Authors/Abelard/logica/GSPred/5

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPred
Jump to navigationJump to search

LI 2.05 DE SUBSTANTIA

Latin English
SUBSTANTIA AUTEM EST, QUAE PROPRIE ET PRINCIPALITER ET MAXIME DICITUR, QUAE NEQUE DE SUBIECTO DICITUR NEQUE IN SUBIECTO EST, UT ALIQUI HOMO VEL ALIQUI EQUUS.
Facta annumeratione incomplexorum per decem praedicamentorum significationes convenienter statim praedicamenta disponit incipiens a praedicamento substantiae, pro eo scilicet quod substantiae naturaliter caeteris rebus priores sunt; ipsae namque omnino in natura substantiae sine aliis rebus subsistere in se possent, aliae vero sine substantiis, in quibus ut in subiecta materia sunt, nullatenus esse ualent.
Modus vero tractandi in hoc praedicamento talis est quod quasi talem fecisset divisionem de nominibus substantiarum quod alia sunt primae substantiae, alia secundae, tractat alternatim primas et secundas modo exsequens proprietates primarum, modo secundarum. Deinde investigat generaliter omnium substantiarum communitates tam in vocibus quam in rebus, donec perveniat ad proprie proprium, per quod maxime queamus substantiam cognoscere.
Et attende quod in hoc praedicamento maxime vocum proprietates aperit, in caeteris vero praecipue rerum naturas ostendit. Nec quidem sine causa hic de vocibus, in aliis de rebus tractat. Nam fortasse substantiarum natura magis est cognita quam accidentium vel caeterarum formarum ideoque minus circa res quae substantiae sunt, immorandum erat. Unde praetermissis rebus maxime voces persequitur et bene tractatum vocum huic praedicamento reservavit, quia scilicet circa substantias magis abundabat nominibus, quippe hic multa genera et 140 species reperiebat et differentias in speciebus substantiae contineri videbat, quas alibi negamus esse, ideoque circa hoc praedicamentum maiorem vocum doctrinam facere poterat.
Sed quoniam hoc nomine substantia in diversis significationibus usurus est, rerum scilicet et vocum, varias eius significationes distinguamus.
Habet autem in rebus duas consuetas significationes, quia modo pro omni essentia sumitur iuxta illud Prisciani:

Significans substantiam cum qualitate

modo pro illis tantum essentiis quae per se subsistunt, nulli scilicet subiectae materiae adhaerentes ut formae eorum. Et in hac quidem secunda significatione acceptum generalissimum est et habet talem descriptionem: substantia est id quod per se subsistit. Per remotionem aliorum praedicamentorum describi potest sic: Substantia est id quod neque est quantitas neque qualitas etc.
Accipitur quoque hoc nomen substantia in designatione nominum tam generalium quam specialium quam singularium, quae scilicet ipsas substantias in essentia significant. Secundum quam quidem tertiam significationem dicturus est quasdam magis esse substantias, quasdam minus et illud quod omnis substantia videtur hoc aliquid significare, quod in primis quidem substantiis indubitabile et verum est. Et in hac quidem ultima significatione sumptum est hoc nomen substantia a substantiali significatione substantiae, secundum scilicet generalem vel specialem statum vel singularem. In qua etiam significatione accipitur in hac divisione: substantia alia prima, alia secunda, hoc est substantiale nomen substantiae aliud est particulare, aliud universale. Ea namque quae particularia sunt, primam et principalem significationem tenent. Quanto enim determinatius rem subiectam nominant, tanto melius et certius eam significant, secundum quod in sequentibus dicturus est species substantiae magis esse substantias quam sua genera, quia scilicet familiarius et determinatius res subiectas appellant. Particularia vero nomina, quae unicam habent significationem, rem omnino certificant atque principalem et digniorem modum nominationis habent, universalia vero secundarium. Unde etiam dicet, quod merito post principales substantias sola aliorum species et genera secundae substantiae dicuntur. Haec enim sola indicant principalem substantiam eorum quae praedicantur, ac si aperte diceret: cum particularia nomina primae dicantur substantiae ex primo et principali modo nominationis, universalia merito dicuntur secundae ex secundario modo nominationis.
Quidam autem hanc divisionem per primas et secundas substantias de rebus primo loco faciunt, hi videlicet qui res principaliter 141 universales esse iudicant, et accipiunt hoc nomen substantia in designatione rerum dicentes res quae substantiae sunt, quasdam universales esse, quasdam singulares, ac si diceretur: homo, id est res quae homo est, alia universalis, alia particularis. Sed profecto nobis res universales esse non placet, quae scilicet de pluribus praedicentur, sicut in expositione Porphyrii monstravimus. Praeterea cum dicitur: 'homo alius universalis, alius singularis,' qualiter bene dicitur, cum idem sit penitus singularis qui est universalis? Sed fortasse dicitur, quod alius et alius non accipiuntur secundum diversitatem substantiae sed secundum modos acceptionis, ut potius <sit> divisio vocis in modos, ac si ita diceretur: res quae homo est, alio modo est universalis, alio singularis. Similiter substantia alio modo dicitur universalis, alio particularis, et est vocis in modos divisio. Sed qualiter etiam divisio possit esse, nescio, quippe universalis substantia secundum eorum sententiam ipsum divisum penitus continet eo quoque modo quo dividitur. Nam eo modo acceptum quo dividitur, universalis est, cum de pluribus praedicetur. Boethius quoque in secundo Peri ermenias primam et secundam substantiam species substantiae dicit, id est inferiora. Sed quomodo prima substantia inferius erit eius de quo universaliter praedicatur? Omnis enim substantia, id est omne individuum substantiae, prima substantia est. Et quomodo secunda substantia in divisione eius ponetur sicut inferius, quod continet eo quoque modo acceptum quo dividitur?
At vero si ad voces hanc divisionem referamus, nulla est absurditas, quippe non omne vocabulum, quod substantiam enuntialiter significat, vel universale est vel particulare. Est autem haec divisio de vocibus intellecta accidentis in accidentia. Nam et substantia nomen vocum sumptum est et universale et particulare ab formis accidentalibus. Si vero in dividentibus substantiae nomen repetatur ut dicatur: 'substantia alia est substantia universalis, alia particularis', irregularis divisio, veluti si dicatur vir alius est vir vigilans, alius vir dormiens. Et attende quod secundum vocis proprietatem bene particulares vocat primas substantias, secundum scilicet digniorem modum significandi, ut determinatum est, universales vero secundas. Si vero ad naturas rerum consideraret, universalia vocabula prima vocare deberet, quae scilicet rem in statu naturaliter priori significant, particularia vero secunda.
Quasi autem hanc divisionem praemisisset nominum substantialium 142 quod alia prima, alia secunda, proprietates singulorum aperit et prius ostendit primas substantias, id est particularia nomina substantiarum, huiusmodi esse quod neque dicuntur de subiecto neque sunt in subiecto, quia scilicet neque sunt universalia nomina de aliis in substantia praedicabilia neque substantialia formarum accidentalium nomina nec ab eis sumpta. Haec autem ostensio proprietatis est, non definitio; non enim haec rationalitas vel hoc rationale vel hoc ens vel hic non-homo hoc habet. Si quis tamen velit definitionem accipere, repetat substantiae nomen dicens: substantia prima est ea substantia quae non dicitur de subiecto, et hoc ad definitionem sufficit.
Quod autem supponitur: NEC EST IN SUBIECTO, de definitione non est sed ad maiorem cognitionem primae substantiae supponitur. Has vero voces particulares tribus hoc loco nominibus appellat eandem penitus significationem tenetibus; tantundem enim in sensu valet prima substantia quantum propria vel principalis vel maxima. Boethius enim in Commento diversas impositionis causas annotat. Proprias enim dicit eas appellare, quia ex cognitione earum secundas colligimus; principales vero quia primo loco accidentia recipiunt; maximas autem, quia maxime supponuntur. Sed quomodo has causas vocibus aptemus, uidendum est. Quomodo enim ex cognitione vocum particularium intelligimus universales voces? Sed hoc est quod sensit, quod res ut discretae, secundum quod significantur particularibus vocibus nostrae se ingerunt cognitioni, qui per sensus res cogniscimus et prius earum intellectum ut <de> discretis habemus, postea ad communem intelligentiarum per abstractionem formarum et abiecta personali discretione ascendimus.
Est itaque universale ex particularibus colligere: praeiacentibus prius intellectibus discretorum ad intellectum conscendere convenientium. Primo etiam loco accidentia in primas substantias veniunt, quia principaliter accidentalia nomina eis copulantur, secundum id scilicet quod magis ad significationem accidentium individua quam universalia pertinent. Audito enim nomine Socratis caluum quendam intelligo nec ex vi tamen vocis proprie sed ex discretione rei. Maxime vero supponuntur tam superioribus suis per praedicationem quam accidentibus per fundationem. Sicut enim res proprie rerum fundamenta dicuntur, ita voces quaedam aliarum secundum rerum significatarum naturam.
Sic lege: SUBSTANTIA QUAE DICITUR, id est PROPRIE profertur etc., id est quae primam et principalem significationem substantiae tenet, est ea vox QUAE NEQUE DICITUR etc., UT ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen alicuius hominis.
SECUNDAE AUTEM SUBSTANTIAE DICUNTUR SPECIES, IN QUIBUS SPECIEBUS ILLAE QUAE PRINCIPALITER SUBSTANTIAE DICUNTUR INSUNT, HAE ET HARUM SPECIERUM GENERA; UT ALIQUIS HOMO IN SPECIE QUIDEM EST IN HOMINE, GENUS VERO SPECIEI ANIMAL EST; SECUNDAE IGITUR SUBSTANTIAE DICUNTUR, UT EST HOMO ATQUE ANIMAL.
Ostensa proprietate primarum ostendit secundas dicens secundas substantias esse species 143 vel genera continentia primas tamquam in sententia sua, et haec quidem definitio potest esse.
UT ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen hominis in hoc nomine homo continetur ut inferius.
SECUNDAE IGITUR. Quandoquidem homo est species continens primam substantiam et animal genus continens primam substantiam, ergo sunt secundae substantiae. A partibus, vel si illud 'ut' similitudinis est, fiet illatio a simili de caeteris secundis hoc modo: Quandoquidem HOMO ET ANIMAL sunt SECUNDAE SUBSTANTIAE, quia sunt species vel genus continentia primas substantias, ERGO alia quae sunt UT HOMO ET ANIMAL.
MANIFESTUM EST AUTEM EX HIS QUAE DICTA SUNT QUONIAM EORUM QUAE DE SUBIECTO DICUNTUR NECESSE EST ET NOMEN ET RATIONEM DE SUBIECTO PRAEDICARI, UT HOMO DE SUBIECTO ALIQUO HOMINE, ET PRAEDICATUR NOMEN; HOMINEM NAMQUE DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABIS.
MANIFESTUM EST AUTEM. Ostensis per descriptionem secundis substantiis ostendit hanc earum proprietatem quod ipsae univoce praedicantur, quod est praedicari nomine et ratione data secundum substantium, ut superius in definitione aequivocorum vel univocorum expositum est. Nec solum hoc secundis substantiis attribuit, verum etiam omnibus quae de subiecto dicuntur, hoc est quae in substantia praedicantur, ut supra quoque exposuimus. Sic lege: MANIFESTUM EST, QUONIAM NOMEN de numero EORUM QUAE DE SUBIECTO DICUNTUR NECESSE EST, id est determinatum est, PRAEDICARI DE ipso SUBIECTO ET etiam RATIONEM, id est definitionem substantiae ipsius nominis.
NOMEN EORUM, id est nomen de numero eorum quae dicuntur de subiecto sicut est illud quod in sequentibus dicuntur: "Secundarum substantiarum species", scilicet species de numero secundarum substantiarum, ac si diceret: quae est secunda substantia.
EX quibus AUTEM sit MANIFESTUM, supponit cum ait: EX HIS QUAE DICTA SUNT superius. Quae vero sint illa, nec ipse Boethius in expositione nec Aristoteles determinat, in serie sed de <his> diversae sunt opiniones. Potest hoc innui ex illa regula quam superius praemisit: 'quando alterum de altero' etc. Ubi enim nomen generis de specie ut de subiecto dicitur et omnia superiora de inferioribus, apparet quoque eorum definitiones, quae cum eis sunt convertibiles, de subiectis ipsis praedicari. Potest etiam inde hoc manifestum esse quod ait superiora de omnibus suis inferioribus praedicari, vel ex hoc etiam quod novissime dixit, primas scilicet substantias in secundis includi. Quae enim continentur ab aliquibus vel eis supponuntur, in eorum quoque definitionibus clauduntur.
RATIO QUOQUE HOMINIS DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABITUR; QUIDAM ENIM HOMO ET HOMO EST.
UT HOMINIS NOMEN, id est hoc nomen homo vel nomen rei quod homo est, de aliquo homine, id est de aliquo particulari nomine hominis.
QUIDAM ENIM HOMO. Probat per naturam rerum praedicationem nominis vel definitionis, ac si ita diceret: Vere homo, hoc 144 nomen, praedicabile est de particulari aliquo nomine hominis et similiter definitio ipsius, quia videlicet res subiecta particulari nomini est res subiecta universali et eius definitioni. Et hoc est: QUIDAM HOMO EST HOMO etc. Locus a causa.
QUARE ET NOMEN ET RATIO PRAEDICABITUR DE SUBIECTO.
QUARE ET NOMEN. Quia hoc nomen et haec ratio, ergo nomen et ratio. A partibus.
Quaeritur quomodo sit verum quod omnes secundae substantiae praedicentur definitione, cum omnes definire nesciamus. Sed tamen omnes, quantum in ipsis est, definitiones habent. Sed rursus quaeritur, quomodo substantia possit habere definitionem substantiae.
EORUM VERO QUAE IN SUBIECTO SUNT IN PLURIMIS QUIDEM NEQUE NOMEN DE SUBIECTO NEQUE RATIO PRAEDICABITUR, IN ALIQUIBUS AUTEM NOMEN QUIDEM NIHIL PROHIBET PRAEDICARI ALIQUANDO DE SUBIECTO, RATIONEM VERO IMPOSSIBILE EST; UT ALBUM, CUM IN SUBIECTO SIT CORPORE, PRAEDICATUR DE SUBIECTO (DICITUR ENIM CORPUS ALBUM), RATIO VERO ALBI NUMQUAM DE CORPORE PRAEDICABITUR.
EORUM VERO. Ostensa hac proprietate secundarum substantiarum quod ipsae praedicantur de primis nomine et ratione substantiae, assignat per hoc differentiam inter eas et accidentia, dicens scilicet omnia quae de subiecto dicuntur, de ipso sic praedicari. Sed quae sunt in subiecto, nequaquam ratione data secundum substantiam praedicantur de ipso subiecto in quo sunt, secundum significationem suam. Nomine tamen quandoque praedicantur de fundamentis, quandoque non. Sed sive nomen de numero eorum quae in subiecto sunt, id est accidentia, vel vocabulum praedicetur de subiecto sive non, ratio substantiae numquam praedicari potest, quippe accidentale vocabulum, cum de fundamento in substantia non praedicetur, sua definitio non poterit esse res substantiae.
Quod Aristoteles ait accidentale vocabulum quandoque praedicari, quandoque non, tribus modis accipi potest. Et prius illud quod Boethius ponit, consideremus.
Dicit autem accidentia quandoque proprio et recto nomine praedicari, ut quia album est in corpore, ut ait Aristoteles, dicitur corpus album, et album, hoc nomen, ita sumptum, quod etiam accipitur quandoque pro ipso substantiali nomine albedinis, tantundem valens quantum albedo, sicuti ibidem: ALBUM, id est albedo, est IN SUBIECTO CORPORE.
Et ita accidens quandoque praedicatur per tale sumptum quod in quadam acceptione accipitur proprie nomen ipsius accidentis. Aliquando vero accidens praedicatur nomine denominativo tantum, ut cum homo grammaticus dicitur; numquam enim hoc nomen grammaticus substantive ponitur pro grammatica. Aliquando vero nullo nomine fit praedicatio, quando scilicet sumptum vocabulum deest ut in virtute. Nam studiosus, quod pro sumpto ponitur, proprie propter virtutem non est inventum sed propter perseuerationem studii, licet eo quandoque pro sumpto virtutis abutamur, ac si virtuosus diceretur, quod numquam in usu fuit. Itaque haec accidentia aliquando recto nomine praedicantur de subiectis, aliquando denominativo tantum, aliquando nullo nomine. Sed quidquid horum sit, ratione substantiae praedicari non possunt, id est definitione 145 eius quod in substantia dicatur de ipsis fundamentis sed sicut Boethius dicit accidentia quandoque non praedicari nomine, quia scilicet nomini deest impositio, ita etiam secundum sententiam rationalem possumus dicere illas res universales quas de subiecto concedunt non praedicari nomine, quia saepe multis speciebus vel generibus desunt nomina.
Potest sic quoque accipi, quod ait nomen modo praedicari, modo non. Nam cum tam substantiale nomen accidentis quam sumptum sit accidentale, tam scilicet albedo quam album, sumptum tamen praedicatur de subiecto, non substantivum, quia corpus album dicitur, non albedo.
Potest etiam de sumptis accipi quantum ad subsistentes substantias. Nam aliquando sumpta nomina accidentium de substantiis praedicantur, aliquando non. Si enim tale est accidens quod substantiae per se insit, ut albedo homini, a quo non solum sustentatur, verum etiam per se ei inest atque ipsum proprie informt, sumptum albedine de homine praedicabitur. Si vero tale est, ut alio accidenti mediante insit sicut claritas vel fortasse contrarietas quae mediante albedine insunt, eorum sumpta non necesse est praedicari de substantia, sustentatione enim sumptum vocabulum secundum informationem rei simpliciter praedicatur, non secundum sustentationem. Unde albedo contraria dicitur secundum hoc quod informatur contrarietate, non corpus contrarium vocatur, quod contrarietate non informatur, licet eam quoque una cum albedine sustentet. Informari autem aliquo accidente subiecta materia non potest, nisi ipsum per se habeat non alio accidenti mediante.
Sic iunge et lege: ea quae de subiecto dicuntur, PRAEDICANTUR DE SUBIECTO ipso nomine et ratione substantiae sed ea quae in subiecto sunt, de eo in quo sunt ut in subiecto, non ita praedicantur, et hoc est: nomen de numero eorum nominum quae accidentalia sunt, quandoque praedicatur, quandoque non, ut expositum est tribus modis, ratio vero substantiae, quae sit scilicet illius nominis, praedicari non potest.
Potest etiam sic dici: nomen EORUM QUAE SUNT IN SUBIECTO, id est designativum rerum quae in subiecto sunt, UT ALBUM, hoc nomen scilicet, CUM SIT in CORPORE ut IN SUBIECTO, hoc est significet rem fundatam in corpore, praedicabile est DE subiecto CORPORE.
DICITUR ENIM. Vere est praedicabile, quia nos ipsum pronuntiamus. Ab effectu vel a causa.
Potest etiam sic dici, ut nuncupativum verbum in substantivum resolvatur ita: CORPUS DICITUR ALBUM, hoc est: est album.
RATIO VERO ALBI, id est definitio substantiae, quae sit huius nominis quod est album, numquam de corpore praedicatur.
ALIA VERO OMNIA AUT DE SUBIECTIS DICUNTUR PRINCIPALIBUS SUBSTANTIIS AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT.
ALIA VERO. Hic ad proprietates primarum substantiarum redit et hanc eorum proprietatem ostendit, quia ipsae sunt subiectae omnibus aliis nominibus sive his quae de 146 subiecto dicuntur sive his quae in subiecto sunt. In subiecto sunt, inquam, sive per praedicationem tantum sive per foundationem. Unde rebus primarum substantiarum peremptis res quoque aliorum nominum necesse esset destrui.
Quod autem ait: OMNIA ALIA, ad vocabula tantum illa respicit quae accepit per 'dici de subiecto vel esse in subiecto', et tria vocum genera hic distinguit, primas scilicet substantias et ea quae de subiecto dicuntur vel ea quae in subiecto sunt, a quibus si separarentur primae substantiae, remanent tantum ea quae dicuntur de subiecto vel quae sunt in subiecto, quibus duobus cum primae substantiae supponantur vel secundum praedicationem substantialem vel secundum sustentationis subiectionem, constat rebus primarum destructis destrui res caeterorum nominum. Et nota quod illud quod de primis substantiis ut de subiectis <praedicatur>, non solum est secunda substantia, verum etiam differentia, licet Boethius in Commento per 'secunda substantia' idem videatur accipere quod per 'dici de primis substantiis ut de subiectis'. Nec est inconveniens si ipse hanc vocem 'secunda substantia' largius quandoque accipiat quam Aristoteles.
Sic iunge et lege: Hae praedictae proprietates sunt secundarum substantiarum sed istae sunt primarum, quod videlicet primae substantiae caeteris omnibus tam videlicet his quae dicuntur de subiecto quam his quae sunt in subiecto, aliquo modo supponuntur. Et hoc est: OMNIA ALIA a primis SUBSTANTIIS vocabula, quae scilicet superius accepta sunt, AUT DE SUBIECTIS etc. Hoc autem manifestum est ex exemplis singulis superius appositis.
HOC AUTEM MANIFESTUM EST EX HIS QUAE PER SINGULA PROPONENTUR; UT ANIMAL DE HOMINE PRAEDICATUR, ERGO ET DE ALIQUO HOMINE ANIMAL PRAEDICATUR; NAM SI DE NULLO ALIQUORUM HOMINUM, NEC OMNINO DE HOMINE.
UT ANIMAL. Exemplum est de his quae dicuntur de primis substantiis ut de subiectis, ut animal de hoc homine <nomine> ac voce in substantia praedicatur. Magis autem genus ponere voluit quam speciem, quia minus genus de individuo praedicari videtur quam species, quae est proxima, ideoque mediante specie praedicationem generis individuo adaptat, dicens scilicet 'animal' hoc nomen praedicabile esse de hoc nomine quod est homo.
ERGO ET DE ALIQUO HOMINE, id est de particulari nomine alicuius. Locus a parte. Quod enim de individuo in substantia praedicatur, aliud est tale quod de specie praedicatur in substantia, aliud est ipsa species.
NAM SI. Confirmat argumentationem quam fecit, hanc quod quia praedicatur de homine in substantia, praedicatur de aliquo eius individuo, ac si ita diceret: quia omne quod praedicatur de homine, et de aliquo eius individuo. A causa.
Cum autem hanc propositionem deberet ponere, ponit eius conversam per contra positionem, hanc scilicet: quidquid de nullo individuo hominis praedicatur, non praedicatur de homine, quae licet ponatur hypothetica in voce, tamen categorica in sensu est.
RURSUS COLOR IN CORPORE EST; ERGO ET IN ALIQUO CORPORE.
RURSUS 147 COLOR. Postquam exemplificavit de his nominibus quae dicuntur de primis substantiis ut de subiectis, exemplificat de his quae sunt in primis substantiis ut in subiectis. Sed quia esse in subiecto proprie rerum est, transfert se ad res dicens, quia color est in corpore ut in subiecto, ERGO IN ALIQUO CORPORE, id est vel in hoc vel in illo fundatur. Locus a diverso vel a pari.
NAM SI NON IN ALIQUO SINGULORUM, NEC OMNINO IN CORPORE.
NAM SI NON. Confirmat hanc argumentationem, scilicet quod quia in corpore fundatur, in hoc vel in illo fundatur, ac si diceret: quia omne quod fundatur in corpore, fundatur in hoc vel in illo. A causa.
Pro hac autem propositione ponit eius conversam per contrapositionem, ac si diceret: quia quicquid non fundatur in hoc vel in illo corpore, non fundatur in corpore. Et hoc est: NAM SI NON aliquid est IN ALIQUO SINGULORUM etc.
Nota quod ex hoc loco talis habetur regula, quod quicquid fundatur in secundis substantiis, fundatur in primis, id est quicquid fundatur in re secundae substantiae, fundatur in re alicuius primae substantiae illius. Nam quicquid fundatur in re huius nominis quod est homo, fundatur in re aliqua particularium nominum hominis, ac si diceret: quicquid est in homine, est vel in hoc vel in illo. Et attende quod ubique secundas substantias cum primis iungit, sive ostendat suppositionem primarum per praedicationem sive per fundationem. Quod ideo quidem facit, ut patenter ostendat non alias res esse quae universalibus nominibus appellantur quam quae singularibus.
QUARE ALIA OMNIA AUT DE SUBIECTIS PRINCIPALIBUS SUBSTANTIIS DICUNTUR AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT.
QUARE ALIA OMNIA. A partibus infert secundum proposita exempla sic: Quandoquidem animal de primis substantiis dicitur ut de subiectis, in quo apparet etiam de aliis, et color est in primis substantiis ut in subiectis et similiter alia accidentia, ergo OMNIA ALIA a primis SUBSTANTIIS, quae scilicet proposita sunt, AUT DE SUBIECTIS etc.
NON ERGO EXISTENTIBUS SUBSTANTIIS, IMPOSSIBILE EST ESSE ALIQUID ALIORUM.
NON ERGO. Infert a causa sic: Quandoquidem alia nomina sic se habent ad primas substantias, quod dicuntur de eis ut de subiectis vel sunt in eis ut in subiectis, ergo non est possibile res caeterorum nominum existere non existentibus rebus primarum substantiarum. Et videtur possibile secundum actum removeri, non secundum naturam, ac si ita diceremus: numquam continget illas res existere non existentibus istis. Nam fortasse grammatica quae in hac anima est, alteri similiter inesse posset, ita tamen ut numquam prius isti animae infuisset. At vero non est possibile res secundarum substantiarum esse ita, quod non sit res primarum, quia scilicet non est possibile rem quae est homo, existere ita, quod nullus istorum existat, quippe res huius nominis homo eaedem penitus sunt cum rebus particularium nominum. Si quis itaque dicat:

Possibile est hominem esse ita quod non sit aliquis istorum qui modo sunt

atque affirmativam intelligat, falsum est. Si vero negativam intelligeret consequens, ac si ita diceret: non hoc quod homo existit, exigit hunc 148 vel illum esse, verum est.
OMNIA ENIM ALIA AUT DE SUBIECTIS EIS DICUNTUR AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT.
OMNIA ENIM. Submissio est illationis eadem quae fuit a causa. Cum omnia quae in subiecto sunt, sint in primis substantiis ut in subiectis, quomodo dicunt quidam opinabilitatem quam vere esse concedunt, fundari in chimaera quam non esse concedunt omnino? Si enim omnino chimaera non est, substantia non est.
SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM MAXIME SUBSTANTIA EST SPECIES QUAM GENUS; PROPINQUIOR ENIM EST PRIMAE SUBSTANTIAE.
SECUNDARUM. Redit iterum ad secundas substantias et ostendit quasdam earum inter se magis et minus esse substantias, quasdam aequaliter esse substantias. Magis enim substantia species est quam genus, ex eo scilicet quod species eius est, quia scilicet determinatius rem subiectam nominat quam generale vocabulum; quanto enim paucioribus convenit, tanto determinatiorem nominationem habet. Species vero specialissimae aequaliter invicem substantiae sunt. Nulla namque earum ex eo quod specialissimae sunt, certiorem significationem alia habet nec ex eo quod species est. Determinavimus, quia si simpliciter negaremus, falsum esset, cum una species plures res quam alia contineret. Plures namque sunt quercus quam laurus.
Sic iunge et lege: in hoc omnes secundae substantiae conveniunt, quod dicuntur de primis substantiis ut de subiectis sed in hoc differunt quod quaedam substantiae sunt magis substantiae aliis, id est determinatiorem nominationem nominationis habentes. Et hic quidem substantia, nomen vocum quod sumptum est, ad comparationem venit.
SPECIES SECUNDARUM SUBSTANTIARUM, id est de numero secundarum substantiarum, EST MAGIS SUBSTANTIA, id est determinatius nominans rem quae substantia est, QUAM suum GENUS.
PROPINQUIOR ENIM. Vere EST MAGIS SUBSTANTIA SPECIES QUAM suum GENUS, quia est propinquior, id est affinior primae substantiae in modo nominationis quam genus. A parte.
Quod enim EST MAGIS SUBSTANTIA QUAM GENUS, aliud est propinquius primae substantiae quam genus, aliud est ipsa prima substantia. In eo autem species est affinior individuo quam genus, quia cum individuum rem ex toto determinate nominet, quia uni soli per se datum est, magis ad significationem eius accedit species quam genus, quae paucioribus convenit.
SI QUIS ENIM ASSIGNET PRIMAM SUBSTANTIAM QUID EST, EVIDENTIUS ET CONVENIENTIUS ASSIGNABIT SPECIEM PROFERENS QUAM GENUS, UT QUENDAM HOMINEM ASSIGNANDO, MANIFESTIUS ASSIGNABIS HOMINEM ASSIGNANDO QUAM ANIMAL; ILLUD QUIDEM PROPRIUM MAGIS ALICUIUS EST HOMINIS, HOC AUTEM COMMUNIUS.
SI QUIS ENIM. Vere affinior est primae substantiae quam genus, quia nos certius rem primae substantiae nominamus per speciem quam per genus. Ab effectu. Et hoc est: SI QUIS ASSIGNET PRIMAM SUBSTANTIAM, id est demonstret rem primae substantiae, QUID SIT etc.
UT QUENDAM HOMINEM, id est rem particularis nominis, proferens hanc vocem 'homo' quam animal.
ET QUARE HOC, supponit, quia illud nomen, scilicet homo, EST MAGIS proprium alicuius hominis, id est convenit eis cum paucioribus, HOC AUTEM, scilicet ANIMAL, COMMUNIUS, quia scilicet convenit et compluribus.
ET CUM ALIQUAM ARBOREM REDDIDERIS, MANIFESTIUS ASSIGNABIS CUM ARBOREM ASSIGNAVERIS QUAM ARBUSTUM.
ET CUM 149 ALIQUAM. Sicut ostendit specialissimam speciem magis esse substantiam quam suum genus, ita etiam ostendit subalternam.
REDDIDERIS ALIQUAM, id est significaveris appellans illam aliquo nomine suo, MANIFESTIUS APPELLABIS, id est certius nominabis.
AMPLIUS PRINCIPALES SUBSTANTIAE, EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIECTAE SINT ET ALIA OMNIA DE HIS PRAEDICENTUR, AUT IN EIS SUNT, IDEO MAXIME DICUNTUR SUBSTANTIAE.
Illud amplius quod ostendit, scilicet quod species est magis substantia quam genus, alio modo confirmat, per hanc scilicet maiorem similitudinem quam habent cum primis substantiis quam genera, quod cum primae substantiae maxime sint suppositae atque ex eo dicantur maxime substantiae et similiter species magis sint suppositae quam genera, magis sunt in suppositione similes primis substantiis quam genera. Et ex hac quoque maiori similitudine magis substantiae debent dici. Et hoc est quod ait: AMPLIUS, id est adhuc idem ostendo alia via, quod scilicet species magis est substantia quam genus.
PRINCIPALES SUBSTANTIAE EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIECTAE sunt, sive per praedicationem sive per fundationem etc.
SICUT AUTEM PRINCIPALES SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, SIC ET SPECIES AD GENUS SE HABET.
SICUT AUTEM. Hic adaptat similitudinem specierum ad primas substantias, in eo scilicet quod sicuti primae substantiae maxime sunt suppositae, ita species magis quam genera sunt suppositae, quia cum ipsae quoque species generibus per praedicationem supponantur, genera ei non submittuntur eodem modo.
SUBIACET ENIM SPECIES GENERI; GENERA NAMQUE DE SPECIEBUS PRAEDICANTUR, SPECIES AUTEM DE GENERIBUS NON CONVERTUNTUR.
SUBIACET ENIM. Vere species eodem modo se habet ad genus, quia haec eodem modo quod SUBIACET, id est supponitur, GENERI. Et vere supponitur, quia per praedicationem. A parte. Quod a relativis ostendit dicens: GENERA NAMQUE, SPECIES AUTEM, ut scilicet de genere praedicentur ut de contentis.
QUARE ET EX HIS SPECIES GENERE MAGIS SUBSTANTIA EST.
QUARE ET EX HIS. Quandoquidem species magis conveniunt in suppositione cum primis substantiis quam genera, ergo apparet ex his quae novissime diximus etc. A causa. Quod enim ita est, causa est, quare illud iudicetur.
IPSARUM VERO SPECIERUM QUAECUMQUE NON SUNT GENERA, NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERIUS SUBSTANTIA EST; NIHIL ENIM FAMILIARIUS ASSIGNABIS DE ALIQUO HOMINE HOMINEM ASSIGNANDO QUAM DE ALIQUO EQUO EQUUM.
IPSARUM VERO. Postquam ostendit de secundis substantiis, quae magis vel minus substantiae sint, ostendit quae aequaliter substantiae sint, scilicet species specialissimae, ita videlicet quod altera eorum ex eo quod species sunt, non determinatius rem subiectam nominat quam altera. Quod ostendit in partibus dicens: NIHIL ENIM, id est non certius nominabit aliquem hominem enuntiando hoc nomen homo quam aliquem equum enuntiando equum.
SIMILITER AUTEM ET PRINCIPALIUM SUBSTANTIARUM NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERIUS SUBSTANTIA EST; NIHIL ENIM MAGIS ALIQUI HOMO SUBSTANTIA EST QUAM ALIQUI BOS.
SIMILITER AUTEM. Sicut species specialissimas inter se comparatas ostendit aequaliter esse substantias, <ita etiam principales substantias,> cum videlicet singularem rem suam secundum personalem discretionem certificent, licet plura quandoque determinet una quam alia; nam hic homo plures innuit formas quam hoc animal vel hoc corpus nec istud etiam ex natura primae substantiae contingit, quia scilicet haec plures formas quam illa determinat. 150
MERITO AUTEM POST PRINCIPALES SUBSTANTIAS SOLA ALIORUM SPECIES ET GENERA SECUNDAE SUBSTANTIAE DICUNTUR; SOLA ENIM HAEC INDICANT PRINCIPALEM SUBSTANTIAM EORUM QUAE PRAEDICANTUR. ALIQUEM ENIM HOMINEM SI QUIS ASSIGNAVERIT QUID EST, SPECIEM QUIDEM QUAM GENUS ASSIGNANDO FAMILIARIUS DEMONSTRABIT, ET MANIFESTIUS FACIET HOMINEM ASSIGNANDO QUAM ANIMAL.
MERITO AUTEM. Quare genera et species tantum, quae primas substantias continent, dicantur secundae substantiae et non etiam accidentalia vocabula, causam reddit, quia scilicet ista post primas substantias secundam significationem habent et dignius rem subiectam nominant quam accidentalia vocabula. Haec enim in essentia rem appellant et secundum naturam substantiae sunt imposita, accidentalia vero nomina extranea et adventitia proprietate conveniunt.
Sic iunge: Genera tantum et species vocavi secundas substantias respectu primarum, et merito, et quare merito, subiungit causam dicens: HAEC ENIM SOLA de numero eorum quae praedicantur de primis substantiis, INDICANT, id est principaliter significant, rem primae substantiae. Quod ostendit in parte dicens, quod si quis demonstraverit ALIQUEM HOMINEM in essentia suae substantiae, hoc est in QUID EST, convenienter id FACIET ASSIGNANDO, id est enuntiando, SPECIEM sive GENUS. Sed non ita dixit 'convenienter' sed determinatius loquitur dicendo per SPECIEM FAMILARIUS id fieri QUAM per GENUS. In quo etiam de utroque ostendit, quod convenienter id faciant.
ALIORUM VERO QUICQUID ASSIGNAVERIT QUILIBET, ASSIGNABIT EXTRANEE, VELUT ALBUM AUT CURRIT AUT QUODCUMQUE TALIUM REDDENS.
ALIORUM VERO. Secundae substantiae ita in substantia suae essentiae indicant primas, id est res primarum, <ut> enuntient de illis sed caetera nomina quae de primis praedicantur, id non habent. Et hoc est: QUODCUMQUE ALIORUM nominum ASSIGNAVERIT, id est enuntiaverit, QUISLIBET, de primis scilicet substantiis, ASSIGNABIT EXTRANEE, id est enuntiabit non ad substantialem statum essentiae denotandum, sicut est rationale vel album, quae non in essentia rem nominant sed ex qualitate tantum conveniunt, quae scilicet qualitas, quia non est essentia rei, extraneae naturae dictur.
VELUT ALBUM… REDDENS, scilicet ad interrogationem has voces, hoc modo: 'quid agit?' 'currit', 'qualis est?' 'albus'.
ERGO MERITO HAE SOLAE SUBSTANTIAE DICUNTUR.
ERGO MERITO. Infert a parte meriti, quia si hoc merito, dicuntur secundae et merito.
AMPLIUS PRINCIPALES SUBSTANTIAE, EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIACEANT, PROPRIAE SUBSTANTIAE DICUNTUR; SICUT AUTEM PRIMAE SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, ITA SPECIES ET GENERA PRINCIPALIUM SUBSTANTIARUM AD RELIQUA OMNIA SE HABENT.
AMPLIUS. Adhuc ostendit alia via, quod recte genera et species dicuntur secundae substantiae post primas, quia videlicet ipsae quoque eodem modo accidentibus supponuntur quo primae substantiae. Sicut enim 'Socrates' hoc nomen subiectum sive fundamentum dicitur huius nominis quod est album, quantum ad significationem, ita homo vel animal, et sicut Socrates albo per praedicationem supponitur, ita etiam homo vel animal. Quia ergo maiorem similitudinem habent cum primis, recte secundae substantiae dicuntur post illas et prius primarum substantiarum proprietatem ponit, quam iam quoque supra posuerat, quae tamen hoc loco 151 non superfluit, quia ad aliud monstrandum inducta est. Nam superius ad hoc inducta fuit, ut per eam ostenderet species magis substantias esse quam genera, hic vero ad hoc, ut ostendat tam species quam genera recte secundas substantias appellari.
Potest tamen haec proprietas diversa videri ab illa quam supra posuit. Ibi enim de suppositione egit tam secundum praedicationem quam secundum fundationem, dicens scilicet OMNIA ALIA de primis substantiis dici vel in eis esse, non solum comprehendens sumpta accidentium nomina, verum etiam substantiva. Hic vero de subiectione per praedicationem tantum agere videtur, cum supponit: DE HIS ENIM RELIQUA OMNIA PRAEDICANTUR. Sed <si> de subiectione tantum praedicationis agimus, quomodo dicit 'omnibus aliis' nominibus? Quippe formarum nomina substantialia de eis non praedicantur. Sed fortasse tale est quod ait 'omnibus aliis', ac si diceret: nominibus cuiuscumque naturae praedicamenti designativis.
Posita vero proprietate primarum substantiarum adaptat similitudinem secundarum ad primas dicens: SICUT AUTEM PRIMAE SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, in eo scilicet quod eis supponuntur tamquam subiecta etc.
DE HIS ENIM RELIQUA OMNIA PRAEDICANTUR; ALIQUEM ENIM HOMINEM DICES GRAMMATICUM ESSE, ERGO ET HOMINEM ET ANIMAL GRAMMATICUM DICIS; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS.
DE HIS ENIM. Vere supponuntur secundae aliis, per praedicationem scilicet, quia alia praedicantur de secundis. A relativis. Et hoc est: DE HIS ENIM RELIQUA OMNIA PRAEDICANTUR, omnia scilicet quae de primis dicuntur, quippe quaedam sumpta supra diximus de substantiis non praedicari, quae scilicet accidentia aliarum formarum significant. Ut autem innueret id esse intelligendum de his quae de primis praedicantur, ostendit per primas etiam suppositionem secundarum dicens: ALIQUEM HOMINEM dicimus GRAMMATICUM, ERGO HOMINEM. Et hoc est: ALIQUEM ENIM. Locus fit a partibus ita: Vere alia praedicantur de secundis substantiis, quia grammaticum de homine et animali. Et hoc est: tu ALIQUEM DICIS HOMINEM ESSE GRAMMATICUM, quia DICIS ALIQUEM, id est vel hunc vel illum, ESSE GRAMMATICUM.
COMMUNE AUTEM EST OMNI SUBSTANTIAE IN SUBIECTO NON ESSE.
COMMUNE EST. Postquam divisionem substantiarum per primas et secundas exsecutus est, dilignter modo istarum, modo illarum distinguens proprietates, communitates vel proprietates secundarum tam in rebus quam in vocibus incipit aperire, ad maiorem scilicet tam rerum quam vocum cognitionem. Et hanc primam communitatem vocibus substantialibus attribuit, tam primis scilicet substantiis quam secundis, quae est non esse in subiecto.
Et nota quod 'esse in subiecto' duobus modis accipitur sicut hoc nomen accidens. Modo enim nomen est rerum, modo vocum. Quando autem nomen est rerum, omnibus vocibus convenit secundum hoc quod quantitates dicuntur; quando autem nomen est vocum, ex eo scilicet quod designativae sunt accidentalium formarum vel sicut earum nomina substantiva vel 152 sumpta, non omnibus convenit vocibus. Et secundum hanc quidem acceptionem in hac proprietate removetur 'esse in subiecto' a substantiis tam primis quam secundis quam a differentiis; quippe neque Socrates neque homo vel rationalis accidentale est vocabulum, quod satis ostendimus exponentes divisionem illam quadrifariam superius, quo ait: "eorum quae sunt, alia dicuntur de subiecto… etc."
Sic iunge: In supradictis substantiarum nomina substantialia differunt ab invicem, quorum aliae primae sunt substantiae, aliae secundae sed in hoc omnia conveniunt quod nullum est IN SUBIECTO, id est accidentale vocabulum. Quod statim <probat> a partibus substantiarum, id est substantialium nominum, quia scilicet neque primae substantiae neque secundae sunt in subiecto, id est sunt accidentalia vocabula, et primum de primis ostendit, postea de secundis.
PRINCIPALIS NAMQUE SUBSTANTIA NEQUE DE SUBIECTO DICITUR NEQUE IN SUBIECTO EST; SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM CONSTAT QUIDEM ETIAM SIC QUIA NULLA EST IN SUBIECTO.
PRINCIPALIS, id est prima. Quod autem addit, quod NON DICITUR DE SUBIECTO et postea quod secunda substantia dicitur de subiecto, nihil ad communitatem pertinet sed potius ad differentiam assignandam inter primas et secundas substantias.
HOMO ENIM SECUNDUM SUBIECTUM QUIDEM ALICUIUS HOMINIS EST, IN SUBIECTO AUTEM NULLO EST; NON ENIM IN ALIQUO HOMINE HOMO EST. SIMILITER AUTEM ET ANIMAL DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR ALICUIUS HOMINIS, NON EST AUTEM ANIMAL IN ALIQUO HOMINE.
HOMO ENIM. Vere secunda substantia non est IN SUBIECTO, quia nec ea quae species nec quae genus est. A partibus. Et de specie per hominem, de genere ostendit per animal.
HOMO ENIM. Vere homo non est accidentale vocabulum, quia non est accidentale vel <in> his rebus in quibus sua significatio reperitur, vel in aliis; sed quia de aliis constabat, de illis non ostendit.
AMPLIUS AUTEM EORUM QUAE IN SUBIECTO SUNT NOMEN QUIDEM NIHIL PROHIBET ALIQUANDO PRAEDICARI DE SUBIECTO, RATIONEM VERO IMPOSSIBILE EST. SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM PRAEDICATUR ET RATIO DE SUBIECTO ET NOMEN.
AMPLIUS. Adhuc de secundis substantiis agit ostendens eas non esse in primis substantiis ut in subiectis, secundum scilicet significationem, et hoc modo syllogismum disponit: ea nomina quae secundum significationem sunt in aliquibus ut in subiectis, non praedicantur de illis nomine et ratione substantiae sed secundae substantiae praedicantur de primis nomine et ratione, quare secundae substantiae non sunt in primis ut in subiectis. Propositionem habemus hic: 'eorum quae in subiecto sunt', hoc est nomen de numero accidentalium nominum vel nomen designativum alicuius accidentalis formae.
RATIONEM NAMQUE HOMINIS DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABIS ET ANIMALIS.
RATIONEM NAMQUE. Vere ratio secundarum substantiarum praedicatur de subiecto, quia ratio hominis et animalis. A partibus.
QUARE NON ERIT SUBSTANTIA HORUM QUAE IN SUBIECTO SUNT. NON EST AUTEM HOC SUBSTANTIAE PROPRIUM; SED ET DIFFERENTIA ILLUD EST QUOD IN SUBIECTO NON EST.
QUARE NON ERIT. Ostenso neque primas neque secundas substantias esse in subiecto, ad propositionem communitatis quam substantiis dederat, <redit>. Unde nunc a partibus ipsam communitatem concludit, ac si diceret, quod quia neque prima neque secunda substantia est in subiecto, ergo nulla. Et praecipue ideo ipsam communitatem supponit, ut ostendat eam non esse proprie proprium, cum non solis conveniat subtantiis, id est solis substantialibus nominibus substantiarum, quia etiam differentiis convenit. Haec enim nomina 'rationalis', 'bipes' accidentalia non sunt, quia formam accidentalem 153 non denotant. Et hoc est quod intendit dicens: NON EST AUTEM, id est: 'esse in subiecto' non a solis substantiis removetur.
BIPES ENIM ET GRESSIBILE DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR HOMINE, IN SUBIECTO AUTEM NULLO EST; NON ENIM IN HOMINE EST BIPES NEQUE GRESSIBILE.
BIPES ENIM. Vere non est tantum substantiarum non esse in subiecto, quod est etiam differentiarum. Ab oppositis.
Et hoc est: BIPES ET GRESSIBILE, haec nomina, IN NULLO sunt SUBIECTO quantum ad significationem, quippe non significant accidentalem formam. Quod autem apponit, quod de subiecto dicuntur, id est in substantia praedicantur de hoc nomine 'homo', nihil ad propositionem sed expressius naturam differentiarum determinat, quas et dici de subiecto et non esse in subiecto demonstrat, in quo et a primis et ab accidentibus dividuntur et cum secundis substantiis uniuntur.
NON ENIM IN HOMINE. Vere bipes et gressibile non sunt accidentalia vocabula, quia formae quas significant, non sunt accidentales. A causa. Quod autem non sint accidentales, ostendit per hominem, cui magis accidentales videntur, quia in eo sunt, quam caeteris rebus, in quibus non sunt. Et hoc est: NON sunt IN HOMINE, ut scilicet IN SUBIECTO, BIPES ET GRESSIBILE.
RATIO QUOQUE DIFFERENTIAE DE EO DICETUR DE QUOCUMQUE IPSA DIFFERENTIA PRAEDICATUR, VELUT SI GRESSIBILE DE HOMINE DICITUR, ET RATIO GRESSIBILIS DE HOMINE PRAEDICATUR; EST ENIM HOMO GRESSIBILE.
RATIO QUOQUE. Duo dixit de differentiis, quod dicuntur de speciebus ut de subiecto et quod in nullo sunt subiecto. Quod autem in nullo sint subiecto, iam probavit per partes. Nunc illud ostendit quod dicuntur de speciebus ut de subiecto, quia scilicet cum ratione substantiae de ipsis praedicantur. Et hoc est: RATIO QUOQUE, id est non tantum nomen DIFFERENTIAE, verum etiam ratio substantiae eius.
DE QUOCUMQUE. Sed videtur falsum, quia si dicamus:

Hoc animal est rationale vel potens uti ratione

non videtur in substantia praedicari. Sed licet de hoc animali rationale non praedicetur in substantia, quippe eius sensus non continetur in subiecto nomine, tamen definitio rationalis quae substantialis <est>, de hoc animali praedicatur.
VELUT SI, id est cum, GRESSIBILE.
EST ENIM. Vere GRESSIBILE, hoc nomen, de hoc nomine HOMO praedicabile est, quia res ipsa quae homo est, EST GRESSIBILIS. A causa.
Notandum vero quod quidam suprapositam communitatem substantiae, quam et substantiis et differentiis assignat easque per hoc ab accidentibus separat, in rebus hoc loco, non in vocibus accipiunt et cum velint res ipsas quae differentiae sunt, fundari in genere, non in speciebus, differentias tamen in subiecto non esse dicunt non simpliciter et ex toto sed ex respectu quo differentiae sunt substantiales, id est respectu specierum, quas constituunt, quibus sunt substantiales.
Sed ad haec dico quod si differentiis omnino subiectum non aufert, non ostendit eas sub communitate substantiarum quam dederat, includi. Cum enim dixerat substantias non esse in subiecto, concedunt hominem in nullo penitus subiecto esse. Quod si ostendit non 154 esse proprium substantiarum, quia differentiae est, mentitur, quia simpliciter dici non potest differentias in nullo penitus esse subiecto, sicut substantiis assignaverat, et insuper falsum est quod non sit proprium substantiarum, quia secundum eorum sententiam nulla est res praeter substantiam, quae omnino subiecto careat.
Dicunt tamen quod differentiae omnino subiecto carent, in quantum sunt differentiae scilicet substantiales. Sed illud 'in quantum' duobus modis accipi potest. Si enim indicatur, quod id quod sunt differentiae substantiales, aufert eis ex toto subiectum nec ullo modo permittit eas esse in subiecto, falsum est, quia simul et differentiae sunt speciebus et accidentia conceduntur generibus. Si vero dicatur negatione praeposita, quod non in quantum sunt differentiae, sunt in subiecto, hoc est non sunt in illis ut in subiectis quibus sunt substantiales, verum est quidem sed nihil ad communitatem substantiae. Ibi enim subiectum omne removebatur, hic non omne sed tantum dicuntur non esse in speciebus ut in subiectis rebus; <ibi> dicebatur, quod substantiae nullum penitus fundamentum habent, hic dicit, quod differentiae non habent subiectas species quas constituunt.
Unde nulla convenientia monstratur inter subtantias et differentias per generalem et non generalem remotionem magis, quam si diceretur homo et albedo in eo convenire quod homo in nullo dicitur subiecto et albedo in nullo est coruo ut in subiecto. Praeterea si negatione praeposita dicamus, quod substantiales differentiae non sunt in subiecto, in quantum sunt substantiales, id totum etiam accidentibus omnibus aptatur. Quae enim nullo modo sunt substantialia, non sunt insubiecto, in quantum sunt substantialia. Ut igitur differentiis quoque communitas substantiarum conveniat, quae scilicet eas etiam ab accidentibus separet, simplex ubique intelligenda est remotio subiecti et nullo modo differentias in subiecto esse concedit, pro eo scilicet quod accidentalem formam non significant.
Illud quoque notandum est quod Boethius in Commento dicit differentiam neque substantiam tantum esse neque accidens sed quoddam ex utroque confectum, id est quod utriusque naturam habet, quod tam in rebus quam in vocibus assignari potest. Res namque ipsa quae rationalitas est, in eo cum rebus quae substantiae sunt, convenit quod non est in subiecto, hoc est non est accidentalis forma quae in substantiam scilicet non promoveat. In eo vero quod forma, est vel qualitas et subiecta materia indiget cui insit, cum accidentalibus formis convenit. Vocibus quoque verba Boethii aptari possunt, quia hoc nomen rationale et cum substantialibus nominibus convenit in eo quod non est accidentale et de subiecto dicitur, in eo vero cum 155 accidentalibus quod formam significat. Quod autem ait eundem calorem aquae accidens esse et igni substantialem, 'eundem' secundum nominis identitalem, non rei dixit. Alterius namque naturae est calor qui substantialis elemento est et naturalis, alterius ille qui in elemento accidentalis infertur ex naturali et alterius est significationis calor sive calidus in designatione illius et istius.
NON NOS VERO CONTURBENT SUBSTANTIARUM PARTES QUAE ITA SUNT IN TOTO QUASI IN SUBIECTO SINT NE FORTE COGAMUR NON EAS ESSE SUBSTANTIAS CONFITERI.
NON NOS VERO CONTURBENT. Quia dixit superius: commune est omni substantiae non esse in subiecto, partes vero substantiarum quae etiam substantiae sunt, ita videbantur esse in toto, quasi sint in subiecto, ut manus in corpore humano, ideo perturbaretur aliquis apud se ex superiori dicto Aristotelis et ex opinione sua ideoque Aristoteles hanc perturbationem removet dicens: NON NOS VERO CONTURBENT etc.
Et nota quod superius suprapositam communitatem vocibus attribuebamus gratia quidem significationis, hic vero 'esse in subiecto' rebus aufert, per quas vocibus convenire videbatur. Si enim ala vel manus, res ipsae, in subiecto essent, profecto haec nomina 'ala' vel 'manus', quae secundae sunt substantiae, in subiecto essent gratia significationis.
NE FORTE. Ideo inquit: NON CONTURBENT NOS, NE FORTE COGAMUR CONFITERI EAS, scilicet partes, NON ESSE SUBSTANTIAS; quod quidem esset, si confiteremur eas esse in subiecto.
NON ENIM SIC QUAE IN SUBIECTO SUNT DICUNTUR QUAE TAMQUAM PARTES INSUNT IN ALIQUO.
NON ENIM. Reddit causam quare partes substantiarum NON debent NOS CONTURBARE, quia scilicet, quaecumque sunt IN ALIQUO TAMQUAM PARTES, non sunt in eo ut in subiecto. Quod ostendit superius cum ait: 'in subiecto esse dico' etc.
INEST AUTEM SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS AB HIS OMNIA UNIVOCE PRAEDICARI.
INEST AUTEM. Post illam communitatem 'non esse in subiecto' quam dedit substantiis omnibus et differentiis, aliam adnectit, quae est 'praedicari univoce', id est nomine et ratione substantiae, quae secundis substantitis et differentiis convenit.
Sic iunge: Non solum substantiis et differentiis commune est non esse in subiecto, verum etiam INEST, id est convenit, SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS OMNIA praedicata ex his, id est omnia praedicabilia de numero substantiarum vel differentiarum, PRAEDICARI UNIVOCE. Praedicata autem determinamus propter particularia, quae praedicari non habent, quod subintelligendum esse ipse quoque statim indicat subdens: QUAE AB HIS praedicata SUNT, id est de numero horum praedicabilia. Et quare hoc etiam determinet, supponit causam, cum ait, quod nulla est praedicatio a principali substantia, quia scilicet nullum habet inferius de quo praedicetur.
OMNIA ENIM QUAE AB HIS SUNT PRAEDICAMENTA AUT DE INDIVIDUIS PRAEDICANTUR AUT DE SPECIEBUS.
OMNIA ENIM. Probat quod omnes substantiae praedicabiles, scilicet universales, et omnes differentiae praedicantur univoce, et talem syllogismum disponit: Omnes universales differentiae vel substantiae praedicantur de diversis tantum individuis vel etiam diversis 156 speciebus sed et illae substantiae vel differentiae quae praedicantur de primis individuis et quae praedicantur de diversis speciebus, praedicantur univoce. Quare omnes universales substantiae et differentiae praedicantur univoce. Propositionem vero huius syllogismi habemus his: OMNIA ENIM, assumptionem vero ibi: 'Secundis substantiis. Rationem quoque. De differentiis autem similiter', conclusionem vero de utrisque communiter ibi supponet: QUARE OMNIA.
Sic lege: OMNIA praedicata AB HIS, id est praedicabilia de numero subtantiarum vel differentiarum, et PRAEDICANTUR DE INDIVIDUIS tantum, id est non de diversis speciebus, vel etiam DE diversis SPECIEBUS.
A PRINCIPALI NAMQUE SUBSTANTIA NULLA EST PRAEDICATIO (DE NULLO ENIM SUBIECTO DICITUR).
Et quare determinavit praedicata, causam reddit, propter scilicet particulares substantias, quae non praedicantur scilicet de inferiori. Et hoc est: A PRIMA QUIDEM SUBSTANTIA NON EST PRAEDICATIO, hoc est prima substantia de nullo praedicatur. Quod ostendit a descriptione 'praedicari', quod accipit dicens: DE NULLO ENIM.
SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM SPECIES QUIDEM DE INDIVIDUO PRAEDICATUR, GENUS AUTEM ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO.
SECUNDARUM VERO. Antequam assumat de propositione, ponit exempla quaedam de illa, ostendens scilicet quae substantiae praedicentur de individuis tantum diversis, quae de diversis quoque speciebus. Et hoc est: species specialissima de numero SECUNDARUM etc.
SIMILITER AUTEM ET DIFFERENTIAE ET DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS PRAEDICANTUR.
SIMILITER AUTEM. Contingit in differentiis sicut in secundis substantiis, quod videlicet quaedam differentiae praedicantur de individuis tantum et non scilicet diversis speciebus, quaedam etiam de diversis speciebus.
RATIONEM QUOQUE SUSCIPIUNT PRIMAE SUBSTANTIAE SPECIERUM ET GENERUM, ET SPECIES GENERIS.
RATIONEM QUOQUE. Hic assumit et prius de secundis substantiis docet, quod univoce praedicantur tam de speciebus scilicet praedicantur quam de individuis quam de generibus. Cum autem deberet ponere 'univoce', ponit aequipollens, scilicet 'praedicari nomine et ratione', videlicet substantiae, cum ait: PRIMAE SUBSTANTIAE SUSCIPIUNT in praedicatione RATIONEM QUOQUE SPECIERUM etc. Innuit per illud quoque praedicationem specialis nominis vel generalis.
QUAECUMQUE ENIM DE PRAEDICATO DICUNTUR, EADEM ET DE SUBIECTO DICENTUR.
QUAECUMQUE ENIM. Dixit genera etiam praedicari de primis substantiis, quibus tamen proxima non erant. Quod confirmat a toto dicens, quod omnia quae praedicantur de praedicato, et de subiecto. Unde genera cum de speciebus praedicantur, species vero de individuis, oportet et genera de individuis.
SIMILITER AUTEM ET DIFFERENTIARUM RATIONEM SUSCIPIUNT SPECIES ET INDIVIDUA.
SIMILITER AUTEM. Alteram partem assumptionis, quae restabat de differentiis, quod scilicet quemadmodum secundae subtantiae, quae praedicantur vel de individuis vel de speciebus, praedicantur univoce, ita etiam differentiae, <probat> cum ait 'et rationem'. Innuit etiam de nomine.
UNIVOCA AUTEM SUNT QUORUM ET NOMEN COMMUNE ET RATIO EADEM EST.
UNIVOCA AUTEM. Quare <pro> 'praedicari univoce' posuit 'praedicari nomine et ratione', assignat per definitionem univocorum: hoc tantundem valet quantum illud.
QUARE OMNIA QUAE A SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS SUNT UNIVOCE DICUNTUR.
QUARE OMNIA. Hic est conclusio praemissi syllogismi. Supple: 'praedicabilia', quod iam supra determinavit. 157
OMNIS AUTEM SUBSTANTIA VIDETUR HOC ALIQUID SIGNIFICARE.
OMNIS AUTEM SUBSTANTIA. Adversus illam divisionem de nominibus subtantiarum quam fecit, quod scilicet sunt aliae primae substantiae, aliae secundae, oppositionem facit ac dissolvit, ac si ita diceret: Dixi quasdam substantias, id est quaedam substantiarum nomina, universales esse, non particulares. Sed nulla substantia universalis nisi particularis, quia scilicet nullam videtur rem subiectam SIGNIFICARE, nisi ut HOC ALIQUID, id est personaliter discretam ab omnibus aliis rebus, pro eo scilicet quod nulla res est nisi ut discreta.
Et hoc est quod ait: OMNIS SUBTANTIA VIDETUR SIGNIFICARE HOC ALIQUID, id est rem subiectam nominare ut HOC ALIQUID, id est personaliter discretam. Nisi et inde faceremus in modo significandi, non esset falsum, quod videretur, quippe non aliae res nominantur ab universalibus quam a particularibus.
ET IN PRIMIS QUIDEM SUBSTANTIIS INDUBITABILE ET VERUM EST QUONIAM HOC ALIQUID SIGNIFICAT.
ET IN PRIMIS QUIDEM, id est in particularibus nominibus substantiarum, indubitabile est. <Quia> posset esse tamen et falsum, addit: et verum est.
INDIVIDUUM ENIM ET UNUM NUMERO EST QUOD SIGNIFICATUR.
INDIVIDUUM ENIM. Probat a pari, quod significant rem ut hoc aliquid, quia significant eam ut individuum, et quia individuum accipi posset vel propter duritiam vel propter paruitatem, determinat se individuum accipere secundum personalem discretionem, cum supponit: UNUM NUMERO,id est personaliter discretum.
IN SECUNDIS VERO SUBSTANTIIS VIDETUR QUIDEM SIMILITER APPELLATIONIS FIGURA HOC ALIQUID SIGNIFICARE, QUANDO QUIS DIXERIT HOMINEM VEL ANIMAL; NON TAMEN VERUM EST SED MAGIS QUALE ALIQUID SIGNIFICAT
IN SECUNDIS VERO. In primis videtur et est, sed IN SECUNDIS VIDETUR SIMILITER, ut scilicet significent rem subiectam ut personaliter discretam sed non est verum. Et unde videretur similiter, supponit: ex FIGURA APPELLATIONIS, id est ex similitudine nominationis. Similes namque sunt secundae substantiae cum primis in eo quod easdem res quae discretae sunt, nominant sed in modo quidem nominandi differunt, quia primae, in quantum hoc aliquid sunt, nominant eas, id est ut personaliter discretas et ab omnibus differentes, secundae vero easdem appellant ut convenientes.
SED MAGIS. Secundae non significant res suas ut hoc aliquid sed potius ut quale aliquid, quia cum primae substantiae maxime propter discretionem substantiae sint impositae, secundae impositae sunt propter qualitatem substantiae. Licet enim Socrates qualitates easdem determinet quas continent superiora nomina, non tamen propter eas impositum fuit sed propter personalem substantiae discretionem, quam communia nomina non denotabant. Secundum eos tamen qui volunt individua accidentalium quoque formarum continere significationem, similiter propter qualitates individua reperta sunt sicut universalia.
Et attende quod non ait secundas substantias significare quale SIMPLICITER sed adiunxit ALIQUID. Non enim qualitatis tantum significationem tenent, verum etiam certam esentiae naturam designant; non enim 'homo' dicit simpliciter affectum rationalitate vel mortalitate, verum animalis quoque naturam determinat, alioquin sumptum esset vocabulum, non substantivum, nec 'corpus' 158 proponit simpliciter quod corporeum, verum etiam substantiae significationem includit tantundem dicens quantum dicit substantia corporea. Bene ergo et QUALE dixit propter qualitatem et ALIQUID propter essentiae naturam, quia et intellectum constituunt secundae substantiae pertinentem ad statum certum essentiae et pertinentem ad informationem qualitatis.
NEQUE ENIM UNUM EST QUOD SUBIECTUM EST QUEMADMODUM PRIMA SUBSTANTIA SED DE PLURIBUS HOMO DICITUR ET ANIMAL.
NEQUE ENIM. Vere secundae substantiae non significant rem suam ut hoc aliquid, quia res non significatur ab ea ut hoc aliquid. A pari vel quasi a relativis. Et hoc est: NEQUE ENIM eo QUOD SUBIECTUM EST, id est nominatum a secunda substantia, SUBIECTUM ei ut UNUM, et ne 'unum' acciperemus pro convenienti iuxta illud: 'plures homines unus', UNUM dico QUEMADMODUM PRIMA SUBSTANTIA, id est unum personaliter, sicut est primae substantiae, in quantum ab ea significatur.
SED DE PLURIBUS HOMO DICITUR ET ANIMAL, quod scilicet non esset, si rem ut personaliter differentem significarent.
NON AUTEM SIMPLICITER QUALE QUID SIGNIFICAT, QUEMADMODUM ALBUM; NIHIL ENIM ALIUD SIGNIFICAT ALBUM QUAM QUALITATEM.
NON AUTEM SIMPLICITER. Quare dixit QUALE aliQUID et non simpliciter 'quale' determinat, quia scilicet non tantum qualitatis significationem tenent secundae substantiae, verum etiam certum statum secundae continent. At vero ALBUM etiam sumptum, licet substantias vel corpora tantum nominet, non tamen vel naturam substantiae vel naturam corporis determinat nec determinat vel albam substantiam vel album corpus, id est vel sumptam vel affectam albedine vel corpus affectum albedine sed simpliciter dicit affectum albedine, alioquin numquam compararetur nec formam praedicaret sed substantiam. Nec dicitur corpus ALIUD ALBUM etc. Divisio esset per accidentia. Omne itaque sumptum significationis est quantum ad naturam essentiae.
GENUS AUTEM ET SPECIES CIRCA SUBSTANTIAM QUALITATEM DETERMINANT (QUALE ENIM QUANDAM SUBSTANTIAM SIGNIFICAT).
GENUS AUTEM ET SPECIES etc., id est intellectum constituunt concipientem imaginem essentiae affectae qualitate.
QUALEM ENIM. A pari. Non tamen omne genus vel species hoc habet, quia universalia caeterorum praedicamentorum formas volumus determinare nec species eorum differentias habere. Generalissimum quoque, quod est substantia, nullam determinat qualitatem.
PLUS AUTEM IN GENERE QUAM IN SPECIE DETERMINATIO FIT; DICENS ENIM ANIMAL PLUS COMPLECTITUR HIC QUAM HOMINEM.
PLUS AUTEM. Ostendit in eo convenire genera et species quod qualitatem determinant circa substantiam. Modo inter eadem dat differentiam, hanc scilicet quod plura nominantur a GENERE QUAM a SPECIE.
Sic iunge: In hoc conveniunt sed in hoc differunt quod plus fit determinatio in genere quam in specie, id est amplior est nominatio generis quam speciei, quod ostendit in partibus: DICENS ENIM ANIMAL, hoc nomen, plura COMPLECTITUR nominando QUAM proferens HOMINEM.
INEST AUTEM SUBSTANTIIS ET NIHIL ILLIS ESSE CONTRARIUM.
INEST AUTEM. Aliam communitatem substantialium nominum 159 ponit, quod scilicet sunt contraria quantum ad significationem suam, quippe non sunt vel substantialia nomina contrariarum formarum vel sumpta ab eis.
PRIMAE ENIM SUBSTANTIAE QUID ERIT CONTRARIUM? UT ALICUI HOMINI; NIHIL ENIM EST CONTRARIUM; AT VERO NEC HOMINI NEC ANIMALI NIHIL EST CONTRARIUM.
PRIMAE ENIM. Vere nullum substantiale nomen est contrarium in significatione, quia neque prima substantia neque secunda. A partibus.
UT ALICUI HOMINI, id est particulari nomini alicuius hominis.
AT VERO. Non solum primae non sunt contrariae voces, verum etiam secundae, ut hoc nomen 'homo' vel 'animal'.
NON EST AUTEM HOC SUBSTANTIAE PROPRIUM SED ETIAM MULTORUM ALIORUM, UT QUANTITATIS.
NON EST AUTEM. Communitatem ostendit non esse proprie proprium substantialium nominum, quia convenit etiam aliis, ut huic nomini 'bicubito', quod est sumptum vel a cubitatione, quae fortasse qualitas est, vel a cubita linea.
BICUBITO ENIM NIHIL EST CONTRARIUM, AT VERO NEC DECEM NEC ALICUI TALIUM, NISI QUIS FORTE MULTA PAUCIS DICAT ESSE CONTRARIA, VEL MAGNUM PARVO; DETERMINATORUM VERO NULLUM NULLI EST CONTRARIUM.
BICUBITO ENIM. Vere est aliorum nominum, quia istorum et aliorum similiter significantium quantitates.
NISI FORTE. Dixi nulla talia, quae scilicet significant qualitatem, ESSE CONTRARIA, et bene, quia nulla est in talibus controversia, NISI FORTE in magno et paruo, quae fortasse quibusdam et quantitates significare videntur et contraria esse. Sed quicquid de istis sit, confitetur: dicere possum, quia DETERMINATORUM, id est illorum nominum de quibus determinatum et certum est omnibus, quod significant quantitates, NULLUM NULLI, id est nullum alicui, EST CONTRARIUM. De magno autem et paruo in Quantitate definiet et probabit eam neque contrariam esse neque quantum significare.
VIDETUR AUTEM SUBSTANTIA NON SUSCIPERE MAGIS ET MINUS.
VIDETUR AUTEM. Aliam communitatem ponit substantialium nominum, hanc scilicet quod non comparantur. Sic iunge: Non solum substantialia nomina substantiarum contrarietatem non habent sed nec comparationem suscipiunt.
DICO AUTEM HOC NON QUIA SUBSTANTIA NON EST A SUBSTANTIA MAGIS ET MINUS (HOC ENIM DICTUM EST QUIA EST); SED QUONIAM UNAQUAEQUE SUBSTANTIA HOC IPSUM QUOD EST NON DICITUR MAGIS ET MINUS.
DICO AUTEM HOC. Quia hic dixerat substantialia nomina substantiarum <non> comparari et superius dixerat quaedam eorum magis esse substantias, queda minus, videtur negare, quod superius posuerat; ideo dicit se non esse sibi contrarium, quippe hoc nomen substantia quod comparatur, nomen est vocum, non rerum et sumptum a proprietate quadam, ut supra docuimus, ideoque ipsum comparari licet. Nec est inconveniens sed nomina substantialia substantiarum ipsum nomen suum cum magis et minus recipiunt, licet in se non comparentur. Et hoc est quod ait: DICO AUTEM HOC, scilicet nomina substantialia substantiarum non suscipere magis et minus, NON ita quod una SUBSTANTIA NON SIT MAGIS VEL MINUS substantia AB alia SUBSTANTIA, hoc est non ita quod negem unum nomen substantiale determinatius rem subiectam nominare quam aliud. Et quare id non neget reddit causam, quia id superius confirmavi, hoc est: HOC ENIM DICTUM EST superius, QUIA EST, SED ita dico et intelligo, QUONIAM UNAQUAEQUE SUBSTANTIA, id est unumquodque substantiale 160 nomen substantiae, HOC IPSUM QUOD EST, NON DICITUR MAGIS ET MINUS, hoc est ipsi per se ad ipsum comparandum non potest adiungi magis vel minus, licet nomini eius coniungatur.
UT EST HAEC SUBSTANTIA HOMO, NON EST MAGIS ET MINUS HOMO, NEQUE IPSE NEQUE ALTER AB ALTERO.
UT HAEC SUBSTANTIA homo non est magis homo vel minus. Ex rei namque natura vocabuli comparationem improbat.
NEQUE IPSE NEQUE ALTER AB ALTERO. NON ENIM EST ALTER ALTERO MAGIS HOMO, SICUT EST ALBUM ALTERO MAGIS ALBUM ET BONUM ALTERUM ALTERO MAGIS.
NEQUE IPSE. Duos modos comparationis ab homine removet; comparatur namque vocabulum modo circa diversa etiam eodem tempore, veluti cum dicitur:

Iste est magis albus illo

vel circa eandem personam per successionem temporis hoc modo: magis est hic hodie albus quam heri, atque ideo utrumque comparationis modum ab homine removet dicens: NEQUE idem HOMO MAGIS secundum diversa tempora vel minus homo A SE, id est respectu sui, dicitur neque alterum respectu alterius, sicut e contrario in hoc nomine quod est album.
SED ET IPSUM A SE MAGIS ET MINUS DICITUR, UT CORPUS, CUM ALBUM SIT, MAGIS ALBUM ESSE DICITUR QUAM PRIUS, ET CUM CALIDUM SIT, MAGIS ET MINUS CALIDUM DICITUR.
SED ET IPSUM. Non solum una res dicitur alia magis alba sed etiam eadem respectu sui in diversis temporibus.
SUBSTANTIA VERO NON DICITUR; NIHIL ENIM HOMO MAGIS NUNC HOMO QUAM PRIUS DICITUR, NEQUE ALIORUM QUICQUAM QUAE SUBSTANTIA SUNT.
SUBSTANTIA VERO. Album et bonum et calidum et talia sumpta dicuntur magis et minus sed SUBSTANTIA, hoc est substantiale aliquod substantiae nomen, non dicitur magis vel minus, id est comparatur. Quod statim ostendit in partibus, quia scilicet neque hoc nomen homo, quod habemus ibi: NIHIL HOMO etc., neque aliud, quod est ibi: NEQUE QUICQUAM ALIORUM nominum QUAE SUBSTANTIAE SUNT, id est substantialia nomina substantiarum.
QUAPROPTER NON RECIPIET SUBSTANTIA MAGIS ET MINUS.
QUAPROPTER. De eodem quod iam probaverat a partibus, illationem supponit similiter a partibus eisdem, quia scilicet neque homo neque aliud, ergo nulla substantia. Et convenienter hoc facit consummans scilicet capitulum in eodem in quo incipit.
MAXIME VERO SUBSTANTIAE PROPRIUM VIDETUR ESSE QUOD, CUM IDEM ET UNUM NUMERO SIT, CONTRARIORUM SUSCEPTIBILE EST.
MAXIME AUTEM. Dedit superius substantiis quasdam communitates quarum nulla fuit proprie proprium, vel quia non conveniebant solis <vel> quia non omnibus. Unde nunc assignat illam quae sit proprie proprium, per quam maxime queamus rerum substantialium naturam cognoscere. Nam cum suprapositae communitates vocibus superius sint adscriptae, haec tamen rebus proprie assignatur, quae est huiusmodi, quod scilicet unaquaeque substantia una et eadem numero permanens, hoc est in tota sua personali discretione consistens, diversorum contrariorum in diversis temporibus susceptibilis est, quia eadem personaliter substantia quae modo est alba, potest fieri nigra nec etiam hac personali discretione mutata. Hoc autem proprie proprium dicit, cum et omnibus substantiis et solis inesse affirmat, solis quidem, cum ait: ET IN ALIIS QUIDEM NON HABEBIT QUISQUAM etc.
Sed praeter illud quod de ratione intellectus opponit, videtur hoc multo convenientius in multis aliis quae substantiae non sunt, reperiri. Eadem namque albedo et claritatem et obscuritatem suscipere videtur diversis temporibus. 161
Sed dicitur a quibusdam quod susceptibilis dicitur substantia quantum ad sustentationem, non quantum ad informationem. Albedo vero nec aliqua forma sustentare non habet. Unde Boethius in Topicis:Albedo (inquit) nullis accidentibus subiecta est.
Sed opponitur quod si in proprietate substantiae 'susceptibilis' sumitur quantum ad sustentationem, pro nihilo Aristoteles in sequentibus ad exclusionem orationis vel intellectus apponit: "secundum sui mutationem". Et dicunt hanc denominationem non ideo apponi, quod sit necessaria, ut orationem vel intellectum caeteraque quae substantiae non sunt, excludat; quippe iam omnia per SUSCEPTIBILE sunt exclusa sed potius ut satisfaciat importunitati adversarii, qui quidem aliter non adquiesceret, nisi aliquem modum suscipiendi diversum assignaret istis quam substantiis. Quam etiam importunitatem satis innuere videtur dicens: "Nisi quis forsitan instet dicens"; instare enim importunorum proprie videtur dici. Similiter cum replicat frequenter: "Sed et si quis hoc suscipiat", importunitatem insinuare videtur.
Quod itaque apponit: "secundum sui mutationem", non est necessarium, ut orationem vel intellectum caeteraque excludat sed potius, ut satisfaciat. Nam in eo quod ait: 'unum numero' vel quod apposuit: 'contrariorum' iam erat exclusa oratio vel intellectus, quippe oratio, quae profertur sedente Socrate et quae profertur eo stante, non est eadem numero, similiter nec intellectus, qui tunc et tunc haberetur, idem est essentialiter sed magis secundum hominum acceptionem haec identitas consideratur. Verum quoque et falsum, quae orationi conveniunt, contraria non sunt, quia eadem simul et verum significat et falsum sicut multiplices propositiones; sed quia pro contrariis reputabantur, sic de istis quasi de contrariis opposuit.
Praeterea et cum hic de oratione quantitativa agat, non de substantiali–quippe substantiali quoque convenire debet haec proprietas, quia aliter non conveniret omni substantiae nec ulla esset oppositio, nisi de alia re quam de substantia opponeret–quod ait quantitativam veram esse vel falsam, magis opinionem sequi videtur quam rei veritatem. Quippe quantitas ipsa neque sonare videur neque audiri neque significare sed aer tantum cui ipsa adiacet, nisi forte quis in eo quantitatem significare dicat quod adiacet aeri significanti. Sed cur non similiter color ipsius aeris vel quaelibet ipsius forma significare dicetur.
Cum itaque Aristoteles orationem vel intellectum esse unum 162 numero ponat atque insuper orationem quantitativam esse veram vel falsam ac per hoc contraria suscipere etiam sustentando, opinionem magis quam veritatem insistit et licet secundum rei veritatem ab obiectis Aristoteles sese posset multis modis liberare, magis voluit qualemcumque determinationem ponere, ut satisfaceret, quam veritatem tenendo nihil proficere, nec quidquam ad finem promovere. Simul ergo duo consideravit, ut veritatem rei integre loqueretur bene intelligentibus et insuper aliqua determinatione sese ab imperitis vel importunis liberaret, cum videlicet adiunxit: "secundum sui mutationem". Quod quidem qualiter intelligendum sit, nec ipse Aristoteles nec Boethius satis determinat.
Quidam autem sunt qui sic accipiunt "secundum sui mutationem" ut velint substantias ex propria natura sui variabiles esse et circa contraria quoque permutari ex propria instabilitate. Accidentia vero sic quandoque permutari contingit non ex natura sua sed ex instabilitate substantiae subiectae, ut quod albedo modo clarescit, modo obscuratur, id faciat natura fundamenti, quod facile variatur ex inconstantia propriae naturae. Quam quidem sententiam dicunt Boethium in prologo Arithmeticae innuisse, ubi scilicet accidentibus verum esse adscribit et incommutabile, quantum in ipsis est, nec ipsa variari nisi ex natura substantiae subiectae asserit his verbis:
Quae ipsa quidem natura incorporea sunt et immutabilis substantiae ratione vigentia, participatione vero corporis permutantur et tactu variabilis rei in vertibilem inconstantiam transeunt. Haec igitur quoniam, ut dictum est, naturam immutabilem substantiamque sortita sunt, vere proprieque esse dicuntur. Horum igitur, id est quae proprie sunt proprieque, id est suo nomine, essentiae nominantur, scientiam sapientia profitetur.
His itaque Boethii verbis adhaerentes dicunt accidentia numquam uariari secundum sui mutationem, quia, quantum in se est atque ad naturam eorum pertinet, numquam variarentur sed in se ipsis immutabilia semper permanent et quod moventur, ex natura substantiae contingit, quae ex propria natura inconstans est omnibus accidentibus sese aequaliter, in quantum substantia est, afferens. Variantur itaque substantiae secundum propriam mutationem, quia ex propria earum natura est, quod variantur, accidentia vero non sed magis ex natura subiecta.
Sed etsi hoc verum sit, non multum Aristoteles ideo videtur insinuare. Cum enim orationem vel intellectum dicit permutari gratia alterius rei, videlicet de qua loquimur vel intelligimus, non accipit 163 fundamentum orationis vel intellectus. Haec enim oratio:

Socrates sedet

vel intellectus ipsius, in Socrate, de quo agitur, non fundatur et aeque loquimur de accidentibus sicut de substantiis eaque intelligimus sicut substantias et orationes et intellectus ad accidentia pertinentes. Ita etiam secundum ea permutantur sicut secundum substantias.
Potuimus fortasse convenientius accipere "secundum sui mutationem" ad differentiam accidentium et substantiarum, ut scilicet dicamus substantias posse permutari circa contraria secundum propriam mutationem, ita scilicet quod nihil aliud permutetur. Sic enim hoc corpus circa albedinem vel nigredinem possibile est variari, ut nihil aliud eo necesse sit permutari; sic namque albedinem perdere potest et nigredinem sumere, ut nihil cum eo permutetur. At vero si albedo circa obscuritatem vel claritatem permutetur vel quaelibet forma quocumque modo varietur, necesse est cum ipsa aliud etiam permutari et ipsam et subiectam saltem substantiam. Si enim diversa fiat albedo per hoc quod modo clara est, modo obscura, et diversa fit substantia in eo, quod modo claram albedinem, modo obscuram habet. Quia itaque substantiae sic variari possunt, ut nihil aliud permutetur, formae vero non possunt, bene hoc substantiae habere dicuntur secundum propriam mutationem, ita scilicet quod earum tantum sit mutatio, formae vero bene negantur.
Sic iunge et lege: praedictae communitates quodammodo propria dici possunt, quia earum quaedam, etsi non conveniunt solis substantiis, tamen omnibus, quippe proprium quadrifariam dividitur. Sed hoc maxime proprium, id est proprie proprium, videtur esse substantiae, quod videlicet ipsa eadem permanens in tota personali discretione suae essentiae, est susceptibilis contrariorum, hoc est potest diversis temporibus diversa suscipere contraria.
ET IN ALIIS QUIDEM NULLIUS HABEBIT QUISQUAM QUID PROFERAT QUAECUMQUE NON SUNT SUBSTANTIAE, QUOD CUM SIT UNUM NUMERO SUSCEPTIBILE CONTRARIORUM EST.
IN ALIIS QUIDEM. Ostendit id proprie proprium esse, per hoc scilicet quod monstrat ipsum non solum omnibus, verum etiam solis convenire substantiis.
QUAECUMQUE NON SUNT SUBSTANTIAE, NON HABEBIT QUISQUAM, QUID PROFERAT, hoc est inter res alias nullus reperiret aliquid cui possit aptare.
VELUT COLOR, QUOD EST UNLLM ET IDEM NUMERO, NON ERIT ALBUM ET NIGRUM.
VELUT COLOR. Si album et nigrum sumpta sint ab albedine et nigredine, verum est quidem, quod numquam idem color erit albedo et nigredo, quia corporum tantum est colorari. Sed non videtur habere pondus, cum utrumque aequaliter constet, nullo modo posse inesse colori, ideoque quidam sunt, qui 'album' et 'nigrum' sumunt hic pro 'facere album' et 'facere nigrum', quae convenire coloribus possunt sed non eisdem diversis quoque temporibus.
NEC EADEM ACTIO ET UNA NUMERO ERIT PRAVA ET STUDIOSA; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS QUAE NON SUNT SUBSTANTIAE.
NEC EADEM ACTIO. Hoc falsum videtur, quod eodem quoque tempore eadem actio bona videtur et mala, ut suspensio latronis et bona dicitur esse ei qui iustitiam facit, et mala videtur 164 quantum ad iniquum impatientiae. Nos talem dicimus eandem fortasse secundum diversos utilem esse et inutilem, bonam vero simul et malam esse non concedimus. Bona enim esse tantum res quaelibet dicitur, quae a summo loco approbatur atque eius concordat voluntati, eadem vero actio Deo simul placere et non placere non potest. Sed quod zelo iustitiae fit, solummodo bonum est, etsi quibusdam sit inutile. Fortasse autem cum ait: PRAVA ET STUDIOSA, non accepit bonam et malam sed fieri peruersa intentione et recta, quod nullo modo eidem actioni convenire <potest>.
SUBSTANTIA VERO, CUM UNUM ET IDEM SIT NUMERO, CAPAX CONTRARIORUM EST; UT AVIDAM HOMO, CUM UNUS ET IDEM NUMERO SIT, ALIGUANDO QUIDEM NIGER ALIQUANDO AUTEM FIT ALBUS, ET CALIDUS ET FRIGIDUS, ET PRAVUS ET STUDIOSUS.
SUBSTANTIA VERO. Quod removit a caeteris, attribuit substantiis. Quod cum superius iam dixisset, ideo repetit, ut exemplificet.
IN ALIIS AUTEM NULLIS ALIQUID TALE VIDETUR, NISI QUIS FORSITAN INSTET DICENS ORATIONEM ET VISUM EIUSMODI ESSE.
IN ALIIS AUTEM. Hoc quoque iam dixerat sed repetit ut exponat de his in quibus fallere videbatur.
NISI QUIS. Attende quod irrationabiles iudicat has obiectiones, cum ait: 'Instet forsitan', ac si diceret se diffidere, ut aliquis adeo desipiat, ut de istis opponat, pro eo scilicet quod diximus, quia neque eadem numero permanent neque suscipiunt sustentando neque sunt verum et falsum circa orationem contraria et visum sive opinionem idem vocat quod intellectum.
EADEM ENIM ORATIO ET IDEM VISUS VERUM ET FALSUM ESSE VIDETUR, VELUTI, SI verA SIT ORATIO SEDERE QUENDAM, SURGENTE EO FALSA ERIT; SIMILITER AUTEM ET DE VISU.
EADEM ENIM. Reddit causam quare opponeretur de istis. Et nota quod non ait 'est' sed 'videtur'.
SI QUIS ENIM verE PUTET SEDERE ALIQUEM, SURGENTE EO FALSE VIDETUR EI, EUNDEM HABENTI DE EO PLACITUM.
SI QUIS ENIM. Vere idem intellectus videtur diversis tamen temporibus et verus et falsus, quia intellectus iste qui concipit aliquem sedere. A parte.
SED ET SI QUIS HOC SUSCIPIAT SED TAMEN MODO DIFFERT.
SED SI QUIS. Bene videntur posse opponi. SED ETSI videantur obicienda, habemus tamen remedium quoddam circa obiecta, quod videlicet possumus assignare substantiis et istis duobus diversum modum suscipiendi. Et hoc est: SED TAMEN MODO DIFFERT, id est in modo suscipiendi est differentia.
SED TAMEN. Una pars est pro 'tamen'.
NAM EA QUAE IN SUBSTANTIIS SUNT IPSA MUTATA SUSCEPTIBILIA SUNT CONTRARIORUM.
NAM EA. Vere diversis modis substantiae suscipiunt contraria et ista suscipiunt et verum et falsum, quia substantiae suscipiunt contraria ipsae mutatae, hoc est ex propria natura secundum priorem sententiam, vel ipsae tamen mutatae, hoc est ita susceptibiles sunt contrariorum, ut nihil aliud necesse sit mutari, quod planius determinabit inferius, cum dicet: "secundum suam mutationem", id est propriam. Saepe enim suum <pro> proprio ponitur. Oratio vero et intellectus numquam ipsae mutatae, ut determinatum est, suscipiunt ista. Locus est a parte diversorum modorum suscipiendi.
ET QUAE SUNT IN SUBSTANTIIS, id est in numero substantiarum, inter ipsas substantias continentur.
FRIGIDUM ENIM DE CALIDO FACTUM MUTATUM EST – ALTERUM ENIM FACTUM EST --- ET NIGRUM EX ALBO ET STUDIOSUM EX PRAVO.
FRIGIDUM ENIM. Vere substantia mutatur circa contraria, quia circa frigidum et calidum. A partibus.
ALTERATUM ENIM. Vere EST MUTATUM, quia EST ALTERATUM. A parte. 165 Alteratio namque species est motus.
SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS UNUMQUODQUE MUTATIONEM SUSCIPIENS EST SUSCEPTIBILE CONTRARIORUM.
SIMILITER quidem ET IN ALIIS substantiis contingit, quod scilicet UNUMQUODQUE subiectum etc.
ORATIO AUTEM ET PLACITUM IPSA QUIDEM IMMOBILIA OMNINO PERMANENT, CUM VERO RES MOVETUR CONTRARIUM CIRCA EAM FIT.
ORATIO AUTEM. Quod ait: IPSA OMNINO PERMANENT IMMOBILIA… CONTRARIUM, intellige duabus praepositis sententiis, vel ita scilicet quod ex natura sua non variantur vel ita quod non est mutatio ipsorum propria, verum etiam alterius et primo loco. Naturaliter enim prius hominem contingit permutari circa sedere et non sedere quam orationem vel intellectum circa verum vel falsum, quae gratia ipsius rei suscipiunt. Unde subditur: CUM VERO ipsa RES MOVETUR, ad sedendum scilicet vel non sedendum, contrarium circa eam fit, scilicet circa opinionem vel etiam circa orationem, non quidem quantum ad rei veritatem sed secundum hominum existimationem, quibus quoque veritas et falsitas orationis contraria videbantur.
ORATIO NAMQUE PERMANET EADEM EO QUOD SEDEAT ALIQUIS, CUM VERO RES MOTA SIT, ALIQUANDO QUIDEM VERA ALIQUANDO AUTEM FALSA FIT; SIMILITER AUTEM ET IN PLACITO.
ORATIO NAMQUE. Vere ORATIO PERMANET immobilis in se, ut expositum est, quia ista oratio:

Socrates sedet

PERMANET EADEM. A parte et a pari. Paria namque sunt hic idem esse et immobile, et 'Socrates sedet' pars est orationis.
QUAPROPTER MODO SOLO PROPRIUM SUBSTANTIAE EST QUOD SECUNDUM SUAM MUTATIONEM CAPABILIS SIT CONTRARIORUM.
QUAPROPTER. Quandoquidem caeteris rebus non etiam convenit suscipere contraria secundum sui mutationem, ergo solis substantiis. Ab immediatis. Et hoc proprium est solummodo, id est tale proprium, quod solis convenit substantiis.
SI QUIS AUTEM ETIAM HAEC RECIPIAT, PLACITUM ET ORATIONEM DICENS SUSCEPTIBILIA ESSE CONTRARIORUM; NON EST VERUM HOC.
SI QUIS AUTEM. Propter additamentum, quod adiunxit proprietati substantiae, quod est scilicet secundum sui mutationem, singula rursus adaptat substantiis. Vel est quasi submissio probationis, ac si diceret: vere substantiarum tantum est istud, quia aliorum non. Sic enim saepe probatio praemissa supponitur, ut appareat, unde probetur, sicut ibi superius factum est: Omnia enim alia aut de subiectis dicuntur principalibus substantiis aut in subiectis eisdem sunt. Repetit etiam ut addat de caeteris permutationibus circa alia contraria, quod facit ibi: "Simpliciter autem a nullo… etc."
ORATIO NAMQUE ET PLACITUM NON IN EO QUOD IPSA ALIQUID RECIPIANT CONTRARIORUM SUSCEPTIBILIA ESSE DICUNTUR SED EO QUOD CIRCA ALTERUM ALIQUA PASSIO FACTA SIT. NAM IN EO QUOD RES EST AUT NON EST, IN EO ETIAM ORATIO VERA AUT FALSA DICITUR, NON IN EO QUOD IPSA CAPABILIS SIT CONTRARIORUM.
ORATIO NAMQUE. Vere non recipiunt haec secundum sui scilicet mutationem, quia in eo recipiunt quod circa alteram rem facta est passio, id est motio. Ab oppositis. Et vere secundum mutationem alterius, quia secundum mutationem rei de qua agitur vel quae intelligitur. A parte. Et hoc est: IN EO QUOD RES movetur de esse aliquo ad non esse vel e converso, ORATIO VERA ET FALSA DICITUR, NON IN EO QUOD IPSA etc., sicut dupliciter est expositum.
SIMPLICITER AUTEM A NULLO NEQUE ORATIO MOVETUR NEQUE PLACITUM, QUAPROPTER NON ERUNT SUSCEPTIBILIA CONTRARIORUM, CUM NULLA IN EIS PASSIO FACTA SIT. VERUM SUBSTANTIA, IN EO QUOD IPSA CONTRARIA RECIPIAT, IN HOC SUSCEPTIBILIS DICITUR ESSE CONTRARIORUM.
SIMPLICITER. Hoc est additamentum, quod scilicet ostendit orationem et intellectum non tantum circa verum et falsum non moveri secundum sui mutationem sed etiam universaliter circa nulla contraria. A toto.
CUM NULLA. Submissio est illationis.
LANGUOREM ENIM ET SANITATEM SUSCIPIT, ET CANDOREM ET NIGREDINEM; ET UNUMQUODQUE TALIUM IPSA SUSCIPIENDO CONTRARIORUM ESSE SUSCEPTIBILIS DICITUR.
LANGUOREM ENIM. Vere contrariorum, quia istorum. A parte.
QUARE PROPRIUM ERIT SUBSTANTIAE QUOD, CUM IDEM ET UNUM NUMERO SIT, SECUNDUM SUI MUTATIONEM CONTRARIORUM EST SUSCEPTIBILIS. DE SUBSTANTIA QUIDEM HAEC DICTA SINT.
QUARE PROPRIUM, quandoquidem substantiis convenit hoc omnibus sed et solis, ut ostensum est. Ergo est proprie proprium a descriptione proprii quod accipit. Largius enim proprie proprium accipit quam Porphyrius qui solis specialissimis assignat propria.

Notes