Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus iii/Chapter 3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT III
De opinione Thaletis Philosophic qui aquam omnium dixit esse principium, et de rationibus eius.
Thales enim Milesius, qui unus fuit de septem sapientibus quos Apollo probavit, huius philosophiae maior princeps fuisse videtur, eo quod in ea maxime floruit, et magis efficaces et proprias induxit rationes, ut aquam omnium dixerit esse principium: qui a vero vidit quod principium etsi sit subiecto unum, virtute tamen multipliciter inesse oportuit, ideo terram super aquam esse dixit id quod virtute omni est, per hoc quod in centro ponitur aequalem ad omnia habere respectum. In minori enim mundo, qui est animal, sicut declaratum est in VIII Physicorum[1] locus medius datur nutrimento: et quod est in minori, per convenientiam causatur ab eo quod est in maiori, et ideo aquae ut nutrimenti omnium dixit locum esse medium: procul dubio enim iste fuit de opinantibus mundum esse animal, sicut fere omnes opinabantur Antiqui.
Quod autem sit principium omnium forsitan inde opinatus est, quia nutrimentum omnium est humidum. Nutrimentum enim oportet esse immanativum ei quod nutritur, et receptivum figurarum et formarum eius quod nutritur: et ideo oportet ipsum esse terminabile termino alieno, non terminabile proprio: et ideo verissime dixit humidum esse actu nutrimentum omnium. Cum autem in [43] corporabile ei quod nutritur sit nutrimentum omne: humidum autem aeris cum sit spirituale, non sit incorporate: ideo dixit humidum aquae nutrimentum esse, et non aereum.
Adhuc quia nutria mentum ad omnem nutriti corporis movetur partem: quod non facit aer, qui levis est in duobus elementis, et ascendit, in uno tantum descendens. Omnia autem iste Thales nutriri dixit, eo quod omnia capiunt augmentum. Non enim augmentum est sine nutrimento. Ignem enim videmus ab humido hutriri: et cum deficit humidum, non remanet nisi cinis, et deficit ignis. Adhuc autem aerem ali nubibus videmus, quae sunt aquae formam aeris accipientes. Terram etiam videmus humore cibatam producere quae producit.
Similiter autem solem et lunam et planetas et universaliter astra humore nutriri Oceani et paludum Maeotidarum, et ideo deprimi impleta, et elevari vacua, et aliquando in cursu directa, et aliquando esse stationaria, aliquando autem retrocedentia. Id enim quod fluit et effluit subiecto manente, est nutrimentum secundum naturam, ut probatur in libro Perihermenias: humidum aquae solum influit in omnia alia, et effluit in pluviis et roribus: ergo ipsa est nutrimentum omnium aliorum. Propter hoc etiam iste dicebat diluvium ex huiusmodi causa fieri: a multis enim temporibus minutissimis guttis aquae paulatim ingredientibus in alia elementa, paulatim dixit suspendi, et tandem vincentibus aquae partibus effluere de sublimi ex uno et ex omnibus, et sic inundare diluvium. Cum igitur istis rationibus omnia dixerit aqua nutriri humido, intulit quod cum ex eodem principio materiali generentur omnia et nutriantur, quod illud idem omnium generationis est idem humidum aqueum principium.
Cum autem ipsa veritate cogeretur dicere, duo esse in quibus est ipsa vita, humidum et calidum, dixit calidum non esse per se vitae causam, sed humidi passionem: quaecumque autem est passio subiecti alicuius, secundum naturam principiatur a subiecto sicut a causa: et sic non calidum est causa vel principium, quia calidum vitale causatur ab humido; et ideo humidum simpliciter est principium: et ideo dicebat animal isto modo vivere. Nutrimenti autem actum ponebat vitae principium: quia cum Dionysio Philosopho et pluribus aliis dicebat vitam esse motum generis nutribilis, quod est naturam assequens: et calidum naturale quod est digerens, dicebat esse passionem humidi, sicut paulo ante diximus. Ex quo enini fit aliquid sicut ex materia et subiecto, hoc dicebat esse omnium entium principium. Hac igitur de causa eam quae dicta est, accepit opinionem.
Amplius vidit iste Thales, quod semina spermatica cunctorum habent naturam. Cum enim semen sit, quod figuras suscipit generatorum, oportet quod potentia ipsius secundum bene suscipere determinetur: potentia autem bene suscipiendi est humidum spermatis: igitur natura determinatur humido: et hoc quidem est in animatis omnibus. Sed quia potentiae factorum omnium non sunt in eis nisi ex potentiisprincipiorum, videtur quod calidum et humidum sit principium ex quo fiunt omnia: omnium enim humidorum prima natura quae est materia, est aqua: igitur aqua est primum principium omnium. Haec igitur Thaletis est positio: et hanc propter inductas et similes istis dixit rationes.

Notes

  1. 1 VIII Physic, tex. et com. 17.