Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus iii/Chapter 4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT IV
De opinione antiquissima eorum qui aquam, scilicet Thetim, dixerunt esse omnium principium, stygem eam vocantes.
Fuerunt autem alii quidam istius opinonis multum antiquiores, et multum [44] ante eam quae nunc est generationem, et ante eos qui fuerunt primo de divinis theologizati existentes. Ista enim quasi prior omnibus est opinio de philosophia. Putant autem de omni et tota materia existentium aestimandum esse, quod aqua sit principium universorum: et ideo isti poetice fingentes fecerunt Oceanum ut patrem, et Thetim deam aquarum quasi matrem: et haec duo dixerunt esse parentes omnis generationis omnium rerum.
Ratio autem quare posuerunt Oceanum, fuit quod proprius est locus aquarum: et res in loco naturali sunt sincere secundum naturam, et sunt simplices, et verius suae naturae terminum et rationem habentes: et haec conveniunt rationi primi principii: quia multa accidunt ei quod extra locum suum naturalem egreditur: propter quod non sunt sincerum et verissimum naturae suae terminum attingentia. Cum enim sicut in VIII Physicorum probatum est, idem sit motus ad locum et ad formam, locus qui est terminus motus localis, erit etiam terminus motus ad formam: et relinquitur ex hoc sinceram naturam non habere quod extra locum est naturalem: et ideo cum natura principii sit prima et sincera, oportebat quod humorem ponerent, qui est in proprio loco humoris.
Signum autem inducens eos fuit, quia ex humore nasci cuncta videbant, ut praecedenti capitulo dictum est, et humorem aquae ubique ad Oceanum moveri sicut res movetur ad locum naturalem. Ratio autem quare posuerunt humorem aquae, est quod humidum aquae facile est pinguescens, et facile evaporans, et facile dilatabile, et facile figurabile: et cum pinguescit, concrescit in corpus solidum: et cum vaporat, spirat in spiritum: et cum dilatatur, distenditur in membra et partes: et cum figuratur, recipit figuras animalium et membrorum animalium et aliorum corporum.
Horum autem princeps fuit Homerus sive Hesiodus, et convenerunt isti cum praecedentibus, quia in ordine elementorum aquam dixerunt esse in centro. Cuius ratio fuit, quia posuerunt totum coelum et stellas esse deos propter creationes et divinas virtutes quas habent: et viderunt quia virtus stellarum et totius coeli non congregatur nisi in medio, et ad medium perpendiculariter incidit omnis radius et virtus eorum: perpendiculariter autem incidens restringitur in seipsam, et multiplicatur et intenditur virtus eorum plus quam intendi potest ex aliquo alio situ: et ideo id quod ex omnibus in se refractis radiis in aqua generatur, Thetim nomen aquarum vocaverunt, obscure videntes motivam causam.
Sed quia non per substantiam commiscetur aquae, ideo putabant hanc non esse principium, opinantes nihil esse principium nisi quod per substantiam constituit principiatum. Hunc igitur conventum virtutis deorum coelestium medium aquae quidam vocant deorum synodum, quidam autem deorum sacramentum. Synodum quippe propter virtutum suarum congregationem in loco illo. Sacramentum autem propter suorum sacrorum nimium influxum in aquam. Ipsam autem aquam in loco ubi recipit haec numina, stygem vocaverunt, hoc est, paludem infernalem. Infernalem quippe propter locum infimum. Paludem autem propter infixionem in ea virtutum coelestium: quia in palude magis figurantur, eo quod non fluit, sed in eamdem semper incidit aquam. In stagnis autem non paludosis renovatur aqua de fundo fontaliter manans: et ideo saepe renovata non recipit stantem virtutem: et in hac regnare dixerunt regem stygis vel styge, quem regem regitivam virtutem et formativam voluerunt secundum fabulam, mentiendo mirabiles philosophias docentes.
Et istae virtutes sunt semina rerum, in quibus Plato de naturali iustitia loquens, ait: «Horum sementem ego faciam, vobisque tradam: vestrum erit par exsequi.» Hoc est igitur sacramentum quod ex omnibus honorabilius esse dicebant, [45] eo quod primum est entium principium in aqua. Quod enim secundum naturam antiquius sive prius est, secundum naturam est honorabilius: sacramentum autem praememoratum est omnibus honorabilius: igitur est antiquius.
Hi autem Philosophi vel Hesiodistae terram in medio esse non posuerunt: quia frigida existens et sicca, sacramenti huiusmodi non esset receptiva. Amplius dubitantibus Philosophis utrum virtus motoris caeli sit in circumferentia, vel in centro, sicut et ipse Aristoteles in quibusdam locis dubitare videtur, consenserunt isti in hac parte problematis, quod virtus eius sit in centro, ideo non posse ignobilius elementorum, quod quasi faex aliorum quod est terra, sed potius removeri ab ipso. Quod quidem dixit huius sectae princeps Hesiodus, et terram latam esse posuit, ut ex figura et dimensione latitudinis natare possit super aquas quae sunt inferiores. Forsan autem non est mirum alicui si aliqua antiquior et senior sit opinio de natura et naturae principiis.
Tales igitur saevissimos Philosophos dicimus hunc affirmare modum de prima causa naturae et principio. Unus enim sequentium eos qui praedecesserunt in secta ista, Hippon nomine, non est dignatus aliquid proprium ponere cum his quae illi dixerant. Causa autem huius fuit, sicut et in illis, imperfectio suae sententiae de principiis: quia non vidit nisi causam materialem, et hanc vidit subobscure.

Notes