Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus i/Chapter 5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT V.
In quo disputat quid sit naturale sciendi desiderium, a quo scire, et unde provenit tota diversitas studiorum.
Quaeret autem fortasse aliquis, quae illa natura in homine sit, qua omnes homines natura scire desiderant? Homo enim studet adipisci quod desiderat: et si desiderat illud natura, erit vehementius in seipsum desiderium, et hoc vehementius accendet ad studium: et hoc in multis hominibus non videmus. Amplius universaliter non desideratur nisi quod est de naturae perfectione, cum sit non habitum: sicut enim in primo Physicorum in fine traditum est a nobis[1], desiderium est imperfecti ad bonum et optimum et divinum, cuius inchoatio est in ipso, sed a perfecto deficit.
Non enim desideraret nisi per aliud simile, quod est in eo, ad bonum et optimum, sicut turpe desiderat bonum et foemina masculum. Non enim desiderant in quantum turpe vel foemina: quia sic sunt contraria masculo et bono, et contrarium non desiderat contrarium: sed potius desiderant in quantum imperfecta, sic turpe aliquid boni habet et foemina masculi. Et sic oportet, quod sit hoc propter quod intellectus possibilis est sicut tabula rasa ad scibilia praeparatus, natura qua omnes homines scire desiderant[2].
Et quia corruptelae consuetudinum et affectionum a natura deducunt hominem, ut in decimo Ethicorum probatum est, ideo natura haec non potest semper movere ad studium, sed manet in potentia et virtute, contrariis habitibus na[10] turale bonum corrumpentibus et impedientibus ne in actum procedat. Non enim vehementius accendit ad studium quam dilectio passionum secundum actum, sed secundum naturam intellectus tantum, cum fortiores dominantur concupiscentiae innaturales corruptae consuetudinis.
Addendum autem est, quod id quod desideratur, de perfectione naturae est hominis in quantum homo existens est: et ideo scientiam attingens non alteratus, sed perfectus est, sicut ostendimus in septimo Physicorum[3], et in libro decimo Ethicorum: nec hic repetere oportet. Praecipue enim subtiles ad hoc induximus rationes in epistola quam sociis nostris edidimus de Natura animae ei contemplatione ipsius.
Cum autem sic omnes homines natura scire desiderant, et desiderium non
sit infinitum, oportet quod in aliquo scire desiderium illud finite quaerant:
hoc autem non potest esse nisi illud scitum quod est causa et lumen om
nium entium et scitorum: et hoc non est nisi intellectus divinus, ut in unde
cimo huius scientiae libro demonstrabimus: sed non quietat desiderium sciendi
secundum quod est Deus vel natura quaedam secundum se existens, sed potius secundum quod est causa rerum altissima, cuius scientia causat ens: quia sic etiam est ratio et lumen scitorum omnium, sicut ars est ratio et lumen omnium artificiatorum. Et ideo dicit Averroes in commento super undecimo Metaphysicorum Aristotelis[4], quod quaestio de intellectu divino est desiderata sciri ab omnibus hominibus. Istis principio sciendi et fine sic habitis et non diversificatis., in intermediis est maxime diversitas: quoniam quidam violentia passionum omnino deducuntur a sciendi studio[5].
Quidam autem magis bonum naturae sequentes, ad inquisitionem perveniunt et ad studium: et horum quorumcumque intellectus quidem immixtus et purus est, complexio subtilis specie caloris et humoris luminosi non constantis per frigidum congelans, nec turbata per calidum commiscens, illi student bene et libenter divinis et subtilibus et magnis rebus. Quorum autem organum imaginationis ad recipiendum figuras per temperate siccum et complexionale non congelans frigidum praeparatum est, et intellectus reflexus ad ipsum, hi doctrinalibus et mathematicis gaudent studiis et huiusmodi.
Quorum autem medullosum et bene purum est organum sensus cum spiritu lucido non commixto et non pigro per frigidum congelans, et organum imaginationis consequenter erit non bene tenens figuras, et intellectus est reflexus ad subiectum, hi gratas habent speculationes naturales. Quoram autem congelati sunt spiritus et non bene clari propter frigus inspissans, occupantur circa signa theologica, et detinentur in ipsis, nec profundantur in aliqua veri speculatione.
De his et huiusmodi in Physicis determinatum est a nobis, ubi de organorum complexionibus, et de natura locorum habitabilium locuti sumus. Ex inductis igitur patet, quod primum sciendi in sciente est principium naturae desiderium, quo omnes homines natura scire desiderant.

Notes

  1. 1 I Physic, tex. et com. 81.
  2. 2 Cf. III de Anima, tex. et com. 14.
  3. VII Physic, tex. et com. 20.
  4. 2 Com. 51.
  5. 3 Nota qualiter diversa temperamenta in complexione cogitativae faciunt ad diversitatem scientiarum speculativarum capessendam.