dicit:

Nullus homo albus est

ea quae dicit:

Non est homo albus

Docet autem nos unius affirmationis unam esse negationem idque hac ratione demonstrat: oportet enim idem praedicatum negare negationem, quod praedicaverit affirmatio, et rursus de eodem subiecto auferre praedicatum negationem oportet ad quod affirmatio ante coniunxerat. Quod si fit, dubium non est unius esse affirmationis unam negationem. Sive autem hoc in universalibus fiat, sive universaliter praedicatis sive indefinite et non universaliter, sive in singularibus, una eademque propositionum natura est, ut unius affirmationis sit tantum naturaliter una negatio. Hoc autem inductione probat.
DICO AUTEM UT EST SOCRATES ALBUS, NON EST SOCRATES ALBUS.
In hac enim propositione idem subiectum est, idem est praedicatum. Et in medio exemplorum subiecit:
SI AUTEM ALIUD ALIQUID VEL DE ALIO IDEM, NON OPPOSITA SED ERIT AB EA DIVERSA.
Sensus huiusmodi est: si autem aliquid aliud praedicaverit negatio quam affirmatio praedicavit vel ƿ de alio subiecto idem negatio praedicaverit quod in affirmatione fuerit praedicatum, non sunt sibi oppositae sed a se tantum diversae sunt. Si quis enim dicat:

Socrates disputat

et alius respondeat:

Socrates non ambulat

diversum praedicatum est et diversae sunt propositiones et non oppositae. Et hoc est quod dixit: SI AUTEM ALIUD ALIQUID, aliud enim praedicavit negatio quam affirmatio praedicaverat. Quod si quis sic dicat:

Socrates disputat

aliusque respondeat

Plato non disputat

de alio subiecto idem praedicavit et sunt a se diversae propositiones et non oppositae et erit id quod ait VEL DE ALIO IDEM. Quod si utraque sint diversa, multo magis diversae propositiones fiunt. Quibus positis ad proposita rursus exempla contendit et uni affirmationi unam enuntiationem negationis opponit, angularibus angulares et affirmativas negativis, particularibus universales, indefinitis indefinitas opponens et comparans.
Et post haec concludit sententiam dicens manifestum esse uni affirmationi unam oppositam esse negationem. Reuoluit quoque breviter, quoniam aliae sunt contrariae, aliae contradictoriae dicitque se quae sint hae diligentius in superiore disputatione monstrasse, ut illud quoque non omnem esse veram vel falsam affirmationis et negationis oppositionem, quam nunc ƿ communiter et improprie contradictionem uocat. Et quando sint verae vel falsae et cur se exposuisse commemorat.

Perihermenias Liber 8

Latin English
UNA AUTEM EST AFFIRMATIO ET NEGATIO, QUAE UNUM DE UNO SIGNIFICAT, VEL CUM SIT UNIVERSALE UNIVERSALITER VEL NON SIMILITER.
Quid sit una affirmatio et supra iam diximus et nunc quoque idem docere non piget, cum idem Aristoteles reuoluerit. Una enim affirmatio est, quae unam rem de una significat id est quae huiusmodi habet praedicatum et huiusmodi subiectum, ut utrumque singula significet. Nam si unum aliquid significet praedicatum, simplex atque unum est. Quod si rursus unum aliquid significet subiectum et non plura, simplex rursus est atque unum. Quocirca si unum praedicatum de uno erit subiecto, utraque singula significabunt et non plura eoque fit, ut non sit multiplex propositionis significatio unumque significans una sit. Idem autem oportet esse etiam in universalibus universaliter praedicatis et in particularibus, quas universalibus opponi necesse est. Quorum etiam subdit exempla. Dicit enim unam esse propositionem:

Omnis homo albus est

et ei rursus oppositam unam esse negationem:

Non est omnis homo albus

SI ALBUM, inquit, UNUM SIGNIFICAT. Quod si plura significat, non ƿ est una affirmatio nec una negatio. Hoc autem et in subiecto convenit custodire, scilicet ut subiecti quoque simplex significatio seruetur. Docet autem non esse unam propositionem, si praedicatum vel quodlibet in propositione verbum multa significet, hoc modo:
SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM, EX QUIBUS NON EST UNUM, NON EST UNA AFFIRMATIO.
Sunt quaedam res quae plura quidem significent, ex quibus omnibus iunctis unum quiddam valeat effiei. Hominis quidem nomen significat animal, significat mortale, rationale quoque designat sed haec iuncta unum quiddam efficiunt, quod est animal rationale mortale. Haec namque omnia unum hominem complent. Sunt quoque alia quae duas vel plures huiusmodi res designant, ex quibus iunctis unum aliquid esse non possit, ut fiber. Dicitur namque et Dionysus Liber, dicitur fiber et ingenuus sed ingenuus et Dionysus iuncti nihil efficiont. Quare si quid tale sit, inquit, aut subiectum aut praedicatum quod plura significet, ex quibus unum aliquid esse non possit, non est illa una affirmatio neque una negatio. Et hoc ficticii exempli ratione confirmat.
Dicatur enim, inquit, equus et homo tunica et habeant verbi gratia ƿ hoc nomen: – si quis dicat:

Est tunica alba

quoniam tunica equum atque hominem designat, videtur dicere quoniam est equus et homo albus. Sed hoc tale est, tamquam si dicat:

Est equus albus et est homo albus

Sed hae duae sunt propositiones et non una; duplex igitur illa quoque propositio est:

Est homo et equus albus

quare duplex illa quoque quae dicit:

Est tunica alba

Etenim subiecti huius id est tunicae duplex significatio propositiones fecit esse multiplices. Quod si quis dicat unum quiddam significare "Est tunica alba", quia significat "Est homo et equus albus", impossibile est. Neque enim ex homine et equo quiddam unum fit, ut haec propositio unum aliquid designet. Quare aut haec propositio multa significat aut si non multa, nihil omnino designat. Nihil enim est homo equus, ut simul dicatur atque intellegatur. Hoc est enim quod ait: SI ERGO HAE MULTA SIGNIFICANT ET SUNT PLURES, MANIFESTUM EST QUONIAM ET PRIMA, id est ea quae dicit:

Est tunica alba

MULTA VEL NIHIL SIGNIFICAT. Nihil autem idcirco quoniam, si non multa designet propositio cuius quilibet terminus aequivocus est, cum illa quae nomine aequivoco significantur iuncta fuerint neque in unam substantiam convenerint, talis iuncturae, quae res sibimet inconexas copulat, non ƿ erit ullus intellectus, ut in ea quae est:

Tunica alba est

Aliter esse una non potest, si tunica equum hominemque significet, nisi si equus atque homo inucti unum aliquid efficiant. Sed hi termini tales sunt ut necesse sit hanc propositionem vel multiplicem esse vel nihil significare. Nam si iungantur homo et equus, fit nihil. Nihil enim est homo equus. Quod per hoc monstravit, quod ait: NEQUE ENIM EST ALIQUIS HOMO EQUUS.
Hoc autem cur nunc ab ipso propositum sit, lucidissime demonstravit. Cum enim de his propositionibus loqueretur, quae verum inter se falsumque dividerent, hoc addidit, quia etiam hae quae habent vel praedicatum aequivocum vel subiectum verum falsumque non dividunt. Utraeque enim verae esse possunt, ut hae quae dicunt:

Est liber homo

si ad ingenuitatem referas, et:

Non est liber homo

si ad Dionysum. Recte igitur dictum est:
QUARE NEC IN HIS NECESSE EST HANC QUIDEM CONTRADICTIONEM VERAM ESSE, ILLAM VERO FALSAM.
Cum enim multa significat, multiplex significatio in negatione atque affirmatione se invicem non perimit. Quod si una sit affirmatio, una negatio, quoniam utraeque in eodem esse non possunt, unam veram semper, falsam alteram esse necesse est.

Perihermenias Liber 9

Latin English
IN HIS ERGO QUAE SUNT ET FACTA SUNT NECESSE EST AFFIRMATIONEM VEL NEGATIONEM VERAM VEL FALSAM ESSE, IN UNIVERSALIBUS QUIDEM ƿ UNIVERSALITER SEMPER HANC QUIDEM VERAM, ILLAM VERO FALSAM, ET IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA, QUEMADMODUM DICTUM EST.
In praesentibus rebus et in praeteritis factas contradictorie enuntiationes dicit definite unam semper veram, alteram definite semper esse mendacem, ut si quis dicat:

Omnes Fabii perierunt qui ad pugnam contra Veientes privata conspiratione progressi sunt

Hoc si negetur sic:

Non omnes Fabii perierunt qui ad pugnam contra Veientes privata conspiratione progressi sunt

necesse est quidem unam veram, unam esse falsam sed definite vera affirmatio est, definite falsa negatio. Cum id enim quod factum est dicitur factum, definite verum est; quod si id factum denegetur, falsum id est definite.
Sive ergo in universalibus universaliter praedicatis contradictio per oppositionem particularitatis fiat sive in singularibus, ut in Socrate et in caeteris individuis, in his quae sunt praeterita semper una vera est, altera falsa, ut in eo quod est:

Socrates veneno peremptus est
Socrates veneno peremptus non est

vera est affirmatio definite et ita rursus falsa negatio. In praesentibus quoque idem esse necesse est. Si enim disputante Socrate dicat aliquis:

Socrates disputat

et hoc alius neget, sicut disputare Socratem praesentis temporis ratione definitum est, ita quoque definite affirmatio retinet veritatem, negatio definite mendacium. Et in universalibus quidem vel affirmativis vel negativis, in ƿ quibus vel affirmatio particularis vel negatio particularis opponitur, idem est.
Hoc est enim quod ait: IN HIS QUAE SUNT ET QUAE FACTA SUNT, id est in praesentibus atque praeteritis, una semper definite vera est, semper altera falsa definite, sive universalis una sit, altera particularis, quod per hoc monstratur quod ait: IN UNIVERSALIBUS QUIDEM UNIVERSALITER SEMPER HANC VERAM, ILLAM VERO FALSAM, sive in singularibus atque individuis praedicamentis, quod per hoc designat quod addidit: ET IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA.
Sed postquam de contradictoriis dixit, adiecit in his autem quae indefinitae sunt non necesse est semper inane quidem veram, illam vero esse mendacem, hoc seilicet designans quod dixit: IN HIS VERO QUAE IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER DICUNTUR, NON EST NECESSE. Non est enim necesse in his unam veram, alteram falsam proponi, potest enim fieri ut utraeque sint verae quae fuerint indefinitae.
IN SINGULARIBUS VERO ET FUTURIS NON SIMILITER.
Propositionum aliae sunt tantum inesse significantes, ut si quis Socrate vivo dixisset:

Socrates calvus est

aliusque negaret:

Socrates calvus non est

Illa enim inesse posuit Socrati caluitium, illa caluitium a Socrate disiunxit.
Aliae vero sunt necessariae, ut si quis dicat:

Necesse est solem annis omnibus in arietem rursus redire

Rem namque necessariam et ex necessitate evenientem praedicans totem fecit necessariam propositionem.
Aliae autem sunt contingentes, quae cum non sint, eas tamen ƿ in futurum evenire possibile est, ut si quis dicat:

Hodie Alexander pransurus est
Hodie Alexander pransurus non est

Etenim cum ista dicuntur, quoniam illi adhuc prandere non inest, inesse tamen contingit et potest fieri ut hodie prandeat, idcirco eas dicimus contingentes. Contingit enim fieri, quod adhuc nondum factum est. Sed hae non insunt quidem, ut dictum est, sunt enim futuri temporis. Quae autem non insunt sed inesse possum, necessariae non sunt, quoniam huiusmodi retinent naturam, ut eas et esse et non esse possibile sit. Potest enim fieri, ut hodie Alexander prandeat, et rursus potest fieri, ut hodie non prandeat. Et hanc eveniendi vel non eveniendi possibilitatem utrumlibet vocamus. In huiusmodi enim rebus utrumlibet contingit, aut affirmatio aut negatio, et non est necesse aut affirmationem fieri aut negationem. Nam cum non sit affirmatio necessaria, non interclusum est contingere negationem. Rursus cum negatio necessaria non sit, interdum accidit, ut affirmatio contingat. Quare haec huiusmodi eveniendi et non eveniendi potentia utrumlibet vocatur, quod in his utrumlibet, id est vel affirmationes vel negationes, evenire conceditur.
Nunc ergo Aristoteles hoc validissima argumentatione contendit adstruere, quod quemadmodum in praeteritis et in his quae sunt praesentia non modo in affirmatione et negatione unam veram, alteram falsam esse necesse est sed definite una vera est, definite altera suscipit falsitatem, non ita in his quae contingentes uocantur. Necesse enim est ut aut affirmatio vera ƿ sit aut negatio sed non ut definite quaelibet earum vera sit, altera falsa definite. Nam quod dicimus:

Alexander lavandus est

id si alius neget dicatque:

Alexander lavandus non est

totum quidem hoc necesse est evenire, ut aut lavetur aut non lavetur, et necesse est unam esse veram, alteram falsam, aut affirmationem, si lotus fuerit, aut si non lotus fuerit, negationem sed non necesse ut definite affirmatio vera sit, idcirco quod in huiusmodi rebus poterit evenire negatio. Sed nec umquam definitum est, ut negatio vera sit, falsa affirmatio, idcirco quoniam potest non evenire negatio. Quare in tota contradictione unam quidem veram, falsam alteram esse necesae est, ut autem definite una vera sit, altera falsa definite, sicut in his quae sunt praeterita quaeque praesentia, nulla rerum ratione possibile est.
Sed hoc prius Aristoteles in singularium praedicamentorum propositionibus probat, post autem idem debere in universalibus docet intellegi. Idcirco enim ait in singul aribus vero et futuris non similiter. Id est in singularibus propositionibus, de quibus primum tractat, et futuris id est contingentibus non idem modus est verarum falsarumque propositionum, qui in praeteritis atque praesentibus, quondam in praeteritis atque praesentibus et totum contradictionis corpus in veritatem falsitatemque dividitur et vera una est definite, ut possit ex his certus aliquis ac sciens dicere, quoniam affirmatio vera sit vel rursus quondam negatio; vel si id nullus dixerit, certa praeteriti tamen temporis vel praesentis secundum sui naturam ratio, ƿ certus euentus est. In his vero in quibus contingens est futurum, id est variabile et instabile, totum quidem corpus contradictionis veritatem falsitatemque partitur sed haec veritas atque falsitas indiscreta est atque volubilis. Nullus enim potest dicere quoniam affirmatio vera est: non est enim necesse veram esse affirmationem, idcirco quoniam negationem fieri possibile est, nec rursus negationem, quoniam non est impossibile affirmationem contingere, et postremo quoniam utrumlibet ipsorum contingit, idcirco una earum vera esse definite et certa naturaliter non potest. Quibus autem id argumentationibus exsequatur, manifestum erit hoc modo:
NAM SI OMNIS AFFIRMATIO VEL NEGATIO VERA VEL FALSA EST, ET OMNE NECESSE EST VEL ESSE VEL NON ESSE. <NAM> SI HIC QUIDEM DICAT FUTURUM ALIQUID, ILLE VERO NON DICAT HOC IDEM IPSUM
Si quidquid in affirmationibus negationibusque proponitur verum vel falsum est definite, sequitur ut, quod illae negationes affirmationesque significant, aut evenire aut non evenire necesse sit. Hoc est enim quod dicit: NAM SI OMNIS AFFIRMATIO VEL NEGATIO VERA VEL FALSA EST: definite. Idcirco enim addidit omnis. In his enim, quae sunt futura vel contingentia, non esse affirmationes et negationes ueras vel falsas definite probare contendit. Nam si unus dicat aliquid futurum, alius neget, ut utraque eveniant fieri non potest. Quis enim dixerit dicente alio, quoniam Socrates cenaturus est alioque Socrates cenaturus ƿ non est, utrasque veras in uno eodemque contingere? Hoc igitur fieri non potest. Unus ergo eorum verum dicturus est, alius mentietur. Ponatur enim definite una earum vera esse vel falsa: si ergo omnis affirmatio et negatio vera vel falsa est definite et uterque negans affirmansque veri in contradictionibus esse non possunt, necesse est unum verum dicere alterum falsum et unum definite verum, falsum alterum definite. Hoc si est in omnibus affirmationibus atque negationibus, ut una definite falsa sit, altera vera definite, quidquid vera dicit euenturum necesse est evenire, quidquid non euenturum non evenire necesse est. Hoc est enim quod ait: MANIFESTUM EST QUONIAM NECESSE EST VERUM DICERE ALTERUM IPSORUM. Neque enim potest fieri ut affirmatio negatioque consentiant in talibus id est in contradictionis oppositionibus. Necesse autem esse evenire quaecumque vera definite affirmatio loquitur et non evenire quod profert definite vera negatio sic probat:
NAM SI VERUM EST DICERE, QUONIAM ALBUM. VEL NON ALBUM EST, NECESSE EST ESSE ALBUM VEL NON ALBUM, ET SI EST ALBUM VEL NON ALBUM, VERUM EST VEL AFFIRMARE VEL NEGARE.
Quod de futuro possit esse iudicium, a praesentibus trahit exemplum. Ait enim hanc esse rerum consequentiam, ut rem subsistentem propositionis veritas consequatur, veritatem propositionis rei, de qua loquitur propositio, essentia comitetur. Nam si hic ƿ lapis vel quodlibet aliud album est, verum est de eo dicere quondam album est, et hoc convertitur. Nam si verum est dicere de eo quondam album est, sine dubio album est et album esse necesse est. Itaque fit ut res veritatem et veritas rem, de qua proponitur, subsequatur. Rursus si lapis hic albus non est, verum est de eo dicere quondam non est albus et si de eo verum est dicere quondam non est albus, ut sit albus fieri non potest, cum vere dicatur quondam non est albus. Idem quoque etiam in mendaciis valet. Nam si quid non est, cum hoc aliquis esse proposuit, mentietur. Et si quis de aliquo mentietur, illud de quo fit mendacium non est, ut si quam rem cum alba non sit dicat aliquii esse albam mentitus est, quocirca necesse est illud quoque non esse de qua mentitus est. Ita igitur veritas quidem rei quae est et res quae est veritati, falsitas vero rei quae non est et res quae non est falsitati convertitur.
Quod si hoc est in omnibus rebus et quidquid dicitur cum veritate vel falsitate ad rem quae est vel non est convertitur, sive negatio sit sive affirmatio, et unam veram semper, alteram falsam esse necesse est, si una definite vera est: impossibile quiddam ex hac positione continget. Eveniet namque omnia quaecumque sunt vel fiunt ex necessitate fieri et nihil a casu nihilque esse possibile quod sit et non esse possibile. Nihil etiam in liberi arbitrii moderamine relinquetur sed totum erit ex necessitate, quidquid euenerit. Nam si verum est definite de qualibet re dicere quondam erit, illam rem ƿ sine dubio futuram esse necesse est et ut non fiat non potest evenire. Verum enim est dicere de ea quoniam future est nec vere de ea quoniam future est poterat dici, nisi eam fore esset necesse. Quare si in omni affirmatione et negatione aut affirmatio aut negatio in futurum definite vera vel falsa est, necesse est vel quod ab affirmatione vera definite vel quod a negatione dicitur evenire. In falsitate quoque similis causa est. Nam quod non erit falsum est dicere quondam erit et quod falsum est dicere quondam erit ex necessitate non erit.
Item quod erit falsum est dicere quondam non erit et quod falsum est dicere quondam non erit necessario erit. Ut igitur veras propositiones necessarius sequitur euentus ut fiat quod dicitur, ita et falsas propositiones necessarius sequitur euentus ut non fiat quod dicitur a falsa propositione. Quod si in futurum omnis affirmatio vel negatio definite semper dividunt veritatem et falsitatem erit rerum quae praedicuntur necessarius euentus et omnia est necessitate contingent vel non contingent. Itaque et casus et possibilitas et liberum periit arbitrium. Syllogismus autem huiusmodi est: si omnis affirmatio vera est aut falsa definite et eodem modo negatio, eveniet ut omnia inevitabili necessitatis ratione contingent. Quod si hoc est, liberum perit arbitrium sed hoc impossibile est: non igitur verum est omnem affirmationem vel negationem veram definite esse vel falsam. Omnia autem ex necessitate contingere, si illae definite verae vel falsae sunt, talis syllogismus ostendit: omnis in futurum definita veritas vel falsitas ƿ euentum rei vel futurum vel non futurum ex necessitate constituit. Sed omnes propositiones futurae definite verae vel falsae sunt: in omnibus est igitur eveniendi vel non eveniendi necessitas. Pro qua conclusione illud Aristoteles intulit quod ait:
NIHIL IGITUR NEQUE EST NEQUE FIT NEC A CASU NEC UTRUMLIBET NEC ERIT NEC NON ERIT SED EX NECESSITATE OMNIA.
Casus namque et id quod est utrumlibet exstinguitur, libera etiam uoluntas adimitur, si omnia quaecumque fient ex necessitate futura sunt. Et probat superiorem conclusionem, quae dicit omnia ex necessitate contingere, per hoc quod ait: AUT ENIM QUI DICIT verUS EST, AUT QUI NEGAT. Si ergo veritas rerum necessitati convertitur et aut qui negat verus est aut qui affirmat, omnia fieri ex necessitate necesse est. Nam si non erunt ex necessitate, non erunt verae definite, id quod ipse subiunxit:
SIMILITER ENIM VEL FIERET VEL NON FIERET; UTRUMLIBET ENIM NIHIL MAGIS SIC VEL NON SIC SE HABET AUT HABEBIT.
Exponit enim quae sit contingentis natura, cum quid sit utrumlibet exposuit. Utrumlibet est cuius indiscretus euentus est id est quod aequaliter esse vel non esse contingit. Hoc est enim quod ait similiter enim vel fieret vel non fieret. Neque enim directam unam necessariamque habet viam vel ad affirmationem ƿ vel ad negationem sed nihil se magis sic habet vel sic non habet. Et est utrumlibet quod aequalem cursum et ad evenire retinet et ad non evenire. Nihil enim se magis vel sic habet vel sic non habet id est aequaliter se habet et ad esse et ad non esse. Nihil enim magis sese habet, ut fiat quam ut non fiat.
AMPLIUS EI EST ALBUM NUNC, VERUM ERAT DICERE PRIMO QUONIAM ERIT ALBUM, QUARE SEMPER VERUM FUIT DICERE QUODLIBET EORUM QUAE FACTA SUNT, QUONIAM ERIT.
Validissimam sibi ipsi vim argumentationis opponit, qua possit ostendere affirmationes negationesque veras vel falsas esse definite. Et ait providendum esse ne forte necesse sit suspicari id quod iam factum est vere dici potuisse antequam fieret esse faciendum, ut si Socrates hesterna cenavit nocte, verum fuit hesterna matutina dicere, quoniam cenaturus est: quocirca definite quoque verum fuisset, si praediceretur. Omnia igitur ea quae fient definite poterant vere praedici. Hoc est enim quod ait: SI EST ALBUM NUNC, VERUM ERAT DICERE PRIMO QUONIAM ERIT ALBUM. Nam si qua res nunc alba est, verum erat ante dicere quoniam erit alba, quare definite quoque fuit QUODLIBET EORUM QUAE FACTA SUNT vere praedicere. Hoc autem rei ipsius exitus comprobavit.
Huic oppositioni ƿ per eandem rursus occurrit. Non enim qui haec dicit licet ei laqueum superioris argumentationis effugere, rursus enim eadem illum cuncta circumveniunt et eisdem iterum urgetur incommodis.
QUOD SI SEMPER VERUM EST DICERE QUONIAM EST VEL ERIT, NON POTEST HOC NON ESSE NEC NON FUTURUM ESSE.
Mira ratione superiorem argumentationem dicentes ad idem reduxit incommodum dicens: si verum est omnia quaecumque facta sunt definite uere potuisse praedici, quoniam veritatem propositionis rei necessitas sequitur, quod vere definite praedictum erat non evenire non poterat. Sed si non evenire non poterat, ut non eveniret erat impossibile. Quod autem non fieri impossibile est, fieri necesse est. Euentus igitur eius ex necessitate consequitur. NIHIL ERGO UTRUMLIBET NEQUE A CASU ERIT; NAM SI A CASU esse poterit, NON EX NECESSITATE futurum est; quod si non est ex necessitate futurum, non est impossibile non fieri; si non est impossibile non fieri, potest non fieri; si potest non fieri, non potest definite vere praedici. Quod enim vere definite praedicitur, ex necessitate futurum est: quod autem casu est, ex necessitate non evenit.
AT VERO NEC QUONIAM NEUTRUM VERUM EST CONTINGIT DICERE, UT QUONIAM NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT.
ƿ Quattuor differentiis contingentium futurorum diversitas constat. Aut enim id quod affirmatur et negatur in futurum utrumque erit verum aut utrumque falsum aut unum verum, falsum alterum definite aut unum verum, falsum alterum indefinite. Non esse quidem et affirmationem et negationem veram in his propositionibus, quae de rebus contingentibus in futurum tempus proponuntur, per hoc demonstravit superius quod ait:
MANIFESTUM EST, QUONIAM NECESSE EST VERUM DICERE ALTERUM IPSORUM, SI OMNIS AFFIRMATIO VERA VEL FALSA. UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS.
Neque enim fieri potest ut in contradictoria propositionum oppositione utrasque veras quisquam valeat invenire. Nunc autem monstrat, quoniam ne hoc quidem fieri potest ut utraeque sint falsae. Ait enim: at vero ne hoc quidem nobis contingit dicere, quoniam neutrum verum est id est nec affirmatio nec negatio. Contingeret atltem utramque esse falsam affirmationem scilicet et negationem, si nec quod diceret affirmatio futurum esse esset nec quod non esse negatio diceret non esset. Ita enim fieret, ut nec esset quod esse affirmatio praedicavit nec non esset quod negatio non esse proposuit. Si quis ergo hoc ita dicat, primum, inquit, illud inconveniens atque impossibile est, quod in contradictoria oppositione cum affirmatio falsa sit non est vera negatio et rursus cum negatio falsa sit falsa quoque affirmatio est. Hoc enim in solis contrariis contingebat, non etiam in contradictoria dispositione. In hac enim unam semper veram esse necesse est, semper alteram falsam. ƿ
AD HAEC SI VERUM EST DICERE, QUONIAM ALBUM EST ET MAGNUM, OPORTET UTRAQUE ESSE.
Addidit quoque aliud, quo magis id quod dicitur videatur incongruum. Omne enim quod praedicitur in futurum, si vere praedicitur, erit. Si quis enim dicat in praesenti tempore: hoc animal quodlibet album est vel magni corporis et hoc vere pronuntiet, album et magnum illud animal esse necesse est. Ita etiam in futurum si quis uere dicat, quoniam hoc animal cras album fiet et corporis uastioris, necesse est cras utraque contingere, ut et album fiat et corporis uastioris. Sin vero falso aliquid praedicatur, necesse est non esse quod dicitur, si sit <falsa> affirmatio: ut si quis affirmet falso futurum nauale bellum, necesse est non fieri quod a falsa affirmatione praedicitur. At si sit falsa negatio, necesse est fieri quod falsa negatio futurum non esse praedixit. Sin vero utraque falsa sunt, nec erit ex necessitate quod dicitur, quia definite affirmatio falsa est, nec non erit quod dicitur ex necessitate, quia definite est negatio falsa. Unde fit ut utrumlibet quod est in rebus omnino perimatur. Utraque enim necessaria sunt et ex necessitate contingunt et est necessitas ipsa impossibilis. Nam si quis dicat cras futurum nauale bellum aliusque neget et pronuntiet non futurum, si utraeque sint falsae, necesse quidem erit non esse cras nauale bellum, quoniam affirmatio, quae illud dicit futurum, falsa est; rursus necesse est esse cras nauale bellum, quoniam negatio quae dicit cras non futurum ipsa quoque mentitur. Quare necesse erit et esse nauale bellum et non esse, ƿ quod est impossibile et praeter communem cogitationis naturam. Non est igitur verum utrasque simul id est affirmationem negationemque mentiri.
QUAE ERGO, INQUIT, CONTINGUNT INCONVENIENTIA, HAEC SUNT ET HUIUSMODI.
Si quis dicat vel in his quae universalia sunt et universaliter praedicantur vel in his quae singularia in propositionibus enuntiantur unam necessario definite esse veram, definite alteram falsam, talia illum, inquit, inconvenientia consequentur et alia similia, hoc scilicet dicens de superioribus argumentis, in quibus ostendebat omnia ex necessitate contingere, si quis unam veram definite, alteram diceret definite mendacem. Quaenam vero adserat alia inconvenientia impossibiliaque concurrere his qui unam definite veram proponunt, haec sunt; si quis enim proponat unam esse veram, alteram falsam, tollit (ut supra dictum est) id quod est utrumlibet in rebus et omnia esse vel fieri ex necessitate constituit, nihil a casu, nihil a propria uoluntate. Unde fit ut neque negotiari sit utile nec inire actum, quae omnia consilii ratione tractantur: ipsum enim consilium superuacuum est, cum omnia quaecumque futura sunt necesse sit evenire. Quid enim unusquisque dicat: si hoc faciam, illud mihi eveniet atque continget, si vero hoc, illa ƿ res eveniet? Etenim nihil prohibet quemuis illum affirmare aliquid esse faciendum, alium vero negare cum omnia vi necessitatis eveniant. Nam si omnia quae fiunt nunc ante aliquis vere praediceret, quis dubitat quin illa quae facta sunt immutabili uiolentia necessitatis euenerint? Hoc est enim quod ait: QUARE EX NECESSITATE ERIT QUODLIBET EORUM VERUM ERAT DICERE TUNC.
Sed ne illud videatur incongruum quod rerum euentum non ex ipsarum natura sed ex propositionum veritate et falsitate indicamus. Hunc enim scrupulum ipse dissolvit dicens:
AT VERO NEC HOC DIFFERT, SI ALIQUI DIXERUNT CONTRADICTIONEM VEL NON DIXERUNT.
Ad tollendum enim perimendumque consilium, quod nihil omnino homines oporteat consiliari, parum valet aliquid praedici. Sive enim praedicatur aliquid, sive non, quidquid vere praedici potuisset, illud etiam si non praedicatur evenire necesse est. Idcirco enim vere praedicitur, quia vere praedici potest; idcirco vere praedici potest, quia immutabiliter futurum est. Quare futurum est, si praedicitur uere, nec tantum si praedicitur sed etiam si praedici vere potest sive enim praedicatur, sive non praedicatur, quidquld vere praedici potest, hoc ex ƿ necessitate futurum est.
MANIFESTUM EST ENIM, inquit, QUOD SIC SE HABEAT RES, sive unus eam affirmet, alius neget, <sive non>: si euentura est, nihil illi negatio officit; si euentura non est, nihil affirmatio prodest. NON ENIM, inquit, PROPTER NEGARE VEL AFFIRMARE ERIT VEL NON ERIT, nec hanc vim naturae tempus mutabit. Eodem modo enim evenient ea quae post millensimum annum euentura creduntur his quae post quantumlibet tempus ex necessitate futura sunt. Unde sit ut, si in omni tempore omnia sic se habent, ut uuum definite vere dici possit, definite alterum falsa, omnia quaecumque facta sunt vel fient immutabili rerum ratione contingant.
Hoc est enim quod ait: NECESSE ESSET <HOC> FIERI <ET> UNUMQUODQUE EORUM QUAE FIUNT SIC SE HABERET, UT EX NECESSITATE FIERET. Et hoc superiore argumentatione confirmat dicens: QUANDO ENIM UERE DICIT QUIS, QUONIAM ERIT, NON POTEST NON FIERI, euentus enim necessitas sequitur veritatem, ET QUOD FACTUM EST VERUM ERAT DICERE SEMPER QUONIAM ERIT, veritas namque propositionibus ex rerum necessariis venit euentibus.
QUOD SI HAEC NON SUNT POSSIBILIA: VIDEMUS ENIM ESSE PRINCIPIUM FUTURORUM ET AB EO QUOD CONSILIAMUR ATQUE AGIMUS ALIQUID.
ƿ Longum hyperbaton est, quod nos prius exponimus, postea continuamus. Liquet enim aliquarum rerum nos esse principium, ut actnum nostrorum. Si enim quis aliquid cousilio facit, quidquid consiliatione peregerit, eius rei ipse principium est. A consiliante enim incipit, quidquid consilii sollertia ministratur. Sunt enim quaedam quae actu non sunt sed potestate, quae potestas non fit ex necessitate, id est, ut possit quidem fieri, non tamen necesse sit: ut hanc vel quamlibet tunicam possibile est quidem ferro incidi sed non est necesse. Fortasse enim utendo uetustabitur et ipso cotidiano soluetur adtritu. Ergo potest quidem incidi sed forte non incidetur sed ante quam incidi possit exteritur. Rursus potest fieri ut non dividatur, neque enim exteri eam possibile esset, nisi prius esset possibile non incidi. Quare possunt quidem quaedam fieri sed si ita contingit fortasse non fient. Sunt igitur quaedam possibilia non necessaria. Et in aliis quoque quae fiunt eadem ratio est. Omne enim quod fit a quolibet consilio, ipse qui consiliatur illius rei principium est, non necessitas. Et quaecumque sunt possibilia mutabiliter evenient. Quae enim secundum aliquam possibilitatem dicuntur, non eveniunt secundum necessitatem. Unde fit ut manifestum sit quoniam non omnia ex necessitate vel sunt vel fiunt sed quaedam sunt quae acquali modo vel fiunt vel non fiunt. Et hoc est utrumlibet fieri.
Alia vero in pluribus quidem fiunt, in paucioribus vero non fiunt. Et aequaliter quidem fiunt, ut egredientem domo amicum uidere. Fit enim hoc et non fit aequaliter. Quaedam vero frequentius ƿ fiunt quam non fiunt, ut sexagenarium canescere frequentius fit quam non fit, et tamen ita hoc potest fieri, ut et non fieri impossibile non sit. Hoc est enim quod ait: ALIA VERO MAGIS QUIDEM <ET> IN PLURIBUS ALTERUM, ut canescere in pluribus e sexagenariis quam non canescere SED CONTINGIT FIERI <ET> ALTERUM, scilicet ut non canescat, ALTERUM VERO MINIME, scilicet ut canescat. Est autem hyperbaton hoc modo: quod si haec impossibilia videmus, sumus enim aliquibus ipsi principium et quaecumque possibilia sunt fieri possum et non fieri; si igitur possibile est ut et sint et non sint, MANIFESTUM EST NON OMNIA EX NECESSITATE contingere sed alia aequaliter, alia vero evenire quidem in pluribus, in paucioribus vero non evenire sed ut non eveniant necesse non est.
IGITUR ESSE QUOD EST, QUANDO EST, ET NON ESSE, QUOD NON EST, QUANDO NON EST, NECESSE EST.
Nunc quid sit necessarium temporale describit. Ait enim: res omnis quando est eam sine dubio esse necesse est. Non enim fieri potest ut cum est non sit. Et rursus res quae non est quando non est eam non esse necesse est. Neque enim fieri potest ut quando non est sit. Sed si, quando est, eam esse necesse est, non idcirco simpliciter et sine temporis ƿ praesentis descriptione ex necessitate. Quando enim sedeo, non potest fieri ut non sedeam et necesse est mihi tunc sedere cum sedeo sed ipsum sedere mihi non ex necessitate inest, possum enim surgere. Rursus cum non sedeo, tunc mihi necesse est non sedere sed ipsum non sedere mihi ex becessitate non inest, possum enim sedere. Ergo quod est, quando est, ex necessitate est, et quod non est, tunc eum non est, fieri ut sit non potest. Non tamen omnia quaecumque sunt aut non sunt aut ex necessitate sunt praeter temporis praesentis nuncupationem aut ex necessitate non sunt nulla mentione praesentis temporis facta. Quare, inquit, non est idem temporaliter necessarium esse, ut est mihi cum sedeo, et simpliciter ex necessitate esse, ut homini mortalitas. Nec idem est, cum non est, necessario non esse, ut mihi cum non sedeo non inest sedere, et quod simpliciter ex necessitate non habeo, ut tres oculos vel immortalitatem. Atque hoc est quod ait: SIMILITER AUTEM ET IN EO QUOD NON EST.
Hoc autem cur dixerit sequitur:
ET IN CONTRADICTIONE EADEM RATIO. ESSE QUIDEM VEL NON ESSE OMNE NECESSE EST ET FUTURUM ESSE VEL NON.
Similis est, inquit, ratio in contradictionibus contingentibus et in his quae, cum sunt, secundum tempus necessaria sunt. Quae autem secundum tempus, simpliciter necessaria non sunt. Nam in futuris ƿ et contingentibus contradictionibus totem quidem contradictionem necesse est unam veram habere partem, alteram falsam, ut si quis affirmet cras bellum nauale futurum (id ergo non est necesse) et rursus si qui neget non futurum, est quidem aut esse aut non esse necesse sed non est necesse esse nec rursus necesse est non esse sed tantum aut esse aut non esse. Idcirco tota quidem contradictio unam habebit partem veram, alteram falsam sed non erit ipsarum una definite vera, falsa altera definite. In praeteritis enim sic dicimus:

Romulus Romam condidit
Romulus Romam non condidit

una quidem vera est, altera falsa sed in his definite vera est affirmatio, definite falsa negatio. Nam quia cum factum est fieri ut factum non sit non potest, ideo definite in praeteritum contradictio vera vel falsa est.
In futuris vero propositionibus non idem est, in his scilicet quae contingentia significant. Ut si dicam:

Philoxenus cenaturus est
Philoxenus cenaturus non est

in tota quidem contradictione una vera est, altera falsa sed nullus potest dividere, ut dicat aut affirmationem constitute et definite ueram esse aut negationem. Ante enim quam cenet, indefinitum est et uariabile an cenet, postquam vero cenaverit, praeteritum definitur. Igitur aut esse aut non esse aliquid in futuris contradictionibus necesse est, ut autem unum fiat et unum non fiat, non est necesse. In quo igitur similitudo est contingentis contradictionis et temporalis neque simplicis necessitatis? In eo scilicet, quia sicut necesse est esse quod est, ƿ quando est, non tamen simpliciter necesse est esse quod est praeter temporis adiectionem: ita in contradictione contingenti affirmatio nem quid em vel ne gationem veram esse necesse est, non tamen vel affirmationem simpliciter ac definite veram vel negationem sed utramlibet et quam certae veritatis constituerit euentus.
QUARE QUONDAM SIMILITER ORATIONES VERAE SUNT QUEMADMODUM ET RES, MANIFESTUM EST QUONDAM QUAECUMQUE SIC SE HABENT, UT UTRUMLIBET SINT ET CONTRARIA IPSORUM CONTINGENT, NECESSE EST SIMILITER SE HABERE ET CONTRADICTIONEM.
Habent, inquit, quandam cognationem res et illa quae res ipsas propria significatione designant. Quare et oratio, quae designat atque significat rem, sic se habebit, quemadmodum res ipsa est. Ergo si res non fuerit, falsa oratio est; si res fuerit, vera oratio est; et si vera vel falsa oratio est, erit id quod dicitur vel non erit, ut sibi res et oratio convertantur. Ergo si res constitute non est nec definita necessitate proveniens, nec illa oratio, quae rem ipsam designat, definitae est veritatis. Ergo in quibus rebus possibile est non modo esse sed etiam non esse contingere, in his affirmatio et negatio utrumlibet sese habet et quemadmodum rem ipsam et esse et non esse contingit, ita quoque et contradictionem et veram et falsam esse indefinite proveniet. Hoc autem in quibus fiat, ipse declarat. Ait enim:
IN HIS QUAE NON SEMPER SUNT ET NON SEMPER NON SUNT.
Sola enim sunt ƿ quae et esse et non esse contingit, quae non semper sunt et non semper non sunt. Si enim semper essent, status eorum mutari non posset atque ideo ex necessitate essent; si autem semper non essent, ea non esse necesse esset. Etenim sicut ipsa natura rerum evenientium est varia, ita quoque altera pars contradictionis habet variabilem veritatem. Et semper quidem vera vel falsa est, NON TAMEN una definite, ut HOC verum sit determinate AUT ILLUD SED UTRUMLIBET, ut sicut status ipse rerum mutabilis est, ita quoque veritas aut falsitas propositionum dubitabilis sit et eveniat quideml ut in aliquibus frequentius una sit vera, non tamen semper, et ut una rarius vera, non tamen eam falsam esse necesse sit. Quod per hoc demonstravit quod dixit: ET MAGIS QUIDEM VERAM ALTERAM, NON TAMEN IAM VERAM VEL FALSAM.
Concludit igitur totem de futuris et contingentibus propositionibus quaestionem et ait: manifestum esse non necesse esse omnes affirmationes et negationes definite veras esse (sed deest DEFINITE atque ideo subaudiendum est). Illarum enim quae contingentes et futurae sunt, numquam definite una vera est, altera falsa. NEQUE ENIM, inquit, QUEMADMODUM IN HIS QUAE SUNT, SIC SE HABET ETIAM IN HIS QUAE NON SUNT, POSSIBILIBUS TAMEN ESSE AUT NON ESSE SED QUEMADMODUM DICTUM EST. Illa etenim quae sunt praesentis temporis, sicut ipsorum esse definitum est, ita quoque de his definita est propositionum veritas falsitasque. Illa ƿ vero quae non sunt quidem, possunt tamen esse et non esse et ita futura sunt, ut non ex necessitate proveniant sed possint ita esse, ut etiam possint non esse, in his hoc modo se habebit contradictio QUEMADMODUM DICTUM EST. Dictum autem est quoniam ESSE QUIDEM VEL NON ESSE OMNE NECESSE EST ET FUTURUM ESSE VEL NON NECESSE EST, non tamen iam divise ac definite alterum eorum esse necesse est.
Erant autem quattuor diversitates: ut aut utraeque verae essent, quod sustulit per hoc quod ait UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS; aut ut utraeque falsae essent, quod per hoc euertit quod ait: AT VERO NEC QUONIAM NEUTRUM VERUM EST CONTINGIT DICERE; aut ut una vera definite, una definite falsa esset, quod illa argumentatione destruxit, per quam omnia ex necessitate docuit evenire, si hoc admitteretur. Quod si res illae minime sunt, constat unam quidem veram esse, aliam vero in contradictione mendacem; sed sicut res ipsae mutabiliter et indefinite futurae sunt, ita quoque enuntiationes variabili nec definita veritate et falsitate proferentur. ƿ

LIBER SECUNDUS

Perihermenias Liber 10

Latin English
QUONIAM AUTEM EST DE ALIQUO AFFIRMATIO SIGNIFICANS ALIQUID, HOC AUTEM EST VEL NOMEN VEL INNOMINE.
Postquam de praeteriti ac praesentis, futuri etiam temporis veritate et falsitate disseruit, nunc vim simplicis et praedicativae propositionis informat dicens, quoniam simplex affirmatio unam rem de una significat id est de uno subiecto unum praedicat. Subiectum autem illud aut nomen est aut quod apud ueteres quidem fuit innominatum, ab Aristotele vero infinitum nomen vocatum est. Prius enim dictum est, quod homo nomen esset, non homo vero innominatum quidem apud antiquos sed nunc infinitum nomen. Quoniam igitur manifestum est unum de uno praedicare simplicem propositionem, omnis erit propositio simplex aut ex nomine et verbo aut ex infinito nomine et verbo. Quod autem dixit:
NON HOMO ENIM NOMEN QUIDEM NON DICO SED INFINITUM NOMEN
huiusmodi est: nomen, inquit, omnia quidem definita significat, non homo vero quamvis unum quodlibet eorum designare possit, quae homines non sunt, tamen quid designet infinitum est et dubium. Nam cum multa sint quae homines non sunt et unum quodlibet eorum significare possit, quid significet ignoratur: sicut enim non currit non est verbum simpliciter, ƿ sed infinitum verbum, ita nomina cum negatione non sunt nomina sed infinita nomina. Erunt igitur in propositionibus subiecta aut nomina aut infinita nomina.
PRAETER VERBUM AUTEM NULLA AFFIRMATIO VEL NEGATIO.
Planissime docuit, quae pars orationis in simplici propositione optineat principatum. Nam si praeter verbum fieri simplex propositio non potest, constat omnem vim simplicis propositionis verba complecti. Omnis autem propositio aut esse aut fuisse aut futurum esse aut huiusmodi aliquid habebit. Nam qui dicit currit currens est dicit et qui dicit cucurrit currens fuit proponit et qui curret currens erit. Si ergo omnis propositio aut esse aut foisse aut futurum esse aut aliquid huiusmodi, ut sit enuntiatio, retinebit, manifestum est, quod praeter verbum esse non possit. Haec enim id est fuit vel est aut futurum est verba sunt, ut ex his cognosci possit quae sunt superius posita atque confessa, cum diceremus verba esse quae consignificarent tempus. Etenim est et fuit et caetera significationem temporis secum trahunt.
QUARE PRIMA AFFIRMATIO ET NEGATIO EST HOMO, NON EST HOMO, DEINDE EST NON HOMO, NON EST NON HOMO; RURSUS EST OMNIS HOMO, NON EST OMNIS HOMO, EST OMNIS NON HOMO, NON EST OMNIS NON HOMO. ET IN EXTRINSECUS TEMPORIBUS EADEM RATIO EST.
Simplicium exempla propositionum apposuit. Simplices ƿ autem supra diximus esse propositiones quae duobus terminis iungerentur. Quare quoniam omne definitum prius est infinito et non homo non est nomen sed infinitum nomen, homo vero finitum, recte priores eas propositiones quae ex definito sunt nomine in earum pronuntiavit exemplis. Ait enim: QUARE PRIMA AFFIRMATIO ET NEGATIO EST EST HOMO, NON EST HOMO. Deinde infiniti nominis affirmationes negationesque subiunxit dicens EST NON HOMO, NON EST NON HOMO. Et post universalitatem iungens easdem rursus iterat propositiones. Et prius illas proponit quae ex finito nomine sunt, secundo vero loco eas quae infinito nomine proponuntur. Unde fit ut illud intellegere necesse sit, illas quantitates quae universale et particulare determinant in terminis non haberi. Nam cum duorum terminorum propositio sola simplex sit, inter simplices huiusmodi numerat propositionem quae dicit:

Est omnis homo

cum tres sint partes orationis. Quare determinationes non numerantur in terminis.
Eodem modo dicit eademque ratione in extrinsecus temporibus simplices fieri propositiones, ut est:

Fuit homo
Non fuit homo
Fuit non homo
Non fuit non homo

Et in aliis quoque temporibus idem modus est. Extrinsecus vero tempora uocat quae sunt praeter praesens id est praeteritum et futurum. Sed haec de his solis propositionibus locutus est quae unum subiectum habent, alterum praedicatum.
Nunc de his loquetur quae unum habent subiectum, duo praedicata. An vero hae quoque simplices sint, in secundae editionis expositione dicendum est. Nunc ƿ vero praeter demonstrationem esse simplices intellegamus.
QUANDO AUTEM EST TERTIUM ADIACENS PRAEDICATUR, DUPLICITER DICUNTUR OPPOSITIONES.
Unum subiectum et duo praedicata quemadmodum possint esse in propositione commemorat. Si enim hoc modo sit, ut dicamus:

Est iustus homo

est et iustus praedicantur, homo vero subiectus est. Nunc enim non illud aspiciamus, quid prius, quid posterius dictum est sed quoniam universalius est iustum esse quam hominem (potest enim iustus esse et qui homo non est ut deus et rursus potest esse simpliciter et quod homo non est), idcirco est atque iustus, quamquam primo dicantur in eo quod est:

Est iustus homo

tamen, quoniam universaliora sunt, non de his homo sed haec de homine praedicantur et his homo subiectus est. Ex his igitur duplicem fieri oppositionem dicit et quattuor propositiones, quarum subter exempla subiecit addens:
DICO AUTEM QUONIAM ESTAUT IUSTO ADIACEBIT AUT NON IUSTO.
Si quis enim sic dicat faciens duas affirmationes:

Est iustus homo
Est non iustus homo

hae cum duae affirmationes sint duas habebunt negationes. Nam si verbum est in hac propositione quae dicit:

Est iustus homo

ad iustum posuimus et in hac rursus propositione quae dicit:

Est non iustus homo

rursus ad non iustum idem est verbum iunximus: quoniam negationis oppositionem efficit cum est verbo iuncta negatio id est ƿ non, manifestum est quoniam id quod dicitur non est ad iustum rursus et ad non iustum adiungendum est, ut negationes fiant huiusmodi:

Non est iustus homo
Non est non iustus homo

Recte igitur dixit: QUARE, si est iusto et non iusto adiacebit, ETIAM NEGATIO iusto et non iusto adiacebit. Sunt autem propositiones quas dicit quattuor hae:

Est iustus homo

in hac ad iustum verbum est adiunximus; huius negatio:

Non est iustus homo

in hac quoque negationem quae dicit non est ad iustum rursus adiunximus. Iterum:

Est non iustus homo

in hac est ad non iustum iungitur; huius est negatio:

Non est non iustus homo

etiam in hac quoque negatio quae dicit non est ad non iustum ponitur. Quod vero ait: DICO AUTEM UT EST IUSTUS HOMO; EST TERTIUM DICO ADIACERE NOMEN VEL VERBUM IN AFFIRMATIONE huiusmodi est: tertium, inquit, dico adiacere verbum est. Homo enim et iustus duo sunt quibus adicitur verbum est. Idcirco autem dixit NOMEN VEL VERBUM, quia superius quoque iam docuit ipsa verba nomina esse: hoc eo scilicet loco ubi ait IPSA QUIDEM VERBA SECUNDUM SE DICTA NOMINA SUNT.
Quod autem sequitur continet difficillimum sensum, quem ipse solita brevitate perstrinxit. In medio namque totius sententiae addidit:
QUARE IDCIRCO QUATTUOR ISTAE ERUNT, QUARUM DUAE AD AFFIRMATIONEM ƿ ET NEGATIONEM SESE HABEBUNT SECUNDUM CONSEQUENTIAM UT PRIVATIONES, DUAE VERO MINIME.
Huius sententiae multiplex expositio ab Alexandro et Porphyrio, Aspasio quoque et Hermino proditur. In quibus quid excellentissimus expositorum Porphyrius dixerit, alias dicemus. Quoniam vero simplicior explanatio Alexandri esse videtur, eam nunc pro brevitate subiecimus.
Privatoriae propositiones sunt quaecumque praedicant privationem. Privatio autem est, ut si quis dicat iniustus, privat enim iustitia. Ergo affirmatio privatoria est quae dicit:

Est homo iniustus

negatio rursus privatoria:

Non est homo iniustus

Sed neque illa in significatione plena affirmatio est (aliquid enim tollit), sed privatoria affirmatio, quoniam formam quidem affirmationis tenet sed privationem praedicat et aliquid ab eo cui privationem copulat abiungit, ut in propositione:

Est iniustus homo

ab homine iustitiam, nec haec rursus pura negatio. Fugans enim privationem, ut in ea quae est:

Non est homo iniustus

habitum retinet id est iustitiam sed quoniam quod affirmatio praedicabat, hoc aufert negatio, licet habeat talis negatio quasi reponendi habitus significationem, tamen, quia ipsam privationem subtrahit, privatoria negatio nominatur.
Ergo nunc hoc dicit: cum sint, inquit, quattuor propositiones, quarum duae ex finitis nominibus sint, ut:

Est iustus homoNon est iustus homo

duae ex infinitis nominibus, ut:

Est non iustus homo
Non est non iustus ƿ homo

duae, inquit, hae quarum una affirmatio est habens infinitum nomen, ut:

Est non iustus homo

et una negatio habens rursus infinitum nomen, ut:

Non est non iustus homo

sic se habent ad affirmationem et negationem id est eandem formam retinent affirmationis et negationis et similes sunt ad affirmandum aliquid vel negandum his quae sunt privatoriae. Nam quemadmodum privatoria quae dicit:

Est iniustus homo

non solum affirmatio est sed privatoria affirmatio, ita quoque ea quae dicit:

Est non iustus homo

non solum est affirmatio sed cum infinito nomine et cum aliqua privatione affirmatio. Idem enim valet ad intellegentiam quod dicitur iniustus, tamquam si dicatur non iustus.
Et rursus quemadmodum:

Non est iniustus homo non est

solum negatio sed privatoria negatio, quoniam quamquam det habitum tamen privationem negat, ita quoque et ea quae est ex infinito nomine:

Non est non iustus homo

non solum est negatio sed ex infinito facta vomine infinitum negans. Quia igitur infinitum negat et subiectum infinito negando privat, privatoriae similis est. Nam si idem valet iniustum esse quod non iustum, idem valebit non esse iniustum quod non esse non iustum.
Igitur hae duae quae infinitum nomen habent, quantum ad speciem formamque affirmationis et negationis, similiter se habent his quae sunt privatoriae affirmationes et negationes. Duae vero illae quae simplex definitumque praedicant nomen ab omni similitudine privationum seclusae sunt. Nihil enim similis est illa quae dicit:

Est iustus homo

ei quae dicit:

Est iniustus homo

cum utraeque sint affirmationes sed illa est simplex, ƿ illa privatoria.
At vero ea quae dicit:

Non est iustus homo

ad eam quae dicit:

Non est iniustus homo

nulla similitudinis ratione coniungitur, cmn sint utraeque negationes sed illa est simplex, illa privatoria. Quare duae, quae ex infinito nomine sunt, similiter sese habent quemadmodum privationes. Similis namque affirmatio est ea quae dicit:

Est non iustus homo

ei quae dicit:

Est iniustus homo

et rursus ea quae dicit:

Non est non iustus homo

ei quae dicit:

Non est iniustus homo

Privationes vero simplicibus propositionibus et his. Quae ex finitis nominibus fiunt non coniunguntur. Neque enim quisquam dixerit eam quae dicit:

Est iustus homo

esse comparem ei quae dicit:

Est iniustus homo

nec vero eam quae dicit:

Non est iustus homo

posse aliquid comparari cum ea quae dicit:

Non est iniustus homo

Recte ergo dictum est de his quattuor propositionibus duas ad affirmationem et ad negationem ita se habere, ut sunt privationes, duas vero esse simplices et praeter aliquam privationum similitudinem.
Quod autem ait ad CONSEQUENTIAM tamquam si dixisset ad similitudinem, ita debet intellegi. Quae enim sibi sunt similia, a se quodammodo non recedunt et invicem consequuntur. Describantur ergo duae prius simplices propositiones, post has duae privatoriae, postremae quae ex infinitis nominibus constant, ut affirmationes sub affirmationibus negationes sub negationibus constituantur. ƿ

AFFIRMATIO:NEGATIO:
Est iustus homoNon est iustus homo
Est iniustus homoNon est iniustus homo
Est non iustus homoNon est non iustus homo

Sed hae, inquit, ita sunt dispositae eandemque ad se similitudinem gerunt, quemadmodum in Analyticis (id est Resolutoriis) dictum est. Scripsit autem duos resolutorios libros de syllogismo, in quorum primo de propositionum ex finito nomine et infinito consequentia disseruit. Est vero similitudo affirmativae quidem simplicis ex finito nomine et negativae eius quae habet infinitum nomen. Namque ea quae dicit:

Est iustus homo

affirmatio ei quae dicit:

Non est non iustus homo

negationi similis est. Negatio quoque simplex finiti nominis affirmationi infiniti nominis convenit. Ea enim quae dicit:

Non est iustus homo

similis est ei quae dicit:

Est non iustus homo

Sed quemadmodam istae sibi sint similes et quomodo in consequentia proprium teneant ordinem, nunc quidem exsequi distulimus, paulisper tamen describantur, ut earum quaedam proprietas ostendatur. Sit enim affirmatio finiti nominis et sub ea negatio nominis infiniti. Sit item negatio finiti nominis et sub ea affirmatio nominis infiniti.

Aff. Fin. Est iustus homo Neg. Fin. Non est iustus homo
Neg. Inf. Non est non iustus homo Aff. Inf. Est non iustus homo

ƿ In hac igitur descriptione negatio ex infinito nomine sub affirmatione finiti nominis ponitur et rursus affirmatio infiniti nominis sub negatione finiti. Quarum angulares, quoniam sunt indefinitae omnes, simul in omnibus verae esse possunt, nisi in his tantum quae aut naturaliter insunt aut naturaliter inesse non possunt. Ut si quis dicat:

Est homo animal

numquam cum hac vera esse potest quae dicit:

Est homo non animal

quae est angularis, idcirco quoniam animal naturaliter in substantia hominis perspicitur inhaerere. Rursus si quis dicat:

Est homo lapis
Est homo non lapis

ne hae quidem simul verae esse possunt, idcirco quod lapidem inesse homini naturaliter impossibile est. Quod si huiusmodi sint quae non insint naturaliter sed inesse possint, ut in his quae supra proposuimus exemplis, angulares verae sunt semper. Potest enim vera esse et ea quae dicit:

Est iustus homo

et ea quae dicit:

Est non iustus homo

Rursus potest vera esse ea quae dicit:

Non est iustus homo

si hoc de Sulla dicatur, et ea quae dicit:

Non est non iustus homo

si hoc de Catone praedicetur. In his igitur quae sunt indefinitae, si ea quae praedicantur naturaliter non insunt et ea inesse possibile est, semper angulares simul veras esse contingit. Quod si huiusmodi propositiones cum definitione ponamus, ita dicendum est:

Est omnis homo iustus

huius negatio:

Non est omnis homo iustus

rursus:

Est omnis homo non iustus

huius negatio:

Non est omnis homo non iustus

Quae disponantur hoc modo, ut negatio sub affirmatione sit et sub negatione affirmatio. ƿ

Aff. Est omnis homo iustus Neg. Non est omnis iustus homo
Neg. Non est omnis non iustus Aff. Est omnis homo homo non iustus

In his ergo quandam dissimilitudinem monstrat. Nam in indefinitis si ea quae praedicantur naturaliter non inessent, inesse tamen subiectis possent, semper angulares simul veras esse sine dubio contingebat. Nam et affirmationes affirmationibus et negationes negationibus conveniebant. In his autem quae cum definitione quantitatis dicuntur non idem modus est. Affirmationes enim affirmationibus nulla ratione iunguntur. Nam si vera sit ea quae dicit:

Est omnis homo iustus

numquam vera esse potest ea quae dicit:

Est omnis homo non iustus

quae est angularis. Et hoc discrepare in nullo reperietur exemplo. Negationes autem particulares, quae sunt sibi angulares, simul veras esse contingit. Potest enim verum esse in his quae naturaliter non insunt et possibilia sunt inesse, ut negatio particularis negationi particulari eique angulari conveniat, ut ea quae est non est omnis homo iustus ei quae est angularis convenit non est omnis homo non iustus. Sed hoc dissimiliter in indefinitis.
Nam in illis et ea quae dicit:

Est iustus homo

ei quae dicit:

Est non iustus homo

angulari scilicet conveniebat, rursus ea quae dicit:

Non est non iustus homo

ei quae est non est iustus homo angulariter positae congruebat. ƿ
In his autem id est secundum quantitatem definitis affirmationes quidem duae universales, quae sunt est omnis homo iustus et est omnis homo non iustus, numquam simul verae esse possum, angulares autem negationes, quae particulares sunt, id est:

Non est omnis homo iustus

et:

Non est omnis homo non iustus

in his quae et esse et non esse possibilia sunt simul verae sunt. Non ergo similiter in his quae sunt indefinitae angulares sibimet congrnunt, ut in his quae definitae sunt. Quod per hoc demonstrat quod ait:
SED NON SIMILITER AUGULARES CONTINGIT VERAS ESSE.
In illis enim sibimet utraeque consentiunt angulares, in his autem angulares quidem affirmativas numquam simul veras esse contingit, alias vero angulares quae sunt particulares negationes contingit aliquando. Hoc enim ipsius verba declarant dicentis:
SED NON SIMILITER ANGULARES CONTINGIT VERAS ESSE. CONTINGIT AUTEM ALIQUANDO.
Non similiter quidem contingit veras esse, idcirco quod affirmationes universales angulares verae numquam sunt, quod in his quae indefinitae sunt contingebat. Contingere autem aliquando dixit, cum angularium,'quae sunt particulares negationes, faciemus comparationem, si ea quae praedicantur non sint naturalia subiectis sed tamen inesse possibilia
HAE IGITUR DUAE OPPOSITAE SUNT, ALIAE AUTEM AD NON HOMO UT SUBIECTUM ALIQUID ADDITO, UT EST IUSTUS NON HOMO, NON EST IUSTUS NON HOMO; ƿ EST NON IUSTUS NON HOMO, NON EST NON IUSTUS NON HOMO. MAGIS PLURES AUTEM HIS NON ERUNT OPPOSITIONES. HAE AUTEM EXTRA ILLAS IPSAE SECUNDUM SE ERUNT UT NOMINE UTENTES NON HOMO.
Alias nobis rursus esse propositiones ostendit, quarum alias quidem non praedicatum sed subiectum infinitum sit, alias utraque. Si quis enim dicat:

Est iustus non homo

quondam non homo subiectum est et est infinitum nomen, vocatur propositio ex infinito subiecto. Idem est et in negatione quae est:

Non est iustus non homo

At vero sunt aliae propositiones quae ex praedicato et ex subiecto infinitis esse videantur, ut est cum dicimus:

Est non iustus non homo

Non est non iustus non homo
In his enim non iustus praedicatum est, non homo subiectum; sed utraque sunt infinita. Unde fit ut in his propositionibus, in quibus est verbum tertium praedicatum <sit>, magis plures propositiones quam hae quae dictae sunt inveniri non possint. Aut enim ex utrisque erunt finitis, praedicato scilicet et subiecto, ut:

Est homo iustus
Non est homo iustus

aut solum praedicatum habebunt infinitum, ut:

Est non iustus homo
Non est non iustus homo

aut praedicatum quidem finitum erit, infinitum vero subiectum, ut:

Est iustus non homo
Non est iustus non homo

aut et praedicatum et subiectum infinita pronuntiantur, ut:

Est non iustus non homo
Non est non iustus non homo

Ultra autem propositiones, in quibus est verbum tertium praedicatum sit, ƿ inveniri non possum. Sed hae quae subiectum infinitum habent vel utrumque infinitum praeter illas superiores sunt, quae aut praedicatum infinitum habent aut utraque finita, atque ideo praeter illas esse dicuntur et nullam ad eas consequentiam servant. Et est ita positum in ea propositione quae dicit:

Est iustus non homo

nomen infinitum quod est non homo, tamquam si finitum nomen aliquod poneretur. Atque hoc est quod ait UT NOMINE UTENTES NON HOMO. Ita enim infinitum nomen positum est, tamquam si finitum nomen esset positum; nominis enim locum tenet. Quamquam etiam si non ita positum sit nihilominus tamen nomen sit: infinitum enim nomen licet simpliciter nomen non sit, tamen cum infinito inuctum nomen est.
IN HIS VERO IN QUIBUS EST NON CONVENIT, UT IN EO QUOD EST CURRERE VEL AMBULARE.
Sunt, inquit, quaedam propositiones, quae cum est praedicantur, aliae vero quas cum est verbo praedicare non possumus, ut in eo quod dicimus:

Homo ambulat
Homo currit

Sed in his nihil differs an ita quis dicat, ut dicitur, id est "Homo currit" et "Homo ambulat", an cum est verbo eas praedicet. Idem namque est dicere homo currit et homo ambulat, tamquam si dicatur homo currens est, homo ambulans est. Quocirca nihil differs in huiusmodi propositionibus utrum cum est verbo an praeter est adiuncto verbi actu proponatur. Idem quoque est etiam in universalibus. ƿ Nam cum dicimus:

Omnis homo currit
Omnis homo non currit

et rursus:

Omnis non homo currit
Omnis non homo non currit

idem est tamquam si dicamus:

Omnis homo currens est

et:

Omnis homo currens non est

et rursus:

Omnis non homo currens est
Omnis non homo currens non est

Docet autem illud quoque multum differre, an ad positum terminum iungatur negatio, an certe ad determinationem. Nam si ad subiectum terminum dicitur, fit nomen infinitum, ut est omnis non homo currit. Quod si ad determinationem, fit negatio, ut est non omnis homo currit. Unde fit ut, si non ad determinationem universalem sed ad rem ac terminum negatio ponatur, sit infinitum nomen, ut est non homo. Quod si non ad rem universalem sed ad determinationem universalem, negatio est. Cum enim dicimus non omnis, omnis quidem universale non est sed consignificat, quondam illud de quo dicitur universaliter dicitur. Ut cum dicimus omnis homo, homo quidem ipsum universale est, omnis vero non est quidem universale sed consignificat, quondam res universalis id est homo universaliter dicta est.
Ergo quotiens ad determinationem quae rem quamlibet universalem universaliter dictam demonstrat negatio ponitur, non nomen infinitum sed negationem constituit. Atque hoc est quod ait:
NON ENIM DICENDUM EST NON OMNIS HOMO SED NON NEGATIONEM AD HOMO ADDENDUM EST. OMNIS ENIM NON UNIVERSALE SIGNIFICAT SED QUONDAM UNIVERSALITER.
Ipsum enim non est universalis terminus nec omnino terminus ƿ sed universali praedicato additum facit illud universaliter enuntiari. Probat autem haec non esse universales terminos sed tantum determinationes universaliter consignificantes hoc modo: cum enim dicimus:

Currit homo
Non currit homo
Currit non homo
Non currit non homo

universalia quidem subiecta sunt in his propositionibus sed non universaliter praedicantur. Distant autem hae ab his propositionibus in quibus sic dicimus:

Omnis homo currit
Nullus homo currit

eo quod istae quidem universale universaliter praedicant, illae vero universale non universaliter. Manifestum est ergo quoniam omnis et nullus non sunt universalia sed id quod universale praedicatur faciunt ut sniversaliter enuntietur.
Quare eadem omnia ponenda sunt. Cum enim dicimus:

Currit omnis homo

si infinitum nomen volumus facere, non dicamus:

Currit non omnis homo

sed negationem id est non nomini addemus eadem in propositione cuncta servantes, si affirmationem volumus ex infinito nomine facere. Quod si ad determinationem universalis rei negationem aptemus, fit non affirmatio nominis infiniti sed propositionis ex nomine finito negatio.
QUONIAM VERO CONTRARIA EST NEGATIO EI QUAE EST OMNE EST ANIMAL IUSTUM ILLA QUAE SIGNIFICAT QUONIAM NULLUM EST ANIMAL IUSTUM.
Hoc quoque supra iam dictum est, quoniam hae quae contrariae sunt simul verae esse non possunt neque in eodem. Et possunt quidem uicissim et cum temporis diversitate esse verae, simul autem esse non ƿ possunt. Ut si quis dicat aureo quidem saeculo omnes homines esse iustos, ferreo vero nullum hominem esse iustum, utraeque verae esse possunt sed non eodem tempore. Hoc est enim quod ait NEQUE VERAE SIMUL, quod autem secutus est NEQUE IN EODEM IPSO scilicet subiecto, ut si dicamus:

Est omne vivens iustum

si referamus ad caelestes potestates, vera est;

Nullum vivens iustum est

si referamus ad equos; utraeque sunt verae sed non in eodem ipso, illud enim in divinis, istud in equis retinet veritatem. His autem quae sunt oppositae id est particulares possunt simul esse verae, tunc cum superiores universales simul falsae sunt. Quae autem sunt hae, ipse planissimo monstrant exemplo dicens NON OMNE ANIMAL IUSTUM EST, quae est particularis negatio, ET EST ALIQUOD ANIMAL IUSTUM, quae est particularis affirmatio.
SEQUUNTUR VERO HAE: HANC QUIDEM QUAE EST NULLUS EST HOMO IUSTUS ILLA QUAE EST OMNIS EST HOMO NON IUSTUS.
Ostendit superius affirmationem universalem et universalem negationem, quoniam sibi essent contrariae, simul veras esse non posse. Nunc autem monstrat universali negationi nominis finiti consentire universalem affirmationem nominis infiniti et particulari affirmationi, quae est opposita universali negationi nominis finiti, consentire eam, quae est opposita <universali> affirmationi nominis infiniti, scilicet particularem ƿ negationem praedicatum retinentem infinitum. Et prius describantur hoc modo:

Neg. Nullus homo iustus est Aff. Quidam homo iustus est
Aff. Omnis homo non iustus est Neg. Non omnis homo non iustus est

Est ergo universalis negatio ea quae dicit nullus homo iustus est, huic opposite est contradictorie particularis affirmatio quidam homo iustus est. Rursus est universalis affirmatio infinitum habens praedicatum ea quae dicit:

Omnis homo non iustus est

huic contradictorie particularis <negatio> opponitur infinitum habens praedicatum ea quae dicit:

Non omnis homo non iustus est

Hae igitur sese perimunt. Sed universalis affirmatio nominis infiniti id est:

Omnis homo non iustus est

sequitur negationem eam quae dicit:

Nullus homo iustus est

Nam si verum est nullum esse hominem iustum, verum est omnem hominem esse non iustum. Sed his oppositae sibi rursus ipsae consentiunt. Nam si verum est dicere quoniam quidam homo iustus est, verum est dicere non omnis homo non iustus est. Si enim non omnis homo non iustus est, aliquem iustum esse necesse est.
MANIFESTUM EST AUTEM, QUONDAM ETIAM IN SINGULARIBUS, SI EST VERUM INTERROGATUM NEGARE, QUONDAM ET AFFIRMARE VERUM EST.
Quotiens aliquis, inquit, in singularibus rebus interrogat et is qui interrogatur negat, tunc is qui interrogat recte negationem cum singulari iungens ex infinito nomine faciet affirmationem. Ut si aliquis ƿ dicat:

Putasne Socrates sapiens est?

Alius respondeat:

Non

erit recta conclusio dicentis:

Socrates igitur non sapiens est

Ex negatione ergo respondentis ex infinito nomine non sapiens facta est affirmatio:

Socrates non sapiens est

Atque hoc quidem in singularibus. Quod si hoc in universalibus fiat universaliter praedicatis, negationem potius fieri contingit quam affirmationem. Ut si quis interroget:

Putasne omnis homo sapiens est?

Ille respondeat:

Non

non necesse est ita concludere ut dicatur:

Omnis igitur homo non sapiens est

Hoc enim falsum est nec hoc evenit necessario ex interrogati responsione sed magis illud:

Non omnis homo sapiens est

Nam cum aliquis interrogat:

Putasne omnis homo sapiens est?

Si ille neget dicens:

Non

tu concludes oportet:

Non omnis igitur homo sapiens est

Hoc enim ex illius responsione necesse est evenire. Sed haec contra iacens est interrogationi id est opposita. Interrogasti enim universalem affirmationem dicens:

Putasne omnis homo sapiens est?

Respondit:

Non

concludes tu particularem negationem:

Non omnis homo sapiens est

Et haec dividit verum vel falsum. Nam si contra eam interrogationem per quam affirmationem universalem interrogasti ille neget et tu concludas eam propositionem quae dicit:

Omnis homo igitur non sapiens est

non potius contra iacentem sed contrariam facies. Haec enim quae dicit:

Omnis homo non sapiens est

consentit ei quae dicit:

Nullus homo sapiens est

Quare nihil differt, ƿ utrum hanc aliquis ex infinito nomine affirmationem respondeat, an ex finito nomine universalem negationem, quae cum affirmatione universali, quam interrogasti, verum falsumque non dividit. Sed illa sola concludenda sunt, in quibus unum verum est, alterum falsum. Non igitur ita debet fieri in universalibus, ut interrogata universali affirmatione, si alius negationem responderit, universalis affirmatio ex infinito nomine concludatur sed potius particularis negatio ex nomine finito.
ILLAE VERO SECUNDUM INFINITA OPPOSITAE NOMINA VEL VERBA, UT IN EO QUOD EST NON HOMO VEL NON IUSTUS, QUASI NEGATIONES SINE NOMINE VEL VERBO ESSE VIDEBUNTUR SED NON SUNT.
Cum de propositionibus ex infinitis nominibus loqueretur, ipsa infinita nomina sola sumpsit et de his qualia videantur esse pertractat. Sermonum, inquit, prolationes, quae secundum contra iacentia nomina vel verba sibi oppositae sunt, ut in eo quod dicimus homo, non homo; currit, non currit, quotiens finitum infinito comparatur, videntur quasi quaedam esse negationes sed non ita est. Omms namque negatio vel vera vel falsa est: qui autem dicit:

Non currit

et:

Non laborat

et:

Non homo

neque verum aliquid enuntiavit neque falsum et fortasse minus aliquid veri vel falsi significavit, quam is qui finitum nomen ponit. Nam qui finitum nomen constituit ƿ nihil quidem adhuc verum falsumue enuntiavit sed quoniam quiddam finitum posuit, propinquior est huiusmodi prolatio ad veritatem, quae aliquid finitum ponit, ea prolatione quae aliquid infinitum, sicut illa quae aliquid significant propinquiora sunt ad enuntiationem faciendam his quae nihil significant.
Quare in his quae infinita sunt minus ulla veritas falsitasue perspicitur quam in his omnibus quae sunt finita ac multo magis nihil adhuc verum falsumue designat id quod dicitur non homo vel non currit, nisi aliquid addatur, quod enuntiationem possit efficere. Quod autem dixit QUASI NEGATIONES SINE NOMINE VEL VERBO ESSE VIDEBUNTUR, idcirco addidit guoniam infinita nomina vel verba neque nomina sunt simpliciter neque verba et videntur non homo et non currit negationes esse. Quod si ita est, sine nomine et verbo esse negationes videntur. Addidit etiam:
ILLUD NIHIL MAGIS DE HOMINE SED ETIAM MINUS verUS FUIT VEL FALSUS.
Qui enim dicit homo rem constituit, qui dicit non homo ipsam quidem rem tulit sed nihil addidit. Quocirca longe minus quiddam enuntiavit de homine qui infinitum de homine dixit, quam qui finitum.
SIGNIFICAT AUTEM EST OMNIS NON HOMO IUSTUS NULLI ILLARUM IDEM NEC HUIC OPPOSITA EA QUAE EST NON EST OMNIS NON HOMO IUSTUS.
Illae propositiones in quibus infinita nomina subiecta sunt longe aliud, inquit, significant et non idem his propositionibus quae vel secundum finita vel secundum ƿ infinita praedicata dicuntur. Ea enim quae dicit:

Est omnis non homo iustus

nihil idem significat quam illa quae dicit:

Est omnis homo iustus

vel:

Nullus homo iustus est

vel iterum:

Est omnis homo non iustus

vel:

Nullus homo non iustus

Nulli enim similis est harum ea quae dicit:

Est omnis non homo iustus

Nec huic opposita negatio particularis ea quae dicit:

Non est omnis non homo iustus

ulli earum idem significat quae superius descriptae sunt vel alicui earum quae sunt superius descriptis oppositae. Illae vero quae ex duobus terminis infinitis constitutae sunt illis sunt similes, quae universales negationes sunt habentes subiectum infinitum: ut ea quae dicit:

Est omnis non iustus non homo

illi idem significat eique consentit quae dicit:

Nullus iustus non homo

Et prior quidem utrosque terminos retinet infinitos, haec vero secunda praedicatum quidem finitum, subiectum vero infinitum. Et illa quidem est affirmatio ex duobus infinitis, haec vero ex finito praedicato et subiecto infinito negatio universalis.
TRANSPOSITA VERO NOMINA VEL VERBA IDEM SIGNIFICANT.
Quotiens, inquit, nomina permutantur et verba, eaedem propositionum significationes permanent, quotiens autem negatio permutatur, non eaedem. Nam si quis dicat:

Est non homo albus

et:

Non est homo albus

non idem significat permutata scilicet et transposita negatione, quotiens autem dicitur:

Est albus homo

et rursus:

Est homo albus

idem transposita ƿ verba nominaque significant et erunt eaedem affirmationes. Nam si quis hoc negat, contingit ut unius affirmationis uae negationes sint. Hoc autem monstratum est superius fieri non posse sed semper unius affirmationis unam esse negationem.
Illius namque affirmationis quae dicit:

Est albus homo

illa negatio est quae dicit:

Non est albus homo

illius autem quae proponit:

Est homo albus

si non est eadem illi affirmationi quae enuntiat:

Est albus homo

et est ab ea diversa, sit negatio vel ea quae dicit:

Non est non homo albus

vel ea quae dicit:

Non est homo albus

Sed illa quae proponit non est non homo albus habet suam affirmationem ad quam referri debeat, eam scilicet quae enuntiat est non homo albus. Illa vero quae dicit:

Non est homo albus

negatio est eius quae proponit:

Est homo albus

Sed si affirmationes earum diversae sunt, diversae erunt etiam negationes. Si quis ergo dicat affirmationem quae proponit:

Est albus homo

diversam esse ab ea affirmatione quae enuntiat:

Est homo albus

illud quoque concedat necesse est ut negationes quoque ipsarum diversae sint. Est autem negatio illius quae dicit:

Est albus homo

illa quae proponit:

Non est albus homo

Rursus illius quae enuntiat:

Est homo albus

est negatio:

Non est homo albus

Quare hae duae negationes:

Non est albus homo

et:

Non est homo albus

a se diversae sunt. Rursus ƿ cum dicimus:

Est albus homo

et negatur:

Non est homo albus

si de eodem homine utraeque dicantur, unam veram, alteram falsam esse necesse est: ut si de Socrate dicatur:

Est albus homo
Non est homo albus

Quae cum ita sint, necesse est ut eius quae ait:

Est albus homo

negatio sit ea quae dicit:

Non est homo albus

Sed posita est quidem prius negatio quae dicit:

Non est albus homo

eius affirmationis esse quae dicit:

Est albus homo

nunc vero monstramus illam quoque quae dicit:

Non est homo albus

eius affirmationis negationem esse quae dicit:

Est albus homo

Utraeque enim verum inter se falsumque dividunt. Neque enim fieri potest ut, si de uno eodemque homine dicatur:

Est albus homo

et:

Non est homo albus

utraeque sint verae. Quod si ita ut nunc sunt positae aliquando in veritate concordant, hoc idcirco evenit quia indefinitae sunt, non quia verbis fiunt nominibusque transpositis. Quare evenit ut unius affirmationis duplex sit negatio. Quod autem diximus inferiore descriptione magis liquebit.
<FIGURA>

Perihermenias Liber 11

Latin English
ƿ AT VERO UNUM DE PLURIBUS VEL PLURA DE UNO AFFIRMARE VEL NEGARE, SI NON EST UNUM EX PLURIBUS, NON EST AFFIRMATIO UNA NEQUE NEGATIO.
Multa Peripateticis de discernendis propositionibus, quae essent unae, quae multae, consideratio fuit. Atque ideo nunc hoc dicit: et si una res, inquit, de pluribus praedicetur in propositionibus vel affirmativis vel negativis vel rursus tes plures de una iterum praedicentur, et si pluribus illis rebus unum nomen sit positum et una res de uno nomine plura signanti praedicetur, si es illis omnibus rebus unum aliquid non fit, non est una affirmatio nec una negatio.
Si quis enim dicat:

Animal rationale bipes homo est

unum hominem pluribus praedicando subiecit. Sed haec singillatim quidem dicta plura sunt, unam vero quandam substantiam informant. Coeuntibus namque animali rationali et bipedi fit una substantia animal rationale bipes, quod est homo. Et quamquam haec singillatim dicta multa sint (si quis enim dicat animal et rursus rationale et intermisso tempore bipes, discerptim multa signant), tamen inucta in unum unam faciunt naturam. Et hoc est quod ait:
UT HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM SED EX HIS UNUM FIT
tamquam si diceret: homo enim plura significat sed ita, si ea quae signantur discerptim dicantur. Nam et animal et bipes ƿ et mansuetum designat. Dicimus enim hominem animal esse et mansuetum et bipedem. Sed haec iuncta in unum corpus efficiunt animal mansuetum bipes, quod est homo. Quare quamquam de uno plura praedicata sint, tamen, quoniam ex omnibus unum aliquid fit, ex hoc una est affirmatio atque negatio. Quod si duae res tales subiectae sint de quibus una res praedicetur, ut de his unum fieri aliquid nequeat, non est una affirmatib nec una negatio.
Si quis enim candido aliquo homine ambulante dicat:

Album et ambulans homo est

album et ambulare in unam naturam non conveniunt nec fit ex utrisque unum aliquid, ita ut alicuius haec duo iuncta subetantiam forment. Quare sive affirmentur sive negentur sive subiecta sint sive praedicata, non erit una affirmatio nec una negatio sed vox quidem una est, tot autem in ea sunt affirmationes et negationes, quot termini sunt positi ex quibus unum non fit. Sive autem de pluribus unus terminus praedicetur, sive plura de uno praedicentur, idem modus est.
Ut si quis dicat:

Homo animal rationale bipes est

quoniam ex his unum quiddam fit, una est propositio; sin vero quis dicat:

Homo album ambulans est

quoniam ex his nihil unum fit, non est una propositio. Amplius quoque si pluribus rebus unum nomen sit positum, ex quibus coniunctis nulla una natura sit, et de illo uno nomine unum quodlibet aliud praedicetur, non est una affirmatio nec una negatio. Marinus namque et hic latrabilis uno vocabulo canes vocantur.
Si quis igitur dicat:

Canis animal est

quoniam ex his ƿ quae signantur cani in unum coniunctis nihil efficietur (ex cane enim latrabili et ex marino iunctis nulla una substantia est), illa propositio multiplex est et multa significans et non una. Quare quemadmodum, si quis huiusmodi propositiones interroget, debeat responderi docet dicens:
SI ERGO DIALECTICA INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO, VEL PROPOSITIONIS VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS.
Sensus huiusmodi est: quicumque interrogat, si ab arte dialectica non declinet, idcirco interrogat ut ei respondeatur, respondeatur autem aut tota propositio aut contradictionis una particula. Si quis enim sic dicat interrogans:

Animane immortalis est?

Tunc respondens aut "Est" respondebit aut "Non". Hoc autem est totius contradictionis una particula. Contradictio est enim anima immortalis est, anima immortalis non est. Ergo est et non contradictionis sunt particulae. Quod si quis sic interroget:
ANIMANE IMMORTALIS EST AN ƿ NON?
Tunc ille ita respondebit si velit totam propositionem dicens videtur mihi immortalis esse vel rursus videtur mihi non esse immortalis. Ergo quisquis interrogat, ita responsionem petit, ut illa responsionis petitio vel propositionis petitio sit vel unius partis contradictionis. Propositio autem unius contradictionis est id est omnis affirmatio una unam habebit negationem et in duabus propositionibus una erit contradictio. Quare quisquis plura significantem propositionem dixerit, ille non facit propositionem ad quam sit una negatio. Quocirca huiusmodi interrogationi, quae plura significat, nec si vera sit debet esse una responsio. Si quis <enim> interroget:

Substantiane sit canis?

quamquam verum sit dicere:

Substantia est

quoniam et latrabilis et marinus substantiae sunt, tamen non est ad hanc una facienda responsio sed dicendum est de quo cane interroget. Quod si ille dixerit de marino vel rursus de latrabili, tunc cum per illius determinationem definitionemque interrogationis facta fuerit una propositio unumque significans, adhibenda est una responsio. De his autem in topicis dictum esse commemorat.
SIMILITER AUTEM MANIFESTUM EST, QUONIAM NEC HOC IPSUM QUID EST DIALECTICA EST INTERROGATIO.
Qualis debet esse modus dialecticae interrogationis exsequitur. Ait enim: si quis interroget:

Quid est animal?

Haec non est dialectica interrogatio. Oportet enim per dialecticam interrogationem optionem respondenti dari, utrum affirmare velit an negare quod dicitur. Ut si ƿ quis sic interroget:

Putasne bonum malo contrarium est?

Tunc respondenti datur electio utrum affirmare velit an negare. Dicit enim ille aut "Est" aut "Non est". Qui autem interrogat:

Quid est animal?

nullum illi locum aut affirmationis aut negationis reliquit. Quid enim dicturus est interrogante aliquo:

Quid est animal?

Dicturus est "Non" inconveniens erit responsio. Eodem quoque modo si dicat "Est animal", nihil adhuc ad causam. Sola igitur illa est dialectica interrogatio, in qua datur respondenti ex interrogatione optio utram velit partem contradictionis eligere eamque enuntiare vel affirmando scilicet vel negando. Oportet enim interrogantem determinare, utrum verbi gratia animal homo sit an non, ut ex illa interrogatione quam velit partem contradictionis possit is qui respondet eligere.
QUONIAM VERO HAEC QUIDEM PRAEDICANTUR COMPOSITA, UT UNUM SIT OMNE PRAEDICAMENTUM EORUM QUAE EXTRA PRAEDICANTUR
Postquam de unitate propositionis explicuit et quid esset dialectica propositio terminavit, nunc ad illa venit in quibus plura saepe de uno singillatim veraciter praedicantur, quae simul praedicata alias vera sunt alias falsa si quis enim sic dicat:

Marius malus est

fortasse verum est. Rursus:

Marius dux est

et hoc verum est. Quae iuncta in unum nulla ƿ ratione sunt vera, velut si quis dicat:

Marius malus dux est

est namque optimus omnium.
Rursus:

Homo animal est

verum est, et:

Homo bipes est

verum est, et haec iuncta vera rursus sunt. Si quis enim dicat:

Homo animal bipes est

verum est. Horum ergo qui modus sit vel quando ea, quae singula extra praedicantur, iuncta vera vel falsa sint, regulam daturus adgreditur.
Et sensus quidem huiusmodi est, ordo autem sermonum talis est: quoniam vero, inquit, quaedam sunt, quae ita coniuncta de aliquo praedicantur, ut eorum praedicamentum unum sit et in unam congruat formam eorum quae extra vere poterant praedicari (ut in eo quod est animal bipes: animal bipes de homine iuncta compositaque dicuntur et fit una quodammodo praedicatio, cum animal et bipes extra singillatim valeant praedicari: dicimus enim:

Homo animal est

et rursus:

Homo bipes est

alia vero quae non sunt eo modo, quae singillatim quidem praedicare verum est, composita vero falsum: quae horum differentia est vel quando illud, quando hoc evenit dicendum est. Et hoc docet exemplis. DE HOMINE ENIM, inquit, VERUM EST DICERE ET EXTRA ANIMAL ET EXTRA BIPES ET UT UNUM, ut de eo dicatur animal bipes.
Rursus quemlibet hominem, ut Socratem, possumus dicere:

Ille homo albus est

rursus:

Ille homo homo est

et haec ut unum iuncta dicentes:

Ille homo homo albus est

Sed aliquotiens evenit ut aliquis homo citharoedus quidem sit imperitus, bonus autem homo. Et si de ipso dicatur ƿ quoniam est citharoedus verum est et quia bonus est hoc quoque verum est. Sed non, si et citharoedus est et bonus, idcirco iam bonus est citharoedus. Fortasse enim est imperitissimus, homo autem bonus.
SI ENIM, QUONIAM ALTERUTRUM DICITUR, ET UTRUMQUE DICITUR, MULTA ET INCONVENIENTIA ERUNT.
Si quis sit qui dicat omnia, quaecumque singillatim vere dicuntur, ea iuncta etiam vere posse dici, multa inconvenientia impossibilisque contingunt. Hoc est enim quod ait: SI ENIM, QUONIAM ALTERUTRUM DICITUR, ET UTRUMQUE DICITUR. Si enim aliquis dicat, quoniam alterutrum extra vere dicitur, et utrumque simul vere semper posse dici, multa sunt impossibilia quae coniungunt. Quae autem sint impossibilia quae contingunt haec sunt. De homine enim possumus dicere quoniam homo est et rursus possumus dicere quoniam albus est: dicimus igitur et simul de homine homo albus est. [Rursus de homine albo possumus dicere quoniam homo est, possumus dicere quoniam albus est: igitur et haec inucta dicuntur homo homo albus albus est. Nam si verum est dicere de homine quoniam homo est et de albo quoniam albus est, et omne hoc vere dici potest id est homo homo albus albus est.] Et si de hoc iterum homine albo verum est dicere quoniam albus est et verum est de eo album praedicare, et rursus omne praedicare verum est: erit ergo homo albus albus. Et rursus de hoc album ƿ praedicare verum est: erit igitur tertio homo albus albus albus. Et hoc in infinitum progreditur.
Et rursus si verum est dicere de homine quondam musicus est et rursus quondam albus est et quoniam ambulans est, et haec rursus in unum dicuntur, quondam homo musicus albus ambulans est. Rursus qui musicus albus ambulans est, et albus est et ambulans est et musicus est. Dicuntur haec igitur rursus simul homo albus albus musicus musicus ambulans ambulans est. Et haec adsidue complexa eadem faciunt superfluam locutionem. Nec non etiam in singularibus quoque idem evenit. Si enim Socrates Socrates est et homo, erit Socrates Socrates homo, et si Socrates Socrates est et homo et bipes, erit Socrates Socrates homo bipes; et rursus si hic idem bipes est et homo, erit Socrates Socrates homo homo bipes bipes. Quae omnia quam sint inconvenientia nullus ignorat.
Non igitur dicendum est quondam omnia, quaecumque singillatim praedicantur, eadem iuncta semper poterunt praedicari. Ergo quae iuncta vere dici possum et quae falso eorum, quae singillatim atque extra ante vere dicebantur, exponit.
Hoc enim solum hactenus demonstratum est quoniam, si quis simpliciter et omni modo fieri complexiones dicat, multa inconvenientia evenire necesse est: quemadmodum autem fiant complexiones ponendum atque tractandum est.
EORUM IGITUR QUAE PRAEDICANTUR ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR QUAECUMQUE SECUNDUM ACCIDENS ƿ DICUNTUR VEL DE EODEM VEL ALTERUM DE ALTERO, HAEC NON ERUNT UNUM.
In his, inquit, quae praedicantur et de his, de quibus illa ipsa praedicantur, duplex ratio est. Aut enim duo accidentia de uno subiecto dicuntur, ut:

Marius malus est
Marius dux est

aut unum accidens de uno subiecto praedicatur, aliud vero accidens de illo praedicato accidenti praedicatur, ut si quis dicat:

Cicero est calvus
Calvus orator est

Hic enim calvus de subiecto Cicerone, orator de calvo praedicatur. Hoc est enim quod ait:
QUAECUMQUE SECUNDUM ACCIDENS DICUNTUR VEL DE EODEM VEL ALTERUM DE ALTERO.
DE EODEM, ut si qua duo accidentia de uno praedicentur; ALTERUM DE ALTERO, ut si unum accidens de altero accidenti dicatur, ut ipsum accidens de quo dicitur de altero rursus subiecto praedicetur. Quod si ita fiat praedicatio, in unum fungi accidentia copularique non possunt. Etenim si quis sic dicat: homo albus est, homo musicus est, haec iuncta simul unum non facient, ut est musicus albus. Vel si rursus musicum praedicetur de albo, ut album de homine dicatur et praedicetur illud album musicum est, non idem est album musicum. Nec in unam substantiam coeunt quaecumque sic vere praedicari possum singillatim. Idcirco enim haec de se invicem videntur posse praedicari, quia de uno eodemque subiecto praedicantur, non quod ex his unum aliquid fiat. Accidentia enim sunt utraque. QUARE NON ERIT ALBUM MUSICUM sed quondam homo albus idem musicus est, per id quod utraque uni accidunt per accidens ƿ album musicum praedicatur. Nec rursus si citharoedus est et bonus, idcirco iam bonus dici poterit citharoedus. Neque enim bonus et citharoedus talia sunt ut ex his unum fieri possit sed quondam utraque eidem accidunt, idcirco de se secundum accidens praedicantur.
Sed magis fortasse possumus dicere: homo animal est, homo bipes est, ut haec iuncta dicamus animal bipes. Et his iunctis secundum substantiam non secundum accidens est facta praedicatio.
AMPLIUS NEC QUAECUMQUE INSUNT IN ALTERO. QUARE NEQUE ALBUM FREQUENTER NEQUE HOMO HOMO ANIMAL VEL BIPES; INSUNT ENIM IN HOMINE BIPES ET ANIMAL.
Quaecumque singillatim secundum accidens praedicantur ea simul praedicari non posse monstravit. Nunc autem illud etiam docet, quondam illa quoque quae substantialiter praedicantur non semper simul iuncta praedicentur. Et haec ratio et accidentibus convenit et substantialibus rebus. Quotiens enim inest praedicato aliquid et nos illud extra volumuspraedicare et in unum rursus duo praedicata coniungere, tunc et incongrua praedicatio. Et hoc aliquotiens quidem in ipsa nominum prolatione perspicitur, aliquotiens vero in vi et intellectu atque in termini continentia. Si quis enim sit homo albus et de eo dicatur verbi gratia:

Callias homo albus est

et ƿ rursus de eo dicatur:

Callias albus est

si quis id velit iungere, inconvenientissime praedicabitur – dicit enim:

Callias homo albus albus est

– idcirco quoniam albus in homine albo continebatur, quod ante de Callia praedicatum est.
Atque hoc est quod ait: QUARE NEQUE ALBUM FREQUENTER. Alia vero sunt quae hoc in prolatione non habent sed in natura. Si quis enim sic dicat:

Socrates Socrates est

et rursus:

Socrates homo est

et haec simul iungat et dicat:

Socrates Socrates homo est

non recte fecerit praedicationem. Nam homo in Socrate inerat et rursus homo de Socrate praedicatum est. Tale est ergo qui haec iuncta id est Socratem hominem voluerit praedicare de Socrate, tamquam si dicat Socrates homo homo est. Nam in Socrate inest hominis natura. Vel rursus si de aliquo homine velit aliquis hominem praedicare et rursus animal et dicat homo homo [est et] animal. Homo enim idem est quod animal. Ergo qui haec duo iuncta componit, nihil differt quam si dicat homo animal animal est. Homo namque animal est.
Eodem modo et si de aliquo homine hominem praedicet aliquis et rursus bipedem atque haec iuncta velit dicere, incongruam faciet praedicationem. Nihil enim aliud dicit qui dixerit homo homo bipes est, quam si dicat homo bipes bipes est. Etenim homo per se bipes est. Quare neque ea quae in ipsa prolatione in altero insunt cum extra praedicantur recte iunguntur nec ea quae in prolatione quidem non insunt sed tantum in natura ƿ atque substantia. Quod si neque accidentia sint nec alterum in altero et ea singillatim praedicentur, recte iuncta praedicantur. Si quis enim dicat de homine quoniam animal est, verum dixerit, et rursus quoniam bipes, verum hoc quoque dixerit. Haec si iungat, faciet homo est animal bipes; hoc recte praedicatur. Nam neque accidentia dicuntur nec alterum alteri inest. Illa autem sola aliquibus insunt substantialiter quaecumque in eorum definitione sumuntur. Ut in definitione hominis sumitur animal et in definitione rursus hominis sumitur bipes: inest ergo et bipes in homine. Quare illa sola singillatim praedicata recte iuncta praedicantur, quae neque accidentia sunt nec alterum in altero inest vel prolatione vel natura. Idque fiet manifestum, si eorum alterius definitio sumatur. Velut si quaeratur an de homine homo et bipes praedicari simul possint, definiendus est homo et, si in hominis definitione bipes incurrerit, dicendum est bipes inesse homini et utrumque ianctum de homine non posse praedicari.
VERUM AUTEM DICERE DE ALIQUO ET SIMPLICITER, UT QUENDAM HOMINEM HOMINEM AUT QUENDAM ALBUM HOMINEM ALBUM.
Dudum quaesivit utrum omnia quae singillatim vere praediearentur ea iuncta veraciter dicerentur, ƿ nunc autem considerat atque perpendit utrum omnia, quaecumque simul vere dicuntur, et simpliciter uere praedicentur. Dicimus enim Socratem quendam hominem esse et rursus simpliciter dicimus Socratem hominem esse. Rursus dicimus verbi gratia Calliam album hominem esse et de eo album simpliciter praedicamus. Dicimus enim Callias albus est.
Quaerit ergo utrum hoc in omnibus praedicamentis esse videatur, ut quaecumque verum est iuncta praedicare eadem quoque verum sit simpliciter dicere. Sed hoc non in omnibus eveniet. Nam si qua huiusmodi sit praedicatio, in qua aliquid oppositum addatur ipsi praedicationi, praeter illud oppositum simpliciter illa praedicatio non potest praedicari. Ut si quis dicat de Socrate iam mortuo, quoniam hoc quod iacet homo mortuus est, vere dicit, simpliciter autem dicere non potest hoc quod iacet homo est, idcirco quoniam additum est praedicato id est homini id quod homini oppositum est id est mortuus. Dictum est enim hoc quod iacet homo mortuus est. Mortuus autem et homo opposita quodammodo sunt. Nam si eorum definitiones sumamus facile hoc perspici potest. Homo namque est animatus, mortuus vero praeter animam. Atque ideo quaedam est oppositio secundum privationem atque habitum hominis et mortui et utraque simul vere praedicantur, unum ipsorum, quod est homo, simpliciter et praeter mortuum de cadavere non potest praedicari. Atque hoc est quod ait:
SED QUANDO IN ADIECTO QUIDEM ALIQUID ƿ OPPOSITORUM INEST QUAE CONSEQUITUR CONTRADICTIO.
Quae utraque id est et praedicatum et quod additur praedicato ex ipsa oppositione contradictio comitatur (ut quoniam homo et mortuus opposita sunt ea quaedam comitatur atque consequitur per oppositionem contradictio: dicimus enim: qui homo est vivit, qui mortuus est non uivit; vivit autem et non vivit quaedam contradictio est): ergo in huiusmodi praedicationibus non est verum unum simpliciter praedicari. Quando autem huiusmodi oppositio ei quod praedicatur non iungitur, potest simpliciter vere praedicari. Sed nec hoc semper magisque illud verius dicitur, quoniam, cum ista oppositio est, numquam verum est eorum quae inucta vere praedicantur simpliciter vere aliquid appellari, cum autem ista oppositio non inest, non semper vere simpliciter praedicari eorum aliquid, quae de aliquo vere iuncta dicuntur.
Si quis enim sic dicat:

Homerus poeta est

verum dixerit; quod si dicat:

Homerus est

(simpliciter praeter poetam) falsum est. Atqui esse et poeta non sunt opposita. Ergo non semper, quando oppositio non est in praedicatis, verum est aliquid simpliciter praedicari, cum autem oppositio inest, semper falsum unum praedicamentorum quae iuncta dicuntur simpliciter et praeter aliud dicere. Nam cum de Homero dicimus quoniam est aliquid id est quoniam Homerus poeta est, verum est. Numquid etiam dicendum est per se quoniam est, an potius esse non simpliciter sed secundum accidens ƿ de Homero praedicatum est? Non enim quia est sed quia poeta est et quoniam ei et poetae esse accidit, idcirco esse quoque Homerum aliquid id est poetam, non per se esse praedicamus. Concludit igitur hoc modo: in quibuscumque praedicationibus iunctis neque contrarietas aliqua aut ulla oppositio est, si eorum definitiones pro uocabulis sumantur (in quibusdam enim nominibus dictis non adparet oppositio: quod si definiatur, mox sese illa oppositio patefacit, ut in eo quod est homo et mortuns nomina quidem ipsa opposita non sunt sed definita inveniuntur opposita): in huiusmodi igitur compositionibus vel quotiens non secundum accidens praedicatur aliquid, ut esse de Homero secundum poetam scilicet quod Homero accidens sed per se et secundum ipsum subiectum, manifestum est quoniam quidquid coniuncte vere dici potest idem vere dicitur et simpliciter praedicatum.
Ut si quis dicat de aliquo homine quoniam hic homo albus est, verum fortasse dixerit, et rursus hic albus est hoc quoque verum est dicere idcirco quoniam de eo non ideo album praedicavit, quia dixit eum esse hominem, sicut de Homero idcirco esse praedicatur, quia poeta esse dicitur sed quod per se albus est. Sed hoc non secundum accidens praedicatur sed per se. Quare recte dictum est quoniam, in quibus inuctis praedicationibus neque oppositio quaedam inest nec ipsa per accidens ƿ praedicatio est, illa simpliciter etiam et posse praedicari.
QUOD AUTEM NON EST, QUONDAM OPINABILE EST, NON VERUM DICERE ESSE ALIQUID. OPINATIO ENIM EIUS NON EST, QUONDAM EST SED QUONDAM NON EST.
Quidam volentes id quod non est aliquo modo esse monstrare tali utebantur syllogismo: quod opinabile est, est; quod autem non est, opinabile est; concludebant quod non est igitur est docentes ea quae essent scibilia potius, non opinabilia esse, quod autem non est opinioni tantum subiacere, nulla etiam scientia claudi. Quod Aristoteles hoc modo discutit: ait enim: non idcirco est opinabile, quondam est sed idcirco est opinabile, quondam non est; sed hoc quod non est, est quidem quiddam sed est non per se sed opinabile. Et quemadmodum Homerus est quidem quiddam id est poeta, non tamen est per se, ita id quod non est, est quidem aliquid id est opinabile vel ignorabile, non tamen est per se aliquid in natura.

Perihermenias Liber 12

Latin English
HIS VERO DETERMINATIS PERSPICIENDUM QUEMADMODUM SE HABENT NEGATIONES ET AFFIRMATIONES AD SE INVICEM
Propositionum aliae sunt quae simpliciter proferuntur, aliae quibus aliquis modus in enuntiatione miscetur. Si quis enim dicat:

Socrates disputat

ƿsimplicem propositionem fecit; si vero aliquis dicat:

Socrates bene disputat

modum propositioni quam enuntiabat adiunxit; quomodo enim disputaret apposuit, cum dixit bene.
Nunc ergo hoc speculatur quemadmodum se habeant affirmationes et negationes earum propositionum, quae cum modo aliquo proferuntur: ut si quis dicat possibile est hoc fieri et rursus non possibile est hoc fieri, quemadmodum sese in his affirmationis habeas negationisque natura. Similiter autem et in eo quod est impossibile esse et in eo quod est necesse esse et in eo quod dicitur contingere esse et non contingere esse: quae horum sint affirmationes quaeue negationes aut quam affirmationem cui negationi recte aliquis opponat: de his omnibus perspiciendum, inquit, est, quondam ea quae de coniunctis praedicationibus et simplicibus dicenda fuerant terminate sunt. Nam de earum propositionum quae cum modo proferuntur oppositionibus multa causatio est. Quae autem sint dubitationes vel quemadmodum in his oppositiones inveniendae sunt, continua disputatione persequitur.
NAM SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR ILLAE SIBI INVICEM OPPOSITAE SUNT CONTRADICTIONES, QUAECUMQUE SECUNDUM ESSE ET NON ESSE DISPONUNTUR.
Omnis propositio verborum et nominum complexione formatur. Ergo propositionum, quae complectuntur ƿ et quarum natura in complexione est, illae solae sunt, inquit, contradictiones, QUAECUMQUE SECUNDUM ESSE ET NON ESSE PONUNTUR: ut in ea propositione quae dicit:

Est homo

non est illa negatio huius affirmationis quae proponit:

Est non homo

sed illa potius quae enuntiat

Non est homo

ut sit affirmatio et negatio:

Est homo
Non est homo

Illa vero quae dicit:

Est non homo

non est negatio eius quae enuntiat:

Est homo

Rursus cum dicimus est albus homo, non est negatio illa huius affirmationis quae dicit:

Est non albus homo

sed illa potius quae dicit:

Non est albus homo

Hoc autem probatur sic: necesse est enim in contradictionibus unam ueram esse semper, alteram falsam. Ergo si eius affirmationis quae dicit:

Est albus homo

negatio esset:

Est non albus homo

unam veram, unam falsam esse constaret. Nunc autem si quis de ligno dicat "Est albus homo", falsum dixerit; si quis vero de ligno eodem neget dicens "Est non albus homo", hoc quoque falsum est. Haec enim propositio quae dicit:

Est non albus homo

haec sentit hominem quidem esse non tamen album, quod de ligno falsum est praedicare. Ergo et ea quae dicit:

Est albus homo

et illa quae proponit:

Est non albus homo

utraeque aliquando falsae sunt, ut in ligno. Quare non sunt sibimet oppositae. Igitur nec ea quae dicit:

Est non albus homo

negatio est eius quae dicit:

Est albus homo

Quare illa huius negatio ponenda est quae dicit:

Non est albus homo

In his namque una ƿ semper vera est, altera semper falsa. Quod si ita est, secundum esse semper et non esse natura contradictionis efficitur. Nam cum dico:

Est homo

secundum id quod est esse fit negatio non est homo. Et cum rursus dico:

Est albus homo

secundum id quod est esse rursus negatio fit:

Non est albus homo

Et sensus quidem totus huiusmodi est, ipsi autem in oratione sermones propter similitudinem videntur quandam obscuri, erit autem planius pronuntiantibus et subaudientibus sic: NAM SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR, id est propositionum quarum natura in complexione est, ILLAE SIBI INVICEM OPPOSITAE SUNT CONTRADICTIONES, QUAECUMQUE SECUNDUM ESSE ET NON ESSE DISPONUNTUR, ut hae quas supra digessimus quarumque ipse exempla proponit: UT EIUS QUAE EST ESSE HOMINEM NEGATIO EST NON ESSE HOMINEM, haec enim ipsius affirmationis secundum esse et non esse negatio est, NON, et hic subaudiendum est illa negatio est per quam dicitur, ESSE NON HOMINEM, ut sit sensus: affirmationis quae est esse hominem negatio est non esse hominem, non illa quae dicit esse non hominem. Et hoc quidem de simplicibus.
Rursus de his in quibus est tertium praedicatur EIUS QUAE EST ESSE ALBUM HOMINEM, NON, huic subaudiendum est illa est negatio quae dicit, ESSE NON ALBUM HOMINEM SED, hic quoque subaudiendum est illa quae dicit, NON ESSE ALBUM HOMINEM, ut sit hic sensus: eius affirmationis quae est esse album hominem non est illa negatio quae dicit esse non album hominem sed illa ƿ potius quae proponit non esse album hominem. Et hoc adprobat inductione. SI ENIM, inquit, DE OMNIBUS AUT DICTIO EST id est affirmatio AUT NEGATIO vera, cum lignum falsum sit dicere esse album hominem, verum debet esse de eo dicere esse non album hominem, si haec negatio est superioris affirmationis. Sed utraeque falsae sunt. Haec igitur non est illius affirmationis negatio. Ergo semper secundum esse et non esse contradictiones sibimet opponuntur.
QUOD SI HOC MODO, ET QUANTISCUMQUE ES SE NON ADDITUR, IDEM FACIET QUOD PRO ESSE DICITUR.
Sunt quaedam propositiones in quibus esse non additur sed id quod in his enuntiatur idem valet tamquam si esse poneretur, ut in eo quod est:

Homo ambulat

quod dico ambulat tale est tamquam si dicam:

Homo ambulans est

Ergo in his quoque quae non habent est verbum iunctum, si negationem ad verbum illud iunxero, quod pro esse positum est, talis mihi redit negatio, qualis esset si negatio ad esse poneretur. Ut in eo quod est:

Ambulat homo

ambulat pro esse positum est. Huius ergo affirmationis:

Ambulat homo

non est negatio ea quae dicit:

Ambulat non homo

sed illa potius quae dicit:

Non ambulat homo

In hac enim ad id quod est ambulat negatio iuncta est, quod ambulat homini pro eo quod est esse coniunctum est. Tale est enim dicere: ƿ

Homo ambulat

tamquam si quis dicat:

Est ambulans homo

QUARE SI HOC MODO IN OMNIBUS, ET EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE NEGATIO EST POSSIBILE NON ESSE SED NON, NON POSSIBILE ESSE.
Si in omnibus, inquit, secundum esse contradictio fit, in his quoque quae possibilia dicuntur secundum esse et non es se contradictio facienda est. In eo enim quod dicimus posse esse illa erit negatio quaa dicit posse non esse, non illa quae est non posse esse. Nam si ei quae est possibile est esse illa opponatur quae est non possibile est esse, non secundum esse et non esse oppositio facta est. Quocirca quoniam supra docuit secundum esse et non esse fieri contradictionem, dicendum est eius quae est possibile est esse illam esse oppositionem quae dicit possibile est non esse.
Sed aliud rursus occurrit, quod nos ab hac opinione dimoveat. In omnibus enim aut affirmatio vera est aut negatio. In his autem utraeque sunt verae. Nam quod possibile est esse possibile est non esse, ut quia possibile est hominem ambulare, possibile est non ambulare, et quod possibile est videri possibile est non uideri. Rursus quod possibile est secari et dividi et non secari et non dividi possibile est. Quare utraeque in eodem verae sunt possibile est esse et possibile est non esse. Nam quod dicimus possibile est non esse ita intellegendum ƿ est ut si diceremus possibile est hodie pluviam non esse, cum sit possibile ut sit. Cur autem hoc ita eveniat, ipse demonstrat dicens:
RATIO AUTEM, QUONDAM OMNE QUOD SIC POSSIBILE EST NON SEMPER ACTU EST.
Hoc huiusmodi est: quaecumque ita sunt possibilia ut sint actu et opere, illa nulla ratione possum non esse, ut caelo semper actu est moveri. Semper enim movetur et dicimus possibile esse caelum moveri, idcirco quondam caeli motus actu est, hoc est id agitur, movetur enim. In hac ergo possibilitate talis propositio non potest convenire, ut dicamus possibile esse caelum non moveri; hoc enim impossibile est. Ergo in his quaecumque actu sunt hae duae propositiones possibile est esse et possibile est non esse nulla ratione conveniunt. In his autem quae non sunt semper actu et sunt possibilia esse, convenire possum propositiones id est posse esse et posse non esse. Non est enim semper actu pluvia et possibile est esse aliquando, quare possibile est eam non esse aliquando. Haec igitur ratio est, cur utraeque inveniuntur verae, quod in his possibilitatibus, quae non semper sunt actu, et esse aliquid et non esse contingit. Quare si eius quae est possibile est esse negatio est ea quae dicit possibile est non esse, in eodem simul et affirmatio et negatio erunt verae, et ƿ cui rei inest affirmatio, ut sit esse possibile, eidem rursus inerit negatio, ut sit possibile non esse. Quare et quod ambulabile est, id est quod ambulare potest, potest non ambulare, et quod visibile est, id est quod videri potest, potest etiam non videri. Sed impossibile est ut de eodem oppositae et contra iacentes dictiones simul verae sins. In omnibus enim aut affirmatio vera est aut negatio.
Si ergo factis negationibus secundum esse et non esse in his quae secundum aliquem modum dicuntur et affirmatio et negatio utraeque sunt uerae, quod fieri non potest, illud magis dicendum est, non faciendas secundum esse et non esse negationes sed potius secundum modum. Quod si illud est impossibilius, ut affirmatio et negatio simul verae sins, illud magis est eligendum ut non secundum es se et non esse fiat contradictio sed potius secundum modum. Quod autem dixit:
SI ERGO ILLUD IMPOSSIBILIUS, HOC ERIT MAGIS ELIGENDUM
non sic dictum est quod utraque impossibilia sint et affirmationem et negationem veram esse et non secundum esse et non esse fieri contradictionem. Illud enim unum id est contradictionem simul veram esse impossibile est. Secundum esse autem et non esse affirmationem non fieri et negationem non est impossibile sed ad hoc rettulit IMPOSSIBILIUS est, tamquam si diceret MINUS POSSIBILE. Minus enim possibile est ut oppositae in eodem propositiones verae sins, quam at non secundum esse et non esse negationes ponantur. Quocirca eligendum est hoc quod est possibilius, ut secundum modum potius quam secundum ƿ esse et non esse negationes fiant. Quod ipse planius exsequitur dicens:
EST IGITUR NEGATIO EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE NON POSSIBILE ESSE.
Hae namque simul verae inveniri non possunt. Nam si quid est possibile esse, ut idem illud non possibile sit fieri non potest. Nec hoc in solis possibilibus speculandum est sed in omnibus quoque eadem ratio est. Nam in eo quod est contingere esse non est illa negatio quae dicit contingere non esse, haec enim consentit ei quae est contingere esse sed illa quae proponit non contingere esse. Has enim duas simul ueras inveniri impossibile est.
ET IN ALIIS QUOQUE SIMILI MODO, UT NECESSARIO ET IMPOSSIBILI. FIUNT ENIM QUEMADMODUM IN ILLIS ESSE ET NON ESSE APPOSITIONES, SUBIECTAE VERO RES, HOC QUIDEM ALBUM, ILLUD VERO HOMO
Et in aliis, inquit, omnibus idem faciendum est. Secundum modum enim negatio ponenda est, ut si contingens est ad contingere, si possibilis ad possibile, si impossibilis ad impossibile, si necessarium ad necessarium negatio coniungatur. Quemadmodum enim, inquit, in his quae praeter modum aliquem sunt et aliquid esse proponunt esse quidem et non es se appositiones quaedam id est praedicationes sunt, res ƿ vero subiectae – ut in eo quod est:

Homo est

et:

Homo non est

homo quod est res subiectum est, appositio autem quaedam est et praedicatio est et non est; vel in eo quod dicitur:

Album est

et:

Album non est

album quidem res subiecta est, appositum autem et praedicatum est et non est – ita quoque in his quae secundum aliquem modum dicuntur esse quidem subiectum est velut quaedam res, modus autem de esse praedicatur. Nam cum dicimus:

Hodie pluviam esse possibile est

esse subiecimus, possibile praedicavimus. Et sicut vim totam in propositionibus praedicatio tenet in simplicibus et praeter modum quotiens aliquid esse praedicamus, ut in eo quod dicimus:

Homo est

totam propositionis vim continet verbum est: ita quoque in his quae secundum modum dicuntur, quoniam totam propositionem continet modus aut possibilis aut contingentis aut impossibilis aut necessarii, haec praedicari, res vero aliae subiectae esse dicuntur. Hoc est enim quod ait:
EODEM QUOQUE MODO HOC LOCO ESSE QUIDEM SUBIECTUM FIT, POSSE VERO ET CONTINGERE APPOSITIONES DETERMINANTES QUEMADMODUM IN ILLIS ESSE ET NON ESSE verITATEM.
Nam quemadmodum in simplicibus, si ad esse et non esse negationes fiant, una semper vera est, altera semper falsa, ita quoque in his quae secundum modum dicuntur, si ad ipsum modum enuntiatio negationis aptetur velut ad quasdam appositiones praedicationesque, veritas in appositionibus et falsitas terminata dividitur. Atque hoc est quod ait:
SIMILITER ƿ AUTEM HAE ETIAM IN ESSE POSSIBILE ET ESSE NON POSSIBILE.
SIMILITER enim secundum POSSIBILE et NON POSSIBILE facta oppositio veritatem falsitatemque determinat, sicut in simplicibus et praeter modum positis secundum esse et non esse negatio. Hinc in omnibus secundum modum affirmationibus oppositiones digerit convenientium negationum. Dicit enim:
EIUS VERO QUAE EST POSSIBILE NON ESSE NEGATIO EST NON POSSIBILE NON ESSE.
Ut demonstret eam quae dicit possibile est non esse non modo non esse negationem eius quae est possibile est esse sed omnino negationem non esse, huius aliam invenit negationem. Nam eius quae est possibile est non esse, quam affirmationis loco posuit, negatio reperitur illa quae dicit non possibile est non esse secundum modum scilicet addita negatione. Unde fit, inquit, ut ea quae dicit possibile est esse et illa quae proponit possibile est non esse sese invicem consequantur. Idem namque possibile est esse quod est possibile non esse. Cur autem se consequi possunt, haec causa est, quoniam non sunt oppositae. Nam si essent oppositae, perimerent se potius quam consequerentur et dissentirent magis quam consentirent, ut est in his possibile est esse et non possibile est esse. Hae enim ita a se disiunctae sunt, ut simul esse non possint. Idcirco autem hoc evenit, quoniam sunt oppositae. Semper igitur secundum modum ponenda negatio est, si integra oppositionis natura facienda ƿ est. Quod plenissime exsequitur singulis propositionum modis negationes accommodans atque integras naturaliter efficiens oppositiones.
At vero, inquit, ea quae est possibile est non esse cum ea quae dicit non possibile est non esse simul esse non poterit. Namque oppositas esse manifestum est, siquidem harum negatio ad modum est posita, qui est possibile esse. Eius autem quae est necessarium est esse non oportet dici illam esse negationem, per quam dicitur necessarium est non esse (huius enim alia negatio inveniri potest, quoniam est affirmatio quaedam; est autem eius negatio ea quae dicit non necessarium est non esse) sed potius ei quae dicit necessarium est esse ea opponenda est quae dicit non necessarium est esse ad illam namque quae dicit necessarium est non esse opponitur (ut dictum est) non necessarium est non esse. Eius quoque quae est impossibile est esse non dicenda est illa esse negatio per quam dicimus impossibile est non esse sed ea potius quae proponit non impossibile est esse. Namque affirmatio quaedam est impossibile est non esse. Huius enim invenitur negatio quae est non impossibile est non esse.
ET UNIVERSALITER VERO, QUEMADMODUM DICTUM EST, ESSE QUIDEM ET NON ESSE OPORTET PONERE QUEMADMODUM SUBIECTA.
Regulam dat universalem dicens: hoc universaliter in omnibus faciendum est, quod supra iam diximus, ut subiectum esse et non esse ponatur, affirmationem ƿ autem et negationem ipsos modos faciamus. Hoc est enim quod ait negationem vero et affirmationem haec facientem. Modos enim ipsos id est possibile et contingens et caeteros pro affirmationibus et ad hos negativo adverbio iuncto pro negationibus disponentes aut ad id quod dicimus est aut ad id quod dicimus non est apponamus, ut, quemadmodum ad unam rem quod est homo est verbum, non est negatio praedicatum quoddam est in his propositionibus quae praeter modum sunt, ut in ea per quam dicimus homo est, sic in his propositionibus quae cum modo sunt est quidem aut non est subiecta ponamus, modos vero ipsos aut affirmationem, si simpliciter dicantur, aut negationem, si cum negatione ponantur, facientes ad subiectum, quod secundum esse et non esse disposuimus, praedicemus, ut has arbitremur esse oppositas dictiones et negationes, quae secundum modos factae sunt. Eorum autem omnium negationes et affirmationes in contrarium disponantur.

AFFIRMATIO SECUNDUM ESSE --- NEGATIO SECUNDUM MODOS
possibile est esse --- non possibile est esse
contingit esse --- non contingit esse
impossibile est esse --- non impossibile est esse
necessarium est esse --- non necessarium est esse ƿ

AFFIRMATIO SECUNDUM NON-ESSE --- NEGATIO SECUNDUM MODOS
possibile est non esse --- non possibile est non esse
contingit non esse --- non contingit non esse
impossibile est non esse --- non impossibile est non esse
necessarium est non esse --- non necessarium est non esse

Quod autem addidit VERUM NON VERUM ad demonstrationem omnium modorum ualet. Nam si quis dicat:

Verum est

non est ipsius negatio:

Verum non est

sed potius:

Non verum est

alioquin eius quae est:

Verum non est

illa negatio est quae dicit:

Non verum non est.

Perihermenias Liber 13

Latin English
ET CONSEQUENTIAE VERO SECUNDUM ORDINEM FIUNT ITA PONENTIBUS.
Expeditis omnibus, quae de modorum oppositionibus disputabantur, ad consequentias venit. Hoc enim dicit, quae propositiones supra dictorum modorum quas propositiones consequuntur quibusque consentiunt. Nos autem ex his quattuor fecimus ordines et consequentias propositionum sub una serie disposuimus. Haec autem prius notans quid ab Aristotele dicatur facilius lector intellegit. ƿ
<FIGURA>
Superius autem descriptas consequential ipse disponit. Nobis autem reddenda est breviter ratio, cur hae propositiones sese invicem consequantur. Quod possibile est esse, contingit aliquando ut sit, et hoc est contingit esse; quod autem contingit esse, non est impossibile esse, et quod non est impossibile esse, non idcirco iam esse necesse est. Non est enim impossibile hodie esse pluviam sed non idcirco esse necesse est. Quod ergo non est impossibile, non necesse est esse. Et hic est unus ordo consequentiae.
Rursus secundus ordo propositionum talem habet consequentiam: quod possibile est non esse, potest fieri ut non sit, quare contingit aliquando ut non sit, et quod possibile est non esse, contingit non esse; quod autem contingit non esse, potest fieri ut non sit sed quod potest fieri ut non sit, non est impossibile ut non sit: ergo quod contingit non esse, non est impossibile ut non sit; sed quod non est impossibile non esse, non ƿ idcirco iam illud non esse necesse est. Hodie enim pluviam non esse non est impossibile, potest enim esse sed non idcirco ex necessitate hodie non pluit. Quare quod non est impossibile non esse, non est ne cessarium non esse. Et secundus quid em ordo sese sic habet.
Nunc ad tertium transeamus. Quod non possibile est esse, hoc fieri non potest, quod autem fieri non potest, ut aliquando sit, non contingit: quod ergo non possibile est esse, idem non contingit esse; sed quod non contingit esse, necesse est ut non sit; quod numquam contingit, numquam esse potest, quod numquam esse potest, necesse est non esse: quod igitur non contingit esse, idem necesse est non esse; sed quod necesse est non esse, hoc fieri non potest, quod autem fieri non potest, impossibile est ut fiat: quod igitur necesse est non esse, impossibile est esse.
Quartus etiam ordo hoc modo est: quod non possibile est non esse, fieri non potest ut non sit; quod fieri non potest ut non sit, non contingit non esse, ut quoniam non possibile est non esse motum caelo, non contingit caelum non moveri; quare quod non possibile est non esse, idem non contingit non esse; sed quod non contingit non esse, necesse est esse, sicuti de caelo, necesse. Enim est caelum moveri, quondam non contingit caelum non moveri; sed quod necesse est esse, ut non sit fieri non potest: quare quod necesse est esse, impossibile est non esse. Et haec quidem est ordinate ab Aristotele consequentia propositionum, de qua paulo latius disputavit. ƿ
ERGO IMPOSSIBILE ET NON IMPOSSIBILE ILLUD QUOD EST CONTINGENS ET POSSIBILE ET NON CONTINGENS ET NON POSSIBILE SEQUITUR QUIDEM CONTRADICTORIE SED CONVERSIM.
Quaedam de superiore consequentium ratione pertractat. In superioribus enim descriptionibus sese sequentium affirmationem possibilem sequebatur impossibilis negatio, rursus negationem possibilis sequebatur impossibilis affirmatio, et de contingenti eodem modo. Affirmationem namque possibilis dicentem possibile esse sequebatur negatio impossibilis dicens non impossibile esse. Rursus cum possibile negaretur per id quod dicebatur non possibile esse hanc affirmatio impossibilis subsequebatur ea scilicet quae dicit impossibile esse. Atque hoc idem de contingenti. Affirmatio namque impossibilis ea quae est impossibile esse sequebatur contingentis negationem eam quae est non contingit esse. Negatio vero impossibilis ea quae dicit non impossibile est esse affirmationem contingentis sequebatur eam quae dicit contingit esse. ƿ
Quare hae propositiones se invicem sequuntur sed converse. Namque affirmatio impossibilis contingentis negationem et possibilis subsequitur, negatio vero impossibilis affirmationem possibilis et contingentis, ut subiecta descriptio docet.

AFFIRMATIO --- NEGATIO
impossibile esse ---non impossibile esse
NEGATIO AFFIRMATIOnon possibile esse --- possibile esse
NEGATIO --- AFFIRMATIOnon contingit esse --- contingit esse

Idcirco namque ait:SEQUITUR QUIDEM CONTRADICTORIE SED CONVERSIM quod omnes in contrarium locatae contradictiones sunt. Contradictio namque est impossibile esse et non impossibile esse et contingere esse et non contingere esse et possibile esse et non possibile esse. Converse autem se sequuntur, quondam affirmatio non sequitur affirmationem et negatio negationem sed affirmatio negationes, negatio vero affirmationes, quod ad supra scriptam descriptionem reuertentibus planius liquet. Sensus ergo hic est, ordo autem seriesque sermonum sese sic habet: ERGO, inquit, contradictio quae est IMPOSSIBILE ET NON IMPOSSIBILE ILLUD QUOD EST CONTINGENS ET POSSIBILE, quae duae affirmationes sunt ac se sequuntur, ƿ ET NON CONTINGENS ET NON POSSIBILE, quae duae sunt negationes, SEQUITUR QUIDEM CONTRADICTORIE, ut contradictiones sint in contrarium ductae, SED CONVERSIM, ut affirmatio negationem, negatio sequatur affirmationem. Huius talis ratio redditur: ILLUD ENIM QUOD EST POSSIBILE ESSE, scilicet quod affirmatio est, NEGATIO IMPOSSIBILIS sequitur. Est autem negatio impossibilis non impossibile esse: quod ergo est possibile esse sequitur non impossibile esse. NEGATIONEM VERO possibilis affirmatio impossibilis sequitur. ILLUD namque QUOD EST NON POSSIBILE ESSE sequitur affirmatio quae est IMPOSSIBILE ESSE. Etenim affirmatio EST IMPOSSIBILE ESSE, NON IMPOSSIBILE esse NEGATIO. Et in contingentibus eodem modo. Atque hoc quidem de possibilium et impossibilium consequentia dictum est. Nunc de necessarii et possibilis consequentia tractat.
NECESSARIUM VERO QUEMADMODUM, CONSIDERANDUM EST. MANIFESTUM QUONIAM NON EODEM MODO SED CONTRARIAE SEQUUNTUR, CONTRADICTORIAE AUTEM EXTRA.
Quod dicit huiusmodi est: in his propositionibus quae erant impossibilis et non impossibilis conveniebat non possibile ei quod est impossibile et possibile consentiebat ƿ ei quod est non impossibile, contradictio scilicet impossibilis contradictionem possibilis sequebatur ordine converso. In his autem, quae necessarium praedicant vel affirmative vel negative et quae sequuntur possibilem propositionem, eius quae possibili consentit contradictio non sequitur contradictionem possibilis sed potius contraria. Necessarias vero nunc propositiones dico, quae tametsi non significent necessitatem, tamen sive affirmative sive negative necessarium praedicant. Sensus ergo hic est: si qua ex his quae necessarium praedicant consentit possibili propositioni, eius quae necessarium praedicat contradictio non sequitur possibilis contradictionem sed eius quae necessarium praedicat contradictionis contraria, ea consentit possibilis propositionis contradictioni. Prius autem disponamus quae sunt contradictoriae, quaeue contrariae. Eius enim quae dicit necesse est esse contradictio est non necesse est esse, contraria vero necesse est non esse; rursus eius quae est necesse est non esse contradictio est non necesse est non esse, contraria vero necesse est esse. Quare describantur et circa unam eandemque contraria et contradictoria disponantur, ut quod a nobis dicendum est, clarius possit liquere.

NEGATIO CONTRADIC. --- AFFIRMATIO --- CONTRARIA AFFIRMATIO
Non necesse est esse --- Necesse est esse --- Necesse est non esse
Non necesse est non esse --- Necesse est non esse --- Necesse est esse

His igitur commode breviterque descriptis qui in eorum consequentia ad possibiles propositiones modus possit evenire monstrandum est. Illam namque quae est possibile est esse sequitur ea quae est non necesse est esse; nam quod possibile est esse, non necesse est esse. Quod enim possibile est esse, possibile est et non esse; sed quod possibile est non esse, non necesse est esse.
Quare id quod est possibile esse recte sequitur non necesse est esse. Sed negationem eius quae dicit possibile est esse id est non possibile est esse non sequitur affirmatio eius quae dicit non necesse est esse, quae est scilicet necesse est esse; haec est enim contradictio necessariae affirmationis; neque enim dici potest consentire propositiones quae dicunt non possibile est esse et necesse est esse sed huius contraria sequitur. Namque eam quae est non possibile est esse illa quae dicit necesse est non esse comitatur. Sed necesse est non esse non est contradictoria eius quae est non necesse est esse; possunt enim utraeque in eodem simul verae inveniri. Nam quoniam necesse est non esse ignem frigidum, non necesse est esse frigidum ignem.
Quocirca hae contradictoriae ƿ non sunt sed est contraria ea quae dicit necesse est non esse eius quae dicit necesse est esse; quae necesse est esse contradictio est eius quae ponitur non necesse est esse. Quare contradictionem eius quae dicit possibile est esse eam scilicet quae proponit non possibile est esse non sequitur contradictio eius quae est non necesse est esse sed ea quae est necesse est non esse, quae contraria scilicet est ei quae est necesse esse, quae haec ipsa contradictio est eius quae proponit non necesse esse. Hoc autem descriptione melius patebit.

AFFIRMATIO --- contradictoriae --- NEGATIO
possibile esse --- --- non possibile esse
NEGATIO --- AFFIRMATIO --- AFFIRMATIO
contradic. Contraria
non necesse esse --- necesse esse --- necesse esse non esse

Ergo cum sit contradictio possibile qsse et non possibile esse, sequatur autem possibile esse non necesse esse, contradictio tamen eius quae est necesse esse non sequitur contradictionem eius quae est possibile esse sed contraria contradictoriae eius quae est non necesse esse. Nam si contradictio est non necesse esse eius quae est necesse esse, contraria vero eiusdem necesse esse ea quae dicit necesse esse non esse, sequitur autem necesse esse non esse eam quae est non possibile esse, quae est contradictio eius quae est possibile esse, quam sequitur non necesse esse: recte ƿ dicitur contradictiones quidem extra esse, contrarias vero contradictoriis consentire.
Nam possibile esse et non possibile esse, quae sunt contradictoriae, sequuntur non necesse esse et necesse non esse, quae non sunt contradictoriae, quod in eodem utraeque verae inveniri possunt. Quod si contradictio sequeretur, sicut ea quae est non necesse esse sequitur eam quae est possibile esse, sic eam quae est non possibile esse sequeretur necesse esse.
Sed hoc inconveniens est. Quare quoniam haec illam non sequitur, contraria ipsius sequitur. Contraria namque est ei quae proponit necesse est esse illa quae dicit necesse est non esse. Eodem quoque modo et in eo quod est possibile non esse, cuius est contradictio non possibile non esse, quod Aristoteles reticuit. Sequitur namque eam quae est possibile est non esse illa quae dicit non necesse est non esse sed negationem eam quae est non possibile est non esse eius affirmationis quae est possibile est non esse non sequitur affirmatio eius quae est non necesse est non esse negationis ea quae est necesse est non esse (negatio enim eius quae dicit necesse est non esse illa est quae dicit non necesse est non esse) sed huius contraria id est affirmationis quae est necesse est non esse illa scilicet quae est necesse est esse sequitur negationem illam quae est non possibile est non esse. Huius quoque sit talis descriptio:

AFFIRMATIO --- contradictio --- NEGATIO
possibile est non esse --- --- non possibile est non esse
NEGATIO --- AFFIRMATIO --- AFFIRMATIO
contradictio contrarium
non necesse est non esse --- necesse est non esse --- necesse est esse

Dissimili ergo modo evenit quam dudum contingebat in his quae erant possibilia et quae impossibilia. Illic enim contradictio contradictionem sequebatur sed conversim, ut negationem affirmatio, affirmationem negatio sequeretur. Hic non idem modus est. Nam cum superiores contradictoriae sint et inferior negatio affirmationem sequatur, negationem non sequitur contradictoria affirmatio sed affirmationis illius contraria. Quod si quis leget attentius, integre descriptum esse ratione perspiciet. Cur autem hoc eveniat causam prodit.
CAUSA AUTEM CUR NON CONSEQUATUR SIMILITER CAETERIS, QUONIAM CONTRARIE IMPOSSIBILE NECESSARIO REDDITUR IDEM valENS.
Ratio est cur non simili modo consequentia secundum contradictionem propositionis eveniat sicut in his quae sunt possibilia et impossibilia huiusmodi: omne necessarium contrario modo impossibile est. Nam quod est impossibile esse, hoc est necessarium non esse. Non enim est necessarium esse quod est impossibile esse; nullus enim dixerit necesse est esse quod impossibile est esse. Non ergo necesse est esse sed ƿ potius necesse est non esse quod impossibile est esse. Ergo converse idem potest impossibile, quod necessarium. Quod enim impossibile iunctum cum esse efficit, hoc efficit necessarium iunctum ad id quod est non esse: igitur quod impossibile est esse, hoc necesse est non esse. Rursus quod impossibile est non esse, hoc necesse est esse, ut igni impossibile est non inesse calorem, necesse est igitur inesse.
Quare hic quoque idem convertitur, ut quod impossibile secundum non esse efficit idem valeat necessarium secundum esse positum. Quare contrario modo necessarium et impossibile idem potest. Quod si contrario modo impossibile et necessarium idem valet, manifestum est cur non similiter consequatur necessarium possibilem et non, possibilem propositiones, sicut easdem ipsas id est possibilem et non possibilem propositiones impossibile et non impossibile sequebatur. Nam si converso ordine necessarium atque impossibile idem ualet, secundum contrarietatem, non similis consequentia est necessarii et possibilis ei quae fuit possibilis et impossibilis. Nam quoniam non impossibile esse sequitur possibile esse, et hoc rursus id est idem possibile esse non necesse esse comitatur.
Rursus id quod est impossibile est esse quondam sequitur non possibile esse, necessarium autem impossibili converso ordine idem valet, sequitur id quod est impossibile est esse necesse est non esse ac per hoc etiam id quod est non possibile esse sequitur id quod est necesse est non esse. Rursus quoniam ei quod est non impossibile non esse consentit id quod est possibile est non esse, et huic convenit non necesse est non esse; quoniamque id ƿ quod dicitur impossibile est non esse socium est ei quod est non possibile est non esse, ei autem quod est impossibile non esse converso modo redditum necessarium idem valet, sequitur id quod est impossibile est non esse id quod dicimus necesse est esse, <et necesse est esse> sequitur et id quod proponimus non possibile est non esse. Id vero descriptione monstratur.
<FIGURA>
Causa igitur diversae consequentiae est in contrarium propositionum impossibilis et necessariae facta conversio. Sed de his hoc modo speculatus sese quodammodo ip se reprehendit et ad aliam propriam magis consequentiam disputationem dedectit.
AN CERTE IMPOSSIBILE SIC PONI NECESSARII CONTRADICTIONES?
Forte, inquit, erravimus ita consequentias collocantes. Nunc enim disposuimus, ut id quod esset possibile sequeretur illud quod est non necessarium, ut secundum praecessionem possibilis sequentem negationem necessarii poneremus. Nunc autem dicit hoc ƿ permutari oportere et non a possibili inchoandum et huic subiciendam necessarii negationem sed potius primo ponendum esse necessarium, secundo loco possibile. Namque illa propositio quae necessarium continet continere uidetur etiam possibilitatem. Nam quod necessarium est idem possibile est. Quod enim necesse est esse idem esse possibile est. Nam si quis hoc neget et id quod est necessarium dicat non sequi possibilitatem, negatio possibilitatis id quod est necessarium comitabitur. Nam si id quod est necessarium esse falsum est dicere possibile est esse, verum est dicere quoniam non possibile est esse.
In omnibus enim aut dictio est, id est affirmatio, aut negatio, ut si illa vera est, illa sit falsa, si illa non est, illam mox esse necesse sit. Sed non possibile esse sequi diximus id quod est impossibile esse: igitur id quod dicitur necesse esse impossibile est esse. Sed hoc inconveniens est. Non igitur verum est, quoniam ei quod est necessarium esse id quod est non possibile esse convenit. Quare sequitur id quod est necessarium possibilitas.
AT VERO ILLUD QUOD EST POSSIBILE ESSE NON IMPOSSIBILE ESSE SEQUITUR, HOC VERO ILLUD QUOD EST NON NECESSARIUM ESSE.
Diximus ei quod est necessarium esse consentire illam propositionem quae dicit possibile esse sed rursus hoc falsum videtur cogitantibus perspicientibusque, quoniam ei quod est possibile esse consentit et convenit illa propositio quae dicit non impossibile ƿ esse, hoc vero id est quod dicitur non impossibile esse sequitur id quod proponimus non necesse est esse. Sed possibile esse consentire proposuimus ei quae dicit necesse est esse eamque consequi: sequitur ergo ea quae est non necesse esse illam quae dicit necesse est esse eique consentit, quod est impossibile. Quid igitur in his dubitationibus est statuendum? Non potest quidem non consentire possibile esse ei quae est necesse esse. Alioquin propositionem necesse esse id quod est impossibile esse consequetur. Si vero convenerit ei quae est necessarium esse illa quae est possibile esse, rursus fit ut id quod est necessarium non necessarium sit sed hoc falsum est. Sed hoc quemadmodum sese habeat paulo post explicabitur. Nunc vero priorem sententiam permutantes hoc dicimus, quoniam id quod est possibile esse non potest consequi id quod est <non> necesse esse nec hae sibi propositiones consentiunt possibile esse et <non> necosse esse. Quod Aristoteles hoc modo proponit:
AT VERO NEQUE NECESSARIUM ESSE SEQUITUR POSSIBILE ESSE NEQUE NECESSARIUM NON ESSE. ILLI ENIM UTRAQUE CONTINGIT ACCIDERE, HORUM AUTEM UTRUMLIBET VERUM FUERIT, NON ERUNT ILLA VERA.
Docet id quod est possibile non consentire ei quod est necessarium esse nec rursus ei quae est necessarium est non esse. Nam quod necesse est esse ƿ non potest non esse, quod autem necesse est non esse non potest esse. Quod autem dicimus possibile esse, ita dicimus, tamquam si et non esse possibile sit. Utramque igitur habet naturam id quod dicimus possibile esse, ut et sit esse possibile et sit possibile non esse. Qui vero dicit necesse esse aufert non esse et qui dicit necesse est non esse aufert esse. Ita si hae verae sunt id est necesse esse aut rursus necesse non esse, utraeque illae falsae sunt quae dicunt et potest esse et potest non esse. Illa enim quae proponit necesse est esse posse non esse subruit, illa iterum quae dicit necesse est non esse posse esse subuertit. Neutra igitur consequitur eam propositionem quae dicit possibile est esse: nec ea quae dicit ex necessitate esse nec illa quae dicit ex necessitate non es se.
Et sensus quidem huiusmodi est, sermonum autem ratio talis est: AT VERO, inquit, NEQUE ID QUOD EST NECESSARIUM ESSE SEQUITUR propositionem illam quae proponit POSSIBILE ESSE NEC rursus illa quae dicit NECESSARIUM est NON ESSE. ILLI ENIM, id est possibili, UTRAQUE CONTINGIT ACCIDERE, id est et posse esse et posse non esse (nam quod potest esse idem potest non esse), HORUM AUTEM, id est vel quae dicit necessarium est esse vel quae dicit necessarium est non esse, UTRUMLIBET VERUM FUERIT, NON ERUNT ILLA VERA, id est posse esse et posse non esse: quod enim possibile est esse idem possibile est non esse. Quod si neque necesse esse nec necesse non esse propropositio ƿ eam quae est possibile esse consequitur, relinquitur ut illa ei consentiat quae dicit non necessarium est non esse. Haec enim sequitur eam quae proponit possibile est esse. Quidquid enim possibile est esse, non necesse est non esse: ut quoniam hominem possibile est ambulare, non est necesse non ambulare. HOC ENIM VERUM EST, inquit, ET DE EO quod est NECESSE EST NON ESSE, id est haec enim propositio quae dicit non necesse est non esse verum est ut contra eam opponatur contradictorie, quae dicit necesse est non esse. Unde etiam secutus est: HAEC ENIM FIT CONTRADICTIO EIUS QUAE SEQUITUR NON POSSIBILE ESSE. Unde huiusmodi facienda descriptio est:

AFFIRMATIO --- contradictio --- NEGATIO
Impossibile est esse --- Non impossibile est esse
NEGATIO --- contradictio --- AFFIRMATIO
Non possibile est esse --- Possibile est esse
AFFIRMATIO --- contradictio --- NEGATIO
Necesse est non esse
Non necesse est non esse

Non necesse est non esse contradictio est eius quae proponit necesse est non esse, quae est sequens et consentiens ei qune est non possibile est esse, quae consentit ei quae dicit impossibile est esse, quam rursus sequitur ea quae est ultima, id ƿ est necesse est non esse, cuius contradictio est non necesse est non esse; affirmatio enim est necesse est non esse, negatio non necesse est non esse. Quocirca secundum contradictionem fit haec quoque consequentia. Nam impossibile esse et non impossibile esse contradictio ergo est sed affirmationem id est impossibile esse sequitur negatio non possibile esse, negationem vero id est non impossibile esse sequitur affirmatio possibile est esse. Sed non possibile est esse et possibile est esse contradictio est. Sed negationem possibilis id est non possibile esse consequitur necesse est non esse affirmatio, affirmationem possibilis id est possibile esse sequitur non neeesse est non esse negatio. Quare ita positis nihil evenit impossibile sed omnia consentinut et secundum superiorem possibilis et impossibilis modum affirmationes et negationes converso ordine contradictorie sequuntur.
Et sensus quidem totus huiusmodi est, ordo autem verborum sic: quoniam, inquit, ei quod est possibile esse nec illud quod est necesse esse nec illud quod est necesse non esse consentit, relinquitur ut id quod est non necessarium non esse sequatur possibile esse. HOC ENIM quod dicitur non necessarium non esse VERUM est dicere DE NECESSE esse NON ESSE et subaudimus quoniam est eius contradictio. HAEC ENIM quae dicit Non necesse esse non esse CONTRADICTIO FIT EIUS QUAE SEQUITUR negationem possibilis id est NON POSSIBILE ESSE. Haec est autem ea ƿ quae dicit necesse esse non esse. ILLUD ENIM quod est non possibile esse utrumque horum SEQUITUR, et quod est IMPOSSIBILE ESSE et quod est NECESSE esse NON ESSE. CUIUS affirmationis id est necesse esse non esse NEGATIO est NON NECESSE esse NON ESSE. Sed haec sequitur non impossibile esse et possibile esse. IGITUR ET HAE CONTRADICTIONES SECUNDUM PRAEDICTUM MODUM SE SEQUUNTUR, scilicet contradictorie sed conversim. Et his sic positis atque ita ordinatis nihil contingit impossibile.
DUBITABIT AUTEM ALIQUIS, SI ILLUD QUOD EST NECESSARIUM ESSE POSSIBILE ESSE SEQUITUR.
Ad superiorem possibilis et necessarii consequentiae reuersus est quaestionem. Dicit enim dubitari posse, si id quod est possibile esse consentiat ei propositioni, quae est necessarium esse. Sive enim consentire dicatur sive non consentire, aliquid impossibile et inconveniens utroque modo contingit. Nam si quis dicat id quod dicitur possibile esse non consentire ei quod est necessarium esse, consentiet negatio possibilis, ea quae est non possibile esse. Sed si ista consentiet, erit idem necessarium esse quod est non possibile esse. Quod si hoc rursus aliquis neget et dicat non esse negationem eius propositionis quae est possibile esse eam quae dicit Non possibile esse sed illam potius quae proponit possibile esse non esse, quamquam falsum sit, tamen ne haec quidem ei ƿ quod est necessarium esse convenire potest. Sit enim negatio eius quae est possibile esse ea quae dicit possibile esse non esse, si affirmatio possibile esse non sequitur affirmationem quae dicit necesse est esse, sequitur negatio ea quae est possibile est non esse.
Sed quod necesse est esse falsum est dicere quondam possibile est non esse. Quid enim? Quod necesse est esse dici non potest fieri posse ut non Sit sed potius non posse fieri ut non sit. Quod si quis dicat rursus sequi id quod dicitur necesse esse et consentire ei quae dicit possibile esse, sic quoque aliquid inconveniens reperietur. Quod enim possibile est esse, idem possibile est non esse: erit igitur quod necesse est esse possibile non esse et erit contingens quod necessarium est. Possibile enim et contingens in utramque partem facile vertitur et ad id quod est esse et ad non esse, quod autem necesse est interclusum habet euentum ad contrariam dictionem et si necesse est esse, ut non sit fieri non potest, et si necesse est non esse, ut sit impossibile est. Quare qui dicit possibile esse consentire ei quod est necesse esse, quoniam id quod est possibile esse potest etiam non esse et hoc est contingens, dicit id quod esse necesse est posse non es se et ess e contingens, quod est inconveniens. Hanc igitur dubitationem soluens ita sequitur:
MANIFESTUM AUTEM QUONDAM NON OMNE POSSIBILE VEL ESSE VEL AMBULARE ET OPPOSITE VALET. ƿ
Multa, inquit, sunt quae unum esse possum id quod sunt, non etiam aliud aliquid quod non sunt. Plura enim sunt quae ab eo quod sunt non mutantur, alia vero sunt quae mutari possum: ut caelum unam rem solam potest id est moveri, huic vero oppositum id est non moveri non potest. Ergo NON OMNE QUOD EST POSSIBILE VEL ESSE VEL AMBULARE, id est non omne de quo quaelibet possibilitas praedicatur, ETIAM OPPOSITE UALET, ut utrumque possit fieri et facere quod facit et huic oppositum id est non facere quod facit sed sunt quaedam in quibus ita potestates praedicentur, ut non sit verum de his dici quondam et opposita possum, ut est in his quae praeter rationem aliquam possum, ut ignis. Namque ignis praeter rationem aliquam calidus est; non est enim reddere rationem cur ignis sit calidus, natura enim est calidus, et cum possit esse calidus, non tamen potest id quod est oppositum id est non potest non calere, quod est oppositum ei scilicet quod est calere.
ERGO SECUNDUM RATIONEM POTESTATES IPSAE EAEDEM PLURIMORUM ETIAM CONTRARIORUM.
Potestates, inquit, quae sunt secundum rationem, id ast in quibus est aliqua ratio, non unius possibilitates sed plurimorum sunt atque oppositorum, ut possibilitas medicinae est curare; quae, quondam secundum rationem fit ut cures medicus et est rationabilis potestas medico curandi, non solum potest curare sed etiam non curare et potest aliquid plus quam unum et ipsum quod potest oppositum est id est non curare. Oppositum namque est ƿ ei quod est curare id quod dicitur non curare, quae opposita contraria vocavit. Affirmatio namque et negatio contrarietatibus discernuntur.
IRRATIONABILES VERO NON OMNES SED QUEMADMODUM DICTUM EST, IGNEM NON EST POSSIBILE CALEFACERE ET NON.
Omnis, inquit, secundum rationem potestas opposita quoque valet, irrationabilium vero non omnis huiusmodi potestas est, ut opposita non ualeat. Nam cum ferrum calere sine ratione potestas sit (non enim ex ratione calet, quoniam rationem non habet), potest etiam non calere, igni autem cum irrationabilis potestas sit calefacere, non potest et non calefacere. Quare recte dictum est irrationabiles potestates non omnes non posse contraria sed quasdam, ut ignemr qui cum sit calfactibilis, non calfactibilis non est. Quae autem sint irrationabilia, quae unam tantum habeant potestatem non etiam oppositam, sic demonstrat dicens:
NEC QUAECUMQUE ALIA SEMPER AGUNT.
Ignis enim opposita non potest sed non solum ignis sed illa quoque omnia unum possunt et non multa nec opposita, quaecumque actu semper sunt, ut sol semper actu est lucidus, idcirco non potest non lucere, et nix semper actu frigida est et ideo numquam potest esse non frigida. Ergo QUAECUMQUE SEMPER AGUNT, id est in eo quod sunt semper in actu sunt, manifestum est, quoniam sicut ignis non capit frigus, ita nec illa quoque opposita possunt. Idcirco enim ƿ ignis quoque opposita non potest, quia semper in actu habet propriam potestatem; semper enim est calidus. Sed non omnia irrationabilia (ut dictum est) unam tantum habent potestatem, ut opposita non possint sed sunt quaedam irrationabiles potestates, quae utrumque possint, ut in eo quod est secari pellem vel non secari pellem. Potest namque secari pellis, potest etiam non secari sed haec sunt opposita. Secundum igitur irrationabiles quoque potestates possunt quaedam opposita.
Sed idcirco superiora sunt dicta, inquit, quibus monstravimus quoniam ignis et quaecumque semper sunt actu non possunt opposita, ut docereenus non omnem potestatem oppositorum esse potentiam sed aliquas esse huiusmodi potestates quae actu essent et unam rem solam possent, ab oppositorum vero potestate discederent. Hoc autem non solum in his quae secundum rationem potestates dicuntur sed etiam secundum eam speciem quae irrationabilis dicitur. Sunt enim quaedam eorum quae irrationabilis potestatis esse dicuntur, quae non solum id quod sunt, verum etiam opposita possint, alia vero unum tantum possunt. Pellis enim potest secari et non secari et idcirco opposita potest, ignis vero cum sit calidus frigidus esse non potest et idcirco nulla illi est oppositorum potestas.
QUAEDAM VERO POTESTATES AEQUIVOCAE SUNT. POSSIBILE ENIM NON SIMPLICITER DICITUR.
ƿ Possibilitatis breviter divisio facienda est. Possibile enim duobus dicitur modis. Est enim unum possibile quod cum non sit esse possit, ut homo cum sedet non quidem ambulat sed ambulare potest. Aliud est possibile quod cum sit esse possibile est, ut quoniam ignis calet, potest esse calidus, et quoniam homo sedet, potest sedere. Huius autem possibilis duae sunt species, una cum est quidem potest tamen non esse, ut si quis sedeat, ita quidem potest sedere, ut possit etiam non sedere, alia vero ut cum sit non esse non possit, ut ignis calidus est sed non potest esse non calidus.
Atque hoc est quod ait: QUAEDAM VERO POTESTATES AEQUIVOCAE SUNT, POSSIBILE ENIM NON SIMPLICITER DICITUR SED HOC QUIDEM QUONIAM VERUM EST, UT IN ACTU, id est quod est et fit quod dicitur esse possibile, UT in actu POSSIBILE EST AMBULARE, QUONIAM IAM AMBULAT et est in actu, ET OMNINO POSSIBILE EST ESSE quidquid in actu est, ILLUD VERO QUOD FORSITAN AGET, id est quod non est quidem sed esse poterit, UT POSSIBILE EST AMBULARE, non quoniam nunc quidem ambulat sed quoniam ambulaturus est aliquis. Haec autem sunt quaecumque non secundum actum dicuntur sed secundum potestatem tantum, quae nondum quidem actu sint, esse tamen possint.
ET HAEC QUIDEM IN MOBILIBUS SOLIS EST POTESTAS, ILLA VERO ET IN IMMOBILIBUS.
Mobilia vocat quaecumque sunt naturalia et in generatione et corruptione. Quaecumque enim ƿ generata sunt et corrumpi possunt, ea semper in motu sunt, ipsa enim generatio motus quidam est atque ipsa corruptio. Ergo in huiusmodi rebus, quaecumque generata sunt atque mortalia, in his vera est illa potestas, quae non secundum actum dicitur sed secundum id quod non est quidem sed esse potest. Nusquam enim evenit huiusmodi potestas nisi in his quae nascuntur et mortem oppetunt. Illa vero quae sunt immobilia id est quae sic in sua natura fixa sunt et constituta, ut mutari moverique non possint, id est divina, solam illam habent potentiam quae secundum actum dicitur, ut sol immobilis quidem quantum ad substantiam, quamquam sit mobilis secundum locum. Quoniam ergo est immobilis secundum substantiam et ab ea non permutatur neque movetur, habet in se lumen, quod ita habere potest, ut non habere non possit.
Sed in utrisque his vel mobilibus vel immobilibus illud verum est quod de his dicitur non impossibile est esse. Nam et quae actu quidem non est, esse tamen poterit, ut homo cum non ambulat, ambulandi tamen retinet potestatem, non est eum impossibile ambulare, et solem non est impossibile habere lucem, quam actu retinet sempiterno. In utrisque igitur et mobilibus et immobilibus verum illud est quod dicitur non impossibile esse. Nam et de eo quod agit et de eo quod agere potest de utrisque idem vere dicitur, quoniam non est impossibile esse. Nam et quod ambulat non est impossibile ambulare et quod est ambulabile id est quod ambulare potest non illi ƿ est impossibile ambulare.
Sed quoniam diximus eam quae secundum actum est potestatem duas habere species, unam quidem cum in actu quidem sit et numquam possit non essent igni actu est calere et numquam esse non potest calidus, aliam vero secundum id quod dicimus esse quidem actu, posse tamen non esse, ut aliquis cum sedet potest quidem sedere sed potest etiam non sedere: huiusmodi quidem secundum actum possibile de necessario nullo modo praedicatur, quod enim in actu est et necessarium est esse, est quidem sed ita est ut non esse non possit. Hoc est enim quod ait: SIC IGITUR POSSIBILE, id est quod cum actu sit possit tamen non esse, NON EST VERUM DE NECESSARIO SIMPLICITER DICERE, ALTERUM AUTEM VERUM EST. Nam quod ita est actu, ut non esse non possit, et semper actu est, hoc iuste de necessario praedicatur. Quod enim necesse est esse, est quidem sed non esse non potest.
QUARE QUONIAM PARTEM UNIVERSALE SEQUITUR, ILLUD QUOD EX NECESSITATE EST SEQUITUR POSSE ESSE SED NON OMNINO.
Quoniam semper, inquit, speciem sequitur genus et partem suam sequitur universalitas (si enim homo est, animal est, id est si pars et species est, universalitatem et genus esse necesse est): quod si ita est, sequitur scilicet eam propositionem quae dicit necesse esse illa propositio quae dicit possibile esse eique consentit sed non omnis significatio possibilitatis sequitur necessarium. Illa enim quae ita possunt, ut non sint quidem, esse tamen possint nulla ratione de necessario praedicantur. Necessarium ƿ non modo necesse est sed etiam est. Hoc est enim quod ait SED NON OMNINO. Etenim de necessario quod iam est non potest illud possibile praedicari, quod non est adhuc quidem sed esse poterit.
ET EST QUIDEM FORTASSE PRINCIPIUM QUOD NECESSARIUM EST ET QUOD NON NECESSARIUM OMNIUM VEL ESSE VEL NON ESSE, ET ALIA UT HORUM CONSEQUENTIA CONSIDERARE OPORTET.
Principium, inquit, est fortasse harum propositionum consequentias inveniendi, si quis primo loco necessarium ponat et non necessarium, secundo vero loco possibile esse et caetera naturaliter enim id quod necessarium est prius est. Nam si necessaria sunt ea quae semper actu sunt, quae autem semper actu sunt sempiterna sunt, sempiterna vero rerum omnium principia sunt, recte initium quoque speculandi, quae harum propositionum consequentia sit, ex his sumemus quae sunt necessariae, et praeter has ex necessarii negationibus id est ex non necessario. Constat igitur a necessario et non necessario harum consequentias inveniendi sumenda esse principia. Illae enim, id est possibile esse et contingens esse et caetera, necessarium et non necessarium velut natura ipsa praecedens subsequnutur. Atque ideo ait: ET ALIA, id est possibile esse et contingens esse, UT HORUM CONSEQUENTIA CONSIDERARE OPORTET. Hoc est ita haec considerari debent, tamquam si quod est necessarium et non necessarium praecedant, consequantur vero possibile et contingens et caetera. ƿ
MANIFESTUM EST AUTEM EX HIS QUAE DICTA SUNT, QUONIAM QUOD EX NECESSITATE EST SECUNDUM ACTUM EST.
Patet, inquit, ac liquet omnia quaecumque secundum necessitatem sunt semper esse SECUNDUM ACTUM, quoniam enim ignis ex necessitate calidus est, actu quoque semper est calidus. Quocirca si quae SEMPITERNA sunt omnibus quae non sunt sempiterna PRIORA sunt, etiam ea QUAE semper ACTU SUNT his quae sunt POTESTATE PRIORA SUNT. Horum autem omnium divisionem facit: sunt enim, inquit, alia quidem praeter potestatem actu tantum, ut sol non potestate movetur sed actu, et illam movendi potestatem non habet, quae non est quidem sed esse potest sed actum habet solum, a potestate vero quae praeter actum solet esse relinquitur. PRIMAE etiam SUBSTANTIAE actu quidem sunt, numquam vero potestate. Primas autem substantias dicit divinas scilicet et sempiternas, non eas quas in praedicamentis primas esse monstravit id est individuas.
Tunc enim de his loquebatur primis, quae nobis primae sunt, nunc de his quae natura sunt primae, quae divinae sunt scilicet et sempiternae. ALIA VERO, ait, sunt quae actu sunt CUM POTESTATE, id est quae et actum habent et aliquando habuerunt potestatem, ut fabricata iam domus aliquando potuit fabricari et prius habuit potestatem secundum tempus, postea vero actum. Sed natura actus prior est potestate, ars vero ipsa actum cogitatione praecipit formamque domus prius sibi ipsa designat et efficit. Quare natura actus prior est ƿ potestate, potestas actu prior est tempore. ALIA VERO sunt, inquit, quae ACTU quidem NUMQUAM SUNT, semper autem sunt POTESTATE, ut numerus infinitus quidem est, quod eum semper in infinitum possis augere sed actu infinitus non est. Quewcumque enim numerum sumpseris, actu finitus est; quemlibet enim numerum dicas, finita illum numerositas necesse est complectatur, ut decem vel centum. Infinitus vero idcirco est potestate, quod eum possis facere in infinitum concrescere, non tamen ut quilibet actus it numerus infinitus.

Perihermenias Liber 14

Latin English
UTRUM AUTEM CONTRARIA EST AFFIRMATIO NEGATIONI ET ORATIO ORATIONI QUAE DICIT QUONIAM OMNIS HOMO IUSTUS EST EI QUAE EST NULLUS HOMO IUSTUS EST AN OMNIS HOMO IUSTUS EST EI QUAE EST OMNIS HOMO INIUSTUS EST?
Propositio quidem quaestionis talis est: quaerit enim, quoniam huic propositioni quae dicit:

Omnis homo iustus est

ea quae proponit:

Nullus homo iustus est

et ea rursus quae dicit:

Omnis homo iniustus est

videntur oppositae, quae harum magis superiori affirmationi, quae dicit:

Omnis homo iustus est

contraria est? Utrum affirmatio universalis contraria est ei per quam proponimus:

Omnis homo iniustus est

an certe negatio universalis ea quae est:

Nullus homo ƿ iustus est?

Similiter etiam huic propositioni quae est:

Callias iustus est

propositio quae proponit:

Callias iniustus est

an ea quae dicit:

Callias iustus non est

contraria est? De qua re hanc viam disputationis ingreditur: NAM SI EA, inquit, QUAE SUNT IN voCE illis quae sunt in anima famulantur hisque in significatione consentiunt, necesse est ut quod in opinionibus animae reperitur hoc idem evenire videatur in voce. Quod si illic ei opinioni quae arbitratur omnem hominem iustum esse illa opinio opposita est et illa est maxime contraria, quae putat omnem hominem iniustum esse, et in vocibus quoque affirmatio ea quae est:

Omnis homo iustus est

ei affirmationi magis contraria est quae dicit:

Omnis homo iniustus est

Quod si in opinionibus non haec magis opponitur potius quam illa quae dicit:

Nullus homo iustus est

et in vocibus quoque negatio universalis videatur esse contraria, non affirmatio quae dicit:

Omnis homo iniustus est

<et> erunt contrariae:

Omnis homo iustus est

et:

Nullus homo iustus est

Quod autem dixit: QUOD SI NEQUE ILLIC CONTRARII OPINATIO CONTRARIA EST tale est: iustum enim esse et iniustum esse quamquam sit secundum habitum et privationem praedicatio, tamen haec nunc, id est iniustum esse, pro contrario sumitur. Ergo si in opinionibus contrarii id est iniusti affirmatio contraria non est, non erit nec in vocibus contraria affirmatio sed potius negatio ƿ quae est nullus homo iustus est. QUARE, inquit, CONSIDERANDUM EST cui opinioni falsae opinio vera contraria est. Nam si qua res bona sit, verum est de ea dicere, quoniam bonum est, contra quam propositionem falsum est dicere, quia malum est, falsum etiam quia non bonum est. Sed videndum quae harum sit magis contraria verae affirmationi, quae dicit bonum esse quod bonum est: utrum illa contraria est quae id quod bonum est dicit esse malum an ea quae id quod bonum est dicit esse non bonum? Atque hoc est quod ait:
DICO AUTEM HOC MODO. EST QUAEDAM OPINATIO VERA BONI QUONIAM BONUM EST, ALIA VERO QUONIAM NON BONUM FALSA, ALIA VERO QUONIAM MALUM. QUAENAM ERGO HARUM CONTRARIA EST VERAE?
Id est utrum ea quae negat id quod est an ea quae ponit id quod non est? Quae magis harum ei quae dicit esse id quod est videatur esse contraria, requirendum est. Sed quod his adiecit:
ET SI EST UNA, SECUNDUM QUAM CONTRARIA?
Tale est: contrariorum alia sunt habentia medium, alia vero sunt non habentia. Et illorum quae habent, si quis unum contrarium neget, non necesse est per illam negationem illud aliud contrarium intellegere. Nam quoniam inter album et nigrum est aliquid, si quis dicat:

Non est album

non idcirco nigrum esse monstravit. Potest enim esse et rubrum et quidquid ƿ aliud in talium contrariorum medietate locatum est. In illis vero contrariis quae medio carent nihil differt negare rem propositam an affirmare contrariam. Nihil enim differt dicere diem non esse quam dicere noctem esse. Hoc est enim diem non esse quod esse noctem. Nihil enim est inter noctem atque diem. Ergo in his affirmatio contrarii idem valet quod rei propositae negatio.
Ergo nunc hoc dicit: etiamsi in aliquibus, inquit, tales propositiones inveniuntur, ut negatio rei propositae et affirmatio contrarii idem valeat et sint unae significatione, quaerendum est secundum quam enuntiationem propositio magis est contraria, secundum eam quae dicit non esse diem an secundum eam quae proponit esse noctem. Investigandum igitur est quae harum, quamquam unum utraque significet, magis est contraria ei quae dicit esse diem. Hoc est enim quod ait: ET SI EST UNA, SECUNDUM QUAM CONTRARIA? Id est et si unum significabunt aliquando rei negatio et contrarii affirmatio, secundum quam harum magis est contraria propositio superiori propositae enuntiationi?
NAM ARBITRARI CONTRARIAS OPINIONES DEFINIRI IN EO, QUOD CONTRARIORUM SUNT, FALSUM EST.
Contrariorum prius naturam recte determinet, qui de contrariis propositionibus tractat. Quidam enim putant contrarias esse opiniones, quae contrariarum essent rerum, quod Aristoteles negat. Dicit enim falsam esse definitionem, quae determinat eas esse ƿ contrarias opiniones, quae sunt contrariarum rerum. Nam cum sit contrarium bonum malo, possumus habere opinionem de bono quoniam bonum est, et haec vera est, possumus rursus id quod malum est putare malum, et haec rursus vera est. Et opiniones quidem boni quoniam bonum est et mali quoniam malum contrariarum rerum sunt, tamen utraeque sunt verae sed contrariae utraeque verae esse non possunt. Falso igitur definitum est eas esse contrarias opiniones, quae contrariarum sunt rerum. Quod autem ait: boni ENIM QUONIAM BONUM EST ET MALI QUONIAM MALUM EST EADEM FORTASSE opinio est ET VERA est, aut id quod dixit EADEM ad id rettulit quod post secutus est VERA, namque verae in eo quod verae sunt eaedem sunt, aut certe quod eiusdem esset opinionis, quod bonum esset, bonum putare, quod malum esset, malum. Sive autem eaedem sint sive plures, contrariae esse non poterunt, idcirco quoniam simul verae sunt.
SUNT AUTEM ISTA CONTRARIA. SED NON EO QUOD CONTRARIORUM SINT CONTRARIAE SUNT SED MAGIS EO QUOD CONTRARIE.
Sunt autem, inquit, ista scilicet quae sunt in opinionibus contraria non tunc contraria quando contrariorum sunt sed potius quando de uno eodemque diverso modo et contrarie suspicantur. Hoc est enim quod ait: SUNT AUTEM ISTA CONTRARIA, ea scilicet quae in animae opinionitus posita sunt, quorum propositiones ƿ sunt contrariae, non eo quod sunt contrariorum sed potius eo quod de uno eodemque subiecto contrarie suspicentur: ut si quis de bono suspicetur quoniam bonum est et rursus alius de eodem bono quoniam malum est, hae sunt contrariae, quae verae simul esse non possunt, et de eodem id est bono nunc bene, nunc vero male id est contrarie suspicantur.
SI ERGO EST BONI QUONIAM EST BONUM OPINATIO, EST AUTEM QUONIAM NON BONUM EST VERO QUONIAM ALIQUID ALIUD QUOD NON EST NEQUE POTEST ESSE, ALIARUM QUIDEM NULLA PONENDA EST, NEQUE QUAECUMQUE ESSE QUOD NON EST OPINANTUR NEQUE QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST.
Huius argumenti principium est, quo pro confesso utitur et probato, quod unius rei plura atque infinita non possint esse contraria: quare unius rei unum erit contrarium. Est ergo opinio boni quoniam bonum est, et haec vera est; est rursus boni quoniam bonum non est, et haec falsa est. Potest esse etiam quae putet esse bonum id quod non est, ut si quis dicat id quod est bonum quoniam malum est vel quoniam quantitas est vel quoniam ad aliquid quod non est.
Sed haec quae de bono dici possunt, quae ipsum bonum non est, infinita sunt. Rursus possumus de ƿ bono arbitrari multa non esse, quae est. Bonum enim quod honestum est possumus dicere quoniam honestum non est, possumus dicere quoniam utile non est, possumus quoque dicere quoniam expetendum non est et alia plura. Infinita ergo sunt et ea quae possumus arbitrari de bono, quoniam est id quod bonum ipsum non est, et ea quae opinamur non esse bonum quae est, ea quoque sunt infinita. Quare nec ea quae putat opinio bonum esse quod non est nec ea quae putat non esse quod est ei opinioni ponenda est esse contraria, quae putat bonum esse quod bonum est. Hoc est enim quod ait: ALIARUM QUIDEM NULLA PONENDA EST, NEQUE QUAECUMQUE ESSE QUOD NON EST OPINATUR, ut si dicamus de bono quoniam malum est vel inutile vel turpe, NEQUE QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST, ut si de eodem bono dicamus bonum expetendum non est, bonum honestum non est.
INFINITAE ENIM UTRAEQUE SUNT, ET QUAECUMQUE ESSE OPINANTUR QUOD NON EST ET QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST.
Hae igitur reiciendae sunt et ad nullam contrarii oppositionem sumendae, quoniam infinitae sunt, cum semper contrariorum oppositio sit finita. Quae autem contrariae ponendae sint opiniones, sequitur dicens:
SED IN QUIBUS EST FALLACIA. HAE AUTEM EX HIS EX QUIBUS SUNT GENERATIONES. EX OPPOSITIS VERO GENERATIONES, QUARE ETIAM FALLACIA. ƿ
Opinioni, inquit, de bono quoniam bonum est, contraria illa sola ponenda est, in qua primum fallacia reperitur. In qua autem primum fallacia reperiatur, ostendit per id quod dixit: EX QUIBUS SUNT GENERATIONES fallacia facillime reperitur. Generatio enim semper ex oppositis est. Quotiens enim aliquid fit album, non fit ex dulci nec ex duro nec ex liquido sed ex non albo. Et quod dulciscit, non fit ex calido neque frigido nec nigro nec ex ulla alia qualitate nisi ex sibi opposito id est ex non dulci. Eodem quoque modo in aliis sese habet. Omnis generatio ex eo fit quod non fuit, ut dulce ex non dulci, album ex non albo, calidum ex non calido. Quare si generationes quidem ex oppositis sunt, in his autem est fallacia in quibus sunt generationes, erit in oppositis prima fallacia. Prima namque fallacia est non putare aliquid esse quod est, secunda putare quod non est: ut in eo quod est bonum prima fallacia est putare illud non esse bonum, secunda malum esse arbitrari quod bonum est. Quocirca illic maxime ponenda est contrarietas ubi est prima fallacia, in his autem est prima fallacia ex quibus generationes oriuntur (generationes vero dico esse quae fiunt ex his quae id quod fiunt non fuerunt), generationes autem ex oppositis: in oppositis est igitur prima fallacia. Sed in quibus est prima fallacia, maxime contraria illa ponenda sunt: opposita igitur maxime contraria sunt. Sed bonum esse et bonum non esse opposita sunt: bonum igitur ƿ non esse ei quod est bonum esse contrarium est, non illud quod est malum esse. Quod maiore argumentatione confirmat.
SI ERGO QUOD BONUM EST ET BONUM ET NON MALUM EST, ET HOC QUIDEM SECUNDUM SE, ILLUD VERO SECUNDUM ACCIDENS (ACCIDIT ENIM EI MALO NON ESSE), MAGIS AUTEM IN UNOQUOQUE EST VERA QUAE SECUNDUM SE EST, ETIAM FALSA, SIQUIDEM ET VERA.
Persubtilis argumentatio tali ratione formata est: bonum, inquit, et bonum est et non malum, quorum unum secundum se et proxime et naturaliter est, hoc scilicet quod bonum est, alterum vero est accidenter, id est quod malum non est. Accidit enim ei quod bonum est, ut malum non sit. Ergo quod bonum est naturalius habet bonum esse quam non esse malum. Illud enim secundum se inest, illud (ut dictum est) secundum accidens. Quod si hoc est, verior est ea propositio quae affirmat quod secundum se est quam illa quae affirmat quod accidens est. Est autem secundum se bonum esse quod bonum est, secundum accidens vero malum non esse quod bonum est: verius igitur et propinquius est dicere de bono quoniam bonum est, quam dicere de bono quoniam malum non est. Quod si hoc est, etiam ea opinio quae secundum se falsa est mendacior iuste videbitur ab ea quae secundum accidens mentitur. Nam si illa vera est propinquius quae secundum se est, illa erit falsa propinquius quae secundum se est. Hoc est enim quod ƿ ait: MAGIS AUTEM IN UNOQUOQUE EST VERA QUAE SECUNDUM SE EST, ETIAM FALSA, SIQUIDEM ET VERA: si illa magis vera est quae secundum se est, recte illa magis falsa dicitur, quae secundum se falsa est, id est quae id negat quod secundum se verum est.
ERGO EA QUAE EST QUONIAM NON EST BONUM QUOD BONUM EST EIUS QUOD SECUNDUM SE EST FALSA EST.
Ad quid tendat tota superior argumentatio continua disputatione subuectit. Superius enim dictum est opinionem eam quae putat bonum esse quod bonum est secundum se esse: quare illa opinio quae dicit non esse bonum quod bonum est falsa est et de ea re falsa est, quae secundum se vera est. Secundum se enim vera est opinio quae putat bonum esse quod bonum est, quae vero arbitratur non esse bonum quod bonum est eius quae secundum se est veritatem opinionis intercipit. Nam bonum esse quod bonum est quisquis opinatur secundum ipsius boni naturam habet opinionem atque ideo secundum se opiniones huiusmodi nominantur: quare erit haec quoque secundum se falsa, quoniam secundum se veritatis videtur avierre propositionem. Idem autem bonum secundum accidens est non malum et hoc de bono verum est dicere, quoniam non est malum sed accidenter, bono enim accidit non esse malum. Illa vero quae putat malum esse quod bonum est aufert non malum ab ƿ eo quod bonum est et interimit rem secundum accidens ueram.
Vera namque est opinio quae dicit non esse malum quod bonum est sed secundum accidens: quare secundum accidens falsa erit ea quae dicit malum esse quod bonum est. Illam enim propositionem tollit quae secundum accidens vera est. Quare quoniam prior est ea quae secundum se est quam ea quae secundum accidens, eius falsitas quae secundum se est fallacior erit ea falsitate quae secundum accidens est. Sed ea quae putat non esse bonum quod bonum est secundum se veritatis peremptoria est, ea vero quae dicit malum esse quod bonum est eius quae est non esse malum quod bonum est, secundum accidens rei verae, peremptoria est. Quare falsior est ea quae dicit non esse bonum quod bonum est quam ea quae dicit esse malum id quod est bonum.
FALSUS EST AUTEM MAGIS CIRCA SINGULA QUI HABET CONTRARIAM OPINIONEM; CONTRARIA ENIM EORUM QUAE PLURIMUM CIRCA IDEM DIFFERUNT.
Quaerebatur, utrum affirmatio contrarii an negatio propositae rei eiusdem propositae rei affirmationi magis possit esse contraria. Sed nunc hoc dicit, quoniam quae falsa sunt magis ea sunt contraria. Contraria ƿ enim sunt quaecumque circa eandem rem plurimum differunt, ut circa colorem album et nigrum. Ergo quoniam quae maxime falsa sunt et maxime vera ea plurimum a se distant, maxime autem vera est secundum se consistentis rei enuntiatio, maxime autem falsa secundum se consistentis veritatis peremptoria, necesse est autem inter affirmationen contrarii et negationem propositae rei unam magis esse contrariam: falsior et magis contraria est opinio illa quae contradictionem cogitat, ut ea quae est non esse bonum quod bonum est, quam ea opinio quae habet malum esse quod bonum est. [Quoniamque ea quae sunt in vocibus opiniones sequuntur: simili modo negatio eius quae est omne bonum bonum est, ea scilicet quae dicit:

Nullum bonum bonum est

magis est contraria quam ea quae proponit:

Omne bonum malum est

Quocirca et in aliis quoque ut in ea quae est:

Omnis homo iustus est

magis est contraria illa quae dicit:

Nullus homo iustus est

quam ea quae dicit:

Omnis homo iniustus est

ILLA VERO QUAE EST QUONIAM MALUM EST QUOD BONUM IMPLICITA EST.
Addit ad demonstrationem superiorem argumentum quod monstret magis esse contrariam eam quae negat potius quam eam quae contrarium affirmat: implicita est, inquit, affirmatio contrarii. Quisquis enim putat id quod bonum est malum esse, fieri aliter non potest, nisi illud quoque putet non esse bonum. ƿ Quare duplex quodammodo propositio est ea quae dicit malum esse quod bonum est. Nam etiam illud in se continet, quoniam bonum non est. Simplex autem est propositio bonum esse quod bonum est et simplici simplex potest magis esse contraria simplexque est negatio quod bonum est non esse bonum: haec igitur magis contraria est.
AMPLIUS, SI ETIAM IN ALIIS SIMILITER OPORTET SE HABERE, ET HIC VIDEBITUR BENE ESSE DICTUM AUT ENIM UBIQUE EA QUAE EST CONTRADICTIONIS AUT NUSQUAM.
Aut in omnibus, inquit, vere dicitur contradictionem magis esse contrariam quam contrarii affirmationem aut nusquam. Aut enim et in allis quoque idem evenire oportet aut ne hic quidem verum est quod dicitur contrariam esse eam quae contradictionis est id est negationis potius quam contrarii affirmationem. Hoc autem speculemur, inquit, in his quae contrarium non habent, ut in homine. Si quis enim putet hominem hominem esse, vera est; si quis vero hominem putet non esse hominem, falsa est. Si quis autem putet hominem equum esse, nullus dixerit hanc magis esse contrariam, quae putat hominem equum esse, quam quae hominem non esse hominem arbitratur. Quare si in his quae contraria non habent illa contraria est quae contradictione formatur, in his quoque quae habent contraria non contrarii ƿ affirmatio sed negationis propositio magis contraria est.
AMPLIUS SIMILITER SE HABET BONI QUONIAM BONUM EST ET NON BONI QUONIAM NON BONUM EST, ET SUPER HAS BONI QUONIAM NON BONUM EST ET NON BONI QUONIAM BONUM EST.
Ex similitudine et proportione contrarietatis vim propositionum investigare conatur. Sed has prius disponamus, post autem quantum potest breviter vim Aristotelicae argumentationis exsequemur.

VERA
boni quoniam bonum est
FALSA
boni quoniam bonum non est
VERA
non boni quoniam non bonum est
FALSA
non boni quoniam bonum est

Harum quattuor opinionum duae verae sunt, duae falsae. Illa quidem quae est boni quoniam bonum est vera est, illa vero quae est boni quoniam bonum non est falsa est; rursus illa quae est non boni quoniam bonum non est vera est, illa vero quae est non boni quoniam bonum est falsa est. Ergo haec est similitudo et proportio harum quattuor propositionum. Nam quemadmodum se habet opinio boni quoniam bonum est ad eam opinionem quae est boni quoniam ƿ bonum non est, eodem modo sese habet opinio quae est non boni quoniam non bonum est ad eam quae est non boni quoniam bonum est. Nam sicut illic una vera est, falsa altera, ita quoque hic una vera est, altera falsa.
Capit igitur exemplum prius ab ea quae est non boni quoniam non bonum est. Haec enim, inquit, cum vera sit, quam huic ponemus esse contrariam? Eamne quae dicit malum est? Sed non est contraria. Potest enim simul esse vera et ea quae dicit non esse bonum quod bonum non est et ea quae dicit malum esse quod bonum non est. Sunt enim quaedam non bona quae mala sunt. Quocirca contrariae non sunt, in quibus proponitur quod non bonum est bonum non esse et quod non est bonum malum esse. Contrariae enim verae simul nequeunt inveniri et vera verae contraria numquam est. Sed nec illa poterit huic esse contraria, quae dicit non malum esse quod bonum non est. Possunt enim quaedam non quidem esse bona, nec tamen mala, ut ex arbore nullius utilitatis causa ramum defringere, si arborem nihil laedat, neque malum neque bonum est. Quare verae simul possunt esse et hae quoque quae opinantur id quod est non bonum quoniam non bonum est et id quod est non bonum quoniam malum non est. Quare nec hae sunt contrariae.
Restat igitur ƿ ut eius opinionis quae est non boni quoniam non bonum est ea sit contraria quae est non boni quoniam bonum est. Quod si in his quattuor propositionibus quas supra descripsimus similitudo servatur et sicut est opinio non boni quoniam non bonum est ad eam quae est non boni quoniam bonum est, sic opinio boni quoniam bonum est ad opinionem boni quoniam bonum non est, contraria autem est opinio non boni quoniam bonum non est opinioni non boni quoniam bonum est: contraria igitur erit opinioni boni quoniam bonum est opinio boni quoniam bonum non est.
MANIFESTUM VERO QUONIAM NIHIL INTEREST, NEC SI UNIVERSALITER PONAMUS AFFIRMATIONEM; HUIC ENIM UNIVERSALIS NEGATIO CONTRARIA ERIT.
Illud quoque recte commemorat quod nihil differat in opinionibus haec es se contraria non universaliter constitutis et in his quae sibi universaliter opponuntur. Similiter enim in ea quoque opinione quae arbitratur omne bonum bonum esse illa contraria est quae putat nullum bonum bonum esse. Nam quod dicimus bonum esse id quod bonum est, id si in opinione universaliter affirmetur, ita putandum est: quidquid bonum est bonum esse. Hoc autem nihil differt, tamquam si dicamus: omne bonum bonum est. Quae opinio cum sit vera, illa ei contrarie opponitur quae dicit quidquid bonum est bonum non est. Hoc autem nihil didert, tamquam si opinemur nullum bonum bonum esse. Et in non bono quoque eodem modo, ut si ƿ ita dicamus: omne quod non bonum est non est bonum et rursus omne quod non bonum est bonum est, eodem modo sibi sunt istae contrariae, ut una vera sit, altera falsa, quod in contrariis maxime reperitur. Quare tota disputatio quaestioque ita concluditur: nam si ea quae sunt in anima principia quaedam sunt eorum quae significantur in voce, vox autem quaedam nota est animae passionum, quidquid contingit in anima, idem quoque in voce redire necesse est. Quod si universalis affirmatio et universalis negatio sunt in opinione contrariae, eaedem quoque in vocibus erunt, id est non erit ea contraria quae contrarium affirmat sed ea quae id quod ante propositum est per universalitatis contrarietatem negat, ut est omne bonum bonum est vel omnis homo bonus est, his contraria est nullum bonum bonum est, nullus homo bonus est. Hoc est enim quod ait: VEL QUONIAM NULLUM VEL NULLUS, NULLUM ad illam propositionem referens quae dicit:

Omne bonum bonum est

NULLUS illi scilicet opponit quae dicit:

Omnis homo bonus est

ut sint hoc modo:

Omne bonum bonum est

huic contraria:

Nullum bonum bonum est

rursus:

Omnis homo bonus est

huic contraria:

Nullus homo bonus est

Contradictorias autem dicit esse eas quas supra proposuit, cum de universalibus et particularibus loqueretur, eas scilicet quae sunt angulares. Universalis enim affirmatio particulari negationi et particularis affirmatio universali negationi per contradictionem opponi monstrata est. ƿ
MANIFESTUM AUTEM QUONIAM ET VERAM VERAE NON CONTINGIT ESSE CONTRARIAM NEC OPINIONEM NEC CONTRADICTIONEM.
Ex his quae supra sunt dicta illud quoque colligit, quod nec ea quae sunt contraria vera simul esse possint nec ea quae vera sunt sibi possint esse contraria, et hoc non solum in opinionibus es se, ut vera opinio verae opinioni contraria non sit sed in propositionibus quoque. Neque enim fieri potest ut duas contrarias simul veras esse contingat. Et hoc per syllogismum colligit huiusmodi: omnia contraria sunt opposita, quae autem opposita sunt simul eidem inesse non possunt: contraria igitur in uno eodemque esse natura non patitur. Quare si duo vera de eodem praedicari possunt, duo autem contraria eidem inesse non possunt, quae contraria sunt vera esse nulla naturae ratione permittitur. Hoc est enim quod ait: CONTRARIAE ENIM SUNT QUAE CIRCA OPPOSITA SUNT, id est omne contrarium oppositum est nec fieri potest ut non quae sunt contraria in oppositis contineantur; sicut enim in praedicamentis edocuit, contrariorum genus quoddam est oppositio.
CIRCA EADEM AUTEM CONTINGIT VERUM DICERE EUNDEM
id est duo vera possunt simul esse et de eodem simul vere praedicari, ut cum dicimus aliquid bonum non esse et malum esse, utraque simul uere dici possunt. Possunt enim ƿ quaedam [quae] cum bona non sint, tamen mala esse, ut turpitudo bona quidem non est, malum tamen est. Ergo ea quae vera sunt simul ut praedicentur vere fieri potest et ut in eodem sint.
SIMUL AUTEM EIDEM NON CONTINGIT INESSE CONTRARIA.
Quocirca si vera quidem possunt eidem inesse, contraria autem eidem inesse non possunt, ea quae contraria sunt vera simul esse non possunt. Quare convertitur: nec quae vera sunt simul contraria esse possunt. Non igitur fieri potest, ut vel in opinionibus vel in propositionibus ea quae vera sunt possit aliquis recte contraria suspicari.
Haec autem quantum brevitas expositionis per mittebat expressimus: quid autem altior huius libri tractatus edoceat secundae editionis series explicabit.


Notes