Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus i/Chapter 4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT IV
De primo principio generativo scientiae ex parte nostra, quod est naturale sciendi desiderium.
Quia igitur ista est prima philosophia, non accipiens aliquid ab aliis, sed ab ipsa omnes aliae accipientes, incipiemus dicentes scientiae generationem, quam omnes alii supponunt. Et primo scientiae generationem ostendentes in ipso sciente[1]: deinde stabilientes scientiam secundum ea quae sunt scientiae secundum seipsam. Tertio autem stabiliemus ipsam ex parte scibilis de quo est. Ex parte scientis incipiemus stabilire eam per primum et remotissimum sciendi principium, subiicientes quaecumque iam in scientiis inferioribus a nobis bene sunt probata. Subiiciatur ergo a nobis primum, quod non potest [8] esse vanum naturale et toti speciei conveniens desiderium. Hoc enim supposito, probabimus quod omnes homines natura scire desiderant: et cum non sit vanum desiderium, erit hoc desiderium ad inquirendum de scibilibus inclinativum principium, et per consequens erit hoc desiderium primum sciendi principium. In secundo autem huius scientiae libro probabimus quod omne quod est in multis per unam rationem generis vel speciei in illis existens, est in aliquo uno primo quod est prima causa omnium in quibus existit[2].
Est autem cognitio rerum una quidem genere in multis existens variatis per species cognitionis sensibilis et intelligibilis et rationalis. Oportet igitur quod unum aliquid sit, in quo cognitio est prima, quod est causa cognitionis utriusque. Adhuc quoties imperfectum et perfectum sunt in uno et eodem secundum potestates diversas, semper imperfectum est ad perfectum sicut ad finem. Ex prima harum propositionum dicit Eustachius recte loqueus, quod omnis cognitio pracise in eodem existens causatur a fonte cognitionis intellectualis, et quod nulla forma principium cognitionis existeret sensibiliter vel intellectualiter, nisi a fonte cognitionis intelligentiae procederet.
Ex hoc enim (ut ita dicam) quod candor lucis intelligentiae forma existit, principium potest esse cognitionis: obumbrata quidem faciet cognitionem sensibilem, depurata vero faciet cognitionem intellectualem. Ex secunda accipitur, quod in quocumque uno est sentire secundum actum et intelligere, et sentire non propter aliud quoddam est, nisi propter ipsam cognitionem sensibilem, cognitio illa sensibilis ordinatur ad cognitionem intellectualem ut ad finem, et perficitur in illa.
His itaque praesuppositis, dico quod in solo homine inter alia sensibilia se cundum agere sensuum est delectatio propter ipsum sentire et accipere sensibilium cognitionem, praeter omnem uti litatem nocivi vel convenientis, quod cum ipso sensibili accipiatur. Alia enim animalia non quaerunt uti sensibus propter delectationem quam habent in ipsa sensibilium cognitione, sed propter nocivum vel conveniens, quod cum ipso accipiunt sensibili apprehenso: propter quod nec coloribus, nec sonis, neque musicis, neque odoribus, neque universaliter sensibilibus delectantur, nisi prout nuntia convenientis ad vitae ipsorum commodum vel incommodum.
Homo autem delectatur in usu sensuum in sensibili per se et per accidens: et sensibili proprio et communi, propter ipsum sentire, prater omnem aliam ad iunctam delectationem vel commodum vel incommodum vel quamcumque aliam utilitatem ad vitam conferentium ei, hoc est, delectari in ipsa cognitione sensibilium, secundum quod cognitio quaedam est de fonte cognitionis omnis emanans. Cum igitur in eodem homine cognitio sit intellectualis, non erit delectatio in cognitione sensibili nisi in ordine ad intellectualem: igitur nec delectatur in cognitione sensibili, nisi propter intellectualem: et sic delectatio in cognitione sensibilium in eo quod secundum se sine aliqua sunt utilitate, signum est quod natura scire desiderat.
Omnes igitur homines, propter hoc quod sunt homines, per intellectum in specie et natura hominum constituti, naturaliter scire desiderant: et huius signum est cum causa vera, convertibile enim est, delectatio sensuum secundum agere accepta in apprehensione sensibilium praeter omnem aliam utilitatem conferentium ad vitam,secundum quam nuntiant de conferente vel non conferente, propter seipsos in quantum sunt sensibilium cognitiones tantum, diliguntur et libenter exercentur ad sensibilium cognitionem. Haec [9] autem inter alios sensus visus qui fit per oculos: luminositate enim oculorum delectamur, non solum ut agamus quippiam conferentium ad vitam ad nuntiationem vel directionem oculi, sed etiam quando nihil omnino convenit nobis agere circa hoc quod videre quaerimus: concupiscimus tamen videre propter ipsum videre prae omnibus aliis, sola illecti curiositate videndi.
Huius autem causa est quam diximus: quia scilicet sensibilium cognitio, quando sine alia utilitate desideratur, ad scientiam intellectivam ordinatur, et propter ipsam appetitur. Et cum visus per hoc quod plures differentias sensibilium expressius aliis repraesentat, magis omnibus sensibus cognoscere facit. Expressius enim in omnibus aliis sensibus repraesentat visus sensata communia, et sensata per accidens, et ea quae videntur tam corporalia sunt, quam incorporalia: et quia quidquid videtur, videtur secundum actum luminis et lucidi, et istae sunt primae formae omnium rerum corporalium, plures differentias sensibilium repraesentat visus quam aliquis sensuum aliorum.
Quia vero magnitudo et figura certissime repraesentat res visas, et hoc melius repraesentat visus omnibus aliis sensibus, ideo etiam certius cognoscere facit. Et cum duo sint sensus disciplinales, visus et auditus, et visus deserviat disciplinae secundum quod est per inventionem, auditus vero secundum quod est per doctrinam, nec doctrina fiat nisi postquam scientia iam generata est in anima docentis, nos autem hic loquimur de primo scientiae generativo,non facimus mentionem de auditu, nec auditus exercitium est adeo delectabile sicut visus.
Sic igitur necessario concluditur quod omnes homines natura scire desiderant. Cum enim hoc desiderium sit omnium quorum in specie determinata est natura una, hoc erit desiderium naturale et naturam speciei consequens.

Notes

  1. I Metaphys. in prooemio.
  2. II Metaphys. tex. et com. 4.