Authors/Abelard/logica/GSPred

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica
Jump to navigationJump to search

Scanned from Geyer 1919-1927.

LI 2.00

Latin English
111 Auctor iste cum tractandae logicae curam praecipue suscepisset, nihil intactum reliquit, quod eius doctrinae necessarium iudicaverit. Unde cum logica ratio sit disserendi, hoc est discretio argumentandi, argumentationes vero propositionibus iungantur, propositiones vero ex dictionibus et constitutionem suam et significationem contrahant, ita singula diligenter tractavit, ut prius simplicium sermonum significationem utramque aperiret, eam quidem quae de rebus est, in hoc opere, illam vero quae de intellectu est, in Perihermeneias, in quibus etiam propositionum proprietates diligentius prosequitur. Argumentationum vero doctrinam in Topicis complet et Analyticis. Et hoc quidem ordo naturalis exigebat, ut sicut partes naturaliter praecedunt suum compositum, ita eorum doctrina tam in tractando quam in legendo praecedat. Unde bene teste Boethio liber qui simplicium sermonum doctrinam tradit, prior legendus inter caetera Aristotelis opera ingredientibus logicam occurrit.
Cuius etiam teste Boethio in hoc opere intentio est de primis vocibus prima rerum genera significantibus in eo quod res significant, disputare, hoc est earum significationem secundum naturas subiectarum rerum aperire. Hoc autem hac consideratione facit, quod cum videret tam rerum quam nominum infinitam multitudinem nec propter infinitatem suam singula posset prosequi, consideravit decem nomina, in quibus omnes res sint inclusae quibuscumque vocabulis subiectae, quorum etiam decem nominum, dum significationem aperiret, in ipsis decem naturas omnium rerum quibuscumque modis subiectarum demonstraret et quodammodo omnium nominum significationes in his 112 decem nominibus aperiret. Haec autem sunt decem generalissima, scilicet substantia, qualitas, quantitas etc., quae praedicamenta appellat eo, ut ait Boethius, quod de caeteris tam generibus quam speciebus praedicentur.
Haec autem decem nomina Boethius intentionem huius libri aperiens primas appellat voces prima rerum genera significantes, cuius quidem intentionis supra annotatae singula verba diligenter prosequamur. Quod igitur haec decem nomina primas voces vocavit, multis de causis accipi potest. Possunt namque primae dici in eo quod de eis hic intenditur secundum primam nominum impositionem, quae rebus facta est. Est namque duplex vocum impositio, una quidem quae prima est naturaliter, quando scilicet ad significationem rerum voces institutae fuerunt, ut videlicet haec rerum vocaretur homo, illa equus. Est autem alia impositio secunda, quando videlicet voces iam in rerum designationem inventae aliis iterum nominibus sunt appellatae, veluti cum hae nomina, illae verba vocatae sunt. Est itaque prima vocum impositio, secundum quam ipsae in designatione rerum sunt inventae, secunda vero impositio est, secundum quam ipsae voces aliis nominibus sunt appellatae. Hic autem de vocibus secundum primam impositionem quae rebus facta est, intenditur, quod haec videlicet substantiam, illa qualitatem significat, ideoque dictum est intendi de vocibus primis, hoc est de vocibus secundum primam earum impositionem. Nam etsi substantia et qualitas quodammodo sint nomina vocum, non in ea significatione hic tractantur. In Peri hermeneias vero cum de simplicibus quoque sermonibus sicut hic agatur, in ea potius de eis tractatur, quod a vocibus aliis significantur, quod videlicet nomina vel verba dicuntur, hoc est secundum impositionem secundam, non secundum primam.
Possunt etiam in eo primae voces accipi, quod in ea significatione tractantur hic quae prior est naturaliter, cum videlicet earum significatio, quae de rebus est, aperitur. Cum enim voces duplicem habeant significationem, de rebus scilicet et de intellectibus, res intellectibus naturaliter priores sunt; prius enim in rerum natura oportet constare, quod possit intellectus concipere, et qui vocabulum invenit, prius rei naturam consideravit, ad quam demonstrandam nomen imposuit. Intellectus itaque, qui rei naturam sequi debent, naturaliter posteriores sunt, res vero priores. Quantum tamen ad causam impositionis nominis prima et principalis significatio intellectus dicitur, quia scilicet ideo tantum vocabulum rei datum est, ut intellectum constituat. Sed cum sit in causa impositionis nominum significatio intellectus prior, ipse tamen intellectus in natura suae substantiae re 113 naturaliter posterior est. Unde bene quantum etiam ad significationem rerum, quae naturaliter priores sunt intellectibus, primae quoque voces hic dicuntur.
Primae etiam dici possunt ex modo significandi dupliciter, tum videlicet quia rem in essentia significant, non in adiacentia, tum etiam cum in essentia rem significent, in eo statu essentiae qui naturaliter aliis prior est, eam significant. Omnis enim res in essentia sua prius subsistit, quam ab subiecto suscipiatur. Unde ea vocabula priora sunt naturaliter ex modo significandi, quae significationem tenent essentiae quam quae adiacentiae, ut homo vel albedo quam album. At vero cum in hac prioritate significationis essentiae haec decem nomina cum omnibus generibus et speciebus conveniant, hanc insuper prioritatem habent, quod in priori statu essentiae rem subiectam nominant. Cum enim eadem res vocetur homo, animal corpus, substantia, per hoc nomen 'substantia' in statu essentiae caeteris naturaliter priore appellatur.
Possunt etiam quantum ad sententiam haec decem nomina caeteris generalibus et specialibus priora dici, eo videlicet quod secundum sententiam suam quae in caeteris includitur, quasi partes aliorum definitivae et quodammodo constitutivae sunt. Corpus enim id totum dicit quod substantia corporea, animal vero quod substantia corporea animata sensibilis, homo autem hoc totum et insuper rationale et mortale continet.
His omnibus de causis et fortasse pluribus haec decem nomina primae voces hoc loco dici possunt.
Quod autem in verbis intentionis supponitur 'prima rerum genera significantibus', determinat voces istas intelligendas esse decem generalissima, quae scilicet rerum naturas significant ut primas, hoc est in statu caeteris naturaliter priore, sicut iam diximus. In eo autem quod res significant, ideo suppositum est, ut ostendatur differentia inter huius libri et Peri hermenias, quia scilicet ibi de sermonibus secundum significationem intellectuum, hic vero secundum significationem rerum intenditur.
Materia vero sunt huius auctoris partim res, partim voces. Nam quoniam de vocibus secundum significationem rerum intendit, eam modo agendo de vocibus, modo de rebus aperit.
Utilitas vero est, quod per hunc tractatum omnium sermonum significatio quodammodo declaratur, cum videlicet rerum omnium naturae in his decem nominibus aperiuntur. Quod etiam ad discretionem veritatis proponit, plurimum prodest ad investigationem naturae cuiuslibet rei.
Utrum autem haec scientia praedicamentorum logicae 114 supponenda sit, quaeritur. Sed neque logica esse neque pars logicae dicitur. Omnis namque logica duas habet partes integrales nec alias habere invenitur, scientiam scilicet inveniendi argumenta et diiudicandi, id est comprobandi, inventa. Haec autem scientia praedicamentorum nec argumenta docet invenire nec inventa confirmare. Unde nullo modo logicae supponi dicitur, licet tamen logicae valde necessaria sit. At vero Boethius huic consentire non videtur. Cum enim ait hunc librum apponendum esse ingredientibus logicam, profecto insinuat eum qui hunc librum legit, in ipso iam ingredi logicam, quod nequaquam esset, nisi iste de logica esset. Quod etiam his verbis manifestius aperit:
Quoniam, inquit, ars logica de oratione est et in hoc opere de vocibus principaliter pertractatur -- quamquam enim sit huius libri relatio ad caeteras quoque philosophiae partes -- <principaliter tamen refertur ad logicam, de cuius quodammodo simplicibus elementis, id est de sermonibus, in eo> principaliter disputatur.
At vero cum haec scientia de logica esse concedatur, restat quaestio, utrum scientiae inveniendi an iudicandi sit supponenda. Sed ad inventionem recte refertur, quia hic praecipue instruimur ad invenienda argumenta eius quaestionis quae teste Boethio prior est. Ipse enim in primo secundae editionis super Porphyrium tali ratione quaestiones partitur dicens: primum inquirendum esse de aliquo an sit, postea quid sit vel quale, in quo caeterorum quoque accidentium quaestiones includit, denique cur ita sit. Ad eam vero quaestionem quam primam diximus, argumentis firmandam haec praedicamentorum distinctio maxime necessaria est, secundum quam potest ostendi de aliquo an sit aliquid, si videlicet aliquid praedicamentorum poterimus ei aptare, an non sit, si nullum, ac fortasse quid etiam sit, si videlicet caeteris remotis unum assignemus, sicut facit Aristoteles in Qualitate dicens:
Nullum enim aliorum praedicamentorum aptabitur iniustitiae neque quantitas... etc.
<Boethius>:
Restat inscriptio, quae varia fuit. Inscripsere namque alii de rebus, alii de generibus (id est maneriis rerum) quos eadem similisque culpa confundit. Quod enim de vocibus tantum intendat, ipse manifestat dicens:

Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut significat substantiam... etc.

Illud quoque validissimo est argumento, eum scilicet de vocibus intendisse, quod ait: 115

Horum autem ad se invicem complexione affirmatio fit quippe non ex rebus, sed ex vocibus affirmatio iungitur. Unde potius teste Boethio inscribendus est liber de decem praedicamentis.

Et nota quod hoc nomen praedicamentum modo simpliciter accipitur, modo in collectione. Simpliciter quidem accipitur in designatione singulorum generalissimorum iuxta illud Boethii in secundo secundae editionis super Porphyrium:

Praediximus ab Aristotele decem praedicamenta esse disposita, quae idcirco praedicamenta vocantur, quia de caeteris omnibus praedicantur.

Secundum quam etiam acceptionem tituli ponit inscriptionem de decem praedicamentis. Collectim vero in designatione cuiuslibet generalissimi cum omnibus sibi suppositis generibus et speciebus hoc nomen praedicamentum Porphyrius accepit dicens:

In unoquoque praedicamento sunt quaedam generalissima... etc.

Cum autem in collectione hoc nomen praedicamentum sumitur, quaeri solet, utrum omnes simplices sermones etiam praedicabiles secundum aliquam suam significationem in aliquo sint praedicamento. De quo quidem diversae sunt opiniones. Alii namque in praedicamento substantialia tantum vocabula ponunt, quae scilicet rem subiectam in essentia nominant, ut homo, albedo, animal, color. Alii etiam sumpta in praedicamento esse volunt secundum principalem significationem de forma adiacente et tam 'albedo' quam 'album' in praedicamento qualitatis ponunt, quia utrumque albedinem significat licet diversis modis, illud quidem in essentia, istud in adiacentia. Sed qui eorum verum dicant, definire necessarium non est nec aliter possumus, nisi noverimus, quid per 'esse in praedicamento' utrique velint accipere. Si enim 'esse in praedicamento qualitatis' nihil aliud est quam 'qualitatem significare', profecto tam 'album' quam 'albedo' qualitatis in praedicamento est.
Sed fortasse dicetur, quia 'album' quoque substantiam per nominationem significat, et 'homo' vel 'animal' qualitatem quoque circa substantiam determinant. Unde et 'homo' in praedicamento qualitatis ponetur et 'album' in praedicamento substantiae. Sed dicitur, quod quando contingit idem vocabulum res diversorum praedicamentorum significare, secundum principalem significationem in praedicamento ponendum est, ut album quod albedinem principaliter significat, propter quam maxime repertum est atque ubique eam tenet, quam etiam praedicare dicitur. At vero si ad principalem significationem secundum causam impositionis respicimus, uni praedicamento poterunt omnia supponi secundum significationem intellectus, quae principalis est. 116 Hinc etiam propter qualitatem maxime imponi nomina vult Priscianus. Sed dicetur secundum significationem quam praedicant, vocabula praedicamento supponi.
Unde 'homo' tantum substantiae, 'album' vero tantum qualitati supponetur, et ita nihil aliud dicetur vocem esse in praedicamento substantiae vel qualitatis, quam esse inventam secundum significationem substantiae vel quantitatis vel qualitatis quam praedicat, ut sic sumpta etiam in praedicamento sint.
Licet enim Porphyrius in praedicamento nonnisi genera vel species computet, ea tamen sola esse non dicit. Si quis autem 'esse in praedicamento' nihil aliud dicat quam 'esse genus vel speciem res tantum alicuius praedicamenti nominantia', constat sumpta a praedicamentis excludi. Quae cum in quid non praedicentur, nec genera sunt nec species. Quid ergo per 'esse in praedicamento' tam isti quam illi accipiant, prius est cognoscendum, quam definiendum, utrum omnes sermones in praedicamentis esse conveniat an non. Sed nec istud definire est magnae utilitatis. Solum illud scire sufficit quod Aristoteles ait:

Singulum aut significat substantiam aut quantitatem... etc.

Fuit etiam dissensio de auctore praedicamentorum, utrum scilicet hoc opus Aristotelis fuisset an alterius. Boethius vero Aristotelis esse tribus modis ostendit, tum quia ipse in caeteris operibus suis consentit his quae ibi dicuntur, tum quia brevitas atque subtilitas ab Aristotele non discrepat, tum quia aliter interruptum imperfectumque opus edidisset, si de argumentationibus scribens aut de propositionibus aut de sermonibus tractatum omitteret, quamquam exstet alter Aristotelis liber de eisdem disputans, eadem fere continens, cum perstet oratione diversus. Archytas autem duos composuit libros quos categoriae inscripsit, quorum in primo haec decem praedicamenta instituit. Unde posteriores quidam Aristotelem non esse huius divisionis inventorem suspicati sunt eo quod Pythagoricus vir eadem conscripsisset, in qua sententia Iamblichus philosophus est immobilis. Cui cum non consentit Themistius neque concedit eum Architam fuisse, qui Pythagoreus Tarentinusque esset quique cum Platone aliquantulum uixisset sed Peripateticum aliquem Architam, qui nouo operi auctoritatem uetustate nominis conderet.
Arbitror autem hanc disiunctionem praedicamentorum magis consideratam secundum significationem vocum quam secundum naturas 117 rerum. Si enim rerum naturas attenderet, nulla apparet ratio quare non plura aut pauciora praedicamenta disponeret. Sed profecto secundum nominum significationem haec ratio visa est, quod decem consideravit nomina, in quibus omnium aliorum nominum tam generalium quam specialium significatio inciperet, ideoque ea superposuit caeteris quasi prima naturaliter et digniora rerum continentia, cum videlicet caeteris universaliora sint.
Modus vero tractandi qui ad praedicamenta pertinet huiusmodi est, quod facta annumeratione simplicium sermonum secundum naturas decem praedicamentorum in eo scilicet quod hi substantiam, illi quantitatem, alii alia significant, statim praedicamenta disponit ac tractat. Cum autem de praedicamentis intendat, non statim de ipsis agit sed quaedam praemittit ad tractatum eorum necessaria, quibus positis facilior de sequentibus possit esse doctrina, utpote descriptionem aequivocorum, univocorum, denominativorum et quaedam alia de quibus omnibus suo loco rationem reddemus et quomodo ad tractatum sequentem pertineant, ostendemus. Nunc autem primum de aequivocis et univocis.

LI 2.01

Latin English
DE AEQUIVOCIS
Quod itaque in sequentibus, ubi de secundis substantiis et differentiis et accidentibus agitur, daturus erat differentiam inter ea quae dicuntur de subiecto et ea quae sunt in subiecto, per hoc scilicet quod haec univoce praedicantur, illa quidem aequivoce, determinandum prius fuit, quid aequivocum esset, quid univocum. Quod hoc loco facit.
Cur autem prius de aequivocis, post de univocis tractat? Idcirco (teste Boethio) quod ipsa decem praedicamenta, cum definitionibus diversa sint, uno tamen praedicationis vocabulo nuncupantur. Cuncta enim praedicamenta dicimus, ipsa vero praedicamenta, quoniam rerum genera sunt, de subiectis rebus univoce praedicantur. Omne enim genus de speciebus propriis univoce dicitur. Quare rectius primo de omnium praedicamentorum communi vocabulo tractat, quasi quemadmodum singula de speciebus propriis praedicarentur, exponeret.
Et nota hoc nomen praedicamentum in eo aequivocum dici, quod album et quodlibet accidentale sumptum aequivocum hoc loco Aristoteles accipit, non quod multiplicem sensum habeat sed quia rationem substantiae non habet. Quo etiam modo ens et unum et quodlibet nomen res diversorum praedicamentorum continens de ipsis praedicamentis aequivoce dicitur, non quod multa sint vocabula in sensu, sicut est canis sed quia definitionem non habent in substantia 118 de praedicamentis praedicabilem. Hic enim Aristoteles aequivoca large, univoca stricte accipit, illa videlicet tantum univoca dicens quae habent nomen commune et eandem secundum illud nomen definitionem substantiae.
Definitio vero substantiae dicitur ea quae abesse secundum significationem non potest praeter corruptionem rei subiectae, id est egressum a substantia, ut sunt definitiones datae secundum nomen quodlibet generale vel speciale vel differentiale. Si enim aliquid deserat esse substantia animata sensibilis, id est animal, vel animal rationale mortale, id est homo, vel potens uti ratione, quod est esse rationale, necesse est ipsum in substantia corrumpi. Illa itaque tantum aequivoca appellat quae habent commune nomen et non habent eandem rationem substantiae, ut expositum est, secundum illud scilicet nomen. Bene autem 'secundum nomen' apponit multis de causis, tum quia aliae definitiones ad univocationem vel aequivocationem non pertinent, nisi quae secundum sententiam nominis datae sunt, tum quia aliter bene univoca vel aequivoca non determinaret, sicut in expositionibus definitionum ostendemus.
Illa autem definitio secundum sententiam nominis data est, cuius sensus in sententia definiti nominis includitur, ut in hoc nomine 'homo' rationale mortale, non animal sensibile et in hoc nomine 'rationale' potens uti ratione et in hoc nomine 'album' affectum albedine, licet haec definitio albi, cum secundum nomen sit, non tamen sit substantiae, ut ostensum est. Si quis autem hominem determinans dicat: animal risibile, rerum subiectarum vocabulo hominis continentiam determinat sed sententiam nominis non aperit per 'risibile', cuius sensus in sententia hominis non tenetur. Potest itaque haec descriptio hominis esse quantum ad rerum continentiam, non quantum ad nominis sententiam. Sic et fortasse hoc nomen 'canis' et quodlibet aequivocum secundum rerum continentiam definiri potest, id est determinari, quibus rebus conveniat, veluti si dicamus hoc nomine 'canis' appellari id quod sit latrabile animal vel hoc caeleste sidus vel illa marina belua.
Sed haec quidem definitio in sententia nominis non tenetur, quippe canis nomen non est impositum alicui ex hac communi causa, quod sit aliquid illorum trium, quia iam videlicet multiplex vox in sensu non esset, si idem ubique proponeret. Cum autem Aristoteles univoca tantum dicat, quantum ad rationem substantiae, strictius univoca accipit, quam Porphyrius, ubi propria quoque univoce praedicari dicit, vel Boethius, qui divisionem accidentis in subiecta aequivocationis esse non dicit. Sicut autem univoca strictius Aristoteles accipit, ita aequivoca largius, omnia scilicet illa dicens aequivoca quae commune nomen habent sine communi ratione substantiae, quorum definitionem nunc exponamus. 119
AEQUIVOCA DICUNTUR QUORUM NOMEN SOLUM COMMUNE EST, SECUNDUM NOMEN VERO SUBSTANTIAE RATIO DIVERSA, UT ANIMAL HOMO ET QUOD PINGITUR.
Aequivocae DICUNTUR res illae quae habent NOMEN idem secundum materiam COMMUNE sibi.
Bene autem dicit: DICUNTUR, et non dicit 'sunt', quia res ex se aequivocationem non habent sed ex nomine quo aequivocantur, quod proprie aequivocatio, id est aequivocans, dicitur, res vero proprie aequivocae, id est aequivocatae.
NOMEN autem hoc loco accipe teste Boethio secundum omnem rerum significationem, qua rebus imposita vocabula praedicamus, hoc est omnem dictionem naturaliter declinabilem.
Cum autem ait: QUORUM NOMEN COMMUNE EST, tam multivoca quam diversivoca excludere videtur, quorum potius sunt diversa nomina. Sunt enim multivoca quae sub eadem definitione diversis designantur nominibus, ut gladius, ensis, mucro, quae quidem pluraliter multivoca dicimus, non secundum rerum pluralitatem, cum sit res subiecta penitus eadem sed magis secundum vocabulorum diversitatem. Diversivocae autem res illae dicuntur, quae secundum diversa nomina diversas definitiones secundum illa habent, ut homo et asinus, quod etiam fortasse eidem rei potest accidere, si ipsa diversis vocetur nominibus, quae eadem non sint in sententia, ut homo et navigabilis dicitur et risibilis, cum tamen haec duo nomina eiusdem sententiae non sint, sicut sunt illa: gladius, ensis, mucro, quae idem dicunt penitus.
Quod autem supponit: SOLUM, univoca separat, quae cum NOMEN COMMUNE habeant, sicut aequivoca, non solum nomen communicant, verum etiam eandem definitionem substantiae habent.
Quod subiungitur: RATIO SUBSTANTIAE EST DIVERSA, determinat, ad exclusionem cuius 'SOLUM' sit appositum, quod, videlicet 'solum', modo ad exclusionem omnium ponitur, veluti cum dicitur:

Solus Deus est omnipotens

ita scilicet quod nulla alia res, modo ad exclusionem alicuius, veluti cum dicitur:

Solam tunicam habeo

id est non etiam pectulam.
Quod autem ait: RATIO SUBSTANTIAE EST DIVERSA, negative accipe, hoc est non est eadem, alioquin non conveniret omnibus sub quocumque nomine aequivocis, ut 'amplectenti et amplexo' aequivocis sub 'amplector', quia 'amplector' diversas definitiones substantiae non habet, cum nullam penitus definitionem datam secundum substantiam habeat, hoc est datam secundum talem statum, qui dum perit, in substantia perimat. Similiter nulla sumpta nomina accidentalia, sub quibus res subiectas aequivocas hoc loco dicimus, nullam substantiae rationem, hoc est definitionem, habent. Tale est ergo: definitio substantiae est diversa, hoc est non est eadem, ut simpliciter neges illud quod univoca, quorum definitioni relinquitur.
Quod autem apponitur: SECUNDUM ILLUD NOMEN DATAM, non uacat. Si enim identitatem 120 definitionis substantiae omnino removeret, sive quantum ad illud commune nomen, sive quantum ad alia, non omnibus aequivocis conveniret, quippe res saepe quae sub uno nomine sunt aequivocae, sub alio sunt univocae, veluti tres significationes canis et sub hoc nomine canis aequivocae sunt et sub hoc nomine corpus vel substantia univocae. Praeterea si dicamus ratione substantiae diversam affirmative, ut videlicet diversas definitiones eidem nomini relinquamus, videtur hominis nomen aequivocationem habere, quod et istam habet definitionem 'animal rationale mortale' et insuper 'animal gressibile bipes', quae quidem in sensu diversae sunt, licet res easdem contineant, quas scilicet definitum vocabulum nominat. At vero cum negative accipimus, nulla relinquitur obiectio.
Nota autem plura vocabula aequivoce praedicari quae aequivocationem non habent, veluti 'hoc forte', quod est nomen Socratis, sive propter uires sive propter hoc quod animam fortem habeat, aequivoce de ipso dicitur, cum diversis definitionibus determinetur nec tamen ad ipsum aequivocationem habet, cum non sit commune. Similiter subiectum pro significato et subiectum pro fundamento de ipso Socrate aequivoce dicitur nec tamen ad ipsum aequivocationem habet, cum propter ipsum commune non sit. Commune enim nonnisi pluribus esse potest. Ex quo apparet Socratis nomen in designatione unius tantum acceptum, cum non sit commune, nec aequivocum dici nec univocum.
UT ANIMAL HOMO. Exemplificat de aequivocis per hominem verum et pictum, quae hoc nomen animal aequivoce habent, dicens: UT HOMO, verus scilicet, ET QUOD PINGITUR, dicitur animal.
HORUM ENIM SOLUM NOMEN COMMUNE EST, SECUNDUM NOMEN VERO SUBSTANTIAE RATIO DIVERSA.
HORUM ENIM. Commendat exemplum, ac si diceret: Bonum exemplum dedi per ista de aequivocis, quia scilicet ista sunt aequivoca. A causa. Quod autem sint aequivoca sub hoc nomine animal, ostendit per definitionem aequivocorum, dicens scilicet illa habere hoc nomen commune quod est animal et non eandem definitionem secundum illud.
SI ENIM QUIS ASSIGNET QUID EST UTRUMQUE EORUM QUO SINT ANIMALIA, PROPRIAM ASSIGNABIT UTRIUSQUE RATIONEM.
SI QUIS ENIM. Vere non eandem, quia diversas tantum. Quod probat ab effectu, quia videlicet assignantur eis diversae definitiones. Et hoc est: SI aliQUIS ASSIGNET, id est demonstret, QUID EST UTRUMQUE EORUM, tam versus scilicet homo quam pictus, in eo quod SINT ANIMALIA, PROPRIAM definitionem unicuique dabit, dicens scilicet verum esse hominem substantiam animatam sensibilem, picturam vero assimilationem substantiae animatae sensibilis.
Sciendum vero quod aequivocorum alia fiunt casu, alia consilio. Casu namque contingit, ut quo nomine vocatur unus apud nos, vocetur alius apud barbaros, illis quidem ignorantibus impositionem 121 nominis a nobis iam factam. Consilio vero et deliberatione quaedam aequivocatio fit, quando de una re scienter ad aliam transferimus non ornatus gratia sed necessitatis causa. Duobus namque modis translatio fit aut secundum ornatum aut propter necessitatem significandae rei, cum videlicet ipsa nomen non habet per quod designetur. Et haec quidem translatio quae propter penuriam nominis fit, in aequivocatione semper consistit. Illam vero quae ad ornatum sermonis fit, in aequivocatione teste Boethio Aristoteles non recipit, veluti si quis ornatus gratia gubernatorem dicat aurigam, non erit auriga nomen aequivocum, licet id diversa significet, scilicet moderatorem currus et navis. De quo haec ratio est, quod quando sermonem exornamus, uulgaria verba et omnibus nota propter curialitatem vitantes, non nouam impositionem vocis facimus sed ad tempus ad nouam significationem eam accommodamus, quam quidem significationem per se non habet sed magis ex aliquo sibi adiuncto. Si enim dicamus:

Aurigam suum navis amisit

per adiunctionem navis in auriga rectorem intelligimus. Si vero dicamus:

Auriga venit

nonnisi moderator currus intelligitur. Similiter cum dicimus:

Prata rident

pro "Prata florent", in 'ridere' florere intelligimus non ex ui vocis, cum per se hoc non habeat sed ex adiunctione pratorum, quorum scilicet florere esse scimus, non ridere.
Si vero diceremus substantiam ridere, nullo modo nisi risum intelligeremus. Quod itaque in 'auriga' vel in 'ridere' quandoque aliud intelligimus ex adiunctis sibi, quam habeat eorum propria impositio, non est hoc aequivocationis multiplicitati deputandum, cum vox etiam per se dicta diversos non habeat sensus. Si quis autem quaerat, quando in auriga gubernator intelligitur, utrum auriga ipsum significet naturaliter an ad placitum, si large ad placitum sumat, pro omni scilicet quod naturaliter non significat, dicimus ad placitum significare. Si vero ad placitum proprie accipiat, pro eo scilicet quod ex propria inventione sic accommodatum est, ut per se quoque prolatum significationem non perdat, dicimus aurigam neque naturaliter neque ad placitum significare rectorem sed ad tempus per adiunctionem alicuius ad hanc significationem per translationem quandam esse accommodatum nec tunc proprie in vi dictionis esse configuratam orationem, <quia> reddit aliud intra quam extra significans. Unde si quis ei definitionem dare velit, secundum significationem gubernatoris etiam potest, cum videlicet eam per se non habeat.
Nota autem, quod <cum> ait Boethius aequivocationem fieri non solum in nominibus et verbis, verum etiam in praepositionibus et coniunctionibus frequenter, large aequivocationem accepit pro omni 122 multiplicitate sensus, ex quo etiam illud videtur ostendere praepositiones quoque et coniunctiones per se etiam significationem habere. De quo in Peri ermenias definiemus.
DE UNIVOCIS
UNIVOCA VERO DICUNTUR QUORUM ET NOMEN COMMUNE EST ET SECUNDUM NOMEN EADEM SUBSTANTIAE RATIO, UT ANIMAL HOMO ATQUE BOS.
UNIVOCA. Post aequivoca definit res univocas.
Quod autem ait definitionem eandem esse, superius non, 'esse eandem' quantum ad naturam, non quantum ad actum intellige; saepe enim tam univocorum nominum quam aequivocorum definitiones penitus ignoramus ut lapidum et multorum aliorum, nec tamen minus ideo univocum est nomen lapidum, quod in natura suae impositionis definitionem habet, etsi eam ignoremus. Ex ea enim communi causa impositum est, secundum quam ex natura rerum una queat definitio assignari.
Quod etiam supponit: SECUNDUM illud NOMEN, ideo fit quia aliter aequivocationem ex illo nomine contingere non determinaret, quippe, ut iam super meminimus, eadem quae sub hoc nomine canis aequivoca sunt, sub aliis sunt univoca. Quaeritur autem si animal rationale mortale vel animal gressibile bipes, cum totam hominis sententiam singulae non contineant, utrum ad univocationem different. Et fortasse ad hoc proferuntur, ac si in eis omnes hominis differentiae continerentur. Fortasse etiam nihil ad univocationem refert, si non sint convertibiles, cum tantum id quod in sententia definitur, teneant, non totum simul contineant.
COMMUNI ENIM NOMINE UTRIQUE ANIMALIA NUNCUPANTUR, ET EST RATIO SUBSTANTIAE EADEM.
COMMUNI ENIM. Commendat exemplum per hoc quod bos atque homo univoca sunt sub hoc nomine animal. Quod ostendit ad definitionem univocorum, quia scilicet habent illud nomen commune et secundum illud eandem rationem substantiae.
SI QUIS ENIM ASSIGNET UTRIUSQUE RATIONEM, QUID UTRISQUE SIT QUO SINT ANIMALIA, EANDEM ASSIGNABIT RATIONEM.
SI QUIS ENIM. Probat ab effectu, quod eandem est definitio in homine et bove, quia scilicet nos eandem assignamus.
DE DENOMINATIVIS
DENOMINATIVA VERO DICUNTUR QUAECUMQUE AB ALIQUO, SOLO DIFFERENTIA CASU, SECUNDUM NOMEN HABENT APPELLATIONEM, UT A GRAMMATICA GRAMMATICUS ET A FORTITUDINE FORTIS.
DENOMINATIVA VERO. Denominativorum quoque tractatus necessarius est, quia in sequentibus et qualia dici denominative et iacere et stare dici denominative a positionibus dicturus erat, quod nullo modo intelligi posset, nisi prius, quae sint denominativa, ostenderet. Sunt autem omnia denominativa vocabula sumpta, non autem omnia sumpta sunt denominativa. Sumpta autem vocabula ea dicimus quae simpliciter propter adiacentem formam significandam reperta 123 sunt, ut rationale, album. Non enim 'rationale' dicit animal rationale vel 'album' corpus album sed simpliciter 'rationale' ponit affectum rationalitate, 'album' affectum albedine, non etiam substantiam rei, quid sit, determinat.
Sumptorum vero tria sunt genera, quia quaedam cum nomine formae in materia vocis ex toto conveniunt, ut grammatica nomen mulieris cum grammatica nomine scientiae. Quaedam vero penitus a nomine formae differunt, ut studiosus a virtute, quaedam autem cum per principium conveniant, per finem disiuncta sunt, ut fortis fortitudo, quae cum in primis syllabis conveniant, in ultimis differunt. Et haec tantum sumpta quae scilicet principio conveniunt cum nomine formae et fine differunt, denominativa esse determinat dicens: DENOMINATIVA DICUNTUR ea, scilicet vocabula, quae HABENT APPELLATIONEM AB ALIQUO, hoc est inventa sunt ex participatione formae adiacentis, per quod sumpta esse ostenduntur, SECUNDUM NOMEN, id est secundum similitudinem nominis formae, per quod illa sumpta excluduntur quae prorsus differunt, ut studiosus, qui a virtute dicitur; qui enim vel hoc nomen virtus invenit vel hoc nomen studiosus, nullam alterius ad alterum similitudinem vocis attendit.
Sed quia hoc totum habent illa quae prorsus conveniunt cum nomine formae, ut grammatica nomen mulieris, addit: DIFFERENTIA in CASU, id est in fine nominis SOLO, hoc est: non etiam in principio. Vel etiam potest accipi 'solo', ut notet convenientiam significationis sumpti vocabuli ad nomen formae, ac si dicamus: 'casu solo', hoc est non etiam significatione formae differentia. Poterat etiam haec convenientia notari secundum nomen, id est sequendo similitudinem nominis in significatione formae, et si alio modo sumptum nomen eam significet, etiam tunc 'solo' differentiam principii tantum excluderet. Potest etiam haec definitio sic exponi, ut denominativa sit nomen rerum, non nominum, ut videlicet illa res quae fortitudine participat et fortis inde vocatur, denominative dicatur denominativa, id est denominative inde vocata, et sic in designatione rerum definitio haec tunc exponitur.
DENOMINATIVA DICUNTUR subiecta illa quae HABENT APPELLATIONEM AB ALIQUO, hoc est vocabulum quodcumque significans ex forma adiacente SECUNDUM NOMEN, id est similitudinem nominis ipsius formae, ut iam est expositum. Illa subiecta dico differentia tantum in casu sui nominis a nomine formae. Nam etsi vocabula proprie per diversas terminationes suas different, quodammodo tamen etiam res subiectae nominibus et terminatione suorum nominum a se differunt, per hoc scilicet quod haec res habet vocabulum aliter terminatum et illa aliter. In hac autem significatione, hoc est in designatione rerum, Boethius hoc nomen denominativa accipere videtur, cum ait:
Quaecumque re 124 non participant, denominativa esse non possunt.
Et rursus:
Quicquid denominativum esse dicitur, illud et re participabit et nomine et aliqua transfiguratione vocabuli discrepabit.
At vero multa opponuntur contra hoc quod ait esse denominativum re etiam participare. Multa enim participare denominativo nomine videntur quae rem non habent. Nam 'amaturus' propter actionem futuram dicitur, quam nondum habet, et 'amatus' propter passionem praeteritam. Sed fortasse, cum ait 'participat', indifferenter pro omni tempore usus est, ac si diceret: vel participat modo vel participabit vel participavit. Fortasse etiam nihil impedit, si neque denominativa neque sumpta dicamus, quae ex forma praesentialiter adiacente non sunt inventa.
Opponitur etiam, quod unitas quoque una dicitur et accidentalitas accidens et potentia potens et alteratio alterans et significatio significari dicitur et specialitas species appellatur. Quae omnia cum denominativis nominibus participent, rem tamen adiacentem non habent propter infinitatis inconveniens. Nam cum omnis unitas una dicatur, si inde unitatis adiacentia participaret, nullus unitatum terminus in natura contingeret sed ubicumque una esset unitas, cum unaquaeque unitas unitate alia adiacente participaret, infinitas unitates esse contingeret. Dicimus itaque unum, quando de unitate praedicatur, non esse denominativum nec sumptum ab aliquo sed tantundem valere quantum discretum, secundum quod dicitur omne quod est, unum esse, id est discretum personaliter in se a caeteris, non ut discretionem formam aliquam intelligamus sed potius caeterarum rerum essentias ab eo quod unum dicimus removemus, ac si diceremus: est tale quid quod non est aliqua aliarum rerum. Et est quidem vocabulum commune ex communi causa datum sicut 'non-homo' vel 'non-equus', licet non sit subiectum vel substantiale. Sed nec accidens, hoc nomen, sumptum est ab aliqua proprietate quam suscipiant, verum secundum hoc quod subiectis sic insunt, ut etiam abesse queant praeter corruptionem.
Nec cum dicitur:

Albedo est accidens

aliquid albedini attribuere intendimus sed potius subiecto copulare. Potentia quoque cum dicitur posse inesse alicui, talis est sensus quod eam subiectam habere queat, hoc est naturae eius non repugnat, ut habeat, nec iam posse vel potens sumptum est ab aliqua forma sicut nec possibile, quod modales propositiones constituit. Alteratio quoque cum alterare dicitur, nullam ei proprietatem dare intendimus sed potius subiectum secundum eam mutari dicimus. Nec quando significationem 125 significari dicimus aliquam ei proprietatem coniungimus sed potius nomen aliquod eius esse ostendimus vel intellectum illius haberi ab aliquo.
Quod autem dicitur:

Specialitas est species

secundum sententiam nostram, qua solas voces genera vel species appellari volumus, nulla est absurditas, quia alia consideratur essentia vocis, alia specialitatis ei adiacentis, per quam genus suum vox ipsa respicit.
Secundum vero eorum sententiam qui res proprie genera et species appellant, quaestio occurrit. Cum enim relatio generalitatem respectu specialitatis habeat, oportet specialitatem respectu relationis specialitatem suscipere. At vero quomodo eadam res se ipsam informabit?
Sed fortasse facilius se expedient, qui dicunt genus et species, quando sunt nomina rerum, non accipi ut sumpta ab aliquibus formis, quod ex ipsis definitionibus generis et speciei secundum hoc quod rebus eas applicant, potest ostendi. Ita enim exponunt 'genus est quod praedicatur de pluribus etc.', hoc est ea res dicitur genus quae est essentia diversarum specierum, species vero dicitur quod est sub genere etc., id est quae primo loco generi in essentia supponitur, quod totum in substantia rerum subsistere posset omnibus quoque remotis accidentibus. Etsi enim corporis et spiritus substantiam omnibus accidentibus suis spoliari contingeret, non minus definitio generis substantiae aptaretur vel definitio speciei spiritui vel corpori. Unde et tunc quoque genus vel species dicerentur, cum tamen nec generalitatem vel specialitatem nec aliquod accidens haberent. Unde haec nomina apparet genus et species a proprietatibus sumpta non esse nec ea relativa dici quantum ad significationem relationum sed magis quantum ad modum impositionis, eo videlicet quod haec res hoc nomine sit vocata respectu illius. Sic enim chimaeram remotam ab homine vel oppositam homini dicimus secundum hoc tantum, quod ipsa non est homo, eamque hoc nomine quod est oppositum, respectu hominis nominamus nullam ei proprietatem relationis attribuentes sed magis hoc nomine respectum hominis demonstrantes. Si quis autem hoc nomen 'generalitas' vel 'specialitas' quandoque inveniat, non sunt alicuius formae designativa sed tantundem valent quantum genus vel species, quae neque esse sumpta secundum posteriorem sententiam de rebus ostendimus. Nam 'universalitas' vel 'singularitas' sive 'particularitas' pro universali vel singulari vel particulari Boethius frequenter utitur. Ait enim in secundo Commento super Porphyrium, cum ostenderet eandem rem universali et particulari nomini subiacere, ut Socratem qui et homo et animal vocatur et Socrates:
Eadem (inquit) linea caua et eadem curua est. Ita quoque generibus et speciebus, id est singularitati et 126 universalitati unum quidem subiectum est.
Qui etiam in Commento super illam divisionem quae sequitur: 'eorum quae sunt, alia dicuntur de subiecto etc.', sic ait:
At vero neque particularitas neque universalitas in se transeunt. Namque universalitas potest de particularitate praedicari, ut animal de Socrate vel Platone, et particularitas suscipiet universalitatis praedicationem sed <non> ut universalitas sit particularitas nec rursus quod particulare est, universalitas fiat.

LI 2.02

Latin English
EORUM QUAE DICUNTUR ALIA QUIDEM SECUNDUM COMPLEXIONEM DICUNTUR, ALIA VERO SINE COMPLEXIONE. ET EA QUAE SECUNDUM COMPLEXIONEM DICUNTUR SUNT UT HOMO CURRIT, HOMO VINCIT; EA VERO QUAE SINE COMPLEXIONE, HOMO, BOS, CURRIT, VINCIT.
EORUM QUAE DICUNTUR. De sermonibus intendens omnium vocum significativarum ad placitum divisionem praemittit, ut has de quibus intendit, scilicet quae simplices sint voces, ab aliis dividat atque convenientius ad praedicamenta disponenda descendat, per hanc videlicet divisionem et per illam aliam quae est subdivisio membri, quam longe postea ponit dicens: "Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum… etc."
SINE COMPLEXIONE dicuntur teste Boethio quaecumque secundum simplicem sonum nominis proferuntur, ut sunt singulae dictiones; SECUNDUM vero COMPLEXIONEM dicuntur quecumque aliqua coniunctione dictionum aliquid demonstrant, ut quaelibet orationes. De complexione vero duos modos ad exemplum apponit, quando scilicet aliquid coniungitur alicui per se ipsum hoc modo:

Ambulat

quippe 'ambulat' dicitur et praedicatur et est copula, vel quando coniungitur per alterum, sive illud alterum sit verbum, ut:

Hic est Socrates, est ambulans

sive coniunctio, ut:

Aut Socrates aut Plato.

Ait autem sic: EORUM QUAE DICUNTUR, id est vocum significativarum ad placitum, alia SECUNDUM COMPLEXIONEM dicuntur, id est complexae sunt voces et ex pluribus dictionibus iunctae, aliae non. Dici autem non habent voces naturaliter significantes sed illae per quas loquamur.
EORUM QUAE SUNT ALIA DE SUBIECTO QUODAM DICUNTUR, IN SUBIECTO VERO NULLO SUNT, UT HOMO DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR ALIQUO HOMINE, IN SUBIECTO VERO NULLO EST.
EORUM QUAE SUNT. Daturus in praedicamento substantiae quasdam vocum proprietates vel differentias per 'esse in subiecto vel non esse', per 'dici de subiecto vel non dici', divisionem per haec quattuor praemittit, in qua teste Boethio omnium sermonum multitudinem comprehendit. Quae quidem divisio, cum sit quadrifaria, ex duabus bifariis naturaliter nascitur eorum membris ad invicem permixtis, ex his videlicet, quod simplicium sermonum alii dicuntur de subiecto, alii non et rursus alii sunt in subiecto, alii non.
Sed nunc quid sit vocem dici de subiecto vel esse in subiecto aperiamus, ex quo econtrario quid sit non dici vel non esse apparebit. Vox itaque illa dicitur, id est praedicatur, de aliquo ut de subiecto, quae cum sit universalis et sua sententia in sensu subiectae vocis includatur, non potest ipsa secundum causam suae impositionis abesse rei subiectae vocis praeter ipsius rei corruptionem, veluti homo 127 vel animal vel rationale, haec nomina, quae universalia sunt, ita de hoc nomine quod est <Socrates>, praedicantur singula, quod eorum sententia tota in hoc nomine 'Socrates' includitur nec possunt ipsa nomina abesse rei quae Socrates est, secundum causam suae impositionis praeter corruptionem ipsius Socratis. Ubi enim Socrates aliquid horum amiserit, perempto videlicet in se eo statu ex quo conveniebant, ut si hominem esse amittat vel esse animal vel rationale, non solum mutabitur, verum etiam in substantia corrumpetur. At vero si hoc album deserat esse album, non ideo in substantia corrumpetur, cum nullum ideo generalem vel specialem statum necesse sit perimi. Dici itaque de subiecto convenit omnibus tam generibus quam speciebus, cuiuscumque sint praedicamenti, respectu suorum inferiorum et insuper differentiis respectu specierum vel individuorum earum.
IN SUBIECTO autem esse vox illa dicitur quae formae accidentalis nomen est vel substantiale vel sumptum, ut albedo vel album; non dici vero de subiecto vel non esse in subiecto per contrarium intellige.
Et nota quod dici de subiecto, quod scilicet convenit universalibus, proprie vocum est; esse vero in subiecto, licet etiam in vocibus hoc loco attribuatur, tamen proprie rerum est, quia proprie res vel fundamenta dicuntur vel fundata. Quodam tamen modo gratia rerum significatarum haec quoque vocabula vocibus aptantur. Quia itaque dici de subiecto vocibus proprie et per se inest, non videlicet gratia alicuius rei subiectae quae de subiecto dicatur, esse vero in subiecto gratia rerum vocibus aptatur, bene illud voces ex se habere innuit, cum ait: DICUNTUR, quia scilicet dici proprie vocum est, illud vero ex rebus, cum dixit: 'esse', quia videlicet esse proprie rerum est.
Cum autem membra divisionis, scilicet dici DE SUBIECTO etc., non solum substantialibus nominibus, verum etiam sumptis conveniant, ipse tamen de substantialibus tantum nominibus hanc divisionem facit. Unde bene ait: EORUM QUAE SUNT, id est nominum quae in essentia rem significant, non scilicet ex adiacenti tantum forma. In quo differentiam insinuat inter istam et superiorem divisionem. Nam quoniam illa omnia nomina tam sumpta quam alia includebat, non dicit 'sunt' sed 'dicuntur', quod commune est omnium. Hic vero dixit 'sunt', ut sola substantialia acciperet, cum tamen membra dividentia non solum substantialibus conveniant. Nam rationale et dici de subiecto et non esse in subiecto dicturus est in Substantia et album quoque sumptum ut accidens praedicari. Nihil autem impedit, si dividentia excedant divisum, immo hoc proprietas huius divisionis exigit quae est accidentis in accidentia. 128
Sic lege: EORUM QUAE SUNT, id est nominum substantialium, ALIA praedicantur, quod totum est universalium secundum Aristotelem dicentem quod "A prima substantia nulla est praedicatio", praedicantur in quid de aliquo ut DE SUBIECTO, hoc est ut de supposito in substantia, sicut supra expositum est, et in nullo sunt subiecto, quia non sunt nomina accidentalium formarum vel substantialia vel sumpta, UT HOMO, hoc nomen, praedicatur DE ALIQUO HOMINE, id est de particulari nomine, id est alicuius hominis, ut de subiecto. Et in hoc quidem membro includit secundas substantias cum universalibus differentiarum nominibus substantialibus, ut est rationalitas, animatio.
ALIA AUTEM IN SUBIECTO QUIDEM SUNT, DE SUBIECTO AUTEM NULLO DICUNTUR.
ALIA AUTEM IN SUBIECTO etc. Hoc membrum priori penitus est contrarium, sub quo includit individua accidentalium generum vel specierum, formas videlicet accidentales significantium, ut haec nomina: haec albedo, hic color.
IN SUBIECTO AUTEM ESSE DICO QUOD, CUM IN ALIQUO SIT NON SICUT QUAEDAM PARS, IMPOSSIBILE EST ESSE SINE EO IN QUO EST.
IN SUBIECTO AUTEM. Hoc ad praesens praetermitte, donec exsecuti simus divisionis membra.
UT QUAEDAM GRAMMATICA IN SUBIECTO QUIDEM EST IN ANIMA, DE SUBIECTO VERO NULLO DICITUR.
UT QUAEDAM GRAMMATICA, id est particulare nomen grammaticae.
IN SUBIECTO QUIDEM EST IN ANIMA, id est rem significat fundatam in anima. De subiecto vero nullo dicitur.
ET QUODDAM ALBUM IN SUBIECTO EST IN CORPORE (OMNIS ENIM COLOR IN CORPORE EST).
ET QUODDAM ALBUM. Post accidens animae exemplificat de accidenti corporis. Quod autem particulare nomen albedinis significet rem fundatam IN CORPORE, id est quod res sua fundetur in corpore, ostendit a toto dicens: OMNIS ENIM COLOR IN CORPORE EST.
ALIA VERO ET DE SUBIECTO DICUNTUR ET IN SUBIECTO SUNT, UT SCIENTIA IN SUBIECTO QUIDEM EST IN ANIMA, DE SUBIECTO VERO DICITUR UT GRAMMATICA.
ALIA VERO etc. Sub hoc tertio membro comprehendit genera vel species, quae formas accidentales continent, id est superiora eorum individuorum, quae secundum membrum continebat.
ALIA VERO NEQUE IN SUBIECTO SUNT NEQUE DE SUBIECTO DICUNTUR, UT ALIQUIS HOMO VEL ALIQUIS EQUUS.
ALIA VERO. Hoc quartum membrum tertio penitus adversum est et continet individua eorum universalium quae sub primo membro comprehensa sunt, ut est hic homo, hoc animal, haec rationalitas.
UT ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen alicuius hominis.
NIHIL ENIM HORUM NEQUE IN SUBIECTO EST NEQUE DE SUBIECTO DICITUR. SIMPLICITER AUTEM QUAE SUNT INDIVIDUA ET NUMERO SINGULARIA NULLO DE SUBIECTO DICUNTUR, IN SUBIECTO AUTEM NIHIL EA PROHIBET ESSE; QUAEDAM ENIM GRAMMATICA IN SUBIECTO EST.
NIHIL ENIM. Commendatio est exemplorum, ac si diceret: bona exempla dedi in particularibus istis de his vocibus quae neque dicuntur de subiecto, et ita in istis. Et hoc est: NULLUM HORUM etc.
Quod ait 'nihil' et 'neque', secundum usum locutionis dicitur sicut illud Porphyrii: NEQUE NIHIL HORUM EST pro 'nihil horum est'. Cum particularibus istis aequaliter abstulisset dici de subiecto et esse in subiecto, determinat, quo illorum ex natura singularitatis careant, scilicet dici de subiecto, altero vero non. Et hoc est: SIMPLICITER AUTEM, id est universaliter, ea QUAE SUNT INDIVIDUA. Sed quia individua pluribus modis dicimus, vel propter paruitatem scilicet vel propter duritiam vel propter singularem et personalem significationem, determinat se individua accipere in hac ultima significatione ut SINGULARIA NUMERO, 129 id est personalis significationis.
IN SUBIECTO AUTEM NIHIL EA, ac si diceret: istud quod dicantur de subiecto, natura singularitatis non permittit sed ad hoc quod in subiecto sint, non repugnat. Et vere non repugnat ad hoc, quia quaedam singularia sunt in subiecto. Ab oppositis.
Quod ostendit in parte dicens, quod QUAEDAM GRAMMATICA, id est particulare nomen grammaticae, EST IN SUBIECTO.
Nota quod cum haec singularia, hoc animal, hoc rationale, hoc corpus, haec substantia de hoc homine ita praedicentur, quod in sententia eius includi videntur, de subiecto tamen, ut superius determinatum est, dici non possunt, cum universalia non sint.
IN SUBIECTO AUTEM ESSE dico. Nunc illud aperiamus quod superius intermisimus. Et sciendum est quod hoc loco naturam rerum quae in subiecto sunt, quandam aperit, in qua duas opiniones falsas quae de eis erant, recidit. Quibusdam namque videbatur, quod partes ita in totis essent quasi in subiectis, ut manus ita esset in homine quasi in fundamento, de quo ipse in sequentibus dicet: "nisi nos non conturbent substantiarum partes… etc." Alia quoque opinio falsa erat de accidentibus, quod mutare subiecta videbantur et, cum in uno essent, ad aliud transire. Quam quidem opinionem Boethius in Commento tangit loquens de odore pomi, qui ad manum transire videtur, cum potius alium odorem inferat, sicut dulcedo mellis, quae naturalis est, aliam dulcedinem palato gustantis ingerit, quae naturalis non est. Has quidem duas opiniones Aristoteles maxime curavit recidere, quando hanc proprietatem supposuit.
Qui cum divisionem praemissam de vocibus, ut dictum est, faceret et quasdam in Socrate esse diceret, quia hic voces gratia significatarum rerum habet, transfert se ad res, quae proprie sunt in Socrate, et ostendit ita eas in Socrate esse, quod non sunt ibi sicut pars aliqua subiectae substantiae et insuper,cum sint in eo, impossibile est ea esse sine eo. Et nota quod non ait simpliciter: 'non possunt esse sine eo' sed ita ait: 'postquam sunt in eo, non possunt esse sine eo', hoc est: non potest natura eorum pati, ut cum accidentia prius sint in aliquo, postea sine eo queant subsistere. Fortasse autem si simpliciter dixisset accidens non posse esse sine subiecto, in quo modo est, falsum esset. Videtur enim, ut huius corporis albedo, quando huic corpori innata est, aliis similiter posset advenire. Sed cum in isto sit, nullo modo amplius in alio potest esse. Falsa itaque simplici negatione vera potest esse determinata. Veluti si dicamus:

Eum qui caecus est, non est possibile videre vel qui curtatus est, non est possibile pedes habere

falsum est. Si vero cum 130 determinatione dicamus: Non est possibile videre, postquam caecus est, vel habere pedes, postquam amiserit verum est. Similiter si dicamus simpliciter:

Eum qui stat, non est possibile sedere, dum stat

verum est.
Sic quoque falsum videtur, si simpliciter proponamus accidens quod in hoc subiecto est, nullo modo posse esse in alio. Posset fortasse contingere, ut cum huic subiecto advenerit, alii advenisset, et ita semper in alio esset, quod numquam huic contigisset. Sed non potest natura pati, ut cum iam alii insit, in alio iterum sit, hoc est subiectum mutare non potest de uno transeundo ad aliud. Videtur autem haec proprietas non solis accidentibus convenire, licet Boethius in Commento ad hoc niti videatur, ut hoc sit definitio, ubi scilicet opponitur hoc non omnibus accidentibus convenire videri sicut odori pomi neque solis propter Socratem, qui sic in loco videtur esse, ut non sit pars eius nec sine loco queat esse.
Sed nihil obest, si non sit hoc definitio accidentis, sed quaedam proprietas inducta ad cognitionem eorum et maxime propter duas opiniones praedictas recidendas. Nam sicut illud quod supponit de his quae de subiecto dicuntur, sic nec istud definitionem esse convenit: 'eorum quae sunt in subiecto', quippe id quoque substantialibus formis convenit sicut rationalitati et aliis, quae in subiecto esse hic nullo modo volumus. Quod autem Boethius vel opponit vel solvit atque niti videtur, quod sit definitio magis secundum aliorum opinionem facit quam secundum suam sententiam. Cum enim ipse novem modos 'esse in aliquo' computet, secundum unum quorum dicit totum esse in partibus, profecto si hoc definitionem esse vellet, oporteret eum concedere totum in partibus esse ut in subiecto, cui videlicet respectu partium tota haec definitio aptari potest, quippe domus, cum sit in partibus suis, non est sicut pars eorum nec potest esse sine ipsis. In obiectis etiam solvendis de Socrate, qui in loco est, et de odore pomi maxime patet eum magis opinionem aliorum ponere quam veritatem aperire.
Quod enim ab obiectis sese liberat per hoc quod non ait Aristoteles, quod mutare accidens locum non potest, nec ita dixit 'impossibile est esse sine eo in quo erat' sed 'sine eo in quo est', quod, inquit, significat accidens mutare quidem locum posse, sed sine aliquo subiecto esse non posse, patenter ostendit in tam debilibus rationibus magis opinionem quam veritatem se insistere. Quid enim valet hoc quod obiectionem evitat de odore pomi qui ad manum venit, per hoc quod ait non esse dictum 'sine eo in quo erat sed sine eo in quo est'? Dum enim adhuc in pomo esset odor, si futurus erat in manu, tunc quoque iam dici vere poterat, quod sine eo in quo est, id est sine pomo, esse potest, cum 131 videlicet ita futurum esset, quod adhuc sine pomo esset. Unde in istis opponendis vel solvendis Boethius magis secutum esse opinionem volumus quam rationem, quippe in prioribus commentis, quae ad simplicem rudium introductionem scripta sunt, sic indiscrete omnium ponit sententias, ut in secundis, quid corrigere possit, discretioni suae reseruet. Unde nec multum in caeteris libris priorum commentorum auctoritates insistimus, ubi scilicet secunda commenta habemus. Nihil itaque impediat, si ad hoc Boethius niti videatur, ut hoc sit accidentis definitio, magis opinionem quam veritatem insistens.
Illud quoque nunc consideremus quod ait idem Boethius in eodem de hac quadrifaria divisione loquens:

Ait Aristoteles non posse fieri minorem hac quadrifaria divisione…

cum tamen minores sint quantum ad unum membrorum illae duae bifariae ex quibus hanc quadrifariam nasci monstravimus. Ubi etiam ait non posse maiorem hac divisionem inveniri quae rerum vocabula in decem praedicamenta distribuit, respectu cuius denariae divisionis hanc quadrifariam paruissimam vocat. Qui in utroque falsus videtur. Si enim pro substantia species substantiae ponam, dicens scilicet incomplexorum alia significare corpus, alia spiritum, alia quantitatem etc., potest maior divisio fieri sed non inveniri, quia scilicet nulla maior invenitur ab auctoribus disposita.
Vel etiam in hoc maiorem fieri negamus, quod istis decem membris inventis undecimum addi non convenit. Quod vero diximus eundem dare minorem divisionem, a quadrifaria non posse fieri ipse satis determinat, cum supponit: 'his quattuor', id est per haec quattuor membra, quae sunt: esse in subiecto, non esse, dici de subiecto, non dici. Possumus autem haec quattuor membra in una divisione simul ponere nec tamen sufficientem eam facere, veluti si diceremus: substantialium nominum alia dicuntur de subiecto et sunt in subiecto, alia neque dicuntur de subiecto nec sunt in subiecto, quippe homo et haec albedo, quae sub duobus aliis membris quadrifariae divisionis continentur, neutrum habent. Quod itaque ait per haec quattuor membra non posse fieri minorem divisionem, quae scilicet totidem contineat, verum est, quia cum haec quattuor in una divisione ponamus, nisi ita ea ad minorem coniungamus, ut Aristoteles facit, non erit sufficiens divisio, nisi scilicet 'dici de subiecto' iungamus cum 'esse in subiecto et non esse' et rursus 'non dici de subiecto' copulemus cum 'esse in subiecto et non esse'.
Illud etiam falsum videtur quod ait Boethius Aristotelem collegisse multitudinem omnium sermonum in hac quadrifaria divisione, 132 cum videlicet eam de substantialibus tantum vocibus, non de sumptis fieri dixerimus. Sed quod ait 'omnium sermonum', tale est: sermonum negativae significationis, tam eorum scilicet qui significant substantiam quam eorum qui significant quantitatem vel res aliorum praedicamentorum.
Quaerendum autem utrum in hac divisione quadrifaria omnia substantialia vocabula includantur. Quod non videtur verum, quippe ens, quod in essentia cuncta significat et de hoc ente in substantia praedicatur, neque in subiecto esse neque non esse secundum significationem suam videtur, cum scilicet partim ea quae in subiecto sunt, contineat, partim ea quae in subiecto non sunt. Similiter qualitas quasdam formas accidentales continet, quasdam substantiales, quae in subiecto non sunt. Ac fortasse nihil impedit, si non omnia substantialia haec divisio includat. Si quis etiam haec nomina vel in subiecto esse dicit, quia scilicet significant accidentia, licet non ea tantum significent, vel potius non esse in subiecto pro eo quod non sola accidentia significent, nihil fortasse impedit. Illud insuper diligenter considera, quod ait Boethius dici de subiecto idem esse quod universale, non dici quod particulare, et rursus esse in subiecto idem esse quod accidens, non esse idem esse quod in substantia, nec quidem quemquam movere potest, si ipse aliter utitur vocibus quam Aristoteles.
Quippe Aristoteles in definitione universalis, quam in Peri ermeniis ponit, quae est: 'aptum natum praedicari de pluribus', consentire videtur, ut album quoque, quod sumptum est, universale sit, quod tamen ipse in tractatu substantiae de subiecto dici non concedit. Qui etiam substantiales differentias in subiecto non esse dicet, quas tamen substantias esse denegat. Et fortasse Boethius magis in hoc quoque opinionem secutus est quam rei veritatem, sicut et in eo quod ait, quod quoniam generalissimorum generum definitiones non poterat invenire, descriptionibus usus est, id est substantiam esse dicens, quod in subiecto non est, accidens vero quod in subiecto est, cum tamen certum sit accidens generalissimum non esse nec substantiam, nomen vocum, in quod resolvit non esse in subiecto, generalissimum esse posse. Quid ergo mirum, si idem accipiat hoc loco Boethius per hoc nomen 'substantia', <quod> Aristoteles per 'non esse in subiecto' et per 'universale', quod Aristoteles per 'non dici de subiecto'?

LI 2.03

Latin English
QUANDO ALTERUM DE ALTERO PRAEDICATUR UT DE SUBIECTO, QUAECUMQUE DE EO QUOD PRAEDICATUR DICUNTUR, OMNIA ETIAM DE SUBIECTO DICITUR, UT HOMO DE QUODAM HOMINE PRAEDICATUR, ANIMAL VERO DE HOMINE, ERGO ET DE QUODAM HOMINE ANIMAL PRAEDICABITUR; QUIDAM ENIM HOMO ET HOMO EST ET ANIMAL EST.
QUANDO ALTERUM. Sicut superius, cum de his quae in subiecto 133 sunt, loqueretur, quandam eorum proprietatem aperuit dicens: "In subiecto esse dico… etc.", ita hic eorum quae de subiecto dicuntur, quandam regulam ponit, quae quidem necessaria est propter praedicationes, quas ostensurus est in tractatu substantiae, ubi scilicet monstrabit genera non solum de speciebus ut de subiectis praedicari, verum etiam de individuis. Est autem praedicari de subiecto teste Boethio praedicari in substantia, quod nos diligenter supra exposuimus. Regula vero sic est intelligenda, quod quoties aliquid praedicatur de altero in substantia et aliud rursus de ipso praedicato praedicatur in substantia, illud idem praedicatur de subiecto in substantia. Et praeponuntur duae propositiones ad tertiam, quod exempla aperte indicant, cum dicitur: UT HOMO DE QUODAM HOMINE particulari, id est de particulari nomine alicuius hominis etc.
ERGO ET DE QUODAM secundum formam syllogismi.
QUIDAM ENIM HOMO. Propositionem et conclusionem probat a causa per naturam rerum, ac si diceret: Vere homo, hoc nomen, praedicabile est secundum rei naturam de aliquo particulari vocabulo hominis, quia quidam homo est homo et quidam homo est animal. Et nota quod illud 'quando', quod praemittitur, temporale est, non conditionale, ac si dicatur 'quotiens', et est regula magis argumentationibus quam consequentiis seruiens, veluti illi argumentationi quam propter exemplum supposuit. Opponit autem Boethius adversus hanc regulam, quod fortasse quis dicat eam minime veram esse, quia cum Socrates sit homo, homo autem species, Socrates tamen species non est. Ad quod solvendum illud respondet, quod species de homine in substantia non dicitur. Sed nec etiam homo, medius terminus, in eadem significatione retinetur sed cum prius esset nomen rei, postea transfertur ad significationem sui ipsius. Unde ipse idem Boethius ait homo et animal etc., generalia vel specialia vocabula, quodammodo nomina esse nominum, quando videlicet ipsa ad <se> significandum transferuntur, sicut et quaelibet vox in designatione sui accipi potest.
DIVERSORUM GENERUM ET NON SUBALTERNATIM POSITORUM DIVERSAE SECUNDUM SPECIEM ET DIFFERENTIAE SUNT, UT ANIMALIS ET SCIENTIAE.
DIVERSORUM GENERUM. Aliud capitulum ingreditur, quod praemittitur propter quandam opinionem falsam recidendam, quae Platonis esse videtur, volentis scilicet easdem species et in 'ad aliquid' esse et in substantia sive qualitate, sicut est animal vel disciplina. Quod per hoc falsum ostendit quod docet generum non alternatim positorum non esse easdem species vel easdem differentias divisibiles. Et nota, quod plures in hoc capitulo regulas tradit, illam scilicet praemissam quam iam diximus, de non positis subalternatim et illam de subalternis 134 quam postea dabit, contrariam et illam de constitutivis differentiis quam novissime ponet, quod scilicet quaecumque fuerint praedicati, erunt etiam subiecti.
Nunc autem primam consideremus quae ait: DIVERSORUM GENERUM etc. Non videtur idem esse 'non poni subalternatim', quod est 'non esse subalterna', alioquin irrationale animal et bipes vel gressibile non haberent secundum hanc regulam easdem species vel differentias divisibiles, de quibus tamen constat, quod non sunt invicem subalterna, cum nullum eorum alteri tamquam species supponatur. Vocat itaque genera non subalternatim posita, quorum neutrum nullo modo praedicationem alterius recipit, id est quae sunt omnino a se remota. Cum itaque praemisisset 'diversorum generum', ne diversitatem qualemcumque acciperemus, quia insubalterna genera diversa sunt in significatione sed non opposita, addit: ET NON SUBALTERNATIM POSITORUM, ac si diceret: 'oppositorum'.
Quod ait: DIFFERENTIAE SECUNDUM SPECIEM, diversis modis accipi potest, vel ita scilicet, quod secundum speciem determinet differentias, ac si diceret: differentiae, quae sunt secundum speciem, id est constitutivae specierum. Et tunc non necessarium, ut suppleatur 'divisibiles', quia quae constitutivae sunt proprie specierum, eaedem sunt divisivae generum. Potest aliter accipi 'secundum speciem', hoc est ad similitudinem specierum, ut videlicet quemadmodum species non sunt eaedem, ita nec differentiae, scilicet constitutivae.
Quod autem ait: DIVERSAE SUNT, negative accipe, hoc est: non sunt eaedem; non enim differentias esse concedimus in speciebus novem praedicamentorum. Praeterea cum ait diversas esse differentias, si affirmative sumeret, ut videlicet singulis generibus non positis subalternatim aliquas relinqueret, non valeret probatio quam supponit, cum videlicet ostendit animal et scientiam habere diversas differentias per hoc quod illae quae sunt animalis, non sunt scientiae. Sic namque posset ostendi quod ego et rex diversas civitates haberemus, quia scilicet illas quas rex habet, ego non habeo.
Nota ex hoc loco illos confutari qui dicunt rationale differentiam animae simul et hominis esse, cum videlicet homo et anima corporis et spiritus sint species. Iam enim genera non subalternatim posita easdem haberent differentias divisivas. Sed profecto alterius significationis est rationale in homine, alterius in anima. Sic enim anima dicitur rationalis, ut possit discernere, sic homo rationalis, ut rationalem animam habeat, <quam> non tantum habitum sed qualitatem intelligimus, alioquin differentia non esset, si qualitatem non designaret. Sic quoque et grammaticum nomen animae et corporis 135 diversa significant, in anima quidem scientiam, in corpore vero habitum animae grammaticae.
ANIMALIS QUIDEM DIFFERENTIAE SUNT UT GRESSIBILE ET VOLATILE ET BIPES, SCIENTIAE VERO NULLA EORUM EST; NEQUE ENIM SCIENTIA AB SCIENTIA DIFFERT IN EO QUOD BIPES EST.
ANIMALIS QUIDEM. Cum illis quas ponit, caeteras quidem divisivas animalis intellige, ut scilicet omnes animalis removeas a scientia.
NEQUE ENIM. Vere SCIENTIA, hoc nomen, non habet istas differentias divisibiles, quia res ipsae, quae scientiae sunt, non differunt invicem per res istarum differentiarum. A causa. Et hoc est: una SCIENTIA non DIFFERT ab alia IN EO QUOD sit BIPES.
SUBALTERNORUM VERO GENERUM NIHIL PROHIBET EASDEM ESSE DIFFERENTIAS.
SUBALTERNORUM VERO. Post regulam generum non subalternatim positorum dat subalternorum, quod videlicet possunt easdem differentias divisivas habere.
Et nota quod non ita ait quod habent easdem sed quod nihil prohibet ea habere easdem. In quo quidem innuit, quod quasdam communes habeant, quasdam non. Quaecumque enim divisivae sunt inferioris generis, sunt etiam superioris sed non convertitur.
SUPERIORA ENIM DE SUBTERIORIBUS GENERIBUS PRAEDICANTUR, QUARE QUAECUMQUE PRAEDICATI DIFFERENTIAE FUERINT, EAEDEM ERUNT ETIAM SUBIECTI.
SUPERIORA ENIM. Vere nihil prohibet, quia superiora genera de inferioribus praedicantur. Ab oppositis vel a causa, quia propter hoc quod praedicantur de se, easdem habent.
QUARE. Haec res plures maximis alligavit erroribus, ut emendandum crederent hunc locum hoc modo: quaecumque subiecti differentiae fuerint, eaedem erunt etiam praedicati. Putabant enim quod sicut de divisivis differentiis superius egerat, ita hic quoque faceret. Quod si esset, falsum videbatur, quod dicitur, ut videlicet, quaecumque divisivae essent superioris, essent etiam inferioris generis, Ideoque transferebant sic: quaecumque sunt subiecti, et praedicati. Sed non est necesse, quia hic transfert se Aristoteles ad constitutivas differentias, ut videlicet non solum divisivarum differentiarum naturam tradat, verum etiam constitutivarum. Illatio fit a causa ex eodem quod ait superiora de inferioribus praedicari. Idem enim causa est, ut quae sunt divisivae inferioris, sint etiam superioris et quae sunt constitutivae superioris, sint inferioris. Nota quod ait Boethius in Commento, cum post constitutivas differentias de divisivis loqueretur dicens:

Sunt autem aliae quae ipsae quidem nihil complent nec ullam speciem reddunt sed genus tantum dividunt, ut rationale et irrationale.

Quod ita est intelligendum, quod in quantum divisivae dicuntur, nihil constituunt, sed tantum dividunt, quippe nullius sunt constitutivae, cuius sunt divisivae.

LI 2.04

Latin English
EORUM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR SINGULUM AUT SUBSTANTIAM SIGNIFICAT AUT QUANTITATEM AUT QUALITATEM AUT AD ALIQUID AUT UBI AUT QUANDO AUT SITUM AUT HABITUM AUT FACERE AUT PATI.
EORUM QUAE SECUNDUM. Haec subdivisio est illius subdivisionis quam superius primam posuit per complexum et incomplexum. Quia hic de incomplexis tantum intenditur, hoc opere incomplexas voces 136 subdividit secundum decem rerum naturas subiectarum decem nominibus, de quibus intendit. Et quidem hanc divisionem convenienter ante praedicamenta reservavit ultimam, ut facta annumeratione secundum significationes decem generum quae praedicamenta appellat, statim ipsa praedicamenta disponeret. In hac autem divisione praecipue utilitatem operis aperit. Ubi enim ostendit quamlibet dictionem cuiuscumque rei designativam aut substantiam significare etc., ostendit in his decem nominibus rem cuiuscumque nominis esse inclusam ideoque se aperiendo significationes horum nominum decem naturas rerum quibuslibet vocibus subiectarum aperire.
Nota quod si ad praedicata respicias in hac divisione, non est per opposita; plura enim sunt nomina quae res diversorum praedicamentorum significant. Si vero ad determinationes, in quibus est vis divisionis, id est ad substantiam, quantitatem etc., per opposita fit. Sic quoque et in divisione vocis contingit, veluti cum dicitur: canis significat latrabile animal etc. Significare namque hoc et hoc non sunt opposita, sed res significatae. Quia vero praedicata opposita non sunt, proprie divisionis verba non ponit sed categoricam facit habentem disiunctivam determinationem dicens: omne incomplexum SIGNIFICAT VEL SUBSTANTIAM etc. Ibi enim bene disiunctio ponitur, ubi est vis oppositionis et divisionis.
Quaeritur autem de incomplexis non-existentia significantibus, ut chimaera, hircocervus, utrum in hac divisione cadant. Et sunt, qui hoc velint, qui quidem substantiam tam in designatione verae quam fictae substantiae dicunt hic accipi. Sed iam profecto non erit substantia nomen generalissimum, cum excedat significationem entis, cui omnia generalissima universaliter supponi omnium auctoritas voluit, unde etiam ens genus omnium videbatur.
Dicamus itaque, quod cum ait: EORUM QUAE DICUNTUR, id est vocum, quae ad loquendum et significandum rem aliquam institutae sunt, 'dici' stricte accepit, sicut etiam significare quandoque sumitur. Cum enim significare sit intellectum constituere, intellectus autem modo large sumatur, pro omni scilicet conceptione animi, secundum quod dicitur alius verus, alius falsus, modo stricte pro sanis videlicet tantum conceptionibus, secundum quod omnes intellectus eosdem apud omnes dicimus et Boethius dicit illum non intellexisse qui decipitur, sic etiam significari vel dici secundum acceptiones intellectus large et stricte potest accipi. Si autem hic et in superiori divisione stricte 'dici', id est significare, accipimus, quantum scilicet ad sanam conceptionem, non ad uanam opinionem, dicemus hic nullo modo chimaeram contineri, quod non proprie intellectum constituit sed opinionem.
Unde Boethius in Commento 137 cum ait:

Sine complexione dicuntur quaecumque singulari intellectu et voce proferuntur

ad opinionem removendam intellectum posuit.
EST AUTEM SUBSTANTIA QUIDEM, UT FIGURALITER DICATUR, UT HOMO, EQUUS; QUANTITAS UT BICUBITUM, TRICUBITUM; QUALITAS UT ALBUM; AD ALIQUID UT DUPLUM, MAIUS; UBI VERO UT IN LOCO; QUANDO AUTEM UT HERI; SITUS VERO UT SEDET, IACET; HABERE UT CALCIATUS, ARMATUS; FACERE VERO UT SECARE, URERE; PATI UT SECARI, URI.
EST AUTEM SUBSTANTIA. Hoc verbo 'figuraliter' quo Aristoteles utitur, quid velit, definitum satis non est sed cum exempla de substantiis et caeteris rebus significatis poneret atque hominem et equum tantum ad exemplum substantiae adduceret, ne ideo tantum ipsi substantiae uiderentur, adiecit: UT FIGURALITER DICATUR, hoc est: ut in istis exemplis figures tibi et subintelligas alias quoque res quae similiter substantiae sunt.
Vel si est exemplum non de substantia significata, sed de voce significante substantiam, sic dicemus: est substantia, id est vox significans substantiam, UT HOMO, EQUUS, istae voces, et tunc homo et equus translata sunt ad significandum nomina rerum, et est quaedam figura facta in translatione vocis de re, cuius proprie nomen est, ad se ipsam significandam.
QUANDO, UT HERI, proprietatem praesentem significat, quae innata est rei ex eo quod fuit heri.
SINGULA IGITUR EORUM QUAE DICTA SUNT IPSA QUIDEM SECUNDUM SE IN NULLA AFFIRMATIONE DICUNTUR, HORUM AUTEM AD SE INVICEM COMPLEXIONE AFFIRMATIO FIT.
SINGULA IGITUR. Quandoquidem singula quae dicta sunt, secundum nullam complexionem dicuntur, id est non sunt complexae voces, ergo non sunt affirmatio. A toto.
PER SE, scilicet dicta, quia videlicet cum aliis coniuncta complent affirmationem. Quod statim supponit dicens: SED COMPLEXIONE, id est coniunctione, horum incomplexorum AD INVICEM FIT AFFIRMATIO.
VIDETUR AUTEM OMNIS AFFIRMATIO VEL FALSA ESSE VEL VERA; EORUM AUTEM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR NEQUE VERA NEQUE FALSA SUNT, UT HOMO, ALBUM, CURRIT.
VIDETUR AUTEM. Probat quodam syllogismo, quia nulla incomplexa sunt affirmatio dicens: Omnis affirmatio est vera vel falsa sed incomplexa neque sunt vera neque falsa, quare affirmatio non sunt. Propositionem <et> assumptionem habemus, continuationem extra.
Sed videtur assumptio falsa, quippe 'lego' et 'legis' et 'legitur' impersonale vera vel falsa videntur in sensu, cum tamen singulae non sint voces complexae. Unde fortasse quidam dicent affirmationis nomen in praedicato quoque esse subintelligendum hoc modo: Omnis affirmatio est vel affirmatio vera vel affirmatio falsa, sed incomplexa neque sunt affirmatio vera neque falsa, et tunc erit vera assumptio. Licet enim quaedam incomplexa sensum compleant affirmationis, tamen nec affirmationem nec propositionem dicimus, nisi sit oratio, quam quidem necesse est aliquid significativum extra habere.
Sed opponetur quod cum 'non lego' vel 'non legitur' sit oratio nec non propositio atque etiam negatio, omnis autem negatio teste Aristotele affirmationem habet, quam etiam ut partem quandam in se includit, oportet aliquas affirmationes esse istarum negationum et dicentur quidem affirmationes habere quantum ad sensum. Nam 'lego' est sensu affirmatio, etsi non in voce, quod tantundem valet quantum 'ego lego' et 'curritur' quod 'cursus fit', teste Prisciano.
At vero istud nobis non 138 placet, ut 'lego' umquam sensum propositionis impleat ex vi vocis sed fortasse ex discretione nostra, qui scimus ipsum primae tantum personae copulari. Unde Priscianus quantum ad discretionem nostram superfluere dicit 'ego', si apponatur propter personam, quia tantundem in 'lego' intelligimus quantum si diceretur 'ego lego', non tamen quod 'lego' ex vi suae significationis id totum proponat: 'ego lego' sed quia certum est ipsum sine 'ego' complexionem non facere nec perfectionem sensus habere. Sic autem, si dicerem 'corvus niger' vel 'homo risibilis', superflua additio uideretur quantum ad nostram discretionem, qui scilicet scimus omnes coruos nigros esse vel omnes homines risibiles esse, non quantum ad praecedentium nominum vim, quippe neque homo significationem risibilis tenet neque corvus nigri. Aristoteles tamen in Peri ermenias superfluam additionem non iudicat nisi secundum vim significationis, quando scilicet sensus alicuius vocis adiunctae alteri in quadam parte orationis in praecedenti voce continetur, ut si dicatur 'homo animal, homo bipes'. Quod autem 'lego' hoc totum non dicat: 'ego lego', inde convincitur quod numquam amplius iunctum cum 'ego' orationem faceret. Quis enim orationis sensus esset 'ego lego'?
Praeterea si verba propositionum quoque significationem tenerent, ut non solum formam, verum etiam subiectam substantiam significarent, sumpta non essent, sicut nec 'homo', quod non solum formam, verum etiam substantiam significat, nec magis 'lego' sumptum esset in significatione quam 'ego legens' vel 'ego albus'. Tum videlicet ista in significatione sua non solum formam contineant, verum etiam substantiam, nec si quis dicat: 'ego sum ego albus', formam praedicabit sed substantiam, sicuti si diceret 'homo albus est homo albus'.
Amplius si 'lego' et 'legis' substantiae certam personarum significationem continerent, tertiae vero personae verbum nullam definiret personae substantiam, non esset a toto, si quis diceret, quod ego vivo, quia omnis homo vivit, quippe hic substantiam mei uiventis, ibi vitam tantum copulabit.
Dicimus itaque 'uivo' et 'uivis' et 'uivit' nullam substantiam in sensu continere, sicut nec caetera sumpta sed simpliciter vitam coniungere. Unde nullo modo propositionem etiam in sensu perficiunt. Sunt itaque idem penitus in sententia 'curro' et 'curris' et 'currit', licet diversis constituantur personis, sicut recti casus et obliqui et similiter 'curro' universale sicuti 'currit', quod quidem non esset, si certas definiret personas. Nam 'ego' caeteraque pronomina secundum personarum diversitatem multiplicia sunt; unde nullo modo 'curro' vel 'curris' sensum propositionis per significationem subiectae personae perficiunt, quia nullam ex vi sua determinarent sed 139 fortasse ex nostra discretione, ut diximus. Unde et Aristoteles in Peri ermeniis: Nomen (inquit) et verbum sit dictio sola, quoniam non <est dicere> aliquem significantem sic voce enuntiare… etc.
Sed nec 'curritur' sensum propositionis implet nec habet diversum sensum a caeteris personalibus verbis, unde in ea resolvitur, veluti cum dicitur 'curritur a me, a te, ab illo', id est: 'ego curro, tu curris, ille currit'. Si enim proponeret: 'cursus fit' vel 'cursus est', cursum in essentia significaret, non in adiacentia. Apparet itaque nullum verbum vel vocem aliquam incomplexam sensum propositionis proponere, id est neque affirmare aliquid neque negare, quantum ad vim vocis pertinet. In quibusdam tamen ad discretionem nostram sensus propositionis innuitur, ut in 'curro', 'ego curro', in 'curritur' vel in 'currit' 'aliquid currit'. Scimus enim 'curro' sine 'ego' perfectionem cursus non habere nec 'currit' vel 'curritur' dici posse, nisi aliquid currat. Nulla itaque differentia est in sensu verborum, quae ex eadem sumpta sunt proprietate quantum ad numeros vel tempora vel modos, id est affectus animi. Unde 'curro, curris, currit' vel 'curritur' in nullo differunt secundum sensum.

LI 2.05 DE SUBSTANTIA

Latin English
SUBSTANTIA AUTEM EST, QUAE PROPRIE ET PRINCIPALITER ET MAXIME DICITUR, QUAE NEQUE DE SUBIECTO DICITUR NEQUE IN SUBIECTO EST, UT ALIQUI HOMO VEL ALIQUI EQUUS.
Facta annumeratione incomplexorum per decem praedicamentorum significationes convenienter statim praedicamenta disponit incipiens a praedicamento substantiae, pro eo scilicet quod substantiae naturaliter caeteris rebus priores sunt; ipsae namque omnino in natura substantiae sine aliis rebus subsistere in se possent, aliae vero sine substantiis, in quibus ut in subiecta materia sunt, nullatenus esse ualent.
Modus vero tractandi in hoc praedicamento talis est quod quasi talem fecisset divisionem de nominibus substantiarum quod alia sunt primae substantiae, alia secundae, tractat alternatim primas et secundas modo exsequens proprietates primarum, modo secundarum. Deinde investigat generaliter omnium substantiarum communitates tam in vocibus quam in rebus, donec perveniat ad proprie proprium, per quod maxime queamus substantiam cognoscere.
Et attende quod in hoc praedicamento maxime vocum proprietates aperit, in caeteris vero praecipue rerum naturas ostendit. Nec quidem sine causa hic de vocibus, in aliis de rebus tractat. Nam fortasse substantiarum natura magis est cognita quam accidentium vel caeterarum formarum ideoque minus circa res quae substantiae sunt, immorandum erat. Unde praetermissis rebus maxime voces persequitur et bene tractatum vocum huic praedicamento reservavit, quia scilicet circa substantias magis abundabat nominibus, quippe hic multa genera et 140 species reperiebat et differentias in speciebus substantiae contineri videbat, quas alibi negamus esse, ideoque circa hoc praedicamentum maiorem vocum doctrinam facere poterat.
Sed quoniam hoc nomine substantia in diversis significationibus usurus est, rerum scilicet et vocum, varias eius significationes distinguamus.
Habet autem in rebus duas consuetas significationes, quia modo pro omni essentia sumitur iuxta illud Prisciani:

Significans substantiam cum qualitate

modo pro illis tantum essentiis quae per se subsistunt, nulli scilicet subiectae materiae adhaerentes ut formae eorum. Et in hac quidem secunda significatione acceptum generalissimum est et habet talem descriptionem: substantia est id quod per se subsistit. Per remotionem aliorum praedicamentorum describi potest sic: Substantia est id quod neque est quantitas neque qualitas etc.
Accipitur quoque hoc nomen substantia in designatione nominum tam generalium quam specialium quam singularium, quae scilicet ipsas substantias in essentia significant. Secundum quam quidem tertiam significationem dicturus est quasdam magis esse substantias, quasdam minus et illud quod omnis substantia videtur hoc aliquid significare, quod in primis quidem substantiis indubitabile et verum est. Et in hac quidem ultima significatione sumptum est hoc nomen substantia a substantiali significatione substantiae, secundum scilicet generalem vel specialem statum vel singularem. In qua etiam significatione accipitur in hac divisione: substantia alia prima, alia secunda, hoc est substantiale nomen substantiae aliud est particulare, aliud universale. Ea namque quae particularia sunt, primam et principalem significationem tenent. Quanto enim determinatius rem subiectam nominant, tanto melius et certius eam significant, secundum quod in sequentibus dicturus est species substantiae magis esse substantias quam sua genera, quia scilicet familiarius et determinatius res subiectas appellant. Particularia vero nomina, quae unicam habent significationem, rem omnino certificant atque principalem et digniorem modum nominationis habent, universalia vero secundarium. Unde etiam dicet, quod merito post principales substantias sola aliorum species et genera secundae substantiae dicuntur. Haec enim sola indicant principalem substantiam eorum quae praedicantur, ac si aperte diceret: cum particularia nomina primae dicantur substantiae ex primo et principali modo nominationis, universalia merito dicuntur secundae ex secundario modo nominationis.
Quidam autem hanc divisionem per primas et secundas substantias de rebus primo loco faciunt, hi videlicet qui res principaliter 141 universales esse iudicant, et accipiunt hoc nomen substantia in designatione rerum dicentes res quae substantiae sunt, quasdam universales esse, quasdam singulares, ac si diceretur: homo, id est res quae homo est, alia universalis, alia particularis. Sed profecto nobis res universales esse non placet, quae scilicet de pluribus praedicentur, sicut in expositione Porphyrii monstravimus. Praeterea cum dicitur: 'homo alius universalis, alius singularis,' qualiter bene dicitur, cum idem sit penitus singularis qui est universalis? Sed fortasse dicitur, quod alius et alius non accipiuntur secundum diversitatem substantiae sed secundum modos acceptionis, ut potius <sit> divisio vocis in modos, ac si ita diceretur: res quae homo est, alio modo est universalis, alio singularis. Similiter substantia alio modo dicitur universalis, alio particularis, et est vocis in modos divisio. Sed qualiter etiam divisio possit esse, nescio, quippe universalis substantia secundum eorum sententiam ipsum divisum penitus continet eo quoque modo quo dividitur. Nam eo modo acceptum quo dividitur, universalis est, cum de pluribus praedicetur. Boethius quoque in secundo Peri ermenias primam et secundam substantiam species substantiae dicit, id est inferiora. Sed quomodo prima substantia inferius erit eius de quo universaliter praedicatur? Omnis enim substantia, id est omne individuum substantiae, prima substantia est. Et quomodo secunda substantia in divisione eius ponetur sicut inferius, quod continet eo quoque modo acceptum quo dividitur?
At vero si ad voces hanc divisionem referamus, nulla est absurditas, quippe non omne vocabulum, quod substantiam enuntialiter significat, vel universale est vel particulare. Est autem haec divisio de vocibus intellecta accidentis in accidentia. Nam et substantia nomen vocum sumptum est et universale et particulare ab formis accidentalibus. Si vero in dividentibus substantiae nomen repetatur ut dicatur: 'substantia alia est substantia universalis, alia particularis', irregularis divisio, veluti si dicatur vir alius est vir vigilans, alius vir dormiens. Et attende quod secundum vocis proprietatem bene particulares vocat primas substantias, secundum scilicet digniorem modum significandi, ut determinatum est, universales vero secundas. Si vero ad naturas rerum consideraret, universalia vocabula prima vocare deberet, quae scilicet rem in statu naturaliter priori significant, particularia vero secunda.
Quasi autem hanc divisionem praemisisset nominum substantialium 142 quod alia prima, alia secunda, proprietates singulorum aperit et prius ostendit primas substantias, id est particularia nomina substantiarum, huiusmodi esse quod neque dicuntur de subiecto neque sunt in subiecto, quia scilicet neque sunt universalia nomina de aliis in substantia praedicabilia neque substantialia formarum accidentalium nomina nec ab eis sumpta. Haec autem ostensio proprietatis est, non definitio; non enim haec rationalitas vel hoc rationale vel hoc ens vel hic non-homo hoc habet. Si quis tamen velit definitionem accipere, repetat substantiae nomen dicens: substantia prima est ea substantia quae non dicitur de subiecto, et hoc ad definitionem sufficit.
Quod autem supponitur: NEC EST IN SUBIECTO, de definitione non est sed ad maiorem cognitionem primae substantiae supponitur. Has vero voces particulares tribus hoc loco nominibus appellat eandem penitus significationem tenetibus; tantundem enim in sensu valet prima substantia quantum propria vel principalis vel maxima. Boethius enim in Commento diversas impositionis causas annotat. Proprias enim dicit eas appellare, quia ex cognitione earum secundas colligimus; principales vero quia primo loco accidentia recipiunt; maximas autem, quia maxime supponuntur. Sed quomodo has causas vocibus aptemus, uidendum est. Quomodo enim ex cognitione vocum particularium intelligimus universales voces? Sed hoc est quod sensit, quod res ut discretae, secundum quod significantur particularibus vocibus nostrae se ingerunt cognitioni, qui per sensus res cogniscimus et prius earum intellectum ut <de> discretis habemus, postea ad communem intelligentiarum per abstractionem formarum et abiecta personali discretione ascendimus.
Est itaque universale ex particularibus colligere: praeiacentibus prius intellectibus discretorum ad intellectum conscendere convenientium. Primo etiam loco accidentia in primas substantias veniunt, quia principaliter accidentalia nomina eis copulantur, secundum id scilicet quod magis ad significationem accidentium individua quam universalia pertinent. Audito enim nomine Socratis caluum quendam intelligo nec ex vi tamen vocis proprie sed ex discretione rei. Maxime vero supponuntur tam superioribus suis per praedicationem quam accidentibus per fundationem. Sicut enim res proprie rerum fundamenta dicuntur, ita voces quaedam aliarum secundum rerum significatarum naturam.
Sic lege: SUBSTANTIA QUAE DICITUR, id est PROPRIE profertur etc., id est quae primam et principalem significationem substantiae tenet, est ea vox QUAE NEQUE DICITUR etc., UT ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen alicuius hominis.
SECUNDAE AUTEM SUBSTANTIAE DICUNTUR SPECIES, IN QUIBUS SPECIEBUS ILLAE QUAE PRINCIPALITER SUBSTANTIAE DICUNTUR INSUNT, HAE ET HARUM SPECIERUM GENERA; UT ALIQUIS HOMO IN SPECIE QUIDEM EST IN HOMINE, GENUS VERO SPECIEI ANIMAL EST; SECUNDAE IGITUR SUBSTANTIAE DICUNTUR, UT EST HOMO ATQUE ANIMAL.
Ostensa proprietate primarum ostendit secundas dicens secundas substantias esse species 143 vel genera continentia primas tamquam in sententia sua, et haec quidem definitio potest esse.
UT ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen hominis in hoc nomine homo continetur ut inferius.
SECUNDAE IGITUR. Quandoquidem homo est species continens primam substantiam et animal genus continens primam substantiam, ergo sunt secundae substantiae. A partibus, vel si illud 'ut' similitudinis est, fiet illatio a simili de caeteris secundis hoc modo: Quandoquidem HOMO ET ANIMAL sunt SECUNDAE SUBSTANTIAE, quia sunt species vel genus continentia primas substantias, ERGO alia quae sunt UT HOMO ET ANIMAL.
MANIFESTUM EST AUTEM EX HIS QUAE DICTA SUNT QUONIAM EORUM QUAE DE SUBIECTO DICUNTUR NECESSE EST ET NOMEN ET RATIONEM DE SUBIECTO PRAEDICARI, UT HOMO DE SUBIECTO ALIQUO HOMINE, ET PRAEDICATUR NOMEN; HOMINEM NAMQUE DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABIS.
MANIFESTUM EST AUTEM. Ostensis per descriptionem secundis substantiis ostendit hanc earum proprietatem quod ipsae univoce praedicantur, quod est praedicari nomine et ratione data secundum substantium, ut superius in definitione aequivocorum vel univocorum expositum est. Nec solum hoc secundis substantiis attribuit, verum etiam omnibus quae de subiecto dicuntur, hoc est quae in substantia praedicantur, ut supra quoque exposuimus. Sic lege: MANIFESTUM EST, QUONIAM NOMEN de numero EORUM QUAE DE SUBIECTO DICUNTUR NECESSE EST, id est determinatum est, PRAEDICARI DE ipso SUBIECTO ET etiam RATIONEM, id est definitionem substantiae ipsius nominis.
NOMEN EORUM, id est nomen de numero eorum quae dicuntur de subiecto sicut est illud quod in sequentibus dicuntur: "Secundarum substantiarum species", scilicet species de numero secundarum substantiarum, ac si diceret: quae est secunda substantia.
EX quibus AUTEM sit MANIFESTUM, supponit cum ait: EX HIS QUAE DICTA SUNT superius. Quae vero sint illa, nec ipse Boethius in expositione nec Aristoteles determinat, in serie sed de <his> diversae sunt opiniones. Potest hoc innui ex illa regula quam superius praemisit: 'quando alterum de altero' etc. Ubi enim nomen generis de specie ut de subiecto dicitur et omnia superiora de inferioribus, apparet quoque eorum definitiones, quae cum eis sunt convertibiles, de subiectis ipsis praedicari. Potest etiam inde hoc manifestum esse quod ait superiora de omnibus suis inferioribus praedicari, vel ex hoc etiam quod novissime dixit, primas scilicet substantias in secundis includi. Quae enim continentur ab aliquibus vel eis supponuntur, in eorum quoque definitionibus clauduntur.
RATIO QUOQUE HOMINIS DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABITUR; QUIDAM ENIM HOMO ET HOMO EST.
UT HOMINIS NOMEN, id est hoc nomen homo vel nomen rei quod homo est, de aliquo homine, id est de aliquo particulari nomine hominis.
QUIDAM ENIM HOMO. Probat per naturam rerum praedicationem nominis vel definitionis, ac si ita diceret: Vere homo, hoc 144 nomen, praedicabile est de particulari aliquo nomine hominis et similiter definitio ipsius, quia videlicet res subiecta particulari nomini est res subiecta universali et eius definitioni. Et hoc est: QUIDAM HOMO EST HOMO etc. Locus a causa.
QUARE ET NOMEN ET RATIO PRAEDICABITUR DE SUBIECTO.
QUARE ET NOMEN. Quia hoc nomen et haec ratio, ergo nomen et ratio. A partibus.
Quaeritur quomodo sit verum quod omnes secundae substantiae praedicentur definitione, cum omnes definire nesciamus. Sed tamen omnes, quantum in ipsis est, definitiones habent. Sed rursus quaeritur, quomodo substantia possit habere definitionem substantiae.
EORUM VERO QUAE IN SUBIECTO SUNT IN PLURIMIS QUIDEM NEQUE NOMEN DE SUBIECTO NEQUE RATIO PRAEDICABITUR, IN ALIQUIBUS AUTEM NOMEN QUIDEM NIHIL PROHIBET PRAEDICARI ALIQUANDO DE SUBIECTO, RATIONEM VERO IMPOSSIBILE EST; UT ALBUM, CUM IN SUBIECTO SIT CORPORE, PRAEDICATUR DE SUBIECTO (DICITUR ENIM CORPUS ALBUM), RATIO VERO ALBI NUMQUAM DE CORPORE PRAEDICABITUR.
EORUM VERO. Ostensa hac proprietate secundarum substantiarum quod ipsae praedicantur de primis nomine et ratione substantiae, assignat per hoc differentiam inter eas et accidentia, dicens scilicet omnia quae de subiecto dicuntur, de ipso sic praedicari. Sed quae sunt in subiecto, nequaquam ratione data secundum substantiam praedicantur de ipso subiecto in quo sunt, secundum significationem suam. Nomine tamen quandoque praedicantur de fundamentis, quandoque non. Sed sive nomen de numero eorum quae in subiecto sunt, id est accidentia, vel vocabulum praedicetur de subiecto sive non, ratio substantiae numquam praedicari potest, quippe accidentale vocabulum, cum de fundamento in substantia non praedicetur, sua definitio non poterit esse res substantiae.
Quod Aristoteles ait accidentale vocabulum quandoque praedicari, quandoque non, tribus modis accipi potest. Et prius illud quod Boethius ponit, consideremus.
Dicit autem accidentia quandoque proprio et recto nomine praedicari, ut quia album est in corpore, ut ait Aristoteles, dicitur corpus album, et album, hoc nomen, ita sumptum, quod etiam accipitur quandoque pro ipso substantiali nomine albedinis, tantundem valens quantum albedo, sicuti ibidem: ALBUM, id est albedo, est IN SUBIECTO CORPORE.
Et ita accidens quandoque praedicatur per tale sumptum quod in quadam acceptione accipitur proprie nomen ipsius accidentis. Aliquando vero accidens praedicatur nomine denominativo tantum, ut cum homo grammaticus dicitur; numquam enim hoc nomen grammaticus substantive ponitur pro grammatica. Aliquando vero nullo nomine fit praedicatio, quando scilicet sumptum vocabulum deest ut in virtute. Nam studiosus, quod pro sumpto ponitur, proprie propter virtutem non est inventum sed propter perseuerationem studii, licet eo quandoque pro sumpto virtutis abutamur, ac si virtuosus diceretur, quod numquam in usu fuit. Itaque haec accidentia aliquando recto nomine praedicantur de subiectis, aliquando denominativo tantum, aliquando nullo nomine. Sed quidquid horum sit, ratione substantiae praedicari non possunt, id est definitione 145 eius quod in substantia dicatur de ipsis fundamentis sed sicut Boethius dicit accidentia quandoque non praedicari nomine, quia scilicet nomini deest impositio, ita etiam secundum sententiam rationalem possumus dicere illas res universales quas de subiecto concedunt non praedicari nomine, quia saepe multis speciebus vel generibus desunt nomina.
Potest sic quoque accipi, quod ait nomen modo praedicari, modo non. Nam cum tam substantiale nomen accidentis quam sumptum sit accidentale, tam scilicet albedo quam album, sumptum tamen praedicatur de subiecto, non substantivum, quia corpus album dicitur, non albedo.
Potest etiam de sumptis accipi quantum ad subsistentes substantias. Nam aliquando sumpta nomina accidentium de substantiis praedicantur, aliquando non. Si enim tale est accidens quod substantiae per se insit, ut albedo homini, a quo non solum sustentatur, verum etiam per se ei inest atque ipsum proprie informt, sumptum albedine de homine praedicabitur. Si vero tale est, ut alio accidenti mediante insit sicut claritas vel fortasse contrarietas quae mediante albedine insunt, eorum sumpta non necesse est praedicari de substantia, sustentatione enim sumptum vocabulum secundum informationem rei simpliciter praedicatur, non secundum sustentationem. Unde albedo contraria dicitur secundum hoc quod informatur contrarietate, non corpus contrarium vocatur, quod contrarietate non informatur, licet eam quoque una cum albedine sustentet. Informari autem aliquo accidente subiecta materia non potest, nisi ipsum per se habeat non alio accidenti mediante.
Sic iunge et lege: ea quae de subiecto dicuntur, PRAEDICANTUR DE SUBIECTO ipso nomine et ratione substantiae sed ea quae in subiecto sunt, de eo in quo sunt ut in subiecto, non ita praedicantur, et hoc est: nomen de numero eorum nominum quae accidentalia sunt, quandoque praedicatur, quandoque non, ut expositum est tribus modis, ratio vero substantiae, quae sit scilicet illius nominis, praedicari non potest.
Potest etiam sic dici: nomen EORUM QUAE SUNT IN SUBIECTO, id est designativum rerum quae in subiecto sunt, UT ALBUM, hoc nomen scilicet, CUM SIT in CORPORE ut IN SUBIECTO, hoc est significet rem fundatam in corpore, praedicabile est DE subiecto CORPORE.
DICITUR ENIM. Vere est praedicabile, quia nos ipsum pronuntiamus. Ab effectu vel a causa.
Potest etiam sic dici, ut nuncupativum verbum in substantivum resolvatur ita: CORPUS DICITUR ALBUM, hoc est: est album.
RATIO VERO ALBI, id est definitio substantiae, quae sit huius nominis quod est album, numquam de corpore praedicatur.
ALIA VERO OMNIA AUT DE SUBIECTIS DICUNTUR PRINCIPALIBUS SUBSTANTIIS AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT.
ALIA VERO. Hic ad proprietates primarum substantiarum redit et hanc eorum proprietatem ostendit, quia ipsae sunt subiectae omnibus aliis nominibus sive his quae de 146 subiecto dicuntur sive his quae in subiecto sunt. In subiecto sunt, inquam, sive per praedicationem tantum sive per foundationem. Unde rebus primarum substantiarum peremptis res quoque aliorum nominum necesse esset destrui.
Quod autem ait: OMNIA ALIA, ad vocabula tantum illa respicit quae accepit per 'dici de subiecto vel esse in subiecto', et tria vocum genera hic distinguit, primas scilicet substantias et ea quae de subiecto dicuntur vel ea quae in subiecto sunt, a quibus si separarentur primae substantiae, remanent tantum ea quae dicuntur de subiecto vel quae sunt in subiecto, quibus duobus cum primae substantiae supponantur vel secundum praedicationem substantialem vel secundum sustentationis subiectionem, constat rebus primarum destructis destrui res caeterorum nominum. Et nota quod illud quod de primis substantiis ut de subiectis <praedicatur>, non solum est secunda substantia, verum etiam differentia, licet Boethius in Commento per 'secunda substantia' idem videatur accipere quod per 'dici de primis substantiis ut de subiectis'. Nec est inconveniens si ipse hanc vocem 'secunda substantia' largius quandoque accipiat quam Aristoteles.
Sic iunge et lege: Hae praedictae proprietates sunt secundarum substantiarum sed istae sunt primarum, quod videlicet primae substantiae caeteris omnibus tam videlicet his quae dicuntur de subiecto quam his quae sunt in subiecto, aliquo modo supponuntur. Et hoc est: OMNIA ALIA a primis SUBSTANTIIS vocabula, quae scilicet superius accepta sunt, AUT DE SUBIECTIS etc. Hoc autem manifestum est ex exemplis singulis superius appositis.
HOC AUTEM MANIFESTUM EST EX HIS QUAE PER SINGULA PROPONENTUR; UT ANIMAL DE HOMINE PRAEDICATUR, ERGO ET DE ALIQUO HOMINE ANIMAL PRAEDICATUR; NAM SI DE NULLO ALIQUORUM HOMINUM, NEC OMNINO DE HOMINE.
UT ANIMAL. Exemplum est de his quae dicuntur de primis substantiis ut de subiectis, ut animal de hoc homine <nomine> ac voce in substantia praedicatur. Magis autem genus ponere voluit quam speciem, quia minus genus de individuo praedicari videtur quam species, quae est proxima, ideoque mediante specie praedicationem generis individuo adaptat, dicens scilicet 'animal' hoc nomen praedicabile esse de hoc nomine quod est homo.
ERGO ET DE ALIQUO HOMINE, id est de particulari nomine alicuius. Locus a parte. Quod enim de individuo in substantia praedicatur, aliud est tale quod de specie praedicatur in substantia, aliud est ipsa species.
NAM SI. Confirmat argumentationem quam fecit, hanc quod quia praedicatur de homine in substantia, praedicatur de aliquo eius individuo, ac si ita diceret: quia omne quod praedicatur de homine, et de aliquo eius individuo. A causa.
Cum autem hanc propositionem deberet ponere, ponit eius conversam per contra positionem, hanc scilicet: quidquid de nullo individuo hominis praedicatur, non praedicatur de homine, quae licet ponatur hypothetica in voce, tamen categorica in sensu est.
RURSUS COLOR IN CORPORE EST; ERGO ET IN ALIQUO CORPORE.
RURSUS 147 COLOR. Postquam exemplificavit de his nominibus quae dicuntur de primis substantiis ut de subiectis, exemplificat de his quae sunt in primis substantiis ut in subiectis. Sed quia esse in subiecto proprie rerum est, transfert se ad res dicens, quia color est in corpore ut in subiecto, ERGO IN ALIQUO CORPORE, id est vel in hoc vel in illo fundatur. Locus a diverso vel a pari.
NAM SI NON IN ALIQUO SINGULORUM, NEC OMNINO IN CORPORE.
NAM SI NON. Confirmat hanc argumentationem, scilicet quod quia in corpore fundatur, in hoc vel in illo fundatur, ac si diceret: quia omne quod fundatur in corpore, fundatur in hoc vel in illo. A causa.
Pro hac autem propositione ponit eius conversam per contrapositionem, ac si diceret: quia quicquid non fundatur in hoc vel in illo corpore, non fundatur in corpore. Et hoc est: NAM SI NON aliquid est IN ALIQUO SINGULORUM etc.
Nota quod ex hoc loco talis habetur regula, quod quicquid fundatur in secundis substantiis, fundatur in primis, id est quicquid fundatur in re secundae substantiae, fundatur in re alicuius primae substantiae illius. Nam quicquid fundatur in re huius nominis quod est homo, fundatur in re aliqua particularium nominum hominis, ac si diceret: quicquid est in homine, est vel in hoc vel in illo. Et attende quod ubique secundas substantias cum primis iungit, sive ostendat suppositionem primarum per praedicationem sive per fundationem. Quod ideo quidem facit, ut patenter ostendat non alias res esse quae universalibus nominibus appellantur quam quae singularibus.
QUARE ALIA OMNIA AUT DE SUBIECTIS PRINCIPALIBUS SUBSTANTIIS DICUNTUR AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT.
QUARE ALIA OMNIA. A partibus infert secundum proposita exempla sic: Quandoquidem animal de primis substantiis dicitur ut de subiectis, in quo apparet etiam de aliis, et color est in primis substantiis ut in subiectis et similiter alia accidentia, ergo OMNIA ALIA a primis SUBSTANTIIS, quae scilicet proposita sunt, AUT DE SUBIECTIS etc.
NON ERGO EXISTENTIBUS SUBSTANTIIS, IMPOSSIBILE EST ESSE ALIQUID ALIORUM.
NON ERGO. Infert a causa sic: Quandoquidem alia nomina sic se habent ad primas substantias, quod dicuntur de eis ut de subiectis vel sunt in eis ut in subiectis, ergo non est possibile res caeterorum nominum existere non existentibus rebus primarum substantiarum. Et videtur possibile secundum actum removeri, non secundum naturam, ac si ita diceremus: numquam continget illas res existere non existentibus istis. Nam fortasse grammatica quae in hac anima est, alteri similiter inesse posset, ita tamen ut numquam prius isti animae infuisset. At vero non est possibile res secundarum substantiarum esse ita, quod non sit res primarum, quia scilicet non est possibile rem quae est homo, existere ita, quod nullus istorum existat, quippe res huius nominis homo eaedem penitus sunt cum rebus particularium nominum. Si quis itaque dicat:

Possibile est hominem esse ita quod non sit aliquis istorum qui modo sunt

atque affirmativam intelligat, falsum est. Si vero negativam intelligeret consequens, ac si ita diceret: non hoc quod homo existit, exigit hunc 148 vel illum esse, verum est.
OMNIA ENIM ALIA AUT DE SUBIECTIS EIS DICUNTUR AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT.
OMNIA ENIM. Submissio est illationis eadem quae fuit a causa. Cum omnia quae in subiecto sunt, sint in primis substantiis ut in subiectis, quomodo dicunt quidam opinabilitatem quam vere esse concedunt, fundari in chimaera quam non esse concedunt omnino? Si enim omnino chimaera non est, substantia non est.
SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM MAXIME SUBSTANTIA EST SPECIES QUAM GENUS; PROPINQUIOR ENIM EST PRIMAE SUBSTANTIAE.
SECUNDARUM. Redit iterum ad secundas substantias et ostendit quasdam earum inter se magis et minus esse substantias, quasdam aequaliter esse substantias. Magis enim substantia species est quam genus, ex eo scilicet quod species eius est, quia scilicet determinatius rem subiectam nominat quam generale vocabulum; quanto enim paucioribus convenit, tanto determinatiorem nominationem habet. Species vero specialissimae aequaliter invicem substantiae sunt. Nulla namque earum ex eo quod specialissimae sunt, certiorem significationem alia habet nec ex eo quod species est. Determinavimus, quia si simpliciter negaremus, falsum esset, cum una species plures res quam alia contineret. Plures namque sunt quercus quam laurus.
Sic iunge et lege: in hoc omnes secundae substantiae conveniunt, quod dicuntur de primis substantiis ut de subiectis sed in hoc differunt quod quaedam substantiae sunt magis substantiae aliis, id est determinatiorem nominationem nominationis habentes. Et hic quidem substantia, nomen vocum quod sumptum est, ad comparationem venit.
SPECIES SECUNDARUM SUBSTANTIARUM, id est de numero secundarum substantiarum, EST MAGIS SUBSTANTIA, id est determinatius nominans rem quae substantia est, QUAM suum GENUS.
PROPINQUIOR ENIM. Vere EST MAGIS SUBSTANTIA SPECIES QUAM suum GENUS, quia est propinquior, id est affinior primae substantiae in modo nominationis quam genus. A parte.
Quod enim EST MAGIS SUBSTANTIA QUAM GENUS, aliud est propinquius primae substantiae quam genus, aliud est ipsa prima substantia. In eo autem species est affinior individuo quam genus, quia cum individuum rem ex toto determinate nominet, quia uni soli per se datum est, magis ad significationem eius accedit species quam genus, quae paucioribus convenit.
SI QUIS ENIM ASSIGNET PRIMAM SUBSTANTIAM QUID EST, EVIDENTIUS ET CONVENIENTIUS ASSIGNABIT SPECIEM PROFERENS QUAM GENUS, UT QUENDAM HOMINEM ASSIGNANDO, MANIFESTIUS ASSIGNABIS HOMINEM ASSIGNANDO QUAM ANIMAL; ILLUD QUIDEM PROPRIUM MAGIS ALICUIUS EST HOMINIS, HOC AUTEM COMMUNIUS.
SI QUIS ENIM. Vere affinior est primae substantiae quam genus, quia nos certius rem primae substantiae nominamus per speciem quam per genus. Ab effectu. Et hoc est: SI QUIS ASSIGNET PRIMAM SUBSTANTIAM, id est demonstret rem primae substantiae, QUID SIT etc.
UT QUENDAM HOMINEM, id est rem particularis nominis, proferens hanc vocem 'homo' quam animal.
ET QUARE HOC, supponit, quia illud nomen, scilicet homo, EST MAGIS proprium alicuius hominis, id est convenit eis cum paucioribus, HOC AUTEM, scilicet ANIMAL, COMMUNIUS, quia scilicet convenit et compluribus.
ET CUM ALIQUAM ARBOREM REDDIDERIS, MANIFESTIUS ASSIGNABIS CUM ARBOREM ASSIGNAVERIS QUAM ARBUSTUM.
ET CUM 149 ALIQUAM. Sicut ostendit specialissimam speciem magis esse substantiam quam suum genus, ita etiam ostendit subalternam.
REDDIDERIS ALIQUAM, id est significaveris appellans illam aliquo nomine suo, MANIFESTIUS APPELLABIS, id est certius nominabis.
AMPLIUS PRINCIPALES SUBSTANTIAE, EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIECTAE SINT ET ALIA OMNIA DE HIS PRAEDICENTUR, AUT IN EIS SUNT, IDEO MAXIME DICUNTUR SUBSTANTIAE.
Illud amplius quod ostendit, scilicet quod species est magis substantia quam genus, alio modo confirmat, per hanc scilicet maiorem similitudinem quam habent cum primis substantiis quam genera, quod cum primae substantiae maxime sint suppositae atque ex eo dicantur maxime substantiae et similiter species magis sint suppositae quam genera, magis sunt in suppositione similes primis substantiis quam genera. Et ex hac quoque maiori similitudine magis substantiae debent dici. Et hoc est quod ait: AMPLIUS, id est adhuc idem ostendo alia via, quod scilicet species magis est substantia quam genus.
PRINCIPALES SUBSTANTIAE EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIECTAE sunt, sive per praedicationem sive per fundationem etc.
SICUT AUTEM PRINCIPALES SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, SIC ET SPECIES AD GENUS SE HABET.
SICUT AUTEM. Hic adaptat similitudinem specierum ad primas substantias, in eo scilicet quod sicuti primae substantiae maxime sunt suppositae, ita species magis quam genera sunt suppositae, quia cum ipsae quoque species generibus per praedicationem supponantur, genera ei non submittuntur eodem modo.
SUBIACET ENIM SPECIES GENERI; GENERA NAMQUE DE SPECIEBUS PRAEDICANTUR, SPECIES AUTEM DE GENERIBUS NON CONVERTUNTUR.
SUBIACET ENIM. Vere species eodem modo se habet ad genus, quia haec eodem modo quod SUBIACET, id est supponitur, GENERI. Et vere supponitur, quia per praedicationem. A parte. Quod a relativis ostendit dicens: GENERA NAMQUE, SPECIES AUTEM, ut scilicet de genere praedicentur ut de contentis.
QUARE ET EX HIS SPECIES GENERE MAGIS SUBSTANTIA EST.
QUARE ET EX HIS. Quandoquidem species magis conveniunt in suppositione cum primis substantiis quam genera, ergo apparet ex his quae novissime diximus etc. A causa. Quod enim ita est, causa est, quare illud iudicetur.
IPSARUM VERO SPECIERUM QUAECUMQUE NON SUNT GENERA, NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERIUS SUBSTANTIA EST; NIHIL ENIM FAMILIARIUS ASSIGNABIS DE ALIQUO HOMINE HOMINEM ASSIGNANDO QUAM DE ALIQUO EQUO EQUUM.
IPSARUM VERO. Postquam ostendit de secundis substantiis, quae magis vel minus substantiae sint, ostendit quae aequaliter substantiae sint, scilicet species specialissimae, ita videlicet quod altera eorum ex eo quod species sunt, non determinatius rem subiectam nominat quam altera. Quod ostendit in partibus dicens: NIHIL ENIM, id est non certius nominabit aliquem hominem enuntiando hoc nomen homo quam aliquem equum enuntiando equum.
SIMILITER AUTEM ET PRINCIPALIUM SUBSTANTIARUM NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERIUS SUBSTANTIA EST; NIHIL ENIM MAGIS ALIQUI HOMO SUBSTANTIA EST QUAM ALIQUI BOS.
SIMILITER AUTEM. Sicut species specialissimas inter se comparatas ostendit aequaliter esse substantias, <ita etiam principales substantias,> cum videlicet singularem rem suam secundum personalem discretionem certificent, licet plura quandoque determinet una quam alia; nam hic homo plures innuit formas quam hoc animal vel hoc corpus nec istud etiam ex natura primae substantiae contingit, quia scilicet haec plures formas quam illa determinat. 150
MERITO AUTEM POST PRINCIPALES SUBSTANTIAS SOLA ALIORUM SPECIES ET GENERA SECUNDAE SUBSTANTIAE DICUNTUR; SOLA ENIM HAEC INDICANT PRINCIPALEM SUBSTANTIAM EORUM QUAE PRAEDICANTUR. ALIQUEM ENIM HOMINEM SI QUIS ASSIGNAVERIT QUID EST, SPECIEM QUIDEM QUAM GENUS ASSIGNANDO FAMILIARIUS DEMONSTRABIT, ET MANIFESTIUS FACIET HOMINEM ASSIGNANDO QUAM ANIMAL.
MERITO AUTEM. Quare genera et species tantum, quae primas substantias continent, dicantur secundae substantiae et non etiam accidentalia vocabula, causam reddit, quia scilicet ista post primas substantias secundam significationem habent et dignius rem subiectam nominant quam accidentalia vocabula. Haec enim in essentia rem appellant et secundum naturam substantiae sunt imposita, accidentalia vero nomina extranea et adventitia proprietate conveniunt.
Sic iunge: Genera tantum et species vocavi secundas substantias respectu primarum, et merito, et quare merito, subiungit causam dicens: HAEC ENIM SOLA de numero eorum quae praedicantur de primis substantiis, INDICANT, id est principaliter significant, rem primae substantiae. Quod ostendit in parte dicens, quod si quis demonstraverit ALIQUEM HOMINEM in essentia suae substantiae, hoc est in QUID EST, convenienter id FACIET ASSIGNANDO, id est enuntiando, SPECIEM sive GENUS. Sed non ita dixit 'convenienter' sed determinatius loquitur dicendo per SPECIEM FAMILARIUS id fieri QUAM per GENUS. In quo etiam de utroque ostendit, quod convenienter id faciant.
ALIORUM VERO QUICQUID ASSIGNAVERIT QUILIBET, ASSIGNABIT EXTRANEE, VELUT ALBUM AUT CURRIT AUT QUODCUMQUE TALIUM REDDENS.
ALIORUM VERO. Secundae substantiae ita in substantia suae essentiae indicant primas, id est res primarum, <ut> enuntient de illis sed caetera nomina quae de primis praedicantur, id non habent. Et hoc est: QUODCUMQUE ALIORUM nominum ASSIGNAVERIT, id est enuntiaverit, QUISLIBET, de primis scilicet substantiis, ASSIGNABIT EXTRANEE, id est enuntiabit non ad substantialem statum essentiae denotandum, sicut est rationale vel album, quae non in essentia rem nominant sed ex qualitate tantum conveniunt, quae scilicet qualitas, quia non est essentia rei, extraneae naturae dictur.
VELUT ALBUM… REDDENS, scilicet ad interrogationem has voces, hoc modo: 'quid agit?' 'currit', 'qualis est?' 'albus'.
ERGO MERITO HAE SOLAE SUBSTANTIAE DICUNTUR.
ERGO MERITO. Infert a parte meriti, quia si hoc merito, dicuntur secundae et merito.
AMPLIUS PRINCIPALES SUBSTANTIAE, EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIACEANT, PROPRIAE SUBSTANTIAE DICUNTUR; SICUT AUTEM PRIMAE SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, ITA SPECIES ET GENERA PRINCIPALIUM SUBSTANTIARUM AD RELIQUA OMNIA SE HABENT.
AMPLIUS. Adhuc ostendit alia via, quod recte genera et species dicuntur secundae substantiae post primas, quia videlicet ipsae quoque eodem modo accidentibus supponuntur quo primae substantiae. Sicut enim 'Socrates' hoc nomen subiectum sive fundamentum dicitur huius nominis quod est album, quantum ad significationem, ita homo vel animal, et sicut Socrates albo per praedicationem supponitur, ita etiam homo vel animal. Quia ergo maiorem similitudinem habent cum primis, recte secundae substantiae dicuntur post illas et prius primarum substantiarum proprietatem ponit, quam iam quoque supra posuerat, quae tamen hoc loco 151 non superfluit, quia ad aliud monstrandum inducta est. Nam superius ad hoc inducta fuit, ut per eam ostenderet species magis substantias esse quam genera, hic vero ad hoc, ut ostendat tam species quam genera recte secundas substantias appellari.
Potest tamen haec proprietas diversa videri ab illa quam supra posuit. Ibi enim de suppositione egit tam secundum praedicationem quam secundum fundationem, dicens scilicet OMNIA ALIA de primis substantiis dici vel in eis esse, non solum comprehendens sumpta accidentium nomina, verum etiam substantiva. Hic vero de subiectione per praedicationem tantum agere videtur, cum supponit: DE HIS ENIM RELIQUA OMNIA PRAEDICANTUR. Sed <si> de subiectione tantum praedicationis agimus, quomodo dicit 'omnibus aliis' nominibus? Quippe formarum nomina substantialia de eis non praedicantur. Sed fortasse tale est quod ait 'omnibus aliis', ac si diceret: nominibus cuiuscumque naturae praedicamenti designativis.
Posita vero proprietate primarum substantiarum adaptat similitudinem secundarum ad primas dicens: SICUT AUTEM PRIMAE SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, in eo scilicet quod eis supponuntur tamquam subiecta etc.
DE HIS ENIM RELIQUA OMNIA PRAEDICANTUR; ALIQUEM ENIM HOMINEM DICES GRAMMATICUM ESSE, ERGO ET HOMINEM ET ANIMAL GRAMMATICUM DICIS; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS.
DE HIS ENIM. Vere supponuntur secundae aliis, per praedicationem scilicet, quia alia praedicantur de secundis. A relativis. Et hoc est: DE HIS ENIM RELIQUA OMNIA PRAEDICANTUR, omnia scilicet quae de primis dicuntur, quippe quaedam sumpta supra diximus de substantiis non praedicari, quae scilicet accidentia aliarum formarum significant. Ut autem innueret id esse intelligendum de his quae de primis praedicantur, ostendit per primas etiam suppositionem secundarum dicens: ALIQUEM HOMINEM dicimus GRAMMATICUM, ERGO HOMINEM. Et hoc est: ALIQUEM ENIM. Locus fit a partibus ita: Vere alia praedicantur de secundis substantiis, quia grammaticum de homine et animali. Et hoc est: tu ALIQUEM DICIS HOMINEM ESSE GRAMMATICUM, quia DICIS ALIQUEM, id est vel hunc vel illum, ESSE GRAMMATICUM.
COMMUNE AUTEM EST OMNI SUBSTANTIAE IN SUBIECTO NON ESSE.
COMMUNE EST. Postquam divisionem substantiarum per primas et secundas exsecutus est, dilignter modo istarum, modo illarum distinguens proprietates, communitates vel proprietates secundarum tam in rebus quam in vocibus incipit aperire, ad maiorem scilicet tam rerum quam vocum cognitionem. Et hanc primam communitatem vocibus substantialibus attribuit, tam primis scilicet substantiis quam secundis, quae est non esse in subiecto.
Et nota quod 'esse in subiecto' duobus modis accipitur sicut hoc nomen accidens. Modo enim nomen est rerum, modo vocum. Quando autem nomen est rerum, omnibus vocibus convenit secundum hoc quod quantitates dicuntur; quando autem nomen est vocum, ex eo scilicet quod designativae sunt accidentalium formarum vel sicut earum nomina substantiva vel 152 sumpta, non omnibus convenit vocibus. Et secundum hanc quidem acceptionem in hac proprietate removetur 'esse in subiecto' a substantiis tam primis quam secundis quam a differentiis; quippe neque Socrates neque homo vel rationalis accidentale est vocabulum, quod satis ostendimus exponentes divisionem illam quadrifariam superius, quo ait: "eorum quae sunt, alia dicuntur de subiecto… etc."
Sic iunge: In supradictis substantiarum nomina substantialia differunt ab invicem, quorum aliae primae sunt substantiae, aliae secundae sed in hoc omnia conveniunt quod nullum est IN SUBIECTO, id est accidentale vocabulum. Quod statim <probat> a partibus substantiarum, id est substantialium nominum, quia scilicet neque primae substantiae neque secundae sunt in subiecto, id est sunt accidentalia vocabula, et primum de primis ostendit, postea de secundis.
PRINCIPALIS NAMQUE SUBSTANTIA NEQUE DE SUBIECTO DICITUR NEQUE IN SUBIECTO EST; SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM CONSTAT QUIDEM ETIAM SIC QUIA NULLA EST IN SUBIECTO.
PRINCIPALIS, id est prima. Quod autem addit, quod NON DICITUR DE SUBIECTO et postea quod secunda substantia dicitur de subiecto, nihil ad communitatem pertinet sed potius ad differentiam assignandam inter primas et secundas substantias.
HOMO ENIM SECUNDUM SUBIECTUM QUIDEM ALICUIUS HOMINIS EST, IN SUBIECTO AUTEM NULLO EST; NON ENIM IN ALIQUO HOMINE HOMO EST. SIMILITER AUTEM ET ANIMAL DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR ALICUIUS HOMINIS, NON EST AUTEM ANIMAL IN ALIQUO HOMINE.
HOMO ENIM. Vere secunda substantia non est IN SUBIECTO, quia nec ea quae species nec quae genus est. A partibus. Et de specie per hominem, de genere ostendit per animal.
HOMO ENIM. Vere homo non est accidentale vocabulum, quia non est accidentale vel <in> his rebus in quibus sua significatio reperitur, vel in aliis; sed quia de aliis constabat, de illis non ostendit.
AMPLIUS AUTEM EORUM QUAE IN SUBIECTO SUNT NOMEN QUIDEM NIHIL PROHIBET ALIQUANDO PRAEDICARI DE SUBIECTO, RATIONEM VERO IMPOSSIBILE EST. SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM PRAEDICATUR ET RATIO DE SUBIECTO ET NOMEN.
AMPLIUS. Adhuc de secundis substantiis agit ostendens eas non esse in primis substantiis ut in subiectis, secundum scilicet significationem, et hoc modo syllogismum disponit: ea nomina quae secundum significationem sunt in aliquibus ut in subiectis, non praedicantur de illis nomine et ratione substantiae sed secundae substantiae praedicantur de primis nomine et ratione, quare secundae substantiae non sunt in primis ut in subiectis. Propositionem habemus hic: 'eorum quae in subiecto sunt', hoc est nomen de numero accidentalium nominum vel nomen designativum alicuius accidentalis formae.
RATIONEM NAMQUE HOMINIS DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABIS ET ANIMALIS.
RATIONEM NAMQUE. Vere ratio secundarum substantiarum praedicatur de subiecto, quia ratio hominis et animalis. A partibus.
QUARE NON ERIT SUBSTANTIA HORUM QUAE IN SUBIECTO SUNT. NON EST AUTEM HOC SUBSTANTIAE PROPRIUM; SED ET DIFFERENTIA ILLUD EST QUOD IN SUBIECTO NON EST.
QUARE NON ERIT. Ostenso neque primas neque secundas substantias esse in subiecto, ad propositionem communitatis quam substantiis dederat, <redit>. Unde nunc a partibus ipsam communitatem concludit, ac si diceret, quod quia neque prima neque secunda substantia est in subiecto, ergo nulla. Et praecipue ideo ipsam communitatem supponit, ut ostendat eam non esse proprie proprium, cum non solis conveniat subtantiis, id est solis substantialibus nominibus substantiarum, quia etiam differentiis convenit. Haec enim nomina 'rationalis', 'bipes' accidentalia non sunt, quia formam accidentalem 153 non denotant. Et hoc est quod intendit dicens: NON EST AUTEM, id est: 'esse in subiecto' non a solis substantiis removetur.
BIPES ENIM ET GRESSIBILE DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR HOMINE, IN SUBIECTO AUTEM NULLO EST; NON ENIM IN HOMINE EST BIPES NEQUE GRESSIBILE.
BIPES ENIM. Vere non est tantum substantiarum non esse in subiecto, quod est etiam differentiarum. Ab oppositis.
Et hoc est: BIPES ET GRESSIBILE, haec nomina, IN NULLO sunt SUBIECTO quantum ad significationem, quippe non significant accidentalem formam. Quod autem apponit, quod de subiecto dicuntur, id est in substantia praedicantur de hoc nomine 'homo', nihil ad propositionem sed expressius naturam differentiarum determinat, quas et dici de subiecto et non esse in subiecto demonstrat, in quo et a primis et ab accidentibus dividuntur et cum secundis substantiis uniuntur.
NON ENIM IN HOMINE. Vere bipes et gressibile non sunt accidentalia vocabula, quia formae quas significant, non sunt accidentales. A causa. Quod autem non sint accidentales, ostendit per hominem, cui magis accidentales videntur, quia in eo sunt, quam caeteris rebus, in quibus non sunt. Et hoc est: NON sunt IN HOMINE, ut scilicet IN SUBIECTO, BIPES ET GRESSIBILE.
RATIO QUOQUE DIFFERENTIAE DE EO DICETUR DE QUOCUMQUE IPSA DIFFERENTIA PRAEDICATUR, VELUT SI GRESSIBILE DE HOMINE DICITUR, ET RATIO GRESSIBILIS DE HOMINE PRAEDICATUR; EST ENIM HOMO GRESSIBILE.
RATIO QUOQUE. Duo dixit de differentiis, quod dicuntur de speciebus ut de subiecto et quod in nullo sunt subiecto. Quod autem in nullo sint subiecto, iam probavit per partes. Nunc illud ostendit quod dicuntur de speciebus ut de subiecto, quia scilicet cum ratione substantiae de ipsis praedicantur. Et hoc est: RATIO QUOQUE, id est non tantum nomen DIFFERENTIAE, verum etiam ratio substantiae eius.
DE QUOCUMQUE. Sed videtur falsum, quia si dicamus:

Hoc animal est rationale vel potens uti ratione

non videtur in substantia praedicari. Sed licet de hoc animali rationale non praedicetur in substantia, quippe eius sensus non continetur in subiecto nomine, tamen definitio rationalis quae substantialis <est>, de hoc animali praedicatur.
VELUT SI, id est cum, GRESSIBILE.
EST ENIM. Vere GRESSIBILE, hoc nomen, de hoc nomine HOMO praedicabile est, quia res ipsa quae homo est, EST GRESSIBILIS. A causa.
Notandum vero quod quidam suprapositam communitatem substantiae, quam et substantiis et differentiis assignat easque per hoc ab accidentibus separat, in rebus hoc loco, non in vocibus accipiunt et cum velint res ipsas quae differentiae sunt, fundari in genere, non in speciebus, differentias tamen in subiecto non esse dicunt non simpliciter et ex toto sed ex respectu quo differentiae sunt substantiales, id est respectu specierum, quas constituunt, quibus sunt substantiales.
Sed ad haec dico quod si differentiis omnino subiectum non aufert, non ostendit eas sub communitate substantiarum quam dederat, includi. Cum enim dixerat substantias non esse in subiecto, concedunt hominem in nullo penitus subiecto esse. Quod si ostendit non 154 esse proprium substantiarum, quia differentiae est, mentitur, quia simpliciter dici non potest differentias in nullo penitus esse subiecto, sicut substantiis assignaverat, et insuper falsum est quod non sit proprium substantiarum, quia secundum eorum sententiam nulla est res praeter substantiam, quae omnino subiecto careat.
Dicunt tamen quod differentiae omnino subiecto carent, in quantum sunt differentiae scilicet substantiales. Sed illud 'in quantum' duobus modis accipi potest. Si enim indicatur, quod id quod sunt differentiae substantiales, aufert eis ex toto subiectum nec ullo modo permittit eas esse in subiecto, falsum est, quia simul et differentiae sunt speciebus et accidentia conceduntur generibus. Si vero dicatur negatione praeposita, quod non in quantum sunt differentiae, sunt in subiecto, hoc est non sunt in illis ut in subiectis quibus sunt substantiales, verum est quidem sed nihil ad communitatem substantiae. Ibi enim subiectum omne removebatur, hic non omne sed tantum dicuntur non esse in speciebus ut in subiectis rebus; <ibi> dicebatur, quod substantiae nullum penitus fundamentum habent, hic dicit, quod differentiae non habent subiectas species quas constituunt.
Unde nulla convenientia monstratur inter subtantias et differentias per generalem et non generalem remotionem magis, quam si diceretur homo et albedo in eo convenire quod homo in nullo dicitur subiecto et albedo in nullo est coruo ut in subiecto. Praeterea si negatione praeposita dicamus, quod substantiales differentiae non sunt in subiecto, in quantum sunt substantiales, id totum etiam accidentibus omnibus aptatur. Quae enim nullo modo sunt substantialia, non sunt insubiecto, in quantum sunt substantialia. Ut igitur differentiis quoque communitas substantiarum conveniat, quae scilicet eas etiam ab accidentibus separet, simplex ubique intelligenda est remotio subiecti et nullo modo differentias in subiecto esse concedit, pro eo scilicet quod accidentalem formam non significant.
Illud quoque notandum est quod Boethius in Commento dicit differentiam neque substantiam tantum esse neque accidens sed quoddam ex utroque confectum, id est quod utriusque naturam habet, quod tam in rebus quam in vocibus assignari potest. Res namque ipsa quae rationalitas est, in eo cum rebus quae substantiae sunt, convenit quod non est in subiecto, hoc est non est accidentalis forma quae in substantiam scilicet non promoveat. In eo vero quod forma, est vel qualitas et subiecta materia indiget cui insit, cum accidentalibus formis convenit. Vocibus quoque verba Boethii aptari possunt, quia hoc nomen rationale et cum substantialibus nominibus convenit in eo quod non est accidentale et de subiecto dicitur, in eo vero cum 155 accidentalibus quod formam significat. Quod autem ait eundem calorem aquae accidens esse et igni substantialem, 'eundem' secundum nominis identitalem, non rei dixit. Alterius namque naturae est calor qui substantialis elemento est et naturalis, alterius ille qui in elemento accidentalis infertur ex naturali et alterius est significationis calor sive calidus in designatione illius et istius.
NON NOS VERO CONTURBENT SUBSTANTIARUM PARTES QUAE ITA SUNT IN TOTO QUASI IN SUBIECTO SINT NE FORTE COGAMUR NON EAS ESSE SUBSTANTIAS CONFITERI.
NON NOS VERO CONTURBENT. Quia dixit superius: commune est omni substantiae non esse in subiecto, partes vero substantiarum quae etiam substantiae sunt, ita videbantur esse in toto, quasi sint in subiecto, ut manus in corpore humano, ideo perturbaretur aliquis apud se ex superiori dicto Aristotelis et ex opinione sua ideoque Aristoteles hanc perturbationem removet dicens: NON NOS VERO CONTURBENT etc.
Et nota quod superius suprapositam communitatem vocibus attribuebamus gratia quidem significationis, hic vero 'esse in subiecto' rebus aufert, per quas vocibus convenire videbatur. Si enim ala vel manus, res ipsae, in subiecto essent, profecto haec nomina 'ala' vel 'manus', quae secundae sunt substantiae, in subiecto essent gratia significationis.
NE FORTE. Ideo inquit: NON CONTURBENT NOS, NE FORTE COGAMUR CONFITERI EAS, scilicet partes, NON ESSE SUBSTANTIAS; quod quidem esset, si confiteremur eas esse in subiecto.
NON ENIM SIC QUAE IN SUBIECTO SUNT DICUNTUR QUAE TAMQUAM PARTES INSUNT IN ALIQUO.
NON ENIM. Reddit causam quare partes substantiarum NON debent NOS CONTURBARE, quia scilicet, quaecumque sunt IN ALIQUO TAMQUAM PARTES, non sunt in eo ut in subiecto. Quod ostendit superius cum ait: 'in subiecto esse dico' etc.
INEST AUTEM SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS AB HIS OMNIA UNIVOCE PRAEDICARI.
INEST AUTEM. Post illam communitatem 'non esse in subiecto' quam dedit substantiis omnibus et differentiis, aliam adnectit, quae est 'praedicari univoce', id est nomine et ratione substantiae, quae secundis substantitis et differentiis convenit.
Sic iunge: Non solum substantiis et differentiis commune est non esse in subiecto, verum etiam INEST, id est convenit, SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS OMNIA praedicata ex his, id est omnia praedicabilia de numero substantiarum vel differentiarum, PRAEDICARI UNIVOCE. Praedicata autem determinamus propter particularia, quae praedicari non habent, quod subintelligendum esse ipse quoque statim indicat subdens: QUAE AB HIS praedicata SUNT, id est de numero horum praedicabilia. Et quare hoc etiam determinet, supponit causam, cum ait, quod nulla est praedicatio a principali substantia, quia scilicet nullum habet inferius de quo praedicetur.
OMNIA ENIM QUAE AB HIS SUNT PRAEDICAMENTA AUT DE INDIVIDUIS PRAEDICANTUR AUT DE SPECIEBUS.
OMNIA ENIM. Probat quod omnes substantiae praedicabiles, scilicet universales, et omnes differentiae praedicantur univoce, et talem syllogismum disponit: Omnes universales differentiae vel substantiae praedicantur de diversis tantum individuis vel etiam diversis 156 speciebus sed et illae substantiae vel differentiae quae praedicantur de primis individuis et quae praedicantur de diversis speciebus, praedicantur univoce. Quare omnes universales substantiae et differentiae praedicantur univoce. Propositionem vero huius syllogismi habemus his: OMNIA ENIM, assumptionem vero ibi: 'Secundis substantiis. Rationem quoque. De differentiis autem similiter', conclusionem vero de utrisque communiter ibi supponet: QUARE OMNIA.
Sic lege: OMNIA praedicata AB HIS, id est praedicabilia de numero subtantiarum vel differentiarum, et PRAEDICANTUR DE INDIVIDUIS tantum, id est non de diversis speciebus, vel etiam DE diversis SPECIEBUS.
A PRINCIPALI NAMQUE SUBSTANTIA NULLA EST PRAEDICATIO (DE NULLO ENIM SUBIECTO DICITUR).
Et quare determinavit praedicata, causam reddit, propter scilicet particulares substantias, quae non praedicantur scilicet de inferiori. Et hoc est: A PRIMA QUIDEM SUBSTANTIA NON EST PRAEDICATIO, hoc est prima substantia de nullo praedicatur. Quod ostendit a descriptione 'praedicari', quod accipit dicens: DE NULLO ENIM.
SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM SPECIES QUIDEM DE INDIVIDUO PRAEDICATUR, GENUS AUTEM ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO.
SECUNDARUM VERO. Antequam assumat de propositione, ponit exempla quaedam de illa, ostendens scilicet quae substantiae praedicentur de individuis tantum diversis, quae de diversis quoque speciebus. Et hoc est: species specialissima de numero SECUNDARUM etc.
SIMILITER AUTEM ET DIFFERENTIAE ET DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS PRAEDICANTUR.
SIMILITER AUTEM. Contingit in differentiis sicut in secundis substantiis, quod videlicet quaedam differentiae praedicantur de individuis tantum et non scilicet diversis speciebus, quaedam etiam de diversis speciebus.
RATIONEM QUOQUE SUSCIPIUNT PRIMAE SUBSTANTIAE SPECIERUM ET GENERUM, ET SPECIES GENERIS.
RATIONEM QUOQUE. Hic assumit et prius de secundis substantiis docet, quod univoce praedicantur tam de speciebus scilicet praedicantur quam de individuis quam de generibus. Cum autem deberet ponere 'univoce', ponit aequipollens, scilicet 'praedicari nomine et ratione', videlicet substantiae, cum ait: PRIMAE SUBSTANTIAE SUSCIPIUNT in praedicatione RATIONEM QUOQUE SPECIERUM etc. Innuit per illud quoque praedicationem specialis nominis vel generalis.
QUAECUMQUE ENIM DE PRAEDICATO DICUNTUR, EADEM ET DE SUBIECTO DICENTUR.
QUAECUMQUE ENIM. Dixit genera etiam praedicari de primis substantiis, quibus tamen proxima non erant. Quod confirmat a toto dicens, quod omnia quae praedicantur de praedicato, et de subiecto. Unde genera cum de speciebus praedicantur, species vero de individuis, oportet et genera de individuis.
SIMILITER AUTEM ET DIFFERENTIARUM RATIONEM SUSCIPIUNT SPECIES ET INDIVIDUA.
SIMILITER AUTEM. Alteram partem assumptionis, quae restabat de differentiis, quod scilicet quemadmodum secundae subtantiae, quae praedicantur vel de individuis vel de speciebus, praedicantur univoce, ita etiam differentiae, <probat> cum ait 'et rationem'. Innuit etiam de nomine.
UNIVOCA AUTEM SUNT QUORUM ET NOMEN COMMUNE ET RATIO EADEM EST.
UNIVOCA AUTEM. Quare <pro> 'praedicari univoce' posuit 'praedicari nomine et ratione', assignat per definitionem univocorum: hoc tantundem valet quantum illud.
QUARE OMNIA QUAE A SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS SUNT UNIVOCE DICUNTUR.
QUARE OMNIA. Hic est conclusio praemissi syllogismi. Supple: 'praedicabilia', quod iam supra determinavit. 157
OMNIS AUTEM SUBSTANTIA VIDETUR HOC ALIQUID SIGNIFICARE.
OMNIS AUTEM SUBSTANTIA. Adversus illam divisionem de nominibus subtantiarum quam fecit, quod scilicet sunt aliae primae substantiae, aliae secundae, oppositionem facit ac dissolvit, ac si ita diceret: Dixi quasdam substantias, id est quaedam substantiarum nomina, universales esse, non particulares. Sed nulla substantia universalis nisi particularis, quia scilicet nullam videtur rem subiectam SIGNIFICARE, nisi ut HOC ALIQUID, id est personaliter discretam ab omnibus aliis rebus, pro eo scilicet quod nulla res est nisi ut discreta.
Et hoc est quod ait: OMNIS SUBTANTIA VIDETUR SIGNIFICARE HOC ALIQUID, id est rem subiectam nominare ut HOC ALIQUID, id est personaliter discretam. Nisi et inde faceremus in modo significandi, non esset falsum, quod videretur, quippe non aliae res nominantur ab universalibus quam a particularibus.
ET IN PRIMIS QUIDEM SUBSTANTIIS INDUBITABILE ET VERUM EST QUONIAM HOC ALIQUID SIGNIFICAT.
ET IN PRIMIS QUIDEM, id est in particularibus nominibus substantiarum, indubitabile est. <Quia> posset esse tamen et falsum, addit: et verum est.
INDIVIDUUM ENIM ET UNUM NUMERO EST QUOD SIGNIFICATUR.
INDIVIDUUM ENIM. Probat a pari, quod significant rem ut hoc aliquid, quia significant eam ut individuum, et quia individuum accipi posset vel propter duritiam vel propter paruitatem, determinat se individuum accipere secundum personalem discretionem, cum supponit: UNUM NUMERO,id est personaliter discretum.
IN SECUNDIS VERO SUBSTANTIIS VIDETUR QUIDEM SIMILITER APPELLATIONIS FIGURA HOC ALIQUID SIGNIFICARE, QUANDO QUIS DIXERIT HOMINEM VEL ANIMAL; NON TAMEN VERUM EST SED MAGIS QUALE ALIQUID SIGNIFICAT
IN SECUNDIS VERO. In primis videtur et est, sed IN SECUNDIS VIDETUR SIMILITER, ut scilicet significent rem subiectam ut personaliter discretam sed non est verum. Et unde videretur similiter, supponit: ex FIGURA APPELLATIONIS, id est ex similitudine nominationis. Similes namque sunt secundae substantiae cum primis in eo quod easdem res quae discretae sunt, nominant sed in modo quidem nominandi differunt, quia primae, in quantum hoc aliquid sunt, nominant eas, id est ut personaliter discretas et ab omnibus differentes, secundae vero easdem appellant ut convenientes.
SED MAGIS. Secundae non significant res suas ut hoc aliquid sed potius ut quale aliquid, quia cum primae substantiae maxime propter discretionem substantiae sint impositae, secundae impositae sunt propter qualitatem substantiae. Licet enim Socrates qualitates easdem determinet quas continent superiora nomina, non tamen propter eas impositum fuit sed propter personalem substantiae discretionem, quam communia nomina non denotabant. Secundum eos tamen qui volunt individua accidentalium quoque formarum continere significationem, similiter propter qualitates individua reperta sunt sicut universalia.
Et attende quod non ait secundas substantias significare quale SIMPLICITER sed adiunxit ALIQUID. Non enim qualitatis tantum significationem tenent, verum etiam certam esentiae naturam designant; non enim 'homo' dicit simpliciter affectum rationalitate vel mortalitate, verum animalis quoque naturam determinat, alioquin sumptum esset vocabulum, non substantivum, nec 'corpus' 158 proponit simpliciter quod corporeum, verum etiam substantiae significationem includit tantundem dicens quantum dicit substantia corporea. Bene ergo et QUALE dixit propter qualitatem et ALIQUID propter essentiae naturam, quia et intellectum constituunt secundae substantiae pertinentem ad statum certum essentiae et pertinentem ad informationem qualitatis.
NEQUE ENIM UNUM EST QUOD SUBIECTUM EST QUEMADMODUM PRIMA SUBSTANTIA SED DE PLURIBUS HOMO DICITUR ET ANIMAL.
NEQUE ENIM. Vere secundae substantiae non significant rem suam ut hoc aliquid, quia res non significatur ab ea ut hoc aliquid. A pari vel quasi a relativis. Et hoc est: NEQUE ENIM eo QUOD SUBIECTUM EST, id est nominatum a secunda substantia, SUBIECTUM ei ut UNUM, et ne 'unum' acciperemus pro convenienti iuxta illud: 'plures homines unus', UNUM dico QUEMADMODUM PRIMA SUBSTANTIA, id est unum personaliter, sicut est primae substantiae, in quantum ab ea significatur.
SED DE PLURIBUS HOMO DICITUR ET ANIMAL, quod scilicet non esset, si rem ut personaliter differentem significarent.
NON AUTEM SIMPLICITER QUALE QUID SIGNIFICAT, QUEMADMODUM ALBUM; NIHIL ENIM ALIUD SIGNIFICAT ALBUM QUAM QUALITATEM.
NON AUTEM SIMPLICITER. Quare dixit QUALE aliQUID et non simpliciter 'quale' determinat, quia scilicet non tantum qualitatis significationem tenent secundae substantiae, verum etiam certum statum secundae continent. At vero ALBUM etiam sumptum, licet substantias vel corpora tantum nominet, non tamen vel naturam substantiae vel naturam corporis determinat nec determinat vel albam substantiam vel album corpus, id est vel sumptam vel affectam albedine vel corpus affectum albedine sed simpliciter dicit affectum albedine, alioquin numquam compararetur nec formam praedicaret sed substantiam. Nec dicitur corpus ALIUD ALBUM etc. Divisio esset per accidentia. Omne itaque sumptum significationis est quantum ad naturam essentiae.
GENUS AUTEM ET SPECIES CIRCA SUBSTANTIAM QUALITATEM DETERMINANT (QUALE ENIM QUANDAM SUBSTANTIAM SIGNIFICAT).
GENUS AUTEM ET SPECIES etc., id est intellectum constituunt concipientem imaginem essentiae affectae qualitate.
QUALEM ENIM. A pari. Non tamen omne genus vel species hoc habet, quia universalia caeterorum praedicamentorum formas volumus determinare nec species eorum differentias habere. Generalissimum quoque, quod est substantia, nullam determinat qualitatem.
PLUS AUTEM IN GENERE QUAM IN SPECIE DETERMINATIO FIT; DICENS ENIM ANIMAL PLUS COMPLECTITUR HIC QUAM HOMINEM.
PLUS AUTEM. Ostendit in eo convenire genera et species quod qualitatem determinant circa substantiam. Modo inter eadem dat differentiam, hanc scilicet quod plura nominantur a GENERE QUAM a SPECIE.
Sic iunge: In hoc conveniunt sed in hoc differunt quod plus fit determinatio in genere quam in specie, id est amplior est nominatio generis quam speciei, quod ostendit in partibus: DICENS ENIM ANIMAL, hoc nomen, plura COMPLECTITUR nominando QUAM proferens HOMINEM.
INEST AUTEM SUBSTANTIIS ET NIHIL ILLIS ESSE CONTRARIUM.
INEST AUTEM. Aliam communitatem substantialium nominum 159 ponit, quod scilicet sunt contraria quantum ad significationem suam, quippe non sunt vel substantialia nomina contrariarum formarum vel sumpta ab eis.
PRIMAE ENIM SUBSTANTIAE QUID ERIT CONTRARIUM? UT ALICUI HOMINI; NIHIL ENIM EST CONTRARIUM; AT VERO NEC HOMINI NEC ANIMALI NIHIL EST CONTRARIUM.
PRIMAE ENIM. Vere nullum substantiale nomen est contrarium in significatione, quia neque prima substantia neque secunda. A partibus.
UT ALICUI HOMINI, id est particulari nomini alicuius hominis.
AT VERO. Non solum primae non sunt contrariae voces, verum etiam secundae, ut hoc nomen 'homo' vel 'animal'.
NON EST AUTEM HOC SUBSTANTIAE PROPRIUM SED ETIAM MULTORUM ALIORUM, UT QUANTITATIS.
NON EST AUTEM. Communitatem ostendit non esse proprie proprium substantialium nominum, quia convenit etiam aliis, ut huic nomini 'bicubito', quod est sumptum vel a cubitatione, quae fortasse qualitas est, vel a cubita linea.
BICUBITO ENIM NIHIL EST CONTRARIUM, AT VERO NEC DECEM NEC ALICUI TALIUM, NISI QUIS FORTE MULTA PAUCIS DICAT ESSE CONTRARIA, VEL MAGNUM PARVO; DETERMINATORUM VERO NULLUM NULLI EST CONTRARIUM.
BICUBITO ENIM. Vere est aliorum nominum, quia istorum et aliorum similiter significantium quantitates.
NISI FORTE. Dixi nulla talia, quae scilicet significant qualitatem, ESSE CONTRARIA, et bene, quia nulla est in talibus controversia, NISI FORTE in magno et paruo, quae fortasse quibusdam et quantitates significare videntur et contraria esse. Sed quicquid de istis sit, confitetur: dicere possum, quia DETERMINATORUM, id est illorum nominum de quibus determinatum et certum est omnibus, quod significant quantitates, NULLUM NULLI, id est nullum alicui, EST CONTRARIUM. De magno autem et paruo in Quantitate definiet et probabit eam neque contrariam esse neque quantum significare.
VIDETUR AUTEM SUBSTANTIA NON SUSCIPERE MAGIS ET MINUS.
VIDETUR AUTEM. Aliam communitatem ponit substantialium nominum, hanc scilicet quod non comparantur. Sic iunge: Non solum substantialia nomina substantiarum contrarietatem non habent sed nec comparationem suscipiunt.
DICO AUTEM HOC NON QUIA SUBSTANTIA NON EST A SUBSTANTIA MAGIS ET MINUS (HOC ENIM DICTUM EST QUIA EST); SED QUONIAM UNAQUAEQUE SUBSTANTIA HOC IPSUM QUOD EST NON DICITUR MAGIS ET MINUS.
DICO AUTEM HOC. Quia hic dixerat substantialia nomina substantiarum <non> comparari et superius dixerat quaedam eorum magis esse substantias, queda minus, videtur negare, quod superius posuerat; ideo dicit se non esse sibi contrarium, quippe hoc nomen substantia quod comparatur, nomen est vocum, non rerum et sumptum a proprietate quadam, ut supra docuimus, ideoque ipsum comparari licet. Nec est inconveniens sed nomina substantialia substantiarum ipsum nomen suum cum magis et minus recipiunt, licet in se non comparentur. Et hoc est quod ait: DICO AUTEM HOC, scilicet nomina substantialia substantiarum non suscipere magis et minus, NON ita quod una SUBSTANTIA NON SIT MAGIS VEL MINUS substantia AB alia SUBSTANTIA, hoc est non ita quod negem unum nomen substantiale determinatius rem subiectam nominare quam aliud. Et quare id non neget reddit causam, quia id superius confirmavi, hoc est: HOC ENIM DICTUM EST superius, QUIA EST, SED ita dico et intelligo, QUONIAM UNAQUAEQUE SUBSTANTIA, id est unumquodque substantiale 160 nomen substantiae, HOC IPSUM QUOD EST, NON DICITUR MAGIS ET MINUS, hoc est ipsi per se ad ipsum comparandum non potest adiungi magis vel minus, licet nomini eius coniungatur.
UT EST HAEC SUBSTANTIA HOMO, NON EST MAGIS ET MINUS HOMO, NEQUE IPSE NEQUE ALTER AB ALTERO.
UT HAEC SUBSTANTIA homo non est magis homo vel minus. Ex rei namque natura vocabuli comparationem improbat.
NEQUE IPSE NEQUE ALTER AB ALTERO. NON ENIM EST ALTER ALTERO MAGIS HOMO, SICUT EST ALBUM ALTERO MAGIS ALBUM ET BONUM ALTERUM ALTERO MAGIS.
NEQUE IPSE. Duos modos comparationis ab homine removet; comparatur namque vocabulum modo circa diversa etiam eodem tempore, veluti cum dicitur:

Iste est magis albus illo

vel circa eandem personam per successionem temporis hoc modo: magis est hic hodie albus quam heri, atque ideo utrumque comparationis modum ab homine removet dicens: NEQUE idem HOMO MAGIS secundum diversa tempora vel minus homo A SE, id est respectu sui, dicitur neque alterum respectu alterius, sicut e contrario in hoc nomine quod est album.
SED ET IPSUM A SE MAGIS ET MINUS DICITUR, UT CORPUS, CUM ALBUM SIT, MAGIS ALBUM ESSE DICITUR QUAM PRIUS, ET CUM CALIDUM SIT, MAGIS ET MINUS CALIDUM DICITUR.
SED ET IPSUM. Non solum una res dicitur alia magis alba sed etiam eadem respectu sui in diversis temporibus.
SUBSTANTIA VERO NON DICITUR; NIHIL ENIM HOMO MAGIS NUNC HOMO QUAM PRIUS DICITUR, NEQUE ALIORUM QUICQUAM QUAE SUBSTANTIA SUNT.
SUBSTANTIA VERO. Album et bonum et calidum et talia sumpta dicuntur magis et minus sed SUBSTANTIA, hoc est substantiale aliquod substantiae nomen, non dicitur magis vel minus, id est comparatur. Quod statim ostendit in partibus, quia scilicet neque hoc nomen homo, quod habemus ibi: NIHIL HOMO etc., neque aliud, quod est ibi: NEQUE QUICQUAM ALIORUM nominum QUAE SUBSTANTIAE SUNT, id est substantialia nomina substantiarum.
QUAPROPTER NON RECIPIET SUBSTANTIA MAGIS ET MINUS.
QUAPROPTER. De eodem quod iam probaverat a partibus, illationem supponit similiter a partibus eisdem, quia scilicet neque homo neque aliud, ergo nulla substantia. Et convenienter hoc facit consummans scilicet capitulum in eodem in quo incipit.
MAXIME VERO SUBSTANTIAE PROPRIUM VIDETUR ESSE QUOD, CUM IDEM ET UNUM NUMERO SIT, CONTRARIORUM SUSCEPTIBILE EST.
MAXIME AUTEM. Dedit superius substantiis quasdam communitates quarum nulla fuit proprie proprium, vel quia non conveniebant solis <vel> quia non omnibus. Unde nunc assignat illam quae sit proprie proprium, per quam maxime queamus rerum substantialium naturam cognoscere. Nam cum suprapositae communitates vocibus superius sint adscriptae, haec tamen rebus proprie assignatur, quae est huiusmodi, quod scilicet unaquaeque substantia una et eadem numero permanens, hoc est in tota sua personali discretione consistens, diversorum contrariorum in diversis temporibus susceptibilis est, quia eadem personaliter substantia quae modo est alba, potest fieri nigra nec etiam hac personali discretione mutata. Hoc autem proprie proprium dicit, cum et omnibus substantiis et solis inesse affirmat, solis quidem, cum ait: ET IN ALIIS QUIDEM NON HABEBIT QUISQUAM etc.
Sed praeter illud quod de ratione intellectus opponit, videtur hoc multo convenientius in multis aliis quae substantiae non sunt, reperiri. Eadem namque albedo et claritatem et obscuritatem suscipere videtur diversis temporibus. 161
Sed dicitur a quibusdam quod susceptibilis dicitur substantia quantum ad sustentationem, non quantum ad informationem. Albedo vero nec aliqua forma sustentare non habet. Unde Boethius in Topicis:Albedo (inquit) nullis accidentibus subiecta est.
Sed opponitur quod si in proprietate substantiae 'susceptibilis' sumitur quantum ad sustentationem, pro nihilo Aristoteles in sequentibus ad exclusionem orationis vel intellectus apponit: "secundum sui mutationem". Et dicunt hanc denominationem non ideo apponi, quod sit necessaria, ut orationem vel intellectum caeteraque quae substantiae non sunt, excludat; quippe iam omnia per SUSCEPTIBILE sunt exclusa sed potius ut satisfaciat importunitati adversarii, qui quidem aliter non adquiesceret, nisi aliquem modum suscipiendi diversum assignaret istis quam substantiis. Quam etiam importunitatem satis innuere videtur dicens: "Nisi quis forsitan instet dicens"; instare enim importunorum proprie videtur dici. Similiter cum replicat frequenter: "Sed et si quis hoc suscipiat", importunitatem insinuare videtur.
Quod itaque apponit: "secundum sui mutationem", non est necessarium, ut orationem vel intellectum caeteraque excludat sed potius, ut satisfaciat. Nam in eo quod ait: 'unum numero' vel quod apposuit: 'contrariorum' iam erat exclusa oratio vel intellectus, quippe oratio, quae profertur sedente Socrate et quae profertur eo stante, non est eadem numero, similiter nec intellectus, qui tunc et tunc haberetur, idem est essentialiter sed magis secundum hominum acceptionem haec identitas consideratur. Verum quoque et falsum, quae orationi conveniunt, contraria non sunt, quia eadem simul et verum significat et falsum sicut multiplices propositiones; sed quia pro contrariis reputabantur, sic de istis quasi de contrariis opposuit.
Praeterea et cum hic de oratione quantitativa agat, non de substantiali–quippe substantiali quoque convenire debet haec proprietas, quia aliter non conveniret omni substantiae nec ulla esset oppositio, nisi de alia re quam de substantia opponeret–quod ait quantitativam veram esse vel falsam, magis opinionem sequi videtur quam rei veritatem. Quippe quantitas ipsa neque sonare videur neque audiri neque significare sed aer tantum cui ipsa adiacet, nisi forte quis in eo quantitatem significare dicat quod adiacet aeri significanti. Sed cur non similiter color ipsius aeris vel quaelibet ipsius forma significare dicetur.
Cum itaque Aristoteles orationem vel intellectum esse unum 162 numero ponat atque insuper orationem quantitativam esse veram vel falsam ac per hoc contraria suscipere etiam sustentando, opinionem magis quam veritatem insistit et licet secundum rei veritatem ab obiectis Aristoteles sese posset multis modis liberare, magis voluit qualemcumque determinationem ponere, ut satisfaceret, quam veritatem tenendo nihil proficere, nec quidquam ad finem promovere. Simul ergo duo consideravit, ut veritatem rei integre loqueretur bene intelligentibus et insuper aliqua determinatione sese ab imperitis vel importunis liberaret, cum videlicet adiunxit: "secundum sui mutationem". Quod quidem qualiter intelligendum sit, nec ipse Aristoteles nec Boethius satis determinat.
Quidam autem sunt qui sic accipiunt "secundum sui mutationem" ut velint substantias ex propria natura sui variabiles esse et circa contraria quoque permutari ex propria instabilitate. Accidentia vero sic quandoque permutari contingit non ex natura sua sed ex instabilitate substantiae subiectae, ut quod albedo modo clarescit, modo obscuratur, id faciat natura fundamenti, quod facile variatur ex inconstantia propriae naturae. Quam quidem sententiam dicunt Boethium in prologo Arithmeticae innuisse, ubi scilicet accidentibus verum esse adscribit et incommutabile, quantum in ipsis est, nec ipsa variari nisi ex natura substantiae subiectae asserit his verbis:
Quae ipsa quidem natura incorporea sunt et immutabilis substantiae ratione vigentia, participatione vero corporis permutantur et tactu variabilis rei in vertibilem inconstantiam transeunt. Haec igitur quoniam, ut dictum est, naturam immutabilem substantiamque sortita sunt, vere proprieque esse dicuntur. Horum igitur, id est quae proprie sunt proprieque, id est suo nomine, essentiae nominantur, scientiam sapientia profitetur.
His itaque Boethii verbis adhaerentes dicunt accidentia numquam uariari secundum sui mutationem, quia, quantum in se est atque ad naturam eorum pertinet, numquam variarentur sed in se ipsis immutabilia semper permanent et quod moventur, ex natura substantiae contingit, quae ex propria natura inconstans est omnibus accidentibus sese aequaliter, in quantum substantia est, afferens. Variantur itaque substantiae secundum propriam mutationem, quia ex propria earum natura est, quod variantur, accidentia vero non sed magis ex natura subiecta.
Sed etsi hoc verum sit, non multum Aristoteles ideo videtur insinuare. Cum enim orationem vel intellectum dicit permutari gratia alterius rei, videlicet de qua loquimur vel intelligimus, non accipit 163 fundamentum orationis vel intellectus. Haec enim oratio:

Socrates sedet

vel intellectus ipsius, in Socrate, de quo agitur, non fundatur et aeque loquimur de accidentibus sicut de substantiis eaque intelligimus sicut substantias et orationes et intellectus ad accidentia pertinentes. Ita etiam secundum ea permutantur sicut secundum substantias.
Potuimus fortasse convenientius accipere "secundum sui mutationem" ad differentiam accidentium et substantiarum, ut scilicet dicamus substantias posse permutari circa contraria secundum propriam mutationem, ita scilicet quod nihil aliud permutetur. Sic enim hoc corpus circa albedinem vel nigredinem possibile est variari, ut nihil aliud eo necesse sit permutari; sic namque albedinem perdere potest et nigredinem sumere, ut nihil cum eo permutetur. At vero si albedo circa obscuritatem vel claritatem permutetur vel quaelibet forma quocumque modo varietur, necesse est cum ipsa aliud etiam permutari et ipsam et subiectam saltem substantiam. Si enim diversa fiat albedo per hoc quod modo clara est, modo obscura, et diversa fit substantia in eo, quod modo claram albedinem, modo obscuram habet. Quia itaque substantiae sic variari possunt, ut nihil aliud permutetur, formae vero non possunt, bene hoc substantiae habere dicuntur secundum propriam mutationem, ita scilicet quod earum tantum sit mutatio, formae vero bene negantur.
Sic iunge et lege: praedictae communitates quodammodo propria dici possunt, quia earum quaedam, etsi non conveniunt solis substantiis, tamen omnibus, quippe proprium quadrifariam dividitur. Sed hoc maxime proprium, id est proprie proprium, videtur esse substantiae, quod videlicet ipsa eadem permanens in tota personali discretione suae essentiae, est susceptibilis contrariorum, hoc est potest diversis temporibus diversa suscipere contraria.
ET IN ALIIS QUIDEM NULLIUS HABEBIT QUISQUAM QUID PROFERAT QUAECUMQUE NON SUNT SUBSTANTIAE, QUOD CUM SIT UNUM NUMERO SUSCEPTIBILE CONTRARIORUM EST.
IN ALIIS QUIDEM. Ostendit id proprie proprium esse, per hoc scilicet quod monstrat ipsum non solum omnibus, verum etiam solis convenire substantiis.
QUAECUMQUE NON SUNT SUBSTANTIAE, NON HABEBIT QUISQUAM, QUID PROFERAT, hoc est inter res alias nullus reperiret aliquid cui possit aptare.
VELUT COLOR, QUOD EST UNLLM ET IDEM NUMERO, NON ERIT ALBUM ET NIGRUM.
VELUT COLOR. Si album et nigrum sumpta sint ab albedine et nigredine, verum est quidem, quod numquam idem color erit albedo et nigredo, quia corporum tantum est colorari. Sed non videtur habere pondus, cum utrumque aequaliter constet, nullo modo posse inesse colori, ideoque quidam sunt, qui 'album' et 'nigrum' sumunt hic pro 'facere album' et 'facere nigrum', quae convenire coloribus possunt sed non eisdem diversis quoque temporibus.
NEC EADEM ACTIO ET UNA NUMERO ERIT PRAVA ET STUDIOSA; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS QUAE NON SUNT SUBSTANTIAE.
NEC EADEM ACTIO. Hoc falsum videtur, quod eodem quoque tempore eadem actio bona videtur et mala, ut suspensio latronis et bona dicitur esse ei qui iustitiam facit, et mala videtur 164 quantum ad iniquum impatientiae. Nos talem dicimus eandem fortasse secundum diversos utilem esse et inutilem, bonam vero simul et malam esse non concedimus. Bona enim esse tantum res quaelibet dicitur, quae a summo loco approbatur atque eius concordat voluntati, eadem vero actio Deo simul placere et non placere non potest. Sed quod zelo iustitiae fit, solummodo bonum est, etsi quibusdam sit inutile. Fortasse autem cum ait: PRAVA ET STUDIOSA, non accepit bonam et malam sed fieri peruersa intentione et recta, quod nullo modo eidem actioni convenire <potest>.
SUBSTANTIA VERO, CUM UNUM ET IDEM SIT NUMERO, CAPAX CONTRARIORUM EST; UT AVIDAM HOMO, CUM UNUS ET IDEM NUMERO SIT, ALIGUANDO QUIDEM NIGER ALIQUANDO AUTEM FIT ALBUS, ET CALIDUS ET FRIGIDUS, ET PRAVUS ET STUDIOSUS.
SUBSTANTIA VERO. Quod removit a caeteris, attribuit substantiis. Quod cum superius iam dixisset, ideo repetit, ut exemplificet.
IN ALIIS AUTEM NULLIS ALIQUID TALE VIDETUR, NISI QUIS FORSITAN INSTET DICENS ORATIONEM ET VISUM EIUSMODI ESSE.
IN ALIIS AUTEM. Hoc quoque iam dixerat sed repetit ut exponat de his in quibus fallere videbatur.
NISI QUIS. Attende quod irrationabiles iudicat has obiectiones, cum ait: 'Instet forsitan', ac si diceret se diffidere, ut aliquis adeo desipiat, ut de istis opponat, pro eo scilicet quod diximus, quia neque eadem numero permanent neque suscipiunt sustentando neque sunt verum et falsum circa orationem contraria et visum sive opinionem idem vocat quod intellectum.
EADEM ENIM ORATIO ET IDEM VISUS VERUM ET FALSUM ESSE VIDETUR, VELUTI, SI verA SIT ORATIO SEDERE QUENDAM, SURGENTE EO FALSA ERIT; SIMILITER AUTEM ET DE VISU.
EADEM ENIM. Reddit causam quare opponeretur de istis. Et nota quod non ait 'est' sed 'videtur'.
SI QUIS ENIM verE PUTET SEDERE ALIQUEM, SURGENTE EO FALSE VIDETUR EI, EUNDEM HABENTI DE EO PLACITUM.
SI QUIS ENIM. Vere idem intellectus videtur diversis tamen temporibus et verus et falsus, quia intellectus iste qui concipit aliquem sedere. A parte.
SED ET SI QUIS HOC SUSCIPIAT SED TAMEN MODO DIFFERT.
SED SI QUIS. Bene videntur posse opponi. SED ETSI videantur obicienda, habemus tamen remedium quoddam circa obiecta, quod videlicet possumus assignare substantiis et istis duobus diversum modum suscipiendi. Et hoc est: SED TAMEN MODO DIFFERT, id est in modo suscipiendi est differentia.
SED TAMEN. Una pars est pro 'tamen'.
NAM EA QUAE IN SUBSTANTIIS SUNT IPSA MUTATA SUSCEPTIBILIA SUNT CONTRARIORUM.
NAM EA. Vere diversis modis substantiae suscipiunt contraria et ista suscipiunt et verum et falsum, quia substantiae suscipiunt contraria ipsae mutatae, hoc est ex propria natura secundum priorem sententiam, vel ipsae tamen mutatae, hoc est ita susceptibiles sunt contrariorum, ut nihil aliud necesse sit mutari, quod planius determinabit inferius, cum dicet: "secundum suam mutationem", id est propriam. Saepe enim suum <pro> proprio ponitur. Oratio vero et intellectus numquam ipsae mutatae, ut determinatum est, suscipiunt ista. Locus est a parte diversorum modorum suscipiendi.
ET QUAE SUNT IN SUBSTANTIIS, id est in numero substantiarum, inter ipsas substantias continentur.
FRIGIDUM ENIM DE CALIDO FACTUM MUTATUM EST – ALTERUM ENIM FACTUM EST --- ET NIGRUM EX ALBO ET STUDIOSUM EX PRAVO.
FRIGIDUM ENIM. Vere substantia mutatur circa contraria, quia circa frigidum et calidum. A partibus.
ALTERATUM ENIM. Vere EST MUTATUM, quia EST ALTERATUM. A parte. 165 Alteratio namque species est motus.
SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS UNUMQUODQUE MUTATIONEM SUSCIPIENS EST SUSCEPTIBILE CONTRARIORUM.
SIMILITER quidem ET IN ALIIS substantiis contingit, quod scilicet UNUMQUODQUE subiectum etc.
ORATIO AUTEM ET PLACITUM IPSA QUIDEM IMMOBILIA OMNINO PERMANENT, CUM VERO RES MOVETUR CONTRARIUM CIRCA EAM FIT.
ORATIO AUTEM. Quod ait: IPSA OMNINO PERMANENT IMMOBILIA… CONTRARIUM, intellige duabus praepositis sententiis, vel ita scilicet quod ex natura sua non variantur vel ita quod non est mutatio ipsorum propria, verum etiam alterius et primo loco. Naturaliter enim prius hominem contingit permutari circa sedere et non sedere quam orationem vel intellectum circa verum vel falsum, quae gratia ipsius rei suscipiunt. Unde subditur: CUM VERO ipsa RES MOVETUR, ad sedendum scilicet vel non sedendum, contrarium circa eam fit, scilicet circa opinionem vel etiam circa orationem, non quidem quantum ad rei veritatem sed secundum hominum existimationem, quibus quoque veritas et falsitas orationis contraria videbantur.
ORATIO NAMQUE PERMANET EADEM EO QUOD SEDEAT ALIQUIS, CUM VERO RES MOTA SIT, ALIQUANDO QUIDEM VERA ALIQUANDO AUTEM FALSA FIT; SIMILITER AUTEM ET IN PLACITO.
ORATIO NAMQUE. Vere ORATIO PERMANET immobilis in se, ut expositum est, quia ista oratio:

Socrates sedet

PERMANET EADEM. A parte et a pari. Paria namque sunt hic idem esse et immobile, et 'Socrates sedet' pars est orationis.
QUAPROPTER MODO SOLO PROPRIUM SUBSTANTIAE EST QUOD SECUNDUM SUAM MUTATIONEM CAPABILIS SIT CONTRARIORUM.
QUAPROPTER. Quandoquidem caeteris rebus non etiam convenit suscipere contraria secundum sui mutationem, ergo solis substantiis. Ab immediatis. Et hoc proprium est solummodo, id est tale proprium, quod solis convenit substantiis.
SI QUIS AUTEM ETIAM HAEC RECIPIAT, PLACITUM ET ORATIONEM DICENS SUSCEPTIBILIA ESSE CONTRARIORUM; NON EST VERUM HOC.
SI QUIS AUTEM. Propter additamentum, quod adiunxit proprietati substantiae, quod est scilicet secundum sui mutationem, singula rursus adaptat substantiis. Vel est quasi submissio probationis, ac si diceret: vere substantiarum tantum est istud, quia aliorum non. Sic enim saepe probatio praemissa supponitur, ut appareat, unde probetur, sicut ibi superius factum est: Omnia enim alia aut de subiectis dicuntur principalibus substantiis aut in subiectis eisdem sunt. Repetit etiam ut addat de caeteris permutationibus circa alia contraria, quod facit ibi: "Simpliciter autem a nullo… etc."
ORATIO NAMQUE ET PLACITUM NON IN EO QUOD IPSA ALIQUID RECIPIANT CONTRARIORUM SUSCEPTIBILIA ESSE DICUNTUR SED EO QUOD CIRCA ALTERUM ALIQUA PASSIO FACTA SIT. NAM IN EO QUOD RES EST AUT NON EST, IN EO ETIAM ORATIO VERA AUT FALSA DICITUR, NON IN EO QUOD IPSA CAPABILIS SIT CONTRARIORUM.
ORATIO NAMQUE. Vere non recipiunt haec secundum sui scilicet mutationem, quia in eo recipiunt quod circa alteram rem facta est passio, id est motio. Ab oppositis. Et vere secundum mutationem alterius, quia secundum mutationem rei de qua agitur vel quae intelligitur. A parte. Et hoc est: IN EO QUOD RES movetur de esse aliquo ad non esse vel e converso, ORATIO VERA ET FALSA DICITUR, NON IN EO QUOD IPSA etc., sicut dupliciter est expositum.
SIMPLICITER AUTEM A NULLO NEQUE ORATIO MOVETUR NEQUE PLACITUM, QUAPROPTER NON ERUNT SUSCEPTIBILIA CONTRARIORUM, CUM NULLA IN EIS PASSIO FACTA SIT. VERUM SUBSTANTIA, IN EO QUOD IPSA CONTRARIA RECIPIAT, IN HOC SUSCEPTIBILIS DICITUR ESSE CONTRARIORUM.
SIMPLICITER. Hoc est additamentum, quod scilicet ostendit orationem et intellectum non tantum circa verum et falsum non moveri secundum sui mutationem sed etiam universaliter circa nulla contraria. A toto.
CUM NULLA. Submissio est illationis.
LANGUOREM ENIM ET SANITATEM SUSCIPIT, ET CANDOREM ET NIGREDINEM; ET UNUMQUODQUE TALIUM IPSA SUSCIPIENDO CONTRARIORUM ESSE SUSCEPTIBILIS DICITUR.
LANGUOREM ENIM. Vere contrariorum, quia istorum. A parte.
QUARE PROPRIUM ERIT SUBSTANTIAE QUOD, CUM IDEM ET UNUM NUMERO SIT, SECUNDUM SUI MUTATIONEM CONTRARIORUM EST SUSCEPTIBILIS. DE SUBSTANTIA QUIDEM HAEC DICTA SINT.
QUARE PROPRIUM, quandoquidem substantiis convenit hoc omnibus sed et solis, ut ostensum est. Ergo est proprie proprium a descriptione proprii quod accipit. Largius enim proprie proprium accipit quam Porphyrius qui solis specialissimis assignat propria.

LI 2.06 DE QUANTITATE

Latin English
QUANTITATIS AUTEM ALIUD QUIDEM EST CONTINUUM, ALIUD DISCRETUM.
QUANTITATIS ALIUD. 166 Post tractatum substantiae statim de quantitate et non de qualitate multis de causis disserit. In omni enim re tam quantitati quam qualitati subiecta videtur tam natura quam consideratione quantitas praecedere. Omnis namque substantia, dum cogitatur, vel ut una res in se vel ut multiplex attenditur; unum autem vel plura secundum quantitatem accipiuntur. Sed non omnis res statim cum aliqua attenditur qualitate. Ipsa namque materia, dum pura ab omni qualitate intelligitur, ut una tamen in se cogitatur. <Quantitas etiam> natura <non> minus quam consideratione qualitatem praecedere videtur. Omnis namque substantia prius est in se naturaliter una, quam qualitate afficiatur aliqua, nec aliter affici potest qualitate, nisi prius naturaliter ad hoc per quantitatem ipsam praeparetur. Ut enim rationale sit, unum esse oportet; non autem necesse est rationale esse, ut unum permaneat.
Sed fortasse opponetur quod ex necessitate perempto uno perimitur rationale vel etiam homo. Unde unum homini accidens esse non videtur, sed magis substantiale. Sed sicut in Divisionibus dicitur, multa sunt quae nec ratione etiam dividuntur, nec tamen sunt substantialia. Nihil porro substantiale dicitur nisi quantum ad specialem statum. Unitas vero in substantiam speciei nihil promovet, quia per se nullius speciei statum complet, sicut rationalitas, mortalitas ad complendam substantiam rationalem sufficit, etiamsi omnes aliae formae deessent.
Si quis etiam opponat definitionem accidentis non posse aptari unitati, pro <eo> scilicet quod non possit adesse vel abesse praeter corruptionem, fortasse non est verum. Haec namque margarita attrita vel fracta in lapillos multos dissolvitur ac per <hoc> tantum unitatem videtur amittere, non substantiam margaritae perdere, cum videlicet minutissimi quoque lapilli margaritae nunc etiam dicantur sicut ante. Sed ante quidem non solum singulae erant margaritae, verum etiam omnes simul una erant margarita. Nunc autem amissa unitate margarita iam non dicuntur sed margaritae pluraliter nec quicquam eis deest, ut non margaritae dicantur, nisi unitas. Si ergo unitas alicui rei adesse et abesse praeter corruptionem subiecti possit, accidens omnino esse convincitur.
Sed non ita fortasse homini accidens esse potest ostendi, quia illi abesse praeter corruptionem non potest, et plura videntur esse huiusmodi, sicut capitatum, quod cuiusdam 167 habitus designativum videtur, et armatum et cappatum et calciatum habere etiam cor vel animam homini deesse non potest, nec tamen haec omnino substantialia dicimus, quia cum sint species, habere substantiales formas nullo modo videntur, quippe solis qualitatibus auctoritas id adscribit, quae si etiam accidentia non dicantur, eo scilicet modo quo Porphyrius describit accidens, nihil fortasse impedit. Sic enim stricte visus est accidentia descripsisse, ut nec propria colligeret vel quaecumque natura separari non permittit. Et secundum hanc fortasse strictam acceptionem accidentis non est incongruum, si nec unum homini dicamus accidens nec tamen Socrati substantiale.
Inde etiam fortasse priores bene dicentur quantitates qualitatibus, quia propinquiores subiectae substantiae videntur, ut linea vel superficies vel corpus quasi proximo loco substantiae adhaerent, albedo vero quasi supposita videtur et quantitates quasi ex ipsa substantiae essentia statim prodire videntur, qualitates vero licet quaedam sint substantiales, quasi postea subsequuntur; unitas etiam vel numerus secundum ipsam essentiam rei cogitatur, quia in essentia sua res quaelibet una est, velut plebs sed non qualis secundum essentiam dicitur sicut quanta. Unde et Boethius divisionem totius quae in partes essentiae fit, secundum quantitatem fieri dicit, qualitatis nomen ad ipsam massam essentiae retorquens, quod plures etiam aliae qualitates vel aliae formae ex aliis innascantur proprietatibus, quantitates vero ex formis aliis non inferuntur. Quia itaque, ut supra docuimus, tam natura quam consideratione quantitates priores sunt qualitatibus in re, prius etiam ad tractandum assumptae sunt.
Inde etiam post substantiam statim quantitatem tractare decrevit, quod magis est similis quantitas substantiae quam res caeterorum praedicamentorum et de uno simili facilior sit transitus ad alterum. Quantitas namque sicut substantia omnino contrarietate eget nec nomina quantitatis designativa ad comparationem veniunt sicut nec vocabula substantiarum subiectarum, quae etiam Aristoteles substantias appellat.
Inde etiam post substantiam statim bene quantitatem tractat, quia in praecedenti tractatu substantiae quantitatis praedicamenti mentionem habuerat, quare eius tractatum differre non debuit, ut de quibus loqueretur rebus, statim aperiret.
Modus vero tractandi quantitates huiusmodi, quod duas quantitatum 168 divisiones proponit ac diligenter tractat, deinde ostendit res nullis divisionibus comprehendendas proprie quantitates dici et non alias res, tandem investigat proprium quantitatis. Et attende quod hoc nomen quantitatis in designatione rerum varias significationes habet. Accipitur enim hoc nomen quantitatis quod non est generalissimum, in designatione mensurarum, tantundem valens quantum mensura, et tunc sic potest describi: Quantitas est ea res per quam naturaliter subiecti sui mensuratur ac terminatur essentia. Accipitur etiam hoc nomen quantitas in designatione quorundam accidentium, quae mediantibus quantitatibus insunt, ut longitudo per lineam, multitudo per numerum. Unde et grammatici longum et magnum sive parvum quantitatem significare videntur. Tertio quoque modo videtur Aristoteles quantitatis vocabulum accipere in designatione scilicet fundamentorum suprapositorum quantitates significantium, secundum id scilicet quod vel album dicitur multum vel actio nimia. In designatione etiam vocum significantium quantitates quidam hoc nomen quantitas accipi iudicant, secundum quod illud accipiendum videtur quod ait quantitatem non comparari, id est nomina propter quantitates inventa ad comparationem minime venire.
In prima autem significatione acceptum nomen quantitatis duabus divisionibus ab Aristotele distribuitur. Unde Boethius:Unum, inquit, idemque quantitatis nomen diverse partitus est.
In utraque autem divisione solas compositas includit quantitates, quas quidem compositas ad tractandum maxime elegit et non eas quae simplices sunt, quia per has quae magis cognitae erant et in maiori consuetudine loquendi, facilius naturam quantitatis poterat aperire. Simplices vero quae vix etiam cogitantur, minus idoneae ad faciendam doctrinam videbantur. Quae etiam quia in compositis continentur, satis per compositas earum natura quoque monstrabitur. Quandoque et de ipsis agitur, ut de puncto vel simplici loco ipsius sive etiam instanti, quod continuat praeteritum et futurum. Est itaque prior quaedam naturaliter divisio quantitatum, quod aliae sunt simplices, quae videlicet partibus omnino carent, aliae ex his compositae. Simplices autem quinque videntur, unitas scilicet, elementum, id est tenor soni individuus, punctum, instans, hoc est praesens tempus indivisibile, simplex locus. Ex his autem quinque simplicibus quantitatibus septem compositae nascuntur, quas Aristoteles tractat, ex unitate quidem numerus; plures enim unitates unus numerus sunt; ex elemento similiter 169 oratio; ex puncto linea, superficies, corpus; ex instanti tempus compositum; ex loco simplici locus compositus.
Sic iunge: Substantiarum aliae sunt primae, aliae secundae sed QUANTITATIS ALIUD etc. Vel ita: Substantiae illius naturae sunt quae superius ostensa est sed quantitates huius quod aliae sunt continuae etc.
ALIUD QUANTITATIS, id est alia quantitas etc.
ET ALIUD QUIDEM EX HABENTIBUS POSITIONEM AD SE INVICEM SUIS PARTIBUS CONSTAT, ALIUD AUTEM EX NON HABENTIBUS POSITIONEM.
ET ALIUD QUIDEM. Hanc divisionem secundam differemus ad praesens et priorem tantum exsequamur. Quaeritur autem cum hae duae divisiones compositas tantum quantitates includant, utrum omnes. Et videtur non esse verum. Bipunctalis enim linea vel locus eius vel tempus ex instanti et praeterito compositum neque continuae quantitates dici videntur neque discretae. Continua enim vocat, quae habent partes ad communem terminum copulatas. Ubi vero tertium non est, communis terminus non invenitur. Sed neque discretae sunt quantitates in partibus, cuius nulla est distantia. Unde nec omnes compositas Aristoteles videtur includere, quia illas tantum de continuis ponit, quae pluribus partibus quam tribus coniunctae sunt, pro eo fortasse quod et istae minus sicut simplices excogitantur et cognoscantur, quae etsi respectu simplicium compositae dicantur caeteris tamen compositis comparatae quasi simplices iudicantur. Sic Aristoteles et Boethius in Hypotheticis, cum omnes hypotheticas propositiones compositas vocet respectu categoricarum, inter se tamen earum quasdam simplices, quasdam compositas vocat. Fortasse autem quod ait continuam quantitatem, cuius partes ad communem terminum copulamus, exemplum ponit continuae quantitatis in parte, non descriptionem. Unde non necesse est omne continuum communem terminum habere, quia omnia sunt continua quorum partes ita sibi adhaerent, ut nulla sit inter eas distantia, discretum vero ex contrario dicitur.
EST AUTEM DISCRETA QUANTITAS UT NUMERUS ET ORATIO, CONTINUUM VERO LINEA, SUPERFICIES, CORPUS; AMPLIUS AUTEM PRAETER HAEC TEMPUS ET LOCUS.
EST AUTEM DISCRETA. Exemplificat primum de discretis quantitatibus, quae duae sunt, numerus vero et oratio, continuae vero quinque, quas postea ponet. Prius autem de discretis, quia pauciores sunt, se expedit ac prius de numero quem ponit, disseramus.
<De numero>
Numerus autem est collectio unitatum. Plures enim unitates quilibet numerus dicuntur. Duae enim unitates nil aliud sunt quam binarius, tres nil aliud quam ternarius. Et videtur numerus, hoc nomen, plurale esse in significatione tantundem valens quantum unitates, licet in materia vocis singularis numeri copulatur, cum dicitur: "Numerus est." Sed si numerus pluralis in significatione, tantundem scilicet valens quantum unitates, iam idem nomen quod est unitas, 170 diversa habet pluralia, numerus scilicet et numeri, quae etiam significatione discrepant. Nam numerus quaelibet collectio est unitatum, numeri vero sunt collectio tantum numerorum. Unde et binarius numerus dicitur sed non numeri, et ternarius similiter, quaternarius vero caeterique maioris numeri singuli omnes tam numerus dicuntur quam numeri. Omnes quippe numeri sunt numerus sed non omnis numerus est numeri. Nihil autem fortasse impedit si eiusdem diversa sunt pluralia, unum quodammodo indefinitum, alterum vero determinatum. Numerus autem ad quamlibet unitatum multitudinem aeque se habet, numeri vero non dicuntur nisi plures collectiones unitatum.
Similiter fortasse omne universale vocabulam naturaliter ita diversa pluralia habet. Nam sicut 'homines', hoc plurale, quamlibet hominum collectionem nominat, ita posset aliud superaddi plurale quod tantum diversas hominum collectiones comprehenderet, licet impositio defecerit. 'Unus' etiam, hoc nomen, multa secundum significationem habere pluralia videtur, unum infinitum quod est plures, alia determinata multa, sicut duo, tres et quorumlibet numerorum sumpta. Possumus etiam dicere quod non sint eiusdem diversa pluralia sed numerus tantum sit plurale unitatis, huius autem pluralis qui est numerus, numeri tantum sit plurale et sit numerus quantum ad 'numeri' quodammodo singularis numeri, quia scilicet illas collectiones numerorum singillatim significat quas numeri et iunctim. Ac fortasse iterum secundum significationem posset esse istius plurale qui est numerus, aliud plurale tantundem valens quantum collectiones collectionum numerorum, sicut apparet in octonario.
Ac rursus nil impedit, quin quantum volumus, pluralia possint aliorum pluralium inveniri. Proprie itaque numeri plurale fit non ad hoc nomen quod est unitas sed ad hoc quod est numerus, quia plurale omnia pluralia nominare debet simulque singulare suum singillatim. Numeri vero non quaelibet plurales unitates dicuntur sed numerus. Unde potius numerus plurale est ad unitas, numeri vero ad 'numerus', secundum quod etiam dicemus plures tantum plurale esse ad unus, duo vero non ad unum simpliciter sed ad unum de duobus et tres ad unum de tribus.
Nota autem hoc loco differentiam nominum plura significantium tribus modis.
[1] Quaedam enim vocabula sunt propter solam pluralitatem pluribus imposita, ut 'homines' et pluralia quaecumque dicuntur. Nam licet 'homines' humanitatis quoque significationem teneat nec simpliciter multa significet, sicut facit hoc nomen 'plures', qui tamen pluralis numeri vocem post inventionem singularis adiecit, propter solam pluralitatem rerum denotatam, quas suum singulare singillatim significabat, id fecit. Unde 'homines' et 'homo', cum utrumque naturam hominis significet, sola numeri distantia differunt, quia eosdem quos 171 nominat 'homo' singillatim, 'homines' appellat collectim et licet naturam humanam significat et hoc nomen 'homines', praecipua tamen inventionis eius causa pluralitas fuit; nam et 'homo' eandem naturam iam denotabat.
[2] Sunt autem quaedam nomina plura significantia simul non ex pluralitate sola sed ex aggregatione quadam, quae collectiva vel comprehensiva dicuntur, ut 'populus', 'rosetum'. Non enim quaelibet hominum pluralitas sicut homines dicitur, ita et populus sed tantum populus vocantur qui in uno loco congregati sunt. Unde populi nomen a collectione hominum sumptum videtur.
[3] Sunt autem alia nomina res plures simul significantia non ex pluralitate sola vel ex aggregatione sed ex certa rerum compositone, sive illa compositio sit naturae, ut illa quae est in humanis membris, quae homo omnia simul dicuntur, sive sit artificialis, veluti ea quae est in domo. Non enim ad proprietatem domus sufficit vel rerum pluralitas vel aggregatio. Si enim paries et tectum super fundamentum iacent aggregata in unum locum, non ideo domus dicerentur, nisi ea quae ad domum pertinent, compositionem haberent. Illa autem duo nomina, quae scilicet vel propter pluralitatem tantum reperta sunt vel collectiva sunt, cum verbis pluralibus construuntur. Nam et:

Homines currunt

et:

Plures currunt

dicimus. Illa vero quae secundum quandam compositionis unitatem inventa sunt, non construuntur cum pluralibus; non enim dicimus:

Domus vel navis sunt.

Sunt autem huius pluralis qui est numerus, binarius et ternarius inferiora, sicut huius pluralis qui est plures, duo vel tres inferiora sunt vel huius qui est homines, duo homines vel tres homines. Tantundem enim valet numerus, ut dictum est, quantum unitates, tantundem binarius, quantum duae unitates, vel ternarius, quantum tres unitates et sicut ab unitate unum sumptum est, a numero vero plures, ita a ternario tres, a binario duo. Cum tamen dicimus duas unitates vel tres, non circa duas unitates duas unitates intelligimus, ut videlicet binarius binario adiaceat, sed tres vocamus unitates secundum trinam rerum discretionem. Sicut enim 'unum' vel 'plures' diversas habent significationes, ita etiam 'duo' vel 'tres'. Unum namque modo ab unitate sumptum est, modo pro discreto ponitur, et plures modo a numero est, modo a multitudine, quam Aristoteles ad aliquid vocat, modo tantundem valet quantum discreti. Similiter duo potest et a binario sumi et secundum rerum certam discretionem accipi. Cum autem unum vel plures secundum discretionem accipiuntur, de omnibus rebus singillatim vel coniunctim dici possunt. Nam et unitas una est, id est personaliter a caeteris rebus discreta, et unitates sunt plures, id est discretae res in se a caeteris. Similiter 'duo', cum secundum discretionem ponitur, ad quorumlibet 172 multitudinem significandam possumus dicere et hunc hominem et hanc unitatem duo esse et has duas unitates duo esse, eas scilicet attendentes non secundum binarium adiacentem sed secundum certam capacitatem discretionis essentiae.
Nota quod cum unitates et unitas dicantur singularis et pluralis numeri, secundum discretionem id accipiendum est, non secundum adiacentium unitatum participationem. Unitas enim rem nominat ut unam in se et discretam, unitates vero personaliter in essentiis suis differentes. Ac fortasse id omnibus generaliter nominibus adscribi potest nec aliter numeri designativa dicuntur, nisi quia vel ut unum aliquid et in se discretum rem aliquam nominant vel ut multa, hoc est in se discreta. Si enim homo singularis 'quantum' ad unitatem diceretur, oportet etiam unitatem 'quantum' nomine appellari, quod nullorum habet auctoris.
Amplius: Si nomen hominis significationem quoque unitatis teneret, ac si diceretur: 'animal rationale, mortale unum, id est affectum unitate', profecto unum quod accidentale nomen est, in substantia de homine diceretur, sicut et rationale, cuius sensus in homine clauditur.
Sed similiter opponetur, quod unum pro discreto substantiale sit homini, cum videlicet homo significationem quoque discreti teneat. Sed si hoc est, superflue apponitur ei 'quidam' ad particularem propositionem faciendam, cum dicitur: 'homo <quidam>.'
Sed ad hoc fortasse poterit dici quod nil oberit, si substantiale dicatur hoc nomen discretum ad hoc nomen homo secundum sententiae suae continentiam nec tamen genus est nec differentia, sicut est etiam hoc vocabulum quod est quale. Si enim differentia esset, formam aliquam designaret, per quam res hominis a re alterius speciei eiusdem generis distaret. Discretum autem a nulla re facit differentiam, cum unaquaeque res sit discreta. Quod autem circa hominem 'quidam' apponitur, quod idem est quod discretum, non est necessarium, quando recte huius nominis 'homo' significatio tenetur, sed quia modo indefinita ad universalem abusive transfertur, sicut illa quam Boethius in Topicis falsificat:

Qui scit malum, malus est

ut hic quoque abusio excludatur, 'quidam' apponitur.
Quaeri autem potest, cum dicitur: numerus, hoc <est> unitates, est quantitas, si quantitatis nomen pluraliter sumatur, ac si diceretur: quantitates. Quod si est, similiter quantitas dici poterunt quaelibet diversae quantitates, veluti hic numerus et haec linea, et iam in divisionibus quantitatis suprapositis videtur quantitatis nomen pluraliter etiam sumi et ideo multa quae quantitates dicuntur, neque continua videntur neque discreta, velut haec linea simul et locus ei adiacens 173 vel numerus. Dicimus itaque nomine quantitatis non quamlibet pluralitatem quantitatum appellari sed illas tantum quae ad unam mensurationem accomodari solent, ut quilibet numerus per se vel linea. Ex his vero simul neque unum subiectum neque diversa vel semel vel eodem tempore mensurantur.
<De oratione>
Nunc autem de oratione superest agere, quam simul cum numero discretae quantitati supposuit. Est autem hoc loco oratio nomen cuiusdam mensurae aeris strepentis et sonantis, secundum quam eum auditu metimur. Nam praeter lineas vel superficies caeterasque mensuras, quas habet aereum corpus communes cum caeteris corporibus, habet quandam propriam, quae mensuratur, dum sonat, tenorem videlicet quendam ei adiacentem, qui modo maior, modo minor discernitur pro eo quod aer vehementius vel remissius percutitur. Hic autem tenor ipse est strepitus aeris, quem hoc loco Aristoteles quantitatem vocat.
Est autem in voce aliud tenor ipse qui quantitas dicitur, aliud tempus vocis sive accentus. Tenorem enim ipsum strepitum appellamus, tempus vero moram ipsam tenoris, secundum quam aer in sono plus minusue permanet. Sicut enim secundum tempus caeterarum rerum permanentiam mensuramus, ita etiam aerem vel tenorem ipsum aeris secundum tempus dimetimur. Accentum vero modum ipsum pronuntiandi dicimus, quo videlicet acute vel graviter vel circumflexe sonus vocis ducitur.
Et attende quod quidam hoc nomen quod est oratio, quando est quantitatis nomen, ita large sumunt quod in eo quemlibet aeris tenorem includunt, tam scilicet indivisibiles, ut sunt soni singulorum elementorum, id est literarum, quam divisibiles, ut syllabarum vel dictionum vel orationum, secundum quam quidem acceptionem non dicitur omnis oratio discreta, quia quaedam sunt indivisibiles, nec etiam omnis significativa. Hoc autem dicentes, quod oratio quoslibet tenores significat, illud effugiunt quod vocis nomen ad quantitates significandas transferatur. Nam aerem tantum vocem appellant nolentes exire nominis acceptionem quam auctoritas habet; quippe Priscianus aerem tantum vocem appellat. Tenorem vero aeris omnem generaliter orationem vocant, nec tamen negant hoc nomen 'oratio' in designatione aeris quandoque acceptum speciem vocis esse iuxta illud Aristotelis:

Oratio est vox significativa ad placitum… etc.

Hi itaque nomen orationis et ad aerem et ad tenorem aequivocari uolunt, vocem autem tantum aerem dici concedunt. Cum autem in designatione cuiuslibet tenoris orationem sumant, strictiorem tamen 174 quandam eius significationem facere coguntur ex verbis auctoriatis. Ait namque Boethius orationem quantitatem esse, <quod> dicit idcirco quod omnis oratio ex nomine et verbo constat sed haec ex syllabis constant. Omnis autem syllaba vel longa vel brevis est, longum vero vel breue sine ulla dubitatione quantitas est. Quocirca <quia> ex quantitatibus constat, quantitatem esse quis dubitat? Secundum itaque hanc strictiorem acceptionem orationis omnem orationem quantitatem discretam appellant et ita secundum eos duas acceptiones in designatione quantitatis hoc nomen habet oratio. Alii vero sunt qui haec quoque nomina 'sonus', 'vox', tam in designatione aeris quam aeris fundamenti tenoris accipiunt scilicet et accentus. Sed non est magna de controversia nominum quaestio, dummodo rei naturam teneamus.
Quod autem supra tetigimus, quosdam scilicet tenores indivisibiles esse secundum partes, non videtur verum. Si enim proferam 'a' vel quodlibet literale elementum, quod individuam vocem Priscianus vocat, non videtur tenor vocis individuus, quippe plures simul aeris partes sicut percuti, ita etiam quantulumcumque sonum habere videntur, licet auditus eos non distinguat neque discernat. Sicut enim visus indivisibilia corpora non percipit, ita fortasse nec auditus indivisibiles tenores et omnino simplices potest percipere, qui quidem indivisibiles tenores proprie fortasse elementa orationis tamquam primae partes dici possunt, secundum quod in pronuntiatione unius literae multa reperiemus elementa in natura, licet tamen et litera indivisibile quodammodo elementum dicatur, quod non habeat partes quas auditus percipiat. Possumus fortasse confiteri singulas aeris particulas sonum non habere, licet singulae percussae sint sed unum in omnibus sonum esse indivisibilem omnino, ut iam litera vel elementum in nullas omnino partes dividi possit.
Quaeritur autem utrum ipsi tenores auditu discernantur et significent. Et sunt nonnulli qui solum aerem velint sonare, audiri, significare. Nos vero tenorem praecipue auditu discerni volumus et proprie significare. Sicut enim in expositione Porphyrii super tractatum accidentis docuimus, anima quae res incorporea est, maxime res incorporeas percipit. Praeterea cum auditus per tenorem aerem mensuret, quomodo id faceret, nisi tenorem praecipue conciperet, per quem mensuraret aerem Macrobius etiam huic 175 plane consentire videtur, ut ipsum tenorem sonum appellemus, non aerem, ubi videlicet de motu planetarum loquens sonum fieri dicit ex duorum corporum uiolenta collisione, qui diversus est a collisis corporibus. Ex quo et illud convincitur, quicquid ex collisione linguae et aeris factum sonat, diversum esse tam ab aere ipso quam a lingua. Id vero est tenor qui aerem in prolatione mensurat. Si quis tamen aerem quoque audiri dicat vel significare, fortassis concedi poterit, sicut et corpus cum colore ipso videri dicimus sed praecipue tenorem significare.
Quaeri etiam solet, sive tenor sive aer significat, quando significare dicantur voces compositae, sicut oratio ipsa:

Socrates sedet.

Sed cum significare sit intellectum constituere, intellectus autem per vocem haberi non possit nisi ea prolata, oportet dicta oratione tunc prius per eam intellectum haberi et ita orationem, postquam iam non est, significare. Sed ubi iam ipsa significatio erit, cum iam non subsistat oratio Sed si aerem vocemus orationem et significare dicamus, poterit fortasse in eo significatio fundari post prolationem, quippe nec tunc quoque minus aeris substantiam retinet, quae fundamentum esse potest, licet sonus in eo iam praeteriit. Si vero quantitatem significare dicamus, cuius partes Aristoteles non permanere dicit, quando in ea significationem esse dicemus, cum ipsa numquam tota permaneat? Si quis autem in aliqua indivisibili parte ipsius dicat significationem esse, veluti in ultimo elemento, quando profertur, oportet ipsum quod significativum non est, significare.
Dicimus itaque orationem tum primum significare, quando eius omnes partes praeteritae sunt. Dum enim profertur aliqua pars orationis, ad nullun certum <sensum> adhuc se applicare potest animus audientis. Unde cum dicitur mihi:

Tu sede

dum sonat 'e' non possum certus esse, utrum imperet vel non. Si enim addat his dicendo:

Tu sede hic

utrum enuntiationem impleat, nescio ideoque numquam de significatione orationis certi possumus esse, nisi ea tota prolata.
Unde etiam contingit, ut saepe audita oratione nil statim intelligamus sed longe postea id totum quod audivimus, ad memoriam reducentes intelligere incipimus. Tunc itaque agere, tunc significare oratio videtur, quando tota praeteriit ac iam oratio non est. Et fortasse significative est accipiendum, ut scilicet, cum dicimus orationem significare, non sit sensus ut oratio significationem habeat sed potius ut anima alicuius per eam quae iam non est, intellectum habeat. Sic etiam cum dicimus chimaeram esse opinabilem, nil attribuimus chimaerae sed potius monstramus animam alicuius opinari chimaeram. Illud etiam 176 rationabilius videtur ut dicamus saepe ad doctrinam ita de rebus non existentibus agi, quasi existentes essent, velut cum dicitur:

Totum annum unum continuum appellamus

sic de ipso agimus, quasi esset ex pluribus partibus simul existentibus coniunctum et in fictis substantiis fictas proprietates attendimus nec tamen decipimur, quia ita, ut cogitamus, esse non credimus.
Similiter et orationem cum dicimus vel quantitatem discretam esse vel totum atque aliquo modo de se ipsa ad similitudinem existentium loquimur, quasi existentem eam attendimus et quasi proprietatem aliquam aut veram essentiam in se habentem. Sic enim ad doctrinam saepe de rebus aliter agunt philosophi, quam sese rei veritas habeat, sicut ipse Macrobius, qui mathematica quaedam et doctrinalia corpora ex numeris considerat et superficies quasdam vel lineas in numeris assignat, quae omnino in eis non sunt.
Solet quaeri de natura soni utrum scilicet auditus sicut et visus remota quoque concipiat an tantum praesentia. Sed videtur magis ad rationem accedere, ut praesentia tantum, sicuti in caeteris sensibus videtur esse praeter in visu. Foetor enim cadaveris, nisi alio foetore aera inficeret qui naribus attrahitur, numquam per olfactum deprehenderetur. Unde etiam contingit, ut <in> illa parte in quam uentus agitat aerem, foetor maxime sentiatur. Similiter et vox in illa parte maxime auditur ad quam ventus aerem defert. Aer itaque oratione emissus et sonans alios aeres percutit eisque consimiles sonus confert, qui circumque diffusi ad aures diversorum veniunt et ita audiuntur.
Unde Priscianus de voce agens:

Ipsa, inquit, tangit aurem

et Boethius in Arte musica dicitur ad naturam vocis demonstrandam convenientem similitudinem inducere de lapillo proiecto in aqua, qui dum aquam percutit, quam invenit, ipsa statim aqua percussa, dum in orbem diffunditur, orbicularem formam assumit undisque aliis quas ad ripas impellit, consimilem formam attribuit, dum ipse quoque in orbem diffunditur. Sic et aer aerem impellit et consimilem sonum ei confert, qui diffusus ad aures diversorum pervenit per partes, quae singulae consimilem sonum habent, et ita <a> diversis adstantibus vox eadem, id est consimilis in sono, audiri dicitur et ad aures diversorum pervenire. Itaque auditus praesentia tantum percipit, non remota. Unde etiam saepe contingit, ut 177 si quis longe a nobis remotus percutiendo aliquid cum ligno sonum faciat, nos qui remoti erimus, post ictum statim sonum non audiemus, quia non tam cito aer diffundi potest, ut sonum differat.
<De continuo>
CONTINUA VERO, ut LINEA. De continuis istis plenius in sequentibus exsequemur. Praeter haec autem has duas fortasse separat a tribus supradictis continuis, quia aliunde nascuntur, quippe non constituuntur ex punctis, sicut illae. Vel ideo etiam has ab illis separavit, quia de istis duabus dubium erat, utrum continuae essent vel discretae. Sicut enim tempus per successionem continuationem habet, ita et oratio videbatur habere; partes quoque, cum non existerent, nec coniungi videbantur nec continuari, quippe nec partes. De loco quoque dubitabatur utrum continuus esset, pro eo scilicet quod sicut Aristoteles probat locum esse continuum propter partes corporis coadiacentes particulis loci, quae scilicet partes corporis, quia continuantur, ostendit et per partes loci continuari, ita videtur de numero posse monstrari quod sit continuus, quippe diversae unitates quae sunt numeri partes, eisdem subiectis adiacent quibus particulae corporis, quippe unaquaeque pars subiecti habet suam unitatem.
PARTIUM ETENIM NUMERI NULLUS EST COMMUNIS TERMINUS AD QUEM COPULES PARTICULAS EIUS; UT QUINQUE ET QUINQUE, SI EST AD DECEM PARTICULA, AD NULLUM COMMUNEM TERMINUM COPULAT QUINQUE ET QUINQUE SED SEMPER DISCRETA SUNT.
PARTIUM ETENIM. Ad discretas redit et probat numerum non esse continuum, quia scilicet non habet partes copulatas ad communem terminum. A definitione continui secundum hoc quod sola illa continua uocantur quae medium terminum habent. Si autem et bipunctalem lineam uocemus continuam, non videtur argumentum cogens, nisi ita dicamus: Vere non est continuus numerus, quia non habet partes continuatas sive per medium terminum sive sibi naturaliter insertas. Sed quod magis fortasse videretur, illud removet dicens: non continuari partes numeri per medium terminum, veluti in quinario habetur binarium et illum per quintam unitatem.
UT QUINQUE. Exemplum est de partibus numeri, quae non copulantur, ut in denario quinarius ad nullam partem eiusdem numeri continuatur. Et hoc est: QUINQUE ET QUINQUE, hoc est quinarius et quinarius, cum unusquisque sit PARTICULA denarii etc. Particulam dicit, quia maiores sunt partes in denario, quam sit quinarius, ut est senarius et reliqui maiores numeri usque ad ipsum denarium.
SED ETIAM TRIA ET SEPTEM AD NULLUM COMMUNEM TERMINUM PARTICULARUM SED SEMPER DISCRETA ET SEPARATA SUNT.
SED ETIAM TRIA. Ostensa de aequalibus partibus denarii, quod non continuantur, ostendit <de> inaequalibus, ac si diceret: Non solum quinarius in denario continuatione caret ad aliquid, verum etiam ternarius vel septenarius.
QUAPROPTER NUMERUS QUIDEM DISCRETORUM EST.
QUAPROPTER. Conclusio est per consequens, quam Tullius fieri iubet, quando ea conclusio quae naturaliter prior est, minus est evidens; quasi enim iam certum, 178 quia numerus non est continuus, ex praemisso argumento concludit ab immediatis, quod sit discretus.
Notandum vero quod sicut ostendit denarium non habere partes copulatas ad communem terminum, facta scilicet eius divisione per duas partes quae eum sufficienter dividunt, ita etiam videtur posse ostendi de quolibet continuo, facta scilicet divisione sufficienter per duas partes. Si enim totum sit oratio comprehensum duabus partibus, quid tertium restat, quod eas partes continvet? Veluti si quis tripunctalem lineam dividat in bipunctalem lineam et punctum, non inveniet inter has partes communem terminum, <vel> si tempus compositum ex tribus instantibus dividat in praeteritum instans et in reliquam partem ex duobus aliis instantibus constantem, non habebit medium terminum inter praeteritum instans, <quod> non continuabitur per medium terminum ad compositum reliquum tempus sed tamen habebit copulationem ad aliquam partem per medium terminum, hoc est ad futurum instans, quod est extrema pars, per praesens quod in medio est. Nec dixit Aristoteles: 'quinarium ad alium quinarium non est continuari per medium terminum', sed omnino negavit quinarium continuari ad partem aliquam denarii, nec scilicet ad ternarium nec ad alium numerum vel ad aliquam partem numeri.
SIMILITER QUIDEM ET ORATIO DISCRETORUM EST (QUIA ETENIM QUANTITAS EST ORATIO MANIFESTUM EST; MENSURATUR ENIM SYLLABA BREVIS ET LONGA; DICO AUTEM CUM VOCE ORATIONEM PROLATAM); AD NULLUM ENIM COMMUNEM TERMINUM PARTICULAE EIUS COPULANTUR; NON ENIM EST COMMUNIS TERMINUS AD QUEM SYLLABAE COPULANTUR SED UNAQUAEQUE DIVISA EST IPSA SECUNDUM SE IPSAM.
SIMILITER QUIDEM. Hic repetit, ut probet. Et duo quidem de oratione ostendit, scilicet quod et quantitas sit et quod discreta.
ORATIO EST DISCRETORUM, id est de numero discretarum quantitatum. Quaeritur etenim quid ad rem diceret aliquis de oratione, cum non sit quantitas sed potius substantia, secundum hoc quod omnis vox est aer. Ad hoc respondet, ac si diceret: Bene ad rem, quia et ipsa est quantitas. A causa. Et hoc est manifestum bene intelligentibus, quod etiam oratio quantitas est. Quod ostendit per partes ipsius, secundum quas syllabae mensurantur, id est aeres ipsi, quibus syllabici tenores adiacent, atque ideo ipsi syllabici tenores singuli sunt quantitas. Unde et oratio, quae ex eis componitur, quantitas est. A causa vel a partibus secundum hanc regulam:

Cuicumque generalissimo singulae partes supponuntur, et totum quod <ex> eis constat.

Cum autem deberet ostendere syllabicos tenores esse quantitates, id est mensuras, ponit aequipollens, quod scilicet syllaba brevis vel longa secundum tempora sua mensuratur, per partes scilicet orationis, et est syllaba nomen aeris, qui syllabicum tenorem habet qui mensuratur.
DICO AUTEM. Quia apud Graecos, ut ait Boethius, logos cuius loco apud nos ponitur oratio, duplicem habet significationem, ad intellectum scilicet et ad orationem 179 quae eum manifestat, determinat Aristoteles, in qua significatione logos ponatur, cum dicit logos esse quantitatem, hoc est in designatione tenoris, non intellectus. Apud nos vero ipso teste Boethio orationis nomen hanc aequivocationem non habet sed tantum quae fit voce significativa. Unde haec determinatio apud nos necessaria non erat, sicut apud Graecos, quae tamen etiam apud nos non est praetermissa, ne culparetur mendax translatio.
DICO, id est accipio hic orationem PROLATAM CUM VOCE, id est PROLATAM ita quod sit vox. Nam et res et intellectus per voces quodammodo proferri dicuntur, id est significari. Illi vero qui hoc nomen quod est vox, in designatione tantum aeris retinent, ut supra meminimus, sic exponunt ORATIONEM PROLATAM CUM VOCE, id est tenorem simul emissum cum subiecto aere, et tunc quidem vox nomen est aeris, oratio vero quantitatis quae in aere est.
AD NULLUM ENIM. Postquam probavit de oratione quod quantitas sit, ostendit, quod sit discreta, sicut ostendit de numero. Sic iunge: Oratio est quantitas sed non est continua, ex quo relinquitur satis quod sit discreta, cum constet eam alteram esse. Et vere non est continuum, quia neque per COMMUNEM TERMINUM neque aliter. Sed de communi termino tantum ostendit, dicens scilicet quod eius partes AD NULLAM etc.
NON ENIM. Vere non copulantur partes orationis ad communem terminum, quia non est communis terminus ad quem copulentur. A causa.
SED UNAQUAEQUE syllaba SECUNDUM SE IPSAM DIVISA EST ab altera, ita scilicet tota in se consistens, ut alteri per continuationem non cohaereat. Non enim tam celer motus est linguae ad verberandum aerem, ut non sit aliqua mora in prolationibus syllabarum.
<De continuo>
LINEA VERO CONTINUUM EST; POTEST ENIM SUMERE COMMUNEM TERMINUM AD QUEM PARTICULAE EIUS COPULENTUR, ID EST PUNCTUM, ET SUPERFICIEI LINEA (PLANI NAMQUE PARTICULAE AD QUEM COMMUNEM TERMINUM COPULANTUR).
LINEA VERO. Post discretas quantitates tractat continuas, quarum et nos naturam diligenter inquiramus. Ac primum lineae, superficiei et corporis, quae tria ex puncto nasci ac constitui videntur, licet id auctoritas non habeat. Punctum vero est teste Boethio quoddam paruissimum, quod in partes dividi secarique non potest. Quod cum nullam trium dimensionum habeat, quia scilicet neque longum neque latum neque spissum, linea ab eo una dimensione abundat, scilicet longitudine. Unde Boethius <ait> lineam esse longitudinem sine latitudine, id est quantitatem longam et non latam. Superficies vero quae est latitudo sine spissitudine, duabus dimensionibus punctum superat, quippe et longa est et lata, corpus vero tribus, quia scilicet et longum et latum et spissum, secundum quas tres dimensiones solidam quantitatem corpus vocamus.
Nunc autem rationes afferamus quibus lineam vel superficiem vel corpus ex punctis constare ostendamus et contraria huic sententiae diluamus. Dicit Boethius in Commento, si linea dividatur in 180 partes, post divisionem puncta apparere quae prius coniuncta fuisse intelliguntur. Cum itaque linea ubique possit incidi, ubique per lineam puncta sunt. Sed fortasse dicitur, quod ita sunt per totam lineam puncta, quod non sunt de essentia lineae atque ideo nec partes. Sed si de essentia non sunt, quomodo magis partes lineae continuabunt quam particulae ipsae albedinis, quae similiter insertae sunt inter se. Praeterea si inserta lineae partibus ita sunt, ut non sint de essentia lineae, quomodo permittent eam esse continuam? Non enim si partibus albedinis nigredo aliqua etiam sine interuallo inserta esset, albedo continua diceretur.
Amplius. Cum per totum corpus puncta sint tamquam mensurae indivisibilium corporum, quam compositam quantitatem simul coniuncta conficient nisi lineam vel aliquam aliarum? Ipse quippe Aristoteles in sequentibus dicet has solas quas ponit, proprie dici quantitates. Haec itaque ratio videtur cogere lineam ex punctis constare, quae terminos partium eius Aristoteles vocat, atque eadem ratione superficiem ex lineis, corpus ex superficiebus, quia et linea superficiei terminus dicitur et superficies vel linea corporis.
Omnia itaque ex punctis nascuntur et constituuntur. In longum namque porrecta puncta lineam faciunt, quod et ipse Aristoteles innuit, cum ait: ET AD QUEM PARTICULAE CAETERAE COPULANTUR, in longum simul et latum superficiem, in spissum corpus quantitativum. Sicut enim duo puncta ad minus in longum porrecta una sunt linea, ita duae lineae ad minus collateraliter sibi iunctae una sunt superficies, superficies vero sibi suppositae corpus reddunt. Tria itaque haec ex punctis constant, sive in longum dispositis sive in latum sive in spissum. Longum autem et latum et spissum per situs nostros distinguimus considerantes quidem longitudinem inter ante et retro, latitudinem inter dextrorsum et sinistrorsum, spissitudinem inter sursum et deorsum. Non sunt autem quantitates ista, sicut nec magnum nec parvum vel aequale vel inaequale sed potius relativa videntur, sicut et illa sunt. Sicut enim magnum ad parvum Aristoteles dicit referri, ita etiam longum ad breue, latum ad strictum, spissum ad tenue.
Sunt qui lineam ex punctis nullo modo constare velint fulcientes se magis auctoritate quam ratione. Ait enim Boethius in Commento:
Non autem nunc hoc dicitur, quod linea constet ex punctis aut superficies ex lineis aut solidum corpus ex superficiebus sed duo lineae termini puncta sint vel superficiei lineae vel solidi corporis superficies nullaque res suis terminis constat. Quocirca 181 punctum lineae non erit pars sed communis terminus partium… etc.
Ipse etiam Boethius in Arithmetica dicit quod si punctum puncto supponas, nil efficies, tamquam si nihilum nihilo iungas. Si autem suppositum nullum facit compositum, quomodo magis praepositum? His itaque auctoritatibus quidam adhaerentes negant omnino lineam ex punctis sed omnem compositam lineam ex minoribus lineis constare uolunt, ut infinitatem devitent. Dicunt etiam fortasse quandam lineam quae ultima est, simplicem esse, sicut est etiam punctum, quae neque continua quantitas neque discreta, sicut et in tempore vel loco contingit, quae simplicia sunt. Sed utrum indivisibilis sit linea sicut et punctum eidemque indivisibili subiecto adiaceat et utrum subiecti ipsius sit mensura, in quo aliter per lineam, aliter per punctum mensuretur, definiri non potest. Unde ex hoc quoque hanc sententiam non comprobamus, quae scilicet negat punctum esse partem lineae.
Obiectas autem auctoritates ita absolvimus: Cum ait duo puncta terminos ex quibus ipsa constat, terminos accepit terminantes extrinsecus, non intrinsecus, ad quos scilicet, non in quibus linea terminatur. Et hi quidem termini numquam sunt de essentia rei, cuius sunt termini, nec partes sunt ipsius. Hi vero qui intrinsecus terminant, semper sunt in partes, ut praedicatum et subiectum propositionis vel hoc praesens temporis compositi et pars est et terminus inter partes extremas, quae sunt praeteritum et futurum. Idem autem terminus extrinsecus terminans et intrinsecus ad diversa dici potest, ut in linea tripunctali extremum punctum quantum ad ipsam totam terminus est intrinsecus terminans, quia est de essentia lineae tripunctalis, quantum vero ad bipunctalem lineam extrinsecus est terminans, ideoque de eius essentia ut pars non est. Similiter punctum inter duas lineas positum, quibus communis est terminus terminans utramque extrinsecus, nullius earum pars est, quae tamen cuiusdam magnae lineae constantis ex ipso et duabus aliis lineis quas ipsum copulat, pars sit.
Quod autem ait in Arithmetica qualiter sit intelligendum, ipse satis ostendit ex similitudine, quam statim supponit de duobus senariis in constitutione duodenarii. Sicut enim inter senarium et senarium nullum est interuallum, id est nulla distantia magnitudinis, quia tantus est iste senarius quantus ille, ita etiam dicit esse inter punctum et punctum superpositum, quia tantum est istud quantum illud. Quod ergo ait: "nil efficies", ipse statim determinat supponens nullum fieri interuallum, hoc est haberi quantitatis differentiam. Si enim ita simpliciter dicatur nil omnino fieri uno puncto superposito alteri umquam, aperte falsum esset, quippe si quid cuilibet rei sit additum, totum maius efficitur. 182
Quaerendum autem videtur, cum linea constet ex punctis quae indivisibilia sunt, vel quodlibet compositum ex indivisibilibus partibus continve positis, qualiter inter ipsas partes quantumcumque a se remotas ulla possit esse spatii distantia. Si enim aliquid indivisibile aliquibus continvetur interpositis, nulla per ipsum distantia videtur esse inter extrema. Quippe cum duo exteriora puncta ad medium continuantur atque ipsum quod partibus caret, totum tangant, singula videntur etiam ipsa sese contingere. Cum enim hoc punctum totum illud quod medium est, tangat et rursus illud medium terminum totum tangat, oportet, ut primum quoque ultimum totum tangat. Sed non est ita. Nam etsi istud, cum tangit illud, totum tangit, quia partibus caret, totum, inquam, non quantum ad partes sed quia nil est illius quod <non> tangatur, non tamen istud quod tangit, in eo loco est in quo et illud quod tangitur, ideo terminum non tangit, etsi totum medium tangat per hoc quod ei indivisibili coniunctum est sine interuallo.
De incisione quoque lineae sermo est, per quam partem fieri possit. Non enim acumen ferri per punctum quod indivisibile est, transire potest; inter duo etiam puncta cum nihil sit, quomodo transire poterit? Sed dici poterit quod transeat inter duo puncta, non ea quidem quae sibi proxima sunt sed a se aliquantulum remota, veluti inter extrema puncta ita fortasse, quod illud quod in medio est, super quod ferrum positum fuerat, dum imprimitur ipsum ferrum simul cum fundamento prosternat, ut semper in incisione pars aliqua eius quod inciditur, quantulumcumque auferatur et iam in aliam vertatur. Possumus etiam dicere quod nil auferatur sed dum imprimitur ferrum, rumpitur subiectum corpus et dividuntur ab invicem puncta cum subiectis et transit ferrum per spatium, quod facit inter duo puncta, quod prius inter ea non erat.
Nota illud quoque quod ait Boethius esse ad signum continui corporis, quod si una pars mota fuerit, totum corpus movetur, non satis certitudinis habere. Non enim solum continuis vel omnibus convenire videtur. Duo namque ligna ita ad invicem colligari poterunt, ut parte unius mota totum moveatur, nec tamen continuum corpus faciunt, ita ut non sit aliqua in coniunctis distantia. Omnibus etiam non convenire videtur continuis, cum sint quaedam continua ita flexibilia, ut una pars moveri videatur non omnibus aliis commotis, sicut in tenui corrigia patet. Quod tamen qua ratione stare possit, quaerendum videtur. Cum enim ubique per totum lineae corpus indivisibiles partes sint, quomodo una moveri poterit ea quae proxima est, non commota? Quod si unaquaeque, dum movetur, proximam promovet, 183 non potest esse, ut prima mota non moveatur extrema. Et fortasse verum est licet nos motum extremae partis non percipiamus aliquo sensu. Fortasse etiam non est necesse, ut mota una moveatur proxima. Adeo namque paruus esse motus poterit, ut non continvet proximam partem.
Quaeri etiam illud potest, cum linea vel aliquod continuum dicatur quod partes eius ad communem terminum copulentur, utrum ideo quod omnes eius partes per medium terminum coniungantur, dicatur continuum vel quia aliquae. Sed non omnes copulantur per medium terminum, utpote ipse medius terminus. Praeterea omne compositum duabus sufficienter partibus secundum aliquam divisionem potest comprehendi, ut tripunctalis linea, cum eius divisio in punctum et bipunctalem lineam attenditur, unum inter has partes medium terminum non habet. Quod si dicamus in eo continuam esse non quod omnes partes eius copulantur per medium terminum sed aliqua, videntur praeterea plura continua esse quae non sunt, ut totum, corpus, domus, quod continuum est in quibusdam partibus, medium terminum habet ad eas partes coniungendas. Dicimus itaque illud quod continuum dicitur per medium terminum, neque inde continuum sic dici, quod omnes eius partes ita coniungantur, neque ideo quia quaedam sed in eo potius, quo extremae sic sibi copulantur. Extrema vero esse non possint, nisi medium habeant. Diversis autem respectibus diversa extrema vel diversa media in eodem poterunt esse, ueuti in quadripunctali linea possumus duo exteriora puncta dicere extrema et lineam ex duobus mediis punctis medium terminum constituere. Possumus etiam secundum punctum vel tertium punctum considerare medium terminum inter punctum et lineam bipunctalem, quibus interiacet, et tunc extrema accipiemus exterius punctum et exteriorem lineam bipunctalem.
Illud etiam mirabile videtur, quomodo in corpore tres superficies vel plures sibi suppositae continventur sine interuallo. Quippe inter superficies ipsa fundamenta iacent, partes scilicet substantiales corporis quae non sunt de essentia quantitativi corporis. Unde ipsum quantitativum corpus dici continuum videtur. Sed non est ita. Sicut enim pars media substantialis corporis ad extremas continuatur, ita et superficies media duabus extremis conectitur, quippe media substantia, cui media superficies adiacet, tenuissima est nec ullas in spisso partes habet. Unde superficies quae ei inest, totam eam sic occupat, ut ex ista parte superiorem superficiem attingat non interposito ullo fundamento, ex illa parte inferiorem.
De poris etiam, id est quibusdam inuisibilibus foraminibus, quae 184 esse dicuntur in singulis corporibus, quae sensu percipimus, quaestio est, qualiter corpus continuum esse permittant, ut sunt ea foramina per quae sudor ex homine procedit. Sed profecto non ubique per corpus occurrunt pori. Sed est tanta inter porum et porum distantia, ut multa possint interesse corpora quantitativa, quae recte continua dici possint, etsi totum corpus humanum non sit continuum. Fortasse autem multae sunt naturae corporum, in quibus nullus omnino porus est, ut <in> auro purissimo et in marmore quae valde solida sunt. De marmore tamen et aqua videtur exire, ex qua saepe humidum fit. Sed magis verisimile est ex humore aeris exterioris marmor humidum esse, cum tempore pluuiali quo aer humescit, humor eius prae soliditate marmoris ipsum penetrare non potest.
Nunc autem literam insistamus. Numerus et oratio, praedictae scilicet quantitates, sunt discretae; linea et sequentes sunt continuae.
EST ENIM. Vere LINEA EST continua, quia habet partes, extremas scilicet AD COMMUNEM TERMINUM copulatas. A parte continui, secundum hoc scilicet quod non omnis continua medium terminum habet, ut bipunctalis linea. Vel etiam a pari poterit esse secundum eos qui continuum hoc loco non accipiunt, nisi quod medium habet terminum.
Sic lege: Est SUMERE, id est contingit nos intelligendo accipere etc. Et EST SUMERE lineam COMMUNEM TERMINUM SUPERFICIEI.
PLANI NAMQUE. Vere partes superficiei copulantur ad communem terminum, quia partes planae quantitatis. A pari. Idem enim est hoc loco planum quod superficies, quia proprie planitiem sola superficies habet sicut et latitudinem.
SIMILITER AUTEM ET IN CORPORE POTERIS SUMERE COMMUNEM TERMINUM, LINEAM AUT SUPERFICIEM ALIQUAM QUAE CORPORIS PARTICULAS COPULAT.
SIMILITER AUTEM. Ostendit etiam continuationem corporis quantitativi per superficiem, quae alias exteriores copulat.
EST AUTEM TALIUM ET TEMPUS ET LOCUS; PRAESENS ENIM TEMPUS COPULATUR ET AD PRAETERITUM ET AD FUTURUM.
EST AUTEM TALIUM. Hic quoque divisim a caeteris continuis ponit tempus et locum propter eas fortasse casas quas supra reddidimus.
<De tempore>
Nunc primum de tempore agendum est. Tempus autem hoc loco quaedam quantitas appellatur, secundum permanentiam cuius rerum quarumcumque dimetimur existentiam, cum monstramus esse aliquid, fuisse vel fore tempore aliquo existente, ut per annum vixisse vel per annum hominem fuisse vel album. Tempus autem aliud est indivisibile, ut hoc praesens momentum, quod instans appellamus, aliud compositum, veluti hora, dies, hebdomada, mensis, annus, quae ex diversis instantibus tam praeteritis quam praesentibus quam futuris sibi invicem succedentibus attenduntur composita.
Est autem communis sententia singulas substantias habere in se sua tempora, quibus mensurantur, ut in me ipso meum est instans, quo mensuror, 185 et in illo suum, et similiter mensis, dies circa me attenditur per successionem suarum partium et similiter circa illum suus, ita quidem, ut uno die existente multae dierum essentiae permaneant, quae tamen omnes secundum unam reuolutionem solis ab oriente in occidentem tamquam una dies accipiuntur. Maxime enim tempora distinguimus secundum reuolutiones et cursus planetarum. Nobis tamen necessarium non videtur, ut singulae substantiae suos habeant dies quibus mensurentur, nec plures dies simul esse ponamus. Potest enim una dies toti simul mundo, id est omnibus temporalibus substantiis, inesse, secundum quam vel totus mundus mensuretur vel quaelibet singularum rerum. Non enim sicut caeteras mensuras inesse oportet rebus quas mensuratur, nisi secundum permanentiam ipsius, quocumque in subiecto consistat, ut si dicamus:

Quanto tempore legit?

"Per diem" respondemus, hoc est diei singulis partibus permanentibus, nec quicquam ad mensurandum attinet, sive dies in ipsa re sit quae mensuratur, sive in altera, dum in re fiunt, ubicumque vis, permanente. Unde etiam et tempora ipsa secundum se ipsa mensuramus, ut dicatur:

Quantum durat dies?

"Per duodecim horas", Unde et tempus annuum dicimus sicut actionem vel diurnum.
Ex quo fortasse quaestio nascitur, quomodo scilicet dicamus vel tempus vel actionem annuum vel diurnum, cum tempora in singulis rebus non ponamus nec sibi eadem res adiaceat, quippe haec nomina a temporibus sumpta videntur. Nisi enim a quantitatibus sumpta sint, quomodo in quantum praedicarentur hoc modo:

Quanta est actio, diurna vel annua?

Aliae vero quantitates ostendi non possunt, a quibus sumpta sint nisi tempora quae in eis significantur, dies scilicet et annus. Sed fortasse non omnia quae in quantum praedicantur, a quantitatibus sumpta sunt, sicut <non> omnia sumpta sunt a qualitatibus, quae in quale praedicantur. Si quis enim quaerat:

Quanta est linea?

"Bicubita" dicimus nec tamen bicubitatio sicut longitudo dicitur quantitas sed quantitatis forma. Vel si quaeratur:

Quantus est Socrates

videtur bene responderi "Par Ciceroni", sicut diceretur "Tantus est quantus Cicero", nec tamen paritas est quantitas sed relatio.
Similiter si dicamus:

Quanta est actio?

et respondeatur "Annua", id est per annum durans, non est fortasse necesse annuum sumptum esse ab anno qui lectioni aliquo modo adiaceat, sicut nec quando dicitur "Dies hodierna", nemo eandem diem in se ipsa ponit sed idem omnino sentimus per hodiernum, id est permanentem ex hac die existente. Haec itaque nomina 'annuum', 'diurnum', licet tempora significent, tamen a temporibus sumpta non sunt, sicut nec aureum ab auro nec Priameum a Priamo sed si forte sumpta sint, ab aliis potius proprietatibus sumpta dicenda sunt quam a quantitatibus, aut fortasse 186 rationabilius est, ut non sumpta sint sed ex communi causa inventa, quia tamen quantitatem significant, licet non sint a quantitatibus sumpta, ad quantum respondentur, annuus quidem propter annum, bicubitum propter binarium cubitorum.
Fortasse etiam duplum et triplum quae relativa dicit, in quantum praedicantur propter numerum, quem quodammodo significant. Videntur etiam nulla a quantitatibus sumpta in quantum praedicari. Nam duo vel tres in quot potius quam in quantum redduntur. Quis etiam si quaeratur:

Quantus est?

respondet "Lineatus" vel "Localis". Non itaque necesse est, cum dicimus annuam actionem, poni annum in ea neque plures annos simul esse constitui vel plures dies sed unum tantum qui toti simul mundo adiaceat, firmamento scilicet cum omnibus substantiis quas comprehendit. Non enim vel diurnam substantiam quae incomprehensibilis est, vel accidentia ratione mundi colligimus sed temporales tantum substantias.
Quaeritur autem quomodo instans indivisibile dicatur, si toti mundo adiaceat aut quomodo tempus compositum continuum poterit dici, quod tot discretis substantiis insit. Sed fortasse indivisibile dicitur instans quantum ad partes, quae auditu percipiuntur. Fortasse enim singulae substantiae temporales aliquam temporis in se habent sed non talem quae tempus dicatur. Poterit forsitan et hoc dici, quod licet multis et discretis substantiis adiaceat, tamen omnino sit simplex. Quippe unitas hominis multis simul membris adiacet et tamen est simplex; totum etiam mundum unum dici volunt ex unitate. Possumus etiam instans compositum negare quantum ad eam compositionem quae in tempore proprie consideratur hoc loco, per successionem scilicet partium. Nam si plura instantia in diversis existentia quandam temporum compositionem faciant, non est illud tempus compositum, quod hic attenditur per successionem partium circa idem subiectum nec hora vel dies appellatur continuatio temporum circa aliquid de mundo sed circa ipsum totum et licet res discretae sint quibus tempus inest, non minus per successionem more aquae fluentis continuationem habet.
Quippe ita una pars alteri succedit, ut nulla penitus morae distantia sit inter praeteritum instans et praesens vel inter praesens et futurum. Si vero eius continuatio talis esset qualis lineae vel caeterorum continuorum, quorum partes permanentes sibi simul adhaerent, non posset id esse, nisi continuum esset subiectum. Sed sicut diverso modo a caeteris quantitatibus tempus mensuratur subiectum, sicut monstravimus, ita et aliter continuum est, per successionem scilicet transitoriarum partium. Et insuper a quibusdam dicitur aliam naturam habere ab aliis integris. Cum enim caeteris totis permanentibus necesse sit singulas eorum partes existere sed non una existente parte necesse est totum manere. Unde etiam illud constat quod 187 una qualibet parte destructa necesse est totum destrui sed non destructo toto partem perimi. E contrario dicunt contingere in hoc composito quod est tempus. Non enim, cum dies est, necesse primam esse sed e converso, neque cum prima non est, non necesse est diem non esse sed e converso. Unde etiam naturam huius compositi quod est tempus, a caeteris dividunt et ista quae auctoritas in totis generaliter assignat, ad ea tantum tota reducunt quae permanentes habent partes.
Nos in hoc non consentimus, ut velimus aliquid compositum existere umquam una eius parte non permanente. Cum enim dies nomen sit duodecim horarum, oportet cum dies fiunt, duodecim horas simul omnes ostendere, quippe nil aliud dies dicitur quam illae duodecim. Quomodo autem plura simul aliqua possint esse, nisi unumquodque eorum sit, aut quomodo, cum unum non fiunt, omnia simul poterunt permanere? Si quis ergo diem subiciat, dicens:

Dies est

oportet et primam esse intelligi. Si vero figuram in locutione faciat, ac si diceret 'pars diei existit', non videtur necessarium, ut prima sit, quippe pars diei caeteras quoque singulas partes continet quasi totum universale, sicut homo Socratem. Unde non necesse est homine existente Socratem esse nec similiter parte diei existente hanc esse, nisi forte vim faciamus in eo quod dicimus 'diei'. Utquid enim <dici> diei vel domus pars poterit, nisi domus vel dies partem habeat? Quomodo autem partem habebunt, nisi sint? Quomodo autem erunt, ut dictum est, nisi unaquaque partium existente? Itaque id quoque verum videtur, ut pars aliqua diei esse non possit, nisi et prima sit et quaelibet, si vim faciamus in eo quod partem diei dicimus, in relatione scilicet magis quam in essentia rei.
At vero nos hoc loco nonnisi essentiam partium attendimus, cum dicimus partem diei existere, ac si diceremus: vel hoc tempus quod primam uocamus, vel illud etc. Unde necesse est totum esse. Nullam vim facimus in relatione partis vel totius sed in essentia rerum tantum, ac si diceremus: si paries est, non necesse est domum esse. Itaque et istud negamus quantum ad essentiam temporum, quod si pars aliqua diei sit, id est vel prima vel tertia vel aliqua aliarum, prima est. Et haec quidem figura consuetudo sermonis, cum dicitur:

Dies est

ac si diceretur: pars aliqua earum quae attenduntur in die, est nec dies subditur sed pars diei. Si vero dies subiceretur, numquam caeterorum totorum natura secundum argumenta totius et partis in compositis fallent temporibus. At figuram homines dicimus figurare, cum dicunt:

Dies est

quia nullus est, qui diem partem aliquam diei vocet sive plures simul horas nec aliquis adeo desipit quod plures simul horas arbitretur existere.
Unde in rei veritate numquam vere et proprie dici potest dies esse vel totum esse vel quantitas vel etiam 188 aes vel aliquid omnino esse. Sic tamen ipsum attendimus, quasi vere totum esset atque ideo secundum animi conceptionem ut de permanente agitur, licet et secundum rei veritatem transitus partium distinguatur. Omne enim quod animus concipit quasi praesens attenditur. Qui enim id quod futurum scit esse, considerat, iam ut praesens cogitat et quasi ita iam sit res, animo constituit. Cum itaque dicitur tempus aliud esse simplex, aliud compositum vel aliud esse praesens, aliud praeteritum vel futurum, secundum rei veritatem nil vere esse dicitur tempus compositum neque esse compositum neque esse tempus nec praeteritum quicquam vere esse dicitur, quia scilicet per 'esse', quod substantivum verbum omnia in essentia significat, nil copulari vere potest ei quod omnino caret essentia. Sic tamen de istis agit acceptio hominum, ac si sint.
Poterimus fortasse has divisiones saluare secundum nominum appellationem, non secundum rerum essentiam, ac si dicamus: Illud quod tempus vocaverat, aliud dicitur simplex, aliud compositum et aliud dicitur praesens, aliud praeteritum vel futurum. Non enim fortasse quaelibet nomina per 'est' veraciter circa singula quae nominant, coniungi possunt. Nam 'non-homo' chimaerae quoque nomen dicitur nec tamen per 'est' ei vere copulatur; similiter nec praeteritum vel futurum his quae nominant, necesse est per 'est' copulari. Sed cum dicitur:

Tempus est praeteritum

nil aliud est in sensu quam 'fuit et non est', vel futurum, 'quod erit et nondum est'.
Nota autem horum nominum 'praeteritum', 'praesens' et 'futurum', cum in designatione eiusdem temporis accipiuntur, hunc esse ordinem quod prius res aliqua futura dicitur, deinde ipsa praesens vocatur, tandem praeterita eadem appellatur. Cum vero diversa nominantur his nominibus: praesens, praeteritum et futurum, praeteritum tempus praecedit, quod statim sequitur praesens, tandem futurum. Videtur autem hoc nomen tempus non solum nominare quantitatem de qua agimus, verum etiam aerem cum dicitur:

Serenum tempus est

vel res venales, cum dicitur:

Carum tempus est.

Quaeri autem solet quid sit illud quod ait Tullius in Rethorica:

Tempus est pars quaedam aeternitatis cum certa dimensione

an <verum sit>? Sed profecto fortasse aeternitatem vocabit ipsam Dei infinitam permanentiam, cuius quodammodo tempus partem esse dixit, eo scilicet, quod tempus quodammodo in ea includatur, ita scilicet quod sic cum ea tempus est, ut non semper cum ea fuerit nec 189 semper erit. Tempus enim cum mundo incepit et terminabitur, cum omnia in aeternitatem transferentur. Sic autem si duo simul currerent et unus longiorem cursum haberet quam <alter>, cursus hic videtur quasi pars in longiori cursu includi quodammodo diceretur nec tamen proprie pars esset, cum omnino in essentia non esset alterius.
<De loco>
De loco autem nunc disseramus. Est autem locus quantitas circumscribens proprie quantitativum corpus vel partem aliquam ipsius. Sicut enim totum corpus suum habet locum sese terminantem et quodammodo ambientem, ita etiam superficies vel linea vel punctum et cum corpus quantitativum vel quaelibet pars eius substantiale corpus tantum terminent et mensurent, ipsa iterum quae mensurant substantialia corpora, locis terminantur et mensurantur et in ipsis tantum proprie et loca sunt nec nisi per ea substantiis subiectis insunt. Sicut enim corpus quantitativum et superficies vel linea composita sunt, puncta vero non, ita et loca eorum quaedam composita sunt, quaedam simplicia. Locus enim puncti simplex est omnino sicut punctum, locus lineae vel aliorum compositus ex simplicibus locis, qui singulis punctis adiacent ac sicut puncta communes sunt termini inter partes corporis, ita et loca punctorum inter alia loca. Nam illud quod ait Aristoteles partes loci copulari ad eundem terminum ad quem partes corporis, 'eundem' dixit pro 'consimilem'. Locus namque puncti vel lineae valde ei similis est tam in participatione eiusdem subiecti quam in quantitate suae essentiae. Quantum enim est punctum, tantum locus unus necesse est esse, quia tantum subiecti obtinet quantum punctum.
Sed opponitur quod nisi maior sit locus eo cuius est, quomodo ipsum continere vel ambire potest. Quod si maior est, iam non est simplex omnino et maius occupat subiectum, ut iam inter punctum et punctum distantia sit. Sed profecto nil est aliud locum ambire punctum quam ipsum circumscribere, id est terminare ita ipsum, ut sit locus ipsius, ad quod non necesse est, ut maior sit. Si enim maior esset et excederet, non bene terminaret id ad aequalitatem cuius non redigeretur.
Sunt autem qui omnem creaturam circumscriptam esse velint ac per hoc loco comprehendi, solum vero creatorem incircumscriptum. Sed hi procedunt <locum> alium locum usque in infinitum habere.
Nos vero loco comprehendi nil concedimus nisi corpus quantitativum vel eius partes ac secundo substantialia corpora. Neque enim loca specialibus donantur substantiis. Unde in Topicis Boethius arguit nec motum ullum animae esse secundum locum. Qui vero sane intelligunt quod ait omnem naturam circumscriptam, solum Deum incircumscriptum 190 esse, non id secundum continentiam loci dicat sed magis id intelligat omnem creaturam certum et definitum esse habere et quasi certas essentiae suae moras cognoscere, Deum infinitae omnino permanentiae esse nec ullas eius metas natura cognosci nec vel ratione comprehendi.
Nunc ad literam redeamus.
EST AUTEM TALIUM ET TEMPUS ET LOCUS; PRAESENS ENIM TEMPUS COPULATUR ET AD PRAETERITUM ET AD FUTURUM.
EST, inquit, TALIUM TEMPUS ET LOCUS, id est de numero continuorum, sicut et tres praemissae continuae quantitates.
PRAESENS ENIM. Prius de tempore probat, quod sit continuum, quia scilicet extremitates eius copulantur ad praesens. A parte vel a causa. Hoc autem monstrat cum ait ipsum praesens continuari ad praeteritum praecedens et ad futurum subsequens, hoc est sine interuallo intercedere. Dicit fortasse aliquis quod sit interuallum inter praeteritum et praesens. Oportet enim, inquit, ante periisse praeteritum, quam sit praesens. Quippe quamdiu illud fuit, istud esse non potest; quod si antequam istud sit, illud perit, oportet quoddam spatium esse inter praeteritum et praesens, pro quo possit dici 'ante'. Sed profecto, si verba proprie accipimus, non est verum praeteritum tempus prius praeteriisse quam praesens existat sed hic intelligimus post illud huius existentiam statim consequi.
RURSUS LOCUS CONTINUORUM EST; LOCUM ENIM QUENDAM CORPORIS PARTICULAE OBTINENT, QUAE PARTICULAE AD QUENDAM COMMUNEM TERMINUM COPULANTUR; ERGO ET LOCI PARTICULAE, QUAE OBTINENT SINGULAS CORPORIS PARTICULAS, AD EUNDEM TERMINUM COPULANTUR AD QUEM ET CORPORIS PARTICULAE.
RURSUS de loco repetit, ut probet. Probatio autem fit de continuatione partium loci. PARTICULAE CORPORIS habent PARTICULAS LOCI sese circumscribentes et quasi ambientes. Sed PARTICULAE CORPORIS continuantur, quare et particulae loci, et aliquid determinant ad eundem terminum, id est ad consimilem, ut supra determinavimus. Vis autem huius argumenti est a pari comitanti vel a minori. Minus enim videtur de particulis corporis, quae quodammodo ambiuntur, quod se contingant, quam de particulis loci, quae ambiunt. Quod autem particulae corporis obtinent particulas loci, praemittit ibi: Locum quendam etc. Quod vero particulae corporis continuantur, supponit ibi: QUAE, scilicet PARTICULAE CORPORIS, etc. Conclusionem quoque supponit ibi: ERGO ET LOCI etc. Assignat etiam vim propositionis, cum adiungit: QUAE, scilicet PARTICULAE LOCI, OBTINENT SINGULAS partes CORPORIS, circumscribendo scilicet eas.
QUAPROPTER CONTINUUS ERIT ET LOCUS; AD UNUM ENIM COMMUNEM TERMINUM SUAS PARTICULAS CONTINUANT.
QUAPROPTER, quia scilicet partes eius copulant ad communem terminum, ergo est continuus. A parte. Ad unum enim summissio est illationis. Si quis autem dicat non esse necessarium argumentum propter partes numeri, nil impedit. Sufficit enim saepe probabilitas. Si quis tamen uim paritatis attendit quam ipse assignat, ubi scilicet dicit: ET QUOD PARTICULAE CORPORIS OBTINENT PARTICULAS LOCI et rursus quod particulae loci particulas corporis, videtur nil ad numerum pertinere. Saepe enim partes numeri extra partes corporis accipiuntur. 191 Si quis enim uim minoritatis quam assignavimus, attendat, in eo scilicet quod partes loci ambiunt quodammodo particulas circumscribendo, non id partibus numeri poterit aptari. Si quis autem quaerat, quare partes numeri non continventur, quando in continuo sunt subiecto, auctoritati cedat, quae rei naturam perspicacius consideravit, quam nos valeamus. Qui fortasse unitates non ponebat nisi in rebus disgregatis, in toto scilicet homine unam, non in singulis partibus eius, nisi et ipsae disgregarentur.
AMPLIUS AUTEM ALIA QUIDEM CONSTANT EX PARTICULIS QUAE IN EIS SUNT POSITIONEM AD SE INVICEM HABENTIBUS, ALIA AUTEM NON EX HABENTIBUS POSITIONEM; UT LINEAE QUIDEM PARTICULAE POSITIONEM HABENT AD SE INVICEM.
AMPLIUS AUTEM. Post divisionem quantitatis per coninuum te disgregatum quam praemiserat, tractat aliam quae videlicet ponit quasdam earundem quantitatum quas supraposuit, habere positionem in partibus suis, quasdam non. Tria autem necessaria sunt, ut positio partium consistat, ut videlicet partes sitae sint alicubi, hoc est in continuo subiecto, et permaneant et copulentur. Si vero aliquid horum trium defuerit, non est positio partium. Sunt autem quatuor de septem suppositis quantitatibus positionem habentes, omnes scilicet continuae praeter tempus, tres vero non habentes, duae quae discretae erant, numerus scilicet et oratio, et una continua, tempus videlicet. Et attende quod orationis partes tribus omnino carent quae ad positionem conveniunt. Quippe nec in continuo sunt subiecto, quia discretae sunt particulae aeris, neque permanent neque continuantur. Numeri vero partes permanentiam habent, non continuationem temporis e contrario.
Sic iunge: Egi de quantitatibus ostendendo scilicet quae continuae sunt, quae discretae. AMPLIUS de eisdem monstro quod ALIAE CONSTANT etc. In 'habere positionem ad invicem' illa tria accipe quae distinximus.
SINGULUM NAMQUE EORUM SITUM EST ALICUBI, ET HABES UNDE SUMAS ET ASSIGNES UNUMQUODQUE UBI SITUM EST IN PLANO ET AD QUAM PARTICULAM CETERARUM COPULATUR. SIMILITER AUTEM ET PARTICULAE PLANI POSITIONEM HABENT QUANDAM (SIMILITER NAMQUE OSTENDITUR UNUMQUODQUE UBI IACET ET QUAE COPULANTUR AD SE INVICEM. SED ET SOLIDITATIS QUOQUE SIMILITER ET LOCI.
SINGULUM NAMQUE. Vere partes lineae habent positionem, quia sitae sunt alicubi et permanent et continuantur. A descriptione scilicet habere positionem. Sed quia permaneant, praeterit, quia constans erat; vel potest innui, ubi dicit nos habere, unde sumamus hoc, id est intelligamus et assignemus aliis. Quomodo enim bene assignaremus, ubi situm est unumquodque, nisi simul permanent in plano et in superficie? Similiter exsequitur positionem partium caeterarum quantitatum, superficiei scilicet, corporis et loci. Soliditatem, id est solidam quantitatem, vocat corpus secundum tres dimensiones quas habet, quia scilicet longum et latum et spissum est.
IN NUMERO AUTEM NON POTERIT QUISQUAM RESPICERE TAMQUAM PARTICULAE EIUS POSITIONEM ALIQUAM AD SE INVICEM HABEANT AUT SIT SITUM ALICUBI AUT ALIQUAE PARTICULAE AD SE INVICEM CONECTANTUR.
IN NUMERO AUTEM. Postquam ostendit, quae habent positionem, ostendit, quae habeant non.
ALIQUAM, id est quam PARTICULAE EIUS etc.
AUT SIT SITUM, non solum dico quod non poteris percipere POSITIONEM in qua tria concurrunt, sed nec etiam quod sit numerus per partes ALICUBI, id est in continuo subiecto, quod tamen generaliter dici non potest, nisi numeros tantum accipiamus in rebus disgregatis.
SED NEQUE EA QUAE TEMPORIS SUNT; NIHIL ENIM PATIUNTUR PARTICULAE TEMPORIS, QUOD AUTEM NON EST PATIENS QUOMODO HOC POSITIONEM ALIQUAM HABEBIT?
SED NEQUE EA QUAE, id est non solum partes numeri non habent positionem sed nec temporis, quod statim 192 ostendit a toto, quia scilicet non permanent, vel ab oppositis, quia scilicet sunt non permanentes. Quam quidem oppositionem assignat statim, cum supponit: QUOD AUTEM etc., ac si diceret: Nulla non permanentia positionem habent.
SED MAGIS ORDINEM QUENDAM PARTICULARUM DICES HABERE, QUOD ALIUD QUIDEM PRIUS SIT TEMPORIS, ALIUD VERO POSTERIUS. SED ET DE NUMERO SIMILITER, EO QUOD PRIUS NUMERETUR UNUS QUAM DUO ET DUO QUAM TRES.
SED MAGIS, id est potius ordinem partium possumus assignare quam positionem, quia scilicet una pars temporis aliam praecedit. Sed et de numero similiter potest dici, scilicet quod ordinem quendam habeat in partibus vel secundum naturam suam, quia scilicet minores numeri maioribus quorum partes sunt, naturaliter priores sunt vel etiam secundum putationem nostram quae naturam sequitur, quia scilicet prius partes computamus quam tota, dum dicimus: unus, duo, tres.
ET ITA ORDINEM QUENDAM HABEBUNT, POSITIONEM VERO NON OMNINO PERCIPIES.
ET ITA, scilicet quia hunc ordinem habent partes temporis, illum partes numeri, ergo ordinem. A parte ordinis. Positionem vero non multum, ut ait Boethius, id est non omnino.
SED ET ORATIO SIMILITER; NIHIL ENIM PATIUNTUR PARTICULAE EIUS.
SED ET ORATIO SIMILITER non habet scilicet positionem in partibus. Quod ostendit per inconstantiam partium, sicut fecit de tempore.
SED DICTUM EST ET NON POTEST AMPLIUS HOC SUMI.
SED DICTUM EST. Quantitas, cum statim perit, resumi non potest sicut aer.
QUAPROPTER NON ERIT POSITIO PARTICULARUM EIUS, SI QUIDEM NIHIL PATIUNTUR.
QUAPROPTER, quia scilicet non permanent partes orationis, non habent positionem. A toto.
SIQUIDEM NON PERMANENT. Submissio est illationis.
ALIA ITAQUE CONSTANT EX PARTICULIS QUAE IN EIS SUNT POSITIONEM AD SE INVICEM HABENTIBUS, ALIA AUTEM NON EX HABENTIBUS POSITIONEM.
ALIA ITAQUE, quia scilicet istae quantitates quae suppositae sunt, constant ex partibus habentibus positionem, illae non. Ergo quaedam constant, quaedam non. A partibus.
Quaeritur de suppositis divisionibus quantitatis, quae sint. Sunt autem continuatio et discretio quasi accidentia quantitatis. Unde prior subiecti per accidentia potest esse. Constare quoque ex habentibus positionem et constare ex non habentibus quasi accidentia considerantur. Quod ideo dicimus, quia quaedam quantitatum suprapositarum permanentes non sunt ideoque, sicut earum vera non est essentia, ita nec vera in eis sunt accidentia.
De nominibus quoque suprapositis quantitatum quaestio est, utrum substantialia sint an sumpta. Et sunt qui velint quinque nomina simplicium quantitatum, punctum scilicet, unitas etc., esse substantialia et specialia, compositarum vero nomina sumpta vocant, ut numerus, oratio etc. Numerus autem sumptum vocant a collectione unitatum nec ideo speciale vocabulum esse volunt, quod non habet individua una per naturam. Quomodo enim hic binarius, hoc est hae unitates hominum longa a se remotorum, una res naturaliter esse possunt? Dicunt itaque 'numerus' hoc nomen sumptum esse a collectione et tantundem valere quantum 'collecti', hoc plurale. Sicut enim haec unitas illi collecta dicitur, ita hae duae unitates collectae inter se uocantur. Sed quis est sensus in eo quod istam illi collectam dicunt, 193 quid est hanc esse collectam illi et quo est collecta? Quod si esse collectam illi est esse, tum ea in una natura vel in uno composito profecto et quaelibet eiusdem individua similiter collecta dicuntur et ita hi homines vel quaelibet collectiones dicentur collecta ex adiacentibus scilicet collectionibus, ita quidem ut in infinitum collectiones collectionibus adiaceant. Quod si et collecta sint, profecto et numerus diceretur, quippe hoc loco numerus idem accipitur in significatione quam collecti, nisi forte dicatur numerus non dicere simpliciter collecti sed collectae unitates, hoc est affecta collectione unitatum, sicut et populus quod sumptum est, non dicit simpliciter aggregata sed potius affecta aggregatione tot hominum, alioquin lapides aggregati populus dicerentur.
Similiter et binarius et ternarius haec nomina sumpta esse volunt a collectionibus duarum <vel> trium unitatum et pluralia similiter esse in significatione. Sed quod habeant singulare saltem in natura, nescio, quam rem universalem significare queant nisi forte dicatur esse eius singulare collectum ex numero duarum unitatum; talis etenim collectio quiddam vere diceretur, sicut et homo albus. At vero si numerus vel binarius vel ternarius sumpta sint a collectionibus quae quantitates non sunt, profecto per haec nomina collectiones, non quantitates praedicantur. Quomodo ergo Aristoteles in sequentibus ostendet quantitates non comparari per hoc quod non dicitur magis vel minus numerus? Non enim, si hoc diceretur, quantitas praedicaretur, quae non comparatur sed collectio.
Dicimus itaque 'numerus' hoc nomen substantiale esse, non sumptum atque idem valere quod unitates, hoc plurale, et binarius vel ternarius, inferiora eius, esse substantialia numerorum nomina, non sumpta, a quibus duo vel tria sumpta sunt. In quibus quoque nominibus in sequentibus docebit quantitates non comparari, de quo plura supra docuimus. Hoc quoque nomen oratio, in quo volunt significari compositos tantum tenores substantialium orationum, sumptum esse uolunt, non speciale, pro eo scilicet quod quantitas subiecta, quae non simul tota subsistit, una res per naturam non sit atque ideo una naturaliter individua non contineat, ut species dici possit. Sed mirum est, quomodo in veritate magis sumptum vocent hoc nomen oratio quam speciale.
Quomodo enim formam aliquis ponere poterit in re quae non est? Sed fortasse dicetur secundum hominum acceptionem, non secundum rei veritatem sumptum dici ex proprietate quadam, quod nec nos contradicimus. Similiter et de tempore, quando compositorum tantum nomen sumunt, secundum hominum acceptionem fortasse dicetur sed illud impedire videtur quod et ipse in sequentibus ostendet 194 quantitatem non comparari per hoc quod non dicitur tempus aliud alio magis. Unde ubique substantiale nomen temporis accipimus, sicut et nomen substantiae vel corporis tam in designatione hominis totius quam singularum partium eius. Quippe sicut substantiale corpus diversa non dicit, sive sit nomen partium sive compositorum, ita nec diversa tempus notare videtur. Linea vero vel caeterorum compositorum nomina, quae una naturaliter videntur, specialia bene videntur.
PROPRIE AUTEM QUANTITATES HAE SOLAE SUNT QUAS DIXIMUS, ALIA VERO OMNIA SECUNDUM ACCIDENS.
PROPRIE AUTEM. Tractatis duabus propositis divisionibus ostendit in eis concludi ea quae proprie videntur quantitates, ideoque ostendit quaedam proprie principaliter dici quantitates, quae inde ex propria natura in se ipsis quantitates sunt, quaedam secundum accidens, non videlicet ex se sed potius ex quantitatibus comitantibus eas vel dimensionibus quae insunt per quantitates.
Sic iunge: Ea quae superius posui, QUANTITATES dicuntur et PROPRIE haec sola. Sed si hoc ad compositas quantitates referamus, quas solas in divisionibus comprehendit, quid dicemus de simplicibus? Num et simplices quantitates dicuntur et etiam magis proprie? Sed fortasse illud 'sola' ad exclusionem eorum tantum oppositorum ponitur quae in partibus earum non continentur, sicut et quando dicimus:

Solus Socrates est in domo

licet partes eius non sint Socrates, tamen ad exclusionem earum 'solus' non ponitur. Sed si bicubitatio quantitas sit diversa quidem a linea, quid dicemus? Fortasse sic facilius soluemus: HAE SOLAE, id est ea sola quae sunt de natura istarum, id est mensurae sicut istae.
AD HAEC ENIM ASPICIENTES ET ALIAS DICIMUS QUANTITATES.
AD HAEC ENIM. Reddit causam, quare dixerit alia ab istis quantitates dici quoquomodo, quia scilicet nos alia vocamus quantitates respicientes ad haec, id est ad veras quantitates, respectu quarum alia dicuntur, vel respicientes ad veras quantitates, ita scilicet ut gratia istarum illa quantitates dicamus.
UT MULTUM DICITUR ALBUM EO QUOD SUPERFICIES MULTA SIT, ET ACTIO LONGA EO QUOD TEMPUS ET LONGUM ET MULTUM SIT, ET MOTUS MULTUS.
UT MULTUM, hoc est sicut album dicitur multum ex adhaerente quantitate, ita et quantitas album potest esse sive albedo sive subiectum corpus.
ET MOTUS MULTUS, quia scilicet multum est tempus per quod durat.
NEQUE ENIM HORUM SINGULUM PER SE QUANTITAS DICITUR; UT, SI QUIS ASSIGNET QUANTA SIT ACTIO, TEMPORE DEFINIET, ANNUAM VEL SIC ALIQUO MODO ASSIGNANS, ET ALBUM QUANTUM SIT ASSIGNANS SUPERFICIE DEFINIET.
NEQUE ENIM. Vere dicuntur quantitates secundum accidens, quia non secundum se, id est proprie ex propria natura. Ab immediatis, cum alterum constet. Et hoc est: nullum HORUM modo praemissorum PER SE QUANTITAS DICITUR, neque scilicet album neque actio neque motus sed videntur gratia alterius, ut actio secundum hoc quod annua dicitur ex tempore per quod durat, hinc etiam quodammodo quantitas appellatur. Et hoc est: SI QUIS ASSIGNET, id est determinet, QUANTA SIT ACTIO, secundum tempus id faciet dicens eam annuam esse vel quo alio modo assignans eam sic, scilicet secundum aliquod temporale vocabulum dicens vel menstruam vel diurnam.
QUANTA ENIM FUERIT SUPERFICIES, TANTUM ESSE ALBUM DICIS.
QUANTA ENIM. Vere secundum superficiem determinabitur ALBUM, quia hoc modo, quod scilicet dicet TANTUM ESSE ALBUM, QUANTA erit SUPERFICIES. 195 A parte determinandi.
QUARE SOLAE PROPRIE ET SECUNDUM SE IPSAE QUANTITATES DICUNTUR QUAE DICTAE SUNT, ALIORUM VERO NIHIL PER SE SED, SI FORTE, PER ACCIDENS.
QUARE SOLAE. Quandoquidem aliae res non dicuntur proprie quantitates, ergo illae solae quae supra positae sunt. Ab immediatis, et exponit: PROPRIE per SECUNDUM SE.
AMPLIUS QUANTITATI NIHIL EST CONTRARIUM.
QUANTITATI. Postquam novissime determinavit, quae res proprie quantitates dicantur, quae non, redit ad proprie quantitates et eorum propria perquirit et ponit hic talem communitatem quae omnibus quidem quantitatibus convenit sed non solis, scilicet non esse contrarium nec negat quantitates non suscipere contrarias res, cum dicatur lenis vel aspera superficies a lenitate et asperitate, quae sunt contraria nec quantitates in susceptione contrariorum quodammodo dici contraria, sed negat eas in natura suae essentiae maxime sibi adversari.
Sic iunge: Dicta sunt plura de quantitatibus; AMPLIUS dico de eis quod scilicet QUANTITATI etc.
IN DEFINITIS ENIM MANIFESTUM EST QUONIAM NIHIL EST CONTRARIUM, UT BICUBITO VEL TRICUBITO VEL SUPERFICIEI VEL ALICUI TALIUM – NIHIL ENIM EST CONTRARIUM.
IN DEFINITIS ENIM. Bene dico quantitati nil esse contrarium, quia hoc verum est IN quantitatibus DEFINITIS et in indefinitis. Definitas, id est certas omnibus, quantitates vocat de quibus constabat apud omnes, quod quantitates essent. Indefinitas vero dicit quasdam dimensiones, quae scilicet mediantibus quantitatibus veniunt atque ideo videbantur. De quibus quidem nondum definitum erat, an quantitates dici deberent. Locus a causa vel a partibus secundum opinionem eorum qui haec quoque quantitates putabant. Manifestum est quoniam nullum contrarium est in definitis, id est inter definitas quantitates nullum contrarium continetur.
UT BICUBITO, id est bicubitae lineae.
VEL ALICUI TALIUM, id est verarum quantitatum.
NISI MULTA PAUCIS DICAT QUIS ESSE CONTRARIA VEL MAGNUM PARVO.
NISI QUIS MULTA. Dixi quantitati nil esse contrarium et nullus id contradicit, nisi aliquis forte dicat ista quae reputat quantitates, esse contraria, scilicet magnum et parvum et multum et exiguum. Et hoc est: NISI QUIS DICAT MULTA PAUCIS ESSE CONTRARIA, id est multitudines paucitatibus, vel etiam de subiectis legamus. Ubi enim subiecta istorum non sunt contraria in susceptione istorum, nec ista in se contraria sunt.
HORUM AUTEM NIHIL EST QUANTITAS SED MAGIS AD ALIQUID SUNT.
HORUM AUTEM. Per ista videtur quantitas suscipere contrarietatem sed non facit. Hoc est duobus modis ostendit, vel quia scilicet non sunt quantitates vel quia non sunt contraria. Et hic incipit ostendere, quod non sunt quantitates, per hoc scilicet quod sunt ad aliquid, postea ostendet, quod non sunt contraria.
NIHIL ENIM PER SE IPSUM MAGNUM DICITUR SED AD ALIQUID REFERTUR; NAM MONS QUIDEM PARVUS DICITUR, MILIUM VERO MAGNUM EO QUOD HOC QUIDEM SUI GENERIS MAIUS SIT, ILLUD VERO SUI GENERIS MINUS; ERGO AD ALIUD EST EORUM RELATIO.
NIHIL ENIM. Vere sunt ad aliquid magnum et parvum, quia secundum ea referuntur subiecta. A pari. Et hoc est: nulla res PER SE, id est sine respectu alterius DICITUR magna SED potius REFERTUR, id est respicit, AD ALIQUID per magnitudinem. Quod ostendit in effectu vocabulorum, cum ait quod MONS DICITUR PARVUS et MILIUM MAGNUM. Et respectu quorum supponit: MONS QUIDEM respectu eius rei, quae est SUI GENERIS, id est respectu alterius montis, qui similiter mons est, et milium respectu alterius milii.
ERGO AD ALIUD. Quandoquidem magnum et parvum referuntur in istis, id est in monte et milio, ergo referuntur, quod sic dicit: EORUM RELATIO SPECTAT AD ALIUD, hoc est sunt relationes spectantes ad aliud. 196
NAM, SI PER SE IPSUM PARVUM VEL MAGNUM DICERETUR, NUMQUAM MONS QUIDEM ALIQUANDO PARVUS, MILIUM VERO MAGNUM DICERETUR.
NAM SI. Vere si referuntur, in istis referuntur, quia si non referuntur, non referuntur in istis. A descriptione consequentis. Pro hac autem consequentia ponit eius parem, hanc scilicet: SI PER SE dicuntur, id est sine relatione, NUMQUAM MONS etc.
RURSUS IN VICO QUIDEM PLURES ESSE HOMINES DICIMUS, IN CIVITATE VERO PAUCOS CUM SINT EORUM MULTIPLICES, ET IN DOMO QUIDEM MULTOS, IN THEATRO AUTEM PAUCOS CUM SINT PLURES.
RURSUS QUIDEM. Iterum ostendit relationem inter multitudinem et paucitatem, cum videlicet ait: IN uno VICO PLURES HOMINES ESSE quam alio vico et IN una CIVITATE PAUCOS respectu eorum qui sunt in alia civitate. Potest autem quaeri, multitudo cum relatio sit, utrum genus sit vel species vel individuum. Sed neque genus videtur neque species, cum non habeat individuum unum naturaliter, quippe ut numerus, ita et multitudo ex discretis rebus est. Individuum autem esse non potest nec multa simul individua, cum de pluribus singillatim dicatur. Quippe haec multitudo est multitudo et similiter illa. Sed fortasse una res per naturam esse poterit, quaecumque operatione naturae est, etsi in discretis sit rebus.
AMPLIUS BICUBITUM VEL TRICUBITUM ET UNUMQUODQUE TALIUM QUANTITATEM SIGNIFICAT, MAGNUM VERO VEL PARVUM NON SIGNIFICAT QUANTITATEM SED MAGIS AD ALIQUID, QUONIAM AD ALIUD SPECTAT MAGNUM ET PARVUM; QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM HAEC AD ALIQUID SUNT.
AMPLIUS BICUBITUM etc. Idem probat, quod scilicet magnum et parvum non sunt quantitates, sed alia via, per hoc scilicet quod haec nomina 'magnum' et 'parvum' non sunt de quantitativis nominibus, id est quantitates significantibus. Ab effectu. Quod autem non sint quantitativa, probat removendo singula quantitativa, BICUBITUM scilicet, TRICUBITUM et alia. Quod autem non sint ad aliquid istorum, probat tali syllogismo: Ista omnia significant quantitatem. Et hoc est ibi: BICUBITUM etc. Sed 'magnum' et 'parvum' non significant quantitates, quod est ibi: MAGNUM VERO. SED potius significant AD ALIQUID, id est relationem, QUARE non SUNT ALIQUID istorum nominum, vel bicubitum scilicet vel tricubitum etc. Hanc conclusionem extra, quia nimis aperta erat. Loco cuius ponit aliam per consequens, sicut Tullius praecipit, ac si diceret: quia non sunt quantitates secundum significationem, ergo sunt ad aliquid. Ab immediatis vel ex novissime dicto inferatur a pari sic: quia spectat ad aliud, ergo sunt ad aliquid.
Occurrit autem hoc loco quaestio, cum dicit bicubitum significare quantitatem et magnum et parvum significare <ad aliquid>, quomodo significare accipit, utrum scilicet determinando circa subiectum, sicut sumpta faciunt, vel nominando. Sed profecto magnum et parvum proprie quantitates nominant sicut bicubitum. Quod si dicatur per determinationem ut sumpta, non videtur verum, secundum eos scilicet qui bicubitationem, a qua sumptum bicubitum, nolunt esse quantitatem. Sed forte dicetur hoc loco bicubitum nomen esse substantiae sumptum a bicubita linea.
AMPLIUS, SIVE ALIQUIS PONAT HAEC ESSE QUANTITATES SIVE NON PONAT, NIHIL EIS ERIT CONTRARIUM.
AMPLIUS SIVE. Superius ostendit quantitatem non habere contrarietatem per magnum et parvum, quia scilicet quantitates non sunt. Ostendit et alio modo, per hoc scilicet quod sive concedantur quantitates 197 sive non, ipsa contraria non sunt. A causa. Et hoc est: AMPLIUS, id est: adhuc idem ostendo, scilicet quod quantitati NIL EST CONTRARIUM, per ista, quia scilicet SIVE ALIQUIS PONAT, id est concedat, etc.
QUOD ENIM NON EST SUMERE PER SE IPSUM SED AD SOLAM ALTERIUS RELATIONEM REFERTUR, QUOMODO HUIC ALIQUID ERIT CONTRARIUM?
QUOD ENIM. Vere non sunt contraria, quia nulla multa sunt contraria. A toto. Et hoc est: QUOD NON EST SUMERE PER SE, id est quod non contingit per se intelligi SED respectu ALTERIUS, id est quod est relativum, QUOMODO etc., ac si dicat: nullo modo.
AMPLIUS AUTEM, SI ERUNT MAGNUM ET PARVUM CONTRARIA, CONTINGET IDEM IPSUM SIMUL CONTRARIA SUSCIPERE ET EA IPSA SIBIMET ESSE CONTRARIA. CONTINGIT ENIM SIMUL IDEM PARVUM ESSE ET MAGNUM.
AMPLIUS SI ERUNT. Ostendit, quod non sunt contraria, directa ratiocinatione. Ostendit idem indirecta, ducendo scilicet ad inconveniens, si aliquis concedat ea esse contraria, ad hoc scilicet quod contraria sunt in eodem et quod eadem res sit sibi ipsi contraria, in susceptione scilicet contrariorum, quod quidem inconveniens idem est in sensu cum priori. Sed fortasse ideo verba commutat, quia magis haec verba abhorret adversarius, quod scilicet eadem res sit sibi ipsi contraria, quam quod eadem res suscipiat contraria. Sic lege: AMPLIUS, id est adhuc probo, quod non sunt CONTRARIA sic: aut sunt contraria aut non sunt. Sunt, inquit adversarius. Inde Aristoteles sic arguit inconveniens: SI sunt CONTRARIA, CONTINGET eandem rem SUSCIPERE CONTRARIA etc., cum hac scilicet instantia quod eadem res suscipiat MAGNUM ET PARVUM, quam quidem instantiam statim supponit dicens: CONTINGIT ENIM. Et est causa commendatio consequentiae praecedentis.
EST ENIM ALIQUID AD HOC QUIDEM PARVUM, AD ALIUD VERO HOC IDEM IPSUM MAGNUM.
EST ENIM. Vere eadem res simul est magna et parua, quia respectu istius et illius. A partibus.
QUARE IDEM PARVUM ET MAGNUM ET IN EODEM TEMPORE ESSE CONTINGIT, QUARE SIMUL CONTRARIA SUSCIPIT.
QUARE IDEM, quia scilicet IDEM suscipit MAGNUM ET PARVUM, ergo idem SUSCIPIT CONTRARIA. A parte contrariorum, non secundum rei veritatem sed secundum opinionem.
SED NIL EST QUOD VIDEATUR SIMUL CONTRARIA POSSE SUSCIPERE; UT SUBSTANTIA SUSCEPTIBILIS QUIDEM CONTRARIORUM ESSE VIDETUR SED NULLUS SIMUL ET SANUS ET AEGER EST, NEC ALBUS ET NIGER SIMUL; NIHILQUE ALIUD SIMUL CONTRARIA SUSCIPIET.
SED NIL EST. Assumit destruendo consequens, ut postea destruat antecedens praemissae consequentiae dicens: SED NIL suscipit SIMUL diversa CONTRARIA. Quod ostendit a partibus contrariorum dicens: Nam NULLUS SIMUL etc.
ET EADEM SIBI IPSIS CONTINGIT ESSE CONTRARIA; NAM SI EST MAGNUM PARVO CONTRARIUM, IPSUM AUTEM IDEM SIMUL EST PARVUM ET MAGNUM, IPSUM SIBI ERIT CONTRARIUM.
ET EADEM SIBI. Aliud consequens ponit, ut utrisque simul destructis destruat antecedens, scilicet magnum et parvum esse contraria.
Sic iunge: et rursus si magnum et parvum sunt contraria, contingit easdem res sibi ipsi esse contrarias, in susceptione scilicet contrariarum rerum. Falsa est, dicet aliquis, consequens, immo vera dicit Aristoteles, quia ita est in re, ut ipsa dicit. A causa. Et simul ad evidentiam apponit instantiam, quod scilicet idem simul est magum et parvum.
SED IMPOSSIBILE EST IPSUM SIBI ESSE CONTRARIUM. NON EST IGITUR MAGNUM PARVO CONTRARIUM NEQUE MULTUM EXIGUO; QUARE VEL SI NON RELATIVORUM HAEC QUILIBET DICAT, TAMEN QUANTITATIS NIHIL CONTRARIUM HABEBIT.
SED IMPOSSIBILE. Sicut destruit primum consequens, ita facit et secundum, quibus destructis destruit antecedens ita: NON EST IGITUR. Locus a destructione consequentium.
NEQUE eadem ratione MULTUM EXIGUO, quia scilicet similiter eadem et multa et pauca diversis respectibus. Notandum de consequentiis praemissis, quod non est curandum, si non sint, dummodo sint probabiles ei cum quo sermo conseritur.
Attende etiam quod non videtur hoc inconveniens ad quod Aristoteles ducit, si 198 pensemus qualiter in eodem contraria constituat, diversis scilicet respectibus. Eadem namque res videtur diversis respectibus contraria suscipere, quia iniquus et bonus est ex Deo et malus ex se. Sed profecto contraria in respectu non conveniunt. Non enim albus dicitur vel niger respectu alicuius nec similiter ex ullo contrario respectus inest sed tantum ex relativis, quae contraria esse non possunt. Dicimus itaque quod cum dicitur impius malus, non in eo malitiam, quae contraria est bonitati, ponimus sed idem sentimus ipsum in se habere quod malum est, vitium scilicet. Sed opponitur quod si uitium fundetur in eo qui bonus est, oportet et malitiam vitii in ipso fundari.
Et fortasse non est inconveniens, si diversa contraria ab eodem sustentantur sed non idem informant. Possumus etiam dicere, quod contrarium proprie nomen est rerum, quandoque et vocum gratia significationis. Quando autem nomen est rerum, sicut hic accipit Aristoteles, omnino impossibile est contraria esse in eodem. Quando autem bonus et malus contraria genera dicuntur, id de vocibus intelligi potest. Voces autem duobus modis contrariae dicuntur, quaedam magis proprie, scilicet quae significant tantum res contrarias, quaedam minus, per adiunctionem scilicet contrariarum vocum, ut castitas et luxuria haec vocabula bene secundum significationem contraria dicuntur, secundum hoc etiam sumpta castum et luxuriosum. Haec autem genera, virtus et vitium, per adiunctionem contrariarum vocum dicuntur contraria, quarum scilicet significationem continent. Similiter bonum et malum, haec nomina, pro virtute et vitio accepta per adiunctionem contrariorum inferiorum quodammodo contraria dicuntur. Aristoteles autem de vocibus contrariis hic non agit, cum negat contraria in eodem esse sed de rebus contrariis, quae nullo modo in eodem esse possunt, <sicut> virtus et vitium quae in eodem sunt, non tamen ideo res contrariae sunt in eodem. Non enim quaelibet quae sunt virtus et vitium, sunt contraria.
MAXIME AUTEM CIRCA LOCUM VIDETUR ESSE CONTRARIETAS QUANTITATIS.
MAXIME AUTEM. Postquam ostendit quantitatem non suscipere contrarietatem per magnum et parvum, dicit maxime videri inesse contrarietatem quantitati per locum, quia scilicet maxime videntur loca inter se contraria esse propter quandam videlicet definitionem de contrariis datam, quae eis bene aptari videbatur, quam ipse statim supponet.
Sic iunge: CONTRARIETAS vidETUR quodammodo inESSE quantitati circa magnum et parvum, hoc est per magnum et parvum, sed MAXIME CIRCA LOCUM, cum tamen similiter verum non sit de locis sicut nec de magno et paruo.
SURSUM ENIM AD ID QUOD DEORSUM EST CONTRARIUM PONUNT, LOCUM QUI IN MEDIO EST DEORSUM DICENTES EO QUOD MULTA MEDII DISTANTIA AD TERMINOS MUNDI SIT.
SURSUM ENIM. Vere circa locum, quia circa superiorem et inferiorem. A partibus. Et hoc est: SURSUM PONUNT CONTRARIUM AD DEORSUM, id est superiorem locum ad inferiorem.
LOCUM QUI IN MEDIO EST DICENTES DEORSUM, hoc est vocantes inferiorem locum, 199 qui est in medio mundi, sicut est medium punctum terrae. In omni enim rotundo id quod medium est, infinitum est, et quare ista vocent contraria, ponit, eo scilicet quod maxima distantia spatii sit inter ipsum medium et fines mundi, quae sunt superiora.
VIDENTUR AUTEM ET ALIORUM CONTRARIORUM DEFINITIONEM AB HIS PROFERRE.
VIDENTUR AUTEM. Non solum dicunt ista esse contraria, verum etiam, ut hoc probent, proferunt quandam DEFINITIONEM CONTRARIORUM, quam quodammodo his assignant, ut contraria esse monstrent.
AB HIS, id est secundum naturam distantiae istorum, componunt definitionem caetera quoque contraria continentem, quae considerant his similia esse in distantia.
QUAE ENIM MULTUM A SE INVICEM DISTANT EORUM QUAE SUB EODEM GENERE SUNT CONTRARIA DETERMINANT.
QUAE ENIM. Vere definitionem proferunt, quia istam. A parte. Et hoc est: Nam DETERMINANT, id est definiunt, esse CONTRARIA illas res scilicet QUAE MULTUM ab INVICEM DISTANT sive in oppositione suae naturae sive etiam multitudine spatii. Res illas dico EORUM, id est de numero eorum, quae sub eodem sunt genere. Nolebant enim umquam sub diversis generalissimis aliqua inter se contineri contraria sed semper in eodem esse, quod quidem verum est iuxta illud Aristotelis: "Si ex contrariis unum fuerit quale… etc." In hoc autem vehementer errabant et manifeste, quod secundum spatii distantiam contraria pensabant, ut videlicet hanc rem illi contrariam dicerent, quia magno spatio ab eo remota erat. Possent enim ipsas quoque substantias vel quorumlibet res praedicamentorum hac ratione contrarias appellare. Nam subiectae substantiae superiori et inferiori loco a se etiam toto spatio remotae sunt, quanto loca ipsarum. Ipsae etiam extremae partes firmamenti maiori spatio a se dissident et loca earum quae utraque superiora sunt, in eo tamen ipsi superiorem locum alii superiori contrarium dicebant, cum magis secundum rationem eorum contraria videntur. Unde Aristoteles hanc eorum opinionem ita quasi aperte falsam et omni ratione destitutam praeterit, ut non destruere curaret, cum ex toto superuacuum putaret refellere, ideoque per se ipsum apparet frivolum, si non videtur.
SED NON VIDETUR QUANTITAS SUSCIPERE MAGIS ET MINUS, UT BICUBITUM.
Aliam ponit quantitatis communitatem quod videlicet nomina non habent sua, scilicet proprie, quae comparentur, sive sint substantialia quantitatum nomina, ut est numerus, sive sint sumpta a quantitatibus.
Sic iunge: QUANTITAS VIDETUR quodammodo contrarietatem SUSCIPERE sed non videtur in suis nominibus SUSCIPERE MAGIS ET MINUS, hoc est habere nomina, quae in comparatione magis vel minus suscipiant.
NEQUE ENIM EST ALIUD ALIO MAGIS BICUBITUM; NEQUE IN NUMERO, UT TERNARIUS QUINARIO; NIHIL ENIM MAGIS TRIA DICENTUR, NEC TRIA POTIUS QUAM TRIA; NEC TEMPUS ALIUD ALIO MAGIS ET MINUS DICITUR.
NEQUE ENIM. Vere non habent in suis nominibus comparationem, quia neque <in> sumptis neque in substantialibus. A partibus per BICUBITUM, quod sumptum est a bicubita linea vel a bicubitatione, quae fortasse est quantitas. Et per 'tria' habemus de sumptis, per 'numerus' et 'tempus' de substantialibus. Sic lege: Aliud subiectum non dicitur magis bicubitum alio subiecto.
NEQUE IN NUMERO, id est in hoc nomine numerus, similiter comparatio contingit.
UT TERNARIUS 200 non dicitur magis numerus QUINARIO.
NEQUE ENIM. Vere substantiale nomen numerorum non comparatur, quia neque sumpta a numeris. A maiori. Magis enim de sumptis videretur quam de substantialibus. De sumptis autem ostendit per TRIA, quod sumptum est a ternario, cum ait: aliqua TRIA non dici MAGIS TRIA QUAM alia TRIA.
NEC IN HIS QUAE DICTA SUNT OMNINO MAGIS ET MINUS DICITUR.
NEC IN HIS, id est in nominibus suprapositarum quantitatum, magis et minus proferunt in comparando.
QUARE QUANTITAS NON SUSCIPIT MAGIS ET MINUS.
QUARE QUANTITAS. Quandoquidem quantitas neque in his neque in illis nominibus suis comparatur, ergo non comparatur in suis nominibus. A partibus.
PROPRIUM AUTEM MAXIME QUANTITATIS EST QUOD AEQUALE ET INAEQUALE DICITUR. SINGULUM ENIM EARUM QUAE DICTA SUNT QUANTITATUM ET AEQUALE DICITUR ET INAEQUALE, UT CORPUS AEQUALE ET INAEQUALE, ET NUMERUS AEQUALIS ET INAEQUALIS DICITUR, ET TEMPUS AEQUALE ET INAEQUALE; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS QUAE DICTA SUNT SINGULIS ET AEQUALE ET INAEQUALE DICITUR.
PROPRIUM AUTEM. Duas communitates quantitatibus assignavit, scilicet non suscipere contrarietatem vel comparationem, quarum nulla fuit proprie proprium, quia scilicet non conveniebant solis. Unde nunc tandem apponit eam quae proprie proprium est, per quam maxime quantitatem queamus cognoscere, quae quidem est: dici aequale vel inaequale. Nil enim proprie aequale vel inaequale dicitur nisi quantitas. Si enim quandoque etiam substantiae vel aliae res dicantur aequales vel inaequales, gratia quantitatum dicitur neque cum dicitur hic homo aequalis illi, videtur aequalitas praedicari sed aequalis quantitas poni. Maxime proprie dicit, id est proprie proprium. Quod autem sit proprie proprium probat a descriptione, quia scilicet convenit omni quantitati et soli. Quod autem omni, habemus hic: SINGULUM ENIM. Quod soli, ibi: IN CAETERIS VERO, ut corpus quantitativum.
IN CAETERIS VERO QUAE QUANTITATES NON SUNT, NON MULTUM VIDETUR AEQUALE ET INAEQUALE DICI.
IN CAETERIS VERO. Postquam ostendit omnibus convenire, ostendit solis.
NON MULTUM, id est non proprie.
NAMQUE AFFECTIO AEQUALIS ET INAEQUALIS NON MULTUM DICITUR SED MAGIS SIMILIS, ET ALBUM AEQUALE ET INAEQUALE NON MULTUM SED SIMILE.
NAM<QUE>. Ostendit in parte, quod ea quae non sunt quantitates, non dicuntur AEQUALE vel INAEQUALE, quia AFFECTIO vel albedo. 'Affectio' nomen est qualitatum primae speciei qualitatis, earum scilicet quae per applicationem veniunt.
QUARE QUANTITATIS PROPRIUM EST AEQUALE ET INAEQUALE DICI.
QUARE, quia scilicet convenit omni et soli. A descriptione proprii.

LI 2.07 DE RELATIVIS

Latin English
AD ALIQUID VERO TALIA DICUNTUR QUAECUMQUE HOC IPSUM QUOD SUNT ALIORUM DICUNTUR, VEL QUOMODOLIBET ALITER AD ALIUD.
AD ALIQUID VERO. Post quantitatem statim ad aliquid tractat multis de causis, tum quia posita quantitate in aliquo maius vel minus statim ex ea contingit, quod ad relationem pertinet, quippe magnum et parvum relativa sunt, tum quia in quantitate relationis naturam frequenter induxit, cum de magno et paruo disputaret, tum etiam ante qualitatem ad aliquid tractat, quia magis similis est relatio quantitati quam qualitas. Quantitas quippe neque contrarietatem suscipit neque comparationem, qualitas vero frequenter utrumque habet, relatio, cum rarissime compararetur sicut magnum est parvum, omnino contrarietate caret. Accipitur diversis modis hoc nomen ad aliquid, 201 modo scilicet generalissimum nomen omnium relationum tantundem valens quantum relatio, cuius in sequentibus Aristoteles definitionem ponit. Modo nomen est fundamentorum relationum, sumptum scilicet a relatione, generalissimo; unde dicit Boethius, quia Socrates in quantum pater est, ad aliquid est, id est formatus relatione. Nec non etiam nomen eorum nominum quae a relationibus sumpta sunt, veluti istorum 'pater' 'filius' et aliorum, nec non etiam secundum priorem definitionem, quam ponit Aristoteles et emendat postea, quae teste Boethio creditur esse Platonis, accipitur hoc nomen ad aliquid in designatione omnium nominum, quae hoc ipsum quod sunt, conversim ad alia assignant, ut ala quoque ad alatum, remus ad remitum.
Modus autem tractandi hic est, quod prius tractat relativa secundum eam definitionem quae a Platone data esse creditur, ostensisque inconvenientibus quae ex ea sequuntur, si quis eam concedat sufficientem esse, corrigit eam ponendo suam ac demum proprietatem supponit, quae omnibus et solis veris relativis convenire videtur.
Nunc literam insistamus – nota singula verba!
AD ALIQUID nomen est compositum, cuius vis ex ipsa compositione tam rerum quam vocum proprietatem bene videtur exprimere. Exponitur autem haec definitio in designatione vocis sic: TALIA, scilicet vocabula, DICUNTUR, secundum significationem scilicet relationum, QUAECUMQUE DICUNTUR ALIORUM, id est assignabilia sunt ad alia per genetivum VEL QUOMODOLIBET ALITER, sive scilicet per alium casum sive scilicet per praepositionem; simile enim per dativum assignatur, disciplinatum per ablativum, magnum per praepositionem.
HOC IPSUM QUOD SUNT, id est in propria voce qua subiciuntur, praedicata assignant. Si enim dicatur bos hominis possessio, haec assignationis constructio ad relationes <non> pertinet, quia nomen bovis ad nomen hominis in se ipso non assignatur, sicut si id diceretur: 'bos hominis bos' sed per aliud nomen quod est possessio, constructio fit nec secundum alios relativorum proprietatem exigebat. Bene autem dixit talia pluraliter, non tale, demonstrans scilicet relativorum naturam in pluralitate consistere, quod et compositio huius nominis quod est 'ad aliquid', quodammodo innuit, in quo etiam plurali 'in unam assignationem' oportet subintelligi. Non enim quod remus dicitur navis remus, sufficit ad hanc quoque nominum relationem quam hic accipit, quia non potest servari conversio. Tale est ergo quod ait: TALIA DICUNTUR AD ALIQUID quae mutuo dicuntur etc.
Et nota quod cum ait: DICUNTUR, voces 202 quarum proprie dici est, intellexisse se innuit et hoc loco relationem quantum ad constructionem sese accipere, qui etiam secundum constructionis diversitatem dixit aliorum vel aliter. Nam quantum ad rerum naturam quae est diversitas relationis inter magnum et parvum, quae per praepositionem referuntur, et inter patrem et filium, quae per genetivum?
UT MAIUS ID QUOD EST ALTERIUS DICITUR (ALIQUO ENIM MAIUS DICITUR), ET DUPLUM ALTERIUS DICITUR ID QUOD EST (ALICUIUS ENIM DUPLUM DICITUR)
UT MAIUS, id est hoc nomen 'maius' refertur per ablativum.
ALIQUO ENIM. Vere refertur, quia per ablativum. A partibus.
ET DUPLUM, hoc nomen scilicet, dicitur alterius, id est refertur per genetivum.
ALICUIUS ENIM. Vere refertur, quia per genetivum. A parte.
SIMILITER AUTEM ET ALIA QUAECUMQUE SUNT HUIUSMODI. AT VERO SUNT ETIAM ET HAEC AD ALIQUID, UT HABITUS, AFFECTUS, DISCIPLINA, POSITIO.
SIMILITER AUTEM ET in ALIA, quaecumque scilicet sunt vere relativa, <ad> HOC IPSUM QUOD SUNT, referuntur. Hoc ideo dicit, quia vult transire ad non vera relativa dicens: AT VERO, hoc est: non solum supraposita quae vera sunt relativa, dicuntur ad aliquid secundum hanc definitionem, verum etiam ista: HABITUS pro habere generalissimo ponitur, POSITIO pro situ, et dicitur habitus habentis rei habitus, positio positae rei positio. Boethius tamen accipit habitum, quem Aristoteles cum descriptione ponit, sub prima specie qualitatis, et est habitus quod firmiter habetur et ad habens firmiter refertur.
HAEC ENIM OMNIA QUAE DICTA SUNT HOC IPSUM QUOD SUNT ALIORUM DICUNTUR ET NON ALIUD ALIQUID.
HAEC ENIM. Vere sunt relativa, quia hoc ipsum quod sunt dicuntur aliorum, quae iterum ad ipsa referuntur et non aliter, nisi scilicet per genetivum. A parte.
HABITUS ENIM ALICUIUS HABITUS EST, ET DISCIPLINA ALICUIUS DISCIPLINA, ET POSITIO ALICUIUS POSITIO; SED ET ALIA SIMILITER.
HABITUS ENIM. Vere supposita referuntur, quia et habitus et alia. A partibus.
AD ALIQUID ERGO SUNT QUAECUMQUE ID QUOD SUNT ALIORUM DICUNTUR VEL QUOMODOLIBET ALITER AD ALIUD; UT MONS MAGNUS DICITUR AD MONTEM ALIUM (MAGNUM ENIM AD ALIQUID DICITUR), ET SIMILE ALICUI SIMILE, ET OMNIA TALIA SIMILITER AD ALIQUID DICUNTUR.
AD ALIQUID ERGO SUNT. Quandoquidem ista SUNT AD ALIQUID, quae hoc ipsum quod sunt, ALIORUM DICUNTUR, ergo omnia alia quae idem habent, sunt similiter ad aliquid. A simili.
VEL QUOMODOLIBET ALITER. Non solum illa quae referuntur per genetivum sed etiam QUOMODOLIBET ALITER, quod etiam addit, ut exemplificaret, sicut in magno apparet, quod refertur per praepositionem. Et nota quod hoc non est exemplum de constructione relationis, quippe 'hoc ipsum quod est' non dicitur: quippe mons est subiectum, magnum praedicatur, sed est exemplum de quadam assignatione relativi per praedicationem.
MAGNUM ENIM. Commendat exemplum de magno, quia scilicet relativum est. A causa.
ET SIMILE. Exemplum est de his quae non referuntur ad aliud sed ad se ipsa assignantur. Quae tamen non videntur sub praemissa definitione includi, in qua dictum est 'aliorum'. Sed 'aliorum' generaliter pro 'aliquorum' posuit.
ET OMNIA TALIA, scilicet quae etiam ad se referuntur, AD ALIQUID DICUNTUR.
EST AUTEM ET ACCUBITUS ET STATIO ET SESSIO POSITIONES QUAEDAM, POSITIO VERO AD ALIQUID EST.
EST AUTEM. Ostendit positionem generalissimum esse ad aliquid, nunc per positionem supponit species eius ad aliquid dicens: POSITIO, hoc nomen, AD ALIQUID EST, gratia scilicet significationis secundum opinionem, 203 sed ACCUBITUS ET STATIO ET SESSIO, res scilicet horum nominum, sunt POSITIONES, res videlicet huius nominis quod est positio. Unde apparet quod haec nomina specialia secundum significationem sint AD ALIQUID.
IACERE AUTEM VEL STARE VEL SEDERE IPSAE QUIDEM NON SUNT POSITIONES, DENOMINATIVE VERO AB HIS QUAE DICTA SUNT POSITIONES NOMINANTUR.
IACERE AUTEM. Quia stare et statio, hae voces sedere et sessio vel recumbere, id est iacere, et accubitus, hic consimili significatione vel forma etiam vocis eadem penitus videri possent, dat differentiam inter ea per subiectionem praedicationis, quia videlicet sessio positioni supponitur sedere vero non, quia est sumptum a sessione, et hoc est: sessio est positio quoque; sedere, id est persona sedens, quae scilicet sessione affecta est, non est ipsa positio sed denominative dicitur a positione, quia scilicet nomen habet hoc quod est sedens, denominativum a sessione. Similiter de caeteris, id est iacere et stare dicendum est. Et notandum, cum iacere ab accubitu DENOMINATIVE non dicatur apud nos, apud Graecos fortasse denominatio erat in illis <quae> pro istis accipiuntur. Poterit fortasse dici, quod denominativum large hoc loco accipit pro sumpto.
Videtur autem Aristoteles huic expositioni in sequentibus contrarius esse, ubi scilicet ait: "dictum est de situ in his quae ad aliquid sunt, quia denominative a positionibus dicitur". Hic enim Aristoteles dicere manifeste videtur ipsos situs, id est positiones, dici denominative a positionibus.
Nos vero ipsas substantias iacentes, stantes sedentes dicebamus dici denominative a positionibus quae sunt situs. Unde quidam coacti auctoritate Aristotelis haec nomina 'positio', 'statio' etc., aequivoce sumunt in designatione quarundam qualitatum adiacentium sitibus, a quibus videlicet qualitatibus ipsi situs dicuntur denominative, iacentes, stantes sedentes. Et tunc planum est quod Aristoteles ait in sequentibus, ipsos situs dici denominative a positionibus, qualitatibus, et cum praemittitur: 'statio' 'sessio' SUNT POSITIONES, POSITIO VERO AD ALIQUID est, de qualitatibus agitur, cum autem supponitur 'iacere' 'accumbere' etc., de sitibus agitur per sumpta a qualitatibus.
At vero necessarium nobis non videtur propter auctoritatem Aristotelis saluandam tot significationes nominum fingere nec quisquam sensus in eo apparet, quod sedere vel statio ipsum situm dicimus sed tantum substantiam, ipsum scilicet hominem. Unde priorem expositionem omnino retinentes dicimus Aristotelem non dixisse situs denominari a positionibus sed hoc tantum quod de situ in 'ad aliquid' locutus est et ubi, assignat breviter repentens eadem verba quae ibi posuerat dicens, quia denominative a positionibus dicuntur, iacere scilicet et stare et sedere, hoc est substantia iacens etc. Quia enim semper hic breviloquus fuit praetermisso subiecto propositionis per ea quae apposuit, ipsum quoque innuit et ubi dixit substantias 204 denominari a sitibus, de substantiis simul et sitibus egit. Boethius autem in Commento:
Cum positio in quantum sit ad aliquid et sint eius species relativae – sessio enim et statio relativa sunt – sedere et stare nulla relatio est. Omnis <autem> denominatio non est idem quod est ea res <de> qua denominatur, ut grammaticus non est grammatica de qua denominatus est. Quocirca sedere, si de sessione et stare de statione denominativum est, sessio vero et statio relativa sunt, sedere et stare quae a relativis denominata sunt, relativorum genere non tenentur et universaliter quicquid ex quibuslibet positionibus denominatur, illud non ad relativa sed ad praedicationem quae est ubi quae eadem situs dicitur, reduci potest.
Quae quidem verba quaestionem generant. Cum enim dicit positionem etc. relativa esse, quomodo verum est, ut non similiter relativa dicantur ea ad quae referuntur, positum scilicet et sedens etc.? Quippe istis quoque sicut illis supraposita definitio relativorum convenit, secundum quam et ista sicut illa relativa dici convenit, cum neutra proprie relativa dicantur. Dicimus itaque eum hoc loco aliorum sententiam potius induxisse quam suam, qui videlicet putabant Aristotelem innuisse per hoc quod dixit ista denominari a positionibus, ea non debere dici relativa.
INEST AUTEM ET CONTRARIETAS IN RELATIONE, UT VIRTUS VITIO CONTRARIUM, CUM SIT UTRUMQUE HORUM AD ALIQUID, EST, ET DISCIPLINA IGNORANTIAE. NON AUTEM OMNIBUS RELATIVIS INEST CONTRARIETAS; DUPLICI ENIM NIHIL EST CONTRARIUM, NEQUE VERO TRIPLICI NEQUE ULLI TALIUM.
INEST AUTEM. Praeposita definitione Platonica tractat secundum eam relativorum communitates et primum hanc ponit quae neque omnibus neque solis convenit, quia scilicet relativa huiusmodi contrarietatem habent, quod ipse superius in quantitate veris relativis convenire negaverat.
NEQUE TRIPLICI. Triplex referri videtur ad septiplum.
NEQUE ULLI TALIUM, id est alicui verorum relativorum, vel alicui talium, hoc est quae insint per verum. Hoc quoque quod Boethius hoc loco dicit: in eo quod substantia est et pater, diversis generibus supponi diversa ratione, secundum opinionem aliorum intellige, sicut etiam de contrarietate quae relativis inesse conceditur.
VIDENTUR AUTEM ET MAGIS ET MINUS RELATIVA SUSCIPERE; SIMILE ENIM MAGIS ET MINUS DICITUR, ET INAEQUALE MAGIS ET MINUS DICITUR, CUM UTRUMQUE SIT RELATIVUM (SIMILE ENIM ALICUI SIMILE DICITUR ET INAEQUALE ALICUI INAEQUALE). NON AUTEM OMNIA RELATIVA SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS SIMILITER; DUPLEX ENIM NON DICITUR MAGIS ET MINUS DUPLEX, NEC ALIQUID TALIUM.
VIDENTUR AUTEM. Aliam inducit communitatem relativorum, quae sicut prior neque omnibus convenit neque solis, quod scilicet comparantur relativa nomina. Nota quod Aristoteles INAEQUALE tantum, non aequale comparari dicit, Boethius vero et de aequali concedit accipiens fortasse aequale pro simili vel inducens aliorum opinionem, quibus forsitan videbatur, quod quotiens privatorium nomen ad comparationem venit, et illud veniat respectu cuius privatorium dicitur, quod rarissime deficit.
NEC ALIQUID TALIUM, id est relativorum, quae per definitos numeros insunt. Magnum vero et parvum licet relativa sint, 205 tamen ad comparationem veniunt.
OMNIA AUTEM RELATIVA AD CONVERTENTIA DICUNTUR, UT SERVUS DOMINI SERVUS DICITUR ET DOMINUS SERVI DOMINUS, ET DUPLUM DIMIDII DUPLUM ET DIMIDIUM DUPLI DIMIDIUM, ET MAIUS MINORE MAIUS ET MINUS MAIORE MINUS; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS.
OMNIA AUTEM. Tertiam ponit communitatem relativorum, in qua corrigere intendit quasdam vitiosas assignationes, in quibus conversio servari non potest, ut relatio permaneat, ut si dicatur ala avis, remus navis, caput animalis.
Sic iunge: Non OMNIA RELATIVA suscipiunt contrarietatem vel magis vel minus sed omnia habent conversionem. Et hoc est: OMNIA RELATIVA DICUNTUR AD CONVERTENTIA, hoc est assignantur ad talia quae iterum assignantur ad ipsa secundum reciprocationem. Alia est autem conversio reciprocationis in relatione, alia terminorum enuntiationis. Cum enim dicimus:

Pater filii pater

et:

Filius patris filius

terminos enuntiationis, qui sunt praedicatum et subiectum, non transponimus, ita ut de subiecto faciamus praedicatum et e converso.
Cum enim dicitur:

Est <pater> filii pater

'pater' et subicitur et praedicatur, 'filii' determinatio est praedicati. Cum vero convertitur ita:

Filius patris filius

'filius' et subicitur et praedicatur et 'patris' est determinatio praedicati. Unde quia in ista subiectum erat, non fit in alia praedicatum vel e converso, et ita non permanet conversio secundum terminos enuntiationis sed magis secundum reciprocationem relationis, ut scilicet sicut pater ad filium respicere monstratur, ita filius ad patrem. Et haec est conversio quam accipit secundum mutuam assignationem relationis.
SED CASU ALIQUOTIENS DIFFERT SECUNDUM LOCUTIONEM, UT DISCIPLINA DISCIPLINATI DICITUR DISCIPLINA ET DISCIPLINATUM DISCIPLINA DISCIPLINATUM, ET SENSUS SENSATI SENSUS ET SENSATUM SENSU SENSATUM.
SED IN CASU. Omnia convertuntur sed inter ea quae per casum referuntur et non per praepositionem, haec differentia est, quod alia eodem CASU, ut pater et filius per genetivum, alia per dissimilem casum, ut DISCIPLINA ET DISCIPLINATUM. Prior enim assignatio per genetivum fit, cum dicitur disciplina disciplinati, secunda per ablativum, cum dicitur disciplinatum disciplina, quod quidem proprietas locutionis exigit, non natura rei. Et hoc est: SECUNDUM LOCUTIONEM, id est constructionis proprietatem. Nota quod hoc loco Boethius ablativum qui a nullo regitur, sive absolutus sit sive resolutus, septimum casum vocat, facit itaque duos casus de ablativo duas <scilicet> positiones eius in constructione.
AT VERO ALIQUOTIENS NON VIDEBITUR CONVERTI NISI CONVENIENTER AD QUOD DICITUR ASSIGNETUR.
AT VERO. Semper convertibilia sunt et semper convertuntur, si bene assignentur, ad ea scilicet ad quae deberent.
SI ENIM PECCET IS QUI ASSIGNAT, UT ALA SI ASSIGNETUR AVIS, NON CONVERTITUR UT SIT AVIS ALAE.
SI. Aliquando vitiose assignantur, ad ea scilicet ad quae non convenit, ideoque non potest servari conversio. SI ENIM assignatur non convenienter, vere NON CONVERTITUR. Quia SI PECCAT IS QUI ASSIGNAT in assignando, id est si vitiose assignat, non fit conversio. A pari. Et hoc est: SI ENIM etc.
NEQUE ENIM PRIUS CONVENIENTER ASSIGNATUM EST ALA AVIS.
NEQUE ENIM. Commendat exemplum de vitiosa assignatione inter alam et avem, ac si diceret: bonum exemplum dedi de vitiosa assignatione, 206 quia ita est in istis. A causa.
NEQUE ENIM IN EO QUOD AVIS EST, IN EO ALA EIUS DICITUR SED IN EO QUOD ALATA EST. MULTORUM ENIM ET ALIORUM ALAE SUNT, QUAE NON SUNT AVES.
NEQUE ENIM. Causam supponit quare non sit conveniens assignatio vel quare etiam non possit servari conversio, quia scilicet ala non dicitur avis esse IN EO QUOD AVIS EST SED IN EO QUOD ALATA EST. Quod quidem patet ex eo quod supponit, quia scilicet multa alia habent alas. Ab oppositis. Apes enim et uespes et uespertiliones alas habent.
QUARE SI ASSIGNETUR CONVENIENTER, ET CONVERTITUR; UT ALA ALATI ALA, ET ALATUM ALA ALATUM. ALIQUOTIENS AUTEM FORTE ET NOMINA FINGERE NECESSE ERIT, SI NON FUERIT POSITUM NOMEN AD QUOD CONVENIENTER ASSIGNETUR; UT REMUS NAVIS SI ASSIGNETUR, NON ERIT CONVENIENS ASSIGNATIO (NEQUE ENIM IN EO QUOD EST NAVIS, IN EO EIUS REMUS DICITUR.
QUARE quandoque, si inconvenienter assignantur, non convertitur, ergo SI CONVENIENTER, CONVERTITUR. A contrariis. Sed ut CONVENIENS fiat ASSIGNATIO, prius oportebit ALIQUOTIENS nouum vocabulum invenire, ad quod id quod iam inventum est, CONVENIENTER ASSIGNETUR, ut si dicamus 'remitum', ad quod referatur REMUS, non ad navem.
SUNT ENIM NAVES QUARUM REMI NON SUNT.
SUNT ENIM NAVES. Lintres vocat eas Boethius quas solo subigunt conto.
QUARE NON CONVERTITUR.
QUARE NON CONVERTITUR. Quia scilicet sunt naves quarum remi non sunt, ergo non est conversio. Ab oppositis vel a causa.
NAVIS ENIM NON DICITUR REMI NAVIS. SED FORTE CONVENIENTIOR ASSIGNATIO ERIT SI SIC QUODAMMODO ASSIGNETUR, REMUS REMITAE.
NAVIS ENIM. Vere non est conversio, quia neque per genetivum neque per alium facta. A partibus. Sed eam per genetivum removet, de qua magis uideretur.
AUT QUOQUO MODO ALITER DICTUM SIT.
AUT QUOMODOLIBET ALITER, ut videlicet, si non placet dicere remitum, dicas 'remotum' vel 'rematum'.
NOMEN ENIM NON EST POSITUM; CONVERTITUR AUTEM SI CONVENIENTER ASSIGNETUR.
NOMEN ENIM reddit causam, quare in placito nostro ponat de nomine significando, quia videlicet non positum est nomen, id est inventum.
REMITUM ENIM REMO REMITUM EST. SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS, UT CAPUT CONVENIENTIUS ASSIGNABITUR CAPITATI QUAM SI ANIMALIS ASSIGNETUR; NEQUE ENIM IN EO QUOD ANIMAL EST CAPUT HABET (MULTA ENIM SUNT ANIMALIA CAPITA NON HABENTIA).
REMITUM ENIM. Vere convertitur, quia per genetivum. A parte.
Quod ait: non IN EO QUOD ANIMAL EST HABET CAPUT, videtur falsum, quia iam in eo quod animal est, caret capite et ita omne animal caret capite. Sed attende quod cum ait: non IN EO QUOD ANIMAL EST HABET CAPUT, negatione posita totam propositionem exstinguit dicens: hoc quod est animal, non confert caput. Unde non sequitur quod in eo quod animal est, careat capite. Si vero negatio interponeretur ita:

In eo quod est animal non habet caput

id est: hoc quod est animal, aufert ei caput, falsum esset atque hinc bene sequeretur quod in eo quod est animal, careret capite.
MULTA ENIM, ut ostrea vel conchilia, pisces videlicet quidam, qui in testis continentur.
SIC AUTEM FACILIUS FORTASSE SUMITUR QUIBUS NOMEN NON EST POSITUM, SI AB HIS QUAE PRIMA SUNT ET AB HIS AD QUAE CONVERTUNTUR NOMINA PONANTUR, UT IN HIS QUAE PRAEDICTA SUNT AB ALA ALATUM, A REMO REMITUM.
SIC AUTEM. Dixit quandoque nomen esse fingendum ut fiat conveniens assignatio. Nunc autem quomodo FACILIUS possit nomen inveniri, docet dicens: SIC FACILIUS SUMITUR, id est imponitur, NOMEN his rebus QUIBUS NON EST POSITUM, SI videlicet imPONANTUR NOMINA AB HIS nominibus QUAE PRIMA SUNT, id est quae iam sunt inventa, UT AB ALA quod iam est inventum, sumatur ALATUM, quod teste Boethio noviter factum est et numquam ante dictum, ita scilicet sumatur ab hoc nomine quod est ala, quod et eius significationem teneat et vocis similitudinem. Nam alationis significationem tenet, a qua sumptum est, et etiam alae a qua derivatum est, sicut Priameius possessionis et Priami et Graecus cuiusdam proprietatis et Graeciae et aureus 207 cuiusdam proprietatis et auri.
AB HIS AD QUAE CONVERTUNTUR. Posset enim a pluribus iam inventis sumi et non ab eo ad quod converti debet. Potest etiam hoc nomen ala prius dici quam alatum, quod in assignatione praecedebat, vel prius etiam secundum significationem tam sententiae quam subiectae rei. Sensus enim huius nominis quod est ala, in alato clauditur et res ipsa quae ala est, secundum hoc quod alatum facit atque ut pars quaedam ipsum constituit, prior est naturaliter re alata.
OMNIA ERGO QUAE AD ALIQUID DICUNTUR, SI CONVENIENTER ASSIGNENTUR, AD CONVERTENTIA DICUNTUR.
OMNIA ERGO. Quandoquidem supradicta, quia CONVENIENTER ASSIGNANTUR, convertuntur, ERGO OMNIA. A simili.
NAM SI AD QUODLIBET ILLUD ASSIGNETUR ET NON AD ALIUD DICATUR, NON CONVERTUNTUR. DICO AUTEM QUONIAM NEQUE HORUM QUAE INDUBITANTER CONVERTIBILIA DICUNTUR ET NOMINA EIS POSITA SUNT, NIHIL CONVERTITUR, SI AD ALIQUID EORUM QUAE SUNT ACCIDENTIA ASSIGNETUR ET NON AD EA QUAE DICUNTUR; UT SERVUS SI NON DOMINI ASSIGNETUR SERVUS SED HOMINIS AUT BIPEDIS AUT ALICUIUS TALIUM, NON CONVERTITUR (NON ENIM ERIT CONVENIENS ASSIGNATIO).
NAM SI. Vere si convenienter assignantur, id est ad ea ad quae debent, convertuntur, quia si ad alia, non convertuntur. A contrariis. Quod ostendit in veris etiam relativis quibus nec nomina deficiunt, quod scilicet SI assignantur AD ALIQUID accidens, id est extraneum a sua significatione, non potest servari conversio.
NEQUE et NIHIL secundum usum dicit pro 'nil'.
ACCIDENTIA hoc loco dicuntur homo et bipes secundum hoc quod aliena sunt ab assignatione relationis, licet ab ea secundo loco assignari seruus et dominus quodammodo possunt. Nam quia dominus homo est vel bipes et ipse seruus domini seruus est, per se etiam seruus hominis seruus est et bipes.
NON ENIM. Causam reddit, quia non convertitur.
AMPLIUS, SI CONVENIENTER ASSIGNETUR AD ID QUOD DICITUR, OMNIBUS ALIIS CIRCUMSCRIPTIS QUAECUMQUE ACCIDENTIA SUNT, RELICTO VERO SOLO ILLO AD QUOD ASSIGNATUM EST, SEMPER AD IPSUM DICETUR; UT SI SERVUS AD DOMINUM DICATUR, CIRCUMSCRIPTIS OMNIBUS QUAE SUNT ACCIDENTIA DOMINO, UT ESSE BIPEDEM VEL SCIENTIAE SUSCEPTIBILEM VEL HOMINEM, RELICTO VERO HOC SOLO QUOD DOMINUS EST, SEMPER SERVUS AD EUM DICETUR.
AMPLIUS. Postquam probavit relativa non converti nisi assignentur AD ID ad QUOD oportet, determinat quale sit illud, videlicet ut ALIIS remotis et ILLO SOLO RELICTO relativorum constet praedicatio et rursus caeteris relictis et ILLO SOLO REMOTO non constet praedicatio. Quippe solo domino existente et homine et bipede caeterisque OMNIBUS, si fieri possit, CIRCUMSCRIPTIS, id est destructis, necesse est existere seruum et eo solo non existente perimi et ita ubi peremptum erit, iam non refertur ad aliquid.
Sic iunge: AMPLIUS, id est adhuc de convenienti assignatione instruo, dicens scilicet quod SI CONVENIENTER ASSIGNETUR ID AD QUOD DICITUR, id est debet dici, remotis QUAECUMQUE SUNT ACCIDENTIA extranea ab assignatione et RELICTO ILLO SOLO AD QUOD bene EST ASSIGNATUM, SEMPER referetur AD IPSUM.
SERVUS ENIM SEMPER DOMINI SERVUS EST.
SERVUS ENIM. Vere referetur, quia per genetivum.
SI VERO SERVUS NON CONVENIENTER DICATUR AD ID QUOD DICITUR CIRCUMSCRIPTIS OMNIBUS ALIIS, RELICTO VERO SOLO AD QUOD ASSIGNATUM EST, NON DICETUR AD IPSUM; ASSIGNETUR ENIM SERVUS HOMINIS ET ALA AVIS, CIRCUMSCRIBATUR AD HOMINEM ESSE SERVUM; NON ENIM SERVUS AD HOMINEM DICITUR (CUM ENIM DOMINUS NON SIT, SERVUS NON EST); SIMILITER AUTEM ET DE AVI, ADIMATUR ALATAM ESSE; ET AMPLIUS NON ERIT ALA AD ALIUD (CUM ENIM NON SIT ALATUM, NEC ALA ERIT ALICUIUS).
SI VERO, id est si assignetur ad tale ad quod non debet, et destruantur omnia alia praeter illud ad quod male est assignatum, non oportet etiam vere assignari ad ipsum, veluti si seruus assignetur ad hominem et contingeret destrui bipedem et dominum, non posset vere seruus assignari ad hominem. Et quare, supponit, quia scilicet seruus iam non est eo quod dominus non sit, et hoc est: CUM ENIM DOMINUS NON SIT, SERVUS NON EST.
QUARE OPORTET ASSIGNARI AD ID QUOD CONVENIENTER DICITUR; ET SI SIT NOMEN POSITUM, FACILIS ERIT ASSIGNATIO; SI AUTEM NON SIT, FORTASSE ERIT NECESSARIUM NOMEN FINGERE.
QUARE. Quandoquidem si inconvenienter assignetur, non convertitur, ergo oportet 208 assignari convenienter, ut convertantur.
SI AUTEM SIC REDDANTUR, MANIFESTUM EST QUONIAM OMNIA RELATIVA CONVERSIM DICENTUR.
SI AUTEM SIC REDDANTUR, id est si convenienter assignentur etc.
Quaeritur autem utrum dici ad convenientiam proprium sit relativorum. Quod fortasse inde videtur quod Aristoteles hanc communitatem omnibus relativis attribuit nec eam rebus aliis assignat. Cui opponitur quod non sit proprium, quia aliis quoque converti convenit. Cum enim sol super terram est, dies est et e converso. Huius autem rei teste Boethio Iamblichus duas protulit solutiones, unam superuacuam, aliam perfortem. Ait enim nil officere si et alia convertantur. Non enim, inquit, solis relativis hoc inesse, sed omnibus. Aliam vero causam attulit prorsus gravem. Ait enim proprium hoc esse relativorum secundum aliquam habitudinem ad invicem converti. Quod vero dicit: <cum> sol est super terram, dies est et e converso, nullam habitudinem monstrat sed tantum consequentiam ostendit. Cum vero dicitur 'filius partris filius' et e converso, habitudo et comparatio et quodammodo continentia utrorumque declaratur. Unde relativorum conversio secundum eorum continentiam et habitudinem facienda intelligitur.
Sed occurrit quaestio quod si conversionem secundum habitudinem relationum hoc loco accipimus, veris quidem relativis omnibus conveniet sed non omnibus quae sub praemissa Platonica vel alia multa. Unde fortasse cum Aristoteles hanc communitatem istis etiam assignavit, opinionem aliorum magis quam veritatem secutus est. Si enim veritatem attenderet, aeque hanc assignationem calumniari posset: 'ala alati ala' vel 'remus remiti remus', sicut caeteras. Quippe remus est vel ala, etiam quando non est remiti vel alati. Sic quoque et ea proprietas quae supponitur, scilicet simul esse natura, istis ueraciter aptari non potest sicut nec scibili et scientiae. Ala enim et remus naturaliter tamquam causae priores sunt alato vel remito. Unde credimus potius has duas communitates ultimas ab Aristotele secundum opinionem aliorum induci qui non veris quoque relativis ea assignabant, vel fortasse ex sua parte addidisse, ut eorum opinionem refelleret qui veris relativis ea quae relativa non erat, adiungebant.
Quaeritur etiam utrum secundum praedictam conversionem ad se invicem assignari possint albius et minus album, percutere et percuti, quae tamen, cum non videantur relativa, simul esse natura videntur et converti. Sed profecto percutere et percuti, quae actionis et passionis designativa sunt, constat secundum habitudinem et respectum relationum non habere conversionem quae supra determinata 209 est. Albius autem et minus album fortasse vera autem sunt relativa quare et ipse Aristoteles post correptionem definitionis relativorum assignata etiam eorum proprietate est inter exempla relativorum melius ponit. Dicuntur itaque relativa albius et minus album non quantum ad significationem albedinis quae qualitas est sed quantum ad significationem adverbiorum magis et minus, secundum quam vis comparationis consistit, quippe albius tantundem significat quantum magis album, magis autem et minus sicut magnum et parvum relationes significant. Albius itaque ad minus album relativum dicitur significatione 'magis', quod est relativum ad minus, propter quam significationem principaliter referenda sunt comparativa. Cum enim album albedinem significaret sed minime crementum designaret, necessario propter crementum albius inventum est, quod ad relationem pertinet.
Sed non irrationabiliter quaeri potest si albius et minus album relativa sint, quomodo dici potest aliquid albius esse hodie quam heri, quippe nil est, respectu cuius albius dicatur, nisi forte respectu sui conveniunt et simul sunt natura et si unum convenit alicui respectu alicuis, oportet illi alicui alterum relativum convenire respectu prioris relativi, ut si Socrates etiam sui pater esset, eundem filium suum esse oporteret. At vero idem ad se album magis et minus numquam est eodem tempore. Idem etiam opponi potest de maiori et minori, quae indubitanter relationem significant, quam et sua positiva, cum videlicet dicitur hoc esse maius hodie quam heri. Si enim maius est hodie quam heri, utique maius esse videtur et ita magnum sed cum magnum et parvum relativa sint respectu huius rei paruae, hoc loco magnum esse potest assignari.
Sed fortasse in comparatione magni nulla est obiectio, quia nil hodie maius est quam heri. Cum videlicet eadem substantia quae hodie maior dicitur, numquam illa fuit quae minor videbatur, quia numquam aliquid totum fuit sua pars, nec umquam in quantitate alicuius essentiae plus habet uno tempore quam alio. Praeterea non est necesse, quod si aliquid est nunc albius quam priusquam, sit albius simpliciter. Albius enim nonnisi in respectu dici potest, albius vero nunc quam heri secundum respectum non dicitur sed potius rem denotat secundum statum quem modo habet et prius non habebat, in eo scilicet quod tantam nunc albedinem habet quantam prius non habebat.
Dicimus itaque albius simpliciter acceptum relativum esse ad minus album sed albius nunc quam heri, quod pro uno nomine ponitur, nullo modo in relatione consistere nec ullo modo sequi, ut diximus, quod si est albius nunc in se ipso quam heri esset, quod sit ideo albius, nisi forte respectu 210 alterius diceretur hoc modo: si hic est albius illo hodie quam heri, tunc est albius.
VIDETUR AUTEM AD ALIQUID SIMUL ESSE NATURA.
VIDETUR AUTEM. Aliam supponit communitatem, per quam iam callide ingreditur debilitare suprapositam definitionem, quae quidem communitas multis convenire videtur quae relativis non sunt adiungenda, ut sunt scibile <et> scientia vel alatum et ala. Cum autem in tractatu Simul diversis modis accipiat 'simul esse in natura', hic priorem modum intelligit eorum quae simul esse natura ibi dicit his verbis:
Naturaliter simul esse dicuntur, quaecumque convertuntur secundum quod est esse consequentiam sed nequaquam causa est alterum alterius ut <sit, ut> in duplo et dimidio.
Tria itaque concurrunt 'in simul natura', quod videlicet, quae posita mutuo sese ponunt, ablata sese auferunt et insuper neutrum alterius causa est. Etsi enim alterum relativorum sine altero esse non possit, nequaquam tamen alterum existens alterius causa est, quia omne quod alteri esse confert, naturaliter eo prius est. Cum Aristoteles dicit consequentiam esse, naturalem comitationem accipit existentiae, <ut> videlicet nullo modo natura patiatur alterum esse sine altero, unde nec non esse simul.
Sic iunge: Non solum relativa convertuntur ad invicem, nam etiam SIMUL sunt NATURA.
ET IN ALIIS QUIDEM PLURIBUS VERUM EST.
ET IN ALIIS QUIDEM. Aliis dicit respectu scibilis et scientiae, sensibilis et sensus, quae postea ponet, secundum hoc quod relativa videbantur.
SIMUL ENIM EST DUPLUM ET DIMIDIUM, ET CUM SIT DUPLUM DIMIDIUM EST, ET CUM SIT SERVUS DOMINUS EST; SIMILITER AUTEM HIS ET ALIA. SIMUL AUTEM HAEC AUFERUNT SESE INVICEM.
SIMUL ENIM. Vere relativa simul sunt natura, quia ista.
ET CUM SIT. Ostendit per mutuam sui positionem et mutuam sui ablationem ea simul esse natura.
SI ENIM NON SIT DUPLUM NON EST DIMIDIUM, ET SI NON SIT DIMIDIUM DUPLUM NON EST; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS QUAECUMQUE TALIA SUNT.
SI ENIM. Vere relativa sese auferunt, quia ista. A partibus. Intellige autem non sensum consequentiarum sed categoricarum, ac si diceret non posse esse seruum, quin sit dominus, nec non esse, quin non sit, non quidem quantum ad substantiam sed quantum ad relationis proprietatem. Potest quippe esse substantia eius qui seruus est ita, ut non permaneat is qui dominus, ut si Datius permaneat perempto Simone. Sed nequaquam potest in proprietate serui respectu alterius constare, nisi alter in proprietate domini permanserit.
Videtur autem Boethius hanc proprietatem maxime vocabulis adscribere, gratia tamen proprietatum quas determinant. Unde de utrisque mentionem facit dicens:
Rursus si pereat filius, patrem quoque perire necesse est, non quod pereat ipsa substantia, ut pereunte Hectore Priamus pereat sed perit ipsa relatio. Ergo quoniam vel interempto patris nomine filii nomen perit sublatoque filii nomine patris perit, posito etiam patre in substantiaque constituto filii quoque nomen infertur et posito filii nomine sequitur patris et a patris nomine numquam separatur et idcirco pater et filius simul esse dicuntur.
De vocabulis autem maxime hic egit, quia adhuc relativa tractantur secundum 211 nominum assignationem quam Platonica definitio continet, secundum quam quidem et scibile et scientia relativa dicit Boethius atque ideo relativis nominibus inesse, ut simul sint natura. Est autem vocabula simul esse natura secundum ea imposita esse quae simul naturaliter sunt.
NON AUTEM IN OMNIBUS RELATIVIS VERUM VIDETUR ESSE SIMUL ESSE NATURA; SCIBILE ENIM SCIENTIA PRIUS ESSE VIDETUR; NAMQUE IN PLURIBUS SUBSISTENTIBUS REBUS SCIENTIAS ACCIPIMUS.
NON AUTEM OMNIBUS. Nota quod dicit 'VIDETUR' et non 'est', quia re vera relativa non sunt ac fortasse magis videbatur scibile referri ad scibilitatem formam suam quam ad scientiam, et sciens ad scientiam, sicut disciplinatum ad disciplinam vel sedens ad sessionem. Quippe haec absque se numquam esse contingit, scibile vero ante scientiam est. Unde ait: SCIBILE ENIM. Vere non in omnibus relativis ita est, quia non <in> est istis. Quod in eo ostendit quod res aliqua PRIUS est SCIBILIS, id est potens sciri, quam scientia sit habita de ea. Quod probat ab effectu dicens nos accipere scientias de pluribus prius subsistentibus scibilibus, non tamen dicit 'scibilibus' sed 'SUBSISTENTIBUS', quia ex hoc satis illud innuitur. Constat enim de omni quod subsistit, scientiam posse haberi.
IN PAUCIS VERO VEL NULLIS HOC QUIS REPERIET SIMUL CUM SCIBILI SCIENTIAM FACTAM.
IN PAUCIS VERO. In pluribus praecedit scibile SCIENTIAM sed IN PAUCIS SIMUL esse ea contingit. Potest enim fortasse contingere de re aliqua, ut statim ex quo ipsa est scibilis, sciatur, utpote uehemens aliqua passio doloris statim ut scibilis est, sentitur et scitur. Nam scibile, cum sit sumptum, non potest esse in non-existente nec per 'est' subiectum ei quod non est aliquid, potest copulari. Sed quia 'SIMUL' quantum ad naturam accipit, non quantum ad actum, dictum corrigit supponens: VEL IN NULLIS, ac si diceret: Dixi IN PAUCIS sed etiam IN NULLIS dicere possum. Semper enim naturaliter scibile praecedit scientiam. Non enim quod scibile est, exigit ut scientia habeatur, sicut scientia habita de aliquo exigit ut illud sit scibile.
Vel aliter secundum Boethium: IN PAUCIS dixi propter res fictas quae SIMUL quodammodo esse et sciri videntur. Illud enim esse chimerae quod attenditur, simul cum opinione eius nascitur, quae quidem opinio quibusdam fortasse scientia videbatur. Sed quia scientia comprehensio est veritatis rerum quae sunt, chimaera autem non est, dictum corrigit, cum supponit: VEL NULLIS.
AMPLIUS SCIBILE SUBLATUM SIMUL AUFERT SCIENTIAM, SCIENTIA VERO NON AUFERT SCIBILE.
AMPLIUS. Ostendit iam quodam argumento scibile prius esse scientia, idem ostendit alio, hoc videlicet quod scibile peremptum perimit scientiam sed non e converso.
NAM SI SCIBILE NON SIT, NON EST SCIENTIA. SCIENTIA VERO SI NON SIT, NIHIL PROHIBET ESSE SCIBILE.
NAM SI. Duo probat quae dixit. A pari.
UT CIRCULI QUADRATURA SI EST SCIBILE, SCIENTIA QUIDEM EIUS NONDUM EST, ILLUD VERO SCIBILE EST.
UT CIRCULI QUADRATURA SI, id est quamvis, sciri possit etc. Haec figura quaedam qua geometres in mensurando utuntur, quae teste Boethio Aristotelis 212 temporibus non fuisse videtur inventa, post vero reperta est.
Sed quaerendum videtur quomodo si ipse nescierit circuli quadraturam vel alii, asserit de ea, quod sit scibilis, quasi eam sciret, aut si ipse vel aliquis sciat eam, quomodo dicit eius scientiam non haberi, aut si omnino nondum erat, quomodo iam scibilis erat. Quod itaque ait Boethius eam nondum esse <inventam> tempore Aristotelis, in eo accipitur quod nondum in exercitium mensurandi venerat et multa postea de ea per inquisitionem sciri contingit, quae nondum sciebantur, propter quae tamen iam scibilis erat, cum nondum tamen illa haberetur scientia. Videtur autem sic probari quod si scibilis sit, scientia sit. Si enim aliquid sciri potest, per scientiam sciri potest et ita per aliquam scientiam. Unde et aliqua scientia potest illud comprehendere et ita ipsa est. Sed profecto primam consequentiam calumniamur. Multa enim sciri possunt per futuram tantum scientiam, quae nondum scientiae vocabulo tenetur, cum omnino non sit.
AMPLIUS ANIMALI QUIDEM SUBLATO NON EST SCIENTIA, SCIBILIUM VERO PLURIMA ESSE CONTINGIT.
AMPLIUS ANIMALI. Duo dixit superius, scilicet quod scibile destruit sed non destruitur, et utrumque iam ostendit. Nunc iterum probat secundum, de quo fortasse magis dubitabatur, hoc scilicet quod scibile non destruitur necessario destructa scientia, quod videlicet remanere potest destructa scientia. Quod sic monstrat: destructo animali destruitur scientia, hoc est non potest esse scientia, ita quod non sit animal. Quod praemittit ibi: ANIMALI QUIDEM etc. Sed destructo animali potest remanere scibile, quod est ibi: SCIBILIUM VERO PLURIMA ESSE CONTINGIT, hoc est plura de numero scibilium possunt esse destructo animali. Quare destructa scientia remanere potest scibile. Hanc conclusionem extra. Regula vero complexionis huius talis est, quod cum aliquid destructum destruat aliquid et aliquid possit esse sine destruente, idem potest existere sine destructo.
Occurit quaestio quare dicat perempto animali scientiam permanere non posse, cum videlicet scientia in animali non fundatur sed in anima tantum, corpus tamen dicatur per eam animatum et cum etiam constet animas carnali mole exutas promptiores esse ad sciendum, quam nunc sint, dum tenebroso carcere corporis obfuscante illam scientiam peripateticam quam prius habuerunt, maxima de parte iam amiserunt. Sed fortasse hoc loco non ipsam animae scientiam accipit quam habet ex naturali ratione sed exercitium illud quo notitia rerum per sensus ministratur.
Fortasse etiam haec fuit Aristotelis sententia, ut animae nec ante corpora nec post ea permanent. Iuxta quod fortasse Chalcidius asserit Aristotelem non putare animam 213 substantiam esse sed formam. Sed si forma esset anima, qua ratione diceret in Qualitate dementiam vel iram qualitates esse animae? Numquid forma aut insanit aut irascitur? Praeterea ipse superius scientiam vel grammaticam in subiecto esse in anima dixit. Quomodo autem si forma esset, scientiam haberet? Volet autem forsitan quis probare falsum esse quod destructo animali scibile remaneat, atque hoc potius confirmare: si non est animal, non est scibile, hoc modo: Si non est animal, nihil potest sciri ab animali vel etiam ab anima quae in animali sit, et ita nihil potest sciri. Vel ita: Si animal non est, nullum potens scire est et ita nullum potest sciri. Sed in utraque argumentatione secundae consequentiae falsae sunt, sicut et illa quae superius dicebat: si potest sciri, per scientiam potest sciri. Non enim verum est, si non potest sciri ab animali, non potest sciri. Multa enim possunt sciri ab his quae nondum animalia sunt. Illa quoque falsa est quae ait: si nullum potens est scire, nullum potens sciri.
SIMILITER AUTEM HIS SE HABENT ET EA QUAE DE SENSU SUNT.
SIMILITER AUTEM, hoc est: sicut scibile prius est scientia, ita sensibile, id est sentiri potens, prius est sensu, quod simili argumento probat.
SENSIBILE ENIM PRIUS SENSU ESSE VIDETUR.
SENSIBILE ENIM. Vere eodem modo se habent ista, quomodo illa, quia videlicet hoc eodem modo, quod videlicet quemadmodum scibile prius est scientia, ita sensibile sensu. A parte.
NAM SENSATUM INTEREMPTUM SIMUL PERIMIT SENSUM, SENSUS AUTEM SENSATUM NON SIMUL PERIMIT.
NAM INTEREMPTO. Vere prius, quia tale prius quod peremptum perimit sed non perimitur. A parte prioris.
SENSUS ENIM CIRCA CORPUS ET IN CORPORE SUNT; SENSIBILE AUTEM PEREMPTO PEREMPTUM EST ET CORPUS (SENSATORUM ENIM EST CORPUS), CUM VERO CORPUS NON SIT, PERIMITUR ET SENSUS; QUARE SIMUL PERIMIT SENSATUS SENSUM.
SENSUS ENIM. Duo quae dixit, probat et primum ostendit, quod sensibile peremptum perimit sensum tali argumento: SENSIBILE PEREMPTUM perimit corpus. Quod habemus ibi: sensibili AUTEM PEREMPTO PEREMPTUM EST ET CORPUS; corpus vero peremptum perimit sensum. Quod ibi est: CUM VERO CORPUS NON SIT etc. QUARE sensibile peremptum PERIMIT SENSUM, quod ibi est: QUARE SIMUL PERIMIT etc.
Primae vero propositionis quae ait:

Sensibile peremptum perimit corpus

assignationem praemiserat dicens: SENSIBILE EST CORPUS. A causa.
Secundae propositionis quae ait:

Corpus destructum destruit sensum

assignationem quoque praemiserat dicens: SENSUS ENIM CIRCA CORPUS ET IN CORPORE SUNT. A causa.
IN CORPORE sensus esse dicuntur, quia anima quae tres habet potentias et sola sentit, per corporea tamen instrumenta sensus exercet.
CIRCA CORPUS autem sensus esse dicuntur, quia corporea tantum vel eis adhaerentia percipiunt.
SENSUS VERO SENSIBILE NON; SUBLATO ENIM ANIMALI SUBLATUS EST SENSUS, SENSIBILE VERO ERIT, UT CORPUS, CALIDUM, DULCE, AMARUM, ET ALIA OMNIA QUAECUMQUE SUNT SENSIBILIA.
SENSUS VERO. Alterum de duobus propositis probat, scilicet quod sensus peremptus non perimit sensibile, quia videlicet sensu destructo remanere potest sensibile. Quod hoc modo monstrat: destructo animali destruitur sensus, quod est ibi: SUBLATO ENIM etc. sed destructo animali remanere potest sensibile, quod est ibi: SENSIBILE VERO ERIT etc. Quare destructo sensu sensibile potest remanere. Hanc conclusionem extra. Regula quae 214 superius de animali et scibili et scientia.
SUBLATO ENIM. Locus est ab oppositis, ac si diceret: Vere sensus non perimit sensibile, quia scilicet sensu perempto remanebit sensibile. Ad quod probandum statim argumentum praemittit quod iam docuimus.
AMPLIUS SENSUS QUIDEM SIMUL CUM SENSATO FIT (SIMUL ENIM ANIMAL FIT ET SENSUS), SENSIBILE VERO ANTE EST QUAM ESSET SENSUS (IGNIS ENIM ET AQUA ET ALIA HUIUSMODI, EX QUIBUS IPSUM ANIMAL CONSTAT, ANTE SUNT QUAM ANIMAL SIT OMNINO VEL SENSUS); QUARE PRIUS QUAM SENSUS SENSIBILE ESSE VIDETUR.
AMPLIUS SENSUS QUIDEM. Redit ad illud quod supra docuit, quod scilicet sensibile prius est quam sensus, et hoc iterum probat hoc modo: Sensus simul est cum sensato, quod ibi est: SENSUS QUIDEM SIMUL CUM SENSATO. Sed sensibile prius est quam sensatum, quod est ibi: SENSIBILE VERO etc. Quare prius est sensibile quam sensus. Quod supponitur ibi: QUARE PRIUS QUAM SENSUS etc. Regula talis:
Si aliquid naturaliter alterum comitatur et aliquid prius sit uno, idem prius est altero.
Sensatum vero et sensus simul permanent, quod statim probat, cum supponit: SIMUL ENIM ANIMAL FIT ET SENSUS. A pari. Animal namque et sensatum, id est illud in quo est exercitium sentiendi, paria sunt.
IGNIS ENIM. Probat a parte et a pari secundam propositionem, quod scilicet sensibile prius est quam sensatum, quia scilicet ignis et aqua et alia elementa ex quibus animal constat, prius sunt naturaliter, quam sit omnino, id est profecto, in natura animalis.
Nota autem quod Porphyrius teste Boethio voluit scibile et scientiam et sensibile et sensum simul esse in natura. Ait enim quod si non sit scientia habita de aliqua re, ipsa quidem res esse poterat, sed <non> sub ea proprietate quod sit scibilis. Cum enim non sit scientia quae illud possit comprehendere, ipsa quoque res sciri non poterit. Nam quicquid scitur, scientia scitur et quicquid potest sciri, scientia potest sciri. Sed si bene sensum Porphyrii attendamus iuxta verba Boethii, non est Aristoteli contrarius, cum ait scibile non prius esse scientia. Scientiam enim aliter accepit quam Aristoteles, ipsam videlicet scibilitatem quae facit scibile. Unde Boethius:
Et quodcumque (inquit) sciri possit per naturam, numquam posset adipisci, nisi eius quaedam in natura scientia versaretur.
Cum enim dixit 'scientia in natura' tantundem valuit quantum si dixisset potentiam sciendi, quae est scibilitas, qua quidem potentia scibile prius non est, ideoque Porphyrius ad scibilitatem minus quam ad scientiam scibile referri iudicat, non tamen ideo vere relativum esse astruebat. Fortasse autem nec inconveniens est si sententiae quam forsitan Aristoteles secundum alios quoque ponit, contrarius inveniatur. Sicut enim quod dicit Aristoteles scibile ad scientiam referri ac per hoc vere relativum esse, opinio est, ita forsitan et quod ait scibile prius esse scientia ad quam refertur, opinio erat, cum videlicet convenientius ad scibilitatem referri deberet, ut dicebat Porphyrius. 215
HABET AUTEM QUAESTIONEM UTRUM NULLA SUBSTANTIA AD ALIQUID DICATUR, QUEMADMODUM VIDETUR, AN HOC CONTINGAT SECUNDUM QUASDAM SECUNDARUM SUBSTANTIARUM.
HABET AUTEM. Ex definitione supraposita sequitur quasdam substantias esse ad aliquid sed rursus secundum rei veritatem constat nullam substantiam esse ad aliquid, ex quibus duobus ponit Aristoteles quaestionem UTRUM scilicet NULLA SUBSTANTIA sit AD ALIQUID AN CONTINGAT QUASDAM esse ad aliquid. Attende quod cum definitio supraposita secundum constructionem nominum sit assignata, videtur recte, cum ait contingere substantias esse ad aliquid, substantiam nomen vocis accipere, quod scilicet per primam et secundam substantiam dividitur, de quibus statim supponit. Est autem aeque inconveniens substantiarum nomina esse ad aliquid secundum significationem, ac si substantiae significatae relationes essent. Sicut enim definitio sequens ad aliquid est nominis rerum quae sunt relationes, ita priorem esse volebant nominis vocum significantium relationes.
Sic iunge: Ex praemissa definitione contingit QUASDAM substantias esse AD ALIQUID, id est quaedam substantiarum nomina substantialia esse ad aliquid secundum significationem; sed HABET hinc aliquis QUAESTIONEM tum propter definitionis assignationem tum propter rei veritatem quae definitioni contraria videtur, hanc scilicet quaestionem, UTRUM non sit aliqua SUBSTANTIA AD ALIQUID, sicut videtur verum secundum rerum naturam, AN HOC CONTINGAT, id est aliquam esse ad aliquid et hoc SECUNDUM QUASDAM secundas substantias quae recte videntur referri, ut sunt ala et caput. Remus autem substantiale vocabulum non videtur sed sumptum, cuius res opus est artificis, non naturae.
NAM IN PRIMIS SUBSTANTIIS VERUM EST.
NAM IN PRIMIS. Reddit causam, quare dixerit secundum secundas, quia scilicet de primis constat, quod non habent constructionem relationis ideoque nullo modo dicebantur. Et hoc est: IN PRIMIS, scilicet de primis, VERUM EST, quod scilicet non sunt ad aliquid.
NAM NEQUE TOTAE NEQUE PARTES AD ALIQUID DICUNTUR.
NAM NEQUE. Vere primae non sunt ad aliquid, quia neque illae quae sunt tota aliarum neque illae quae sunt partes. A partibus primarum. Tota dicit in significatione vocabula illa quae significant substantias quae tota sunt, ut est 'hic homo' 'haec avis'; partes autem in significatione sunt 'hoc caput' 'haec ala'.
NAM ALIQUIS HOMO NON DICITUR ALICUIUS ALIQUIS HOMO, NEQUE ALIQUIS BOS ALICUIUS ALIQUIS BOS.SIMILITER AUTEM ET PARTES; QUAEDAM ENIM MANUS NON DICITUR ALICUIUS QUAEDAM MANUS SED ALICUIUS MANUS, ET QUODDAM CAPUT NON DICITUR ALICUIUS QUODDAM CAPUT SED ALICUIUS CAPUT.
NAM ALIQUIS HOMO. Ostendit a partibus, quod non sunt ad aliquid vel partes.
ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen alicuius hominis, NON DICITUR <ALICUIUS> ALIQUIS HOMO, id est non significantur in propria voce particulari.
SED ALICUIUS MANUS, hoc est: in se non potest assignari sed in superiori sed licet per superius assignetur, non ideo ullo modo relativum iudicatur, quod videlicet hoc ipsum quod est, NON DICITUR.
SIMILITER AUTEM ET IN SECUNDIS SUBSTANTIIS, ATQUE HOC QUIDEM IN PLURIBUS; UT HOMO NON DICITUR ALICUIUS HOMO, NEC BOS ALICUIUS BOS, NEC LIGNUM ALICUIUS LIGNUM SED ALICUIUS POSSESSIO DICITUR.
SIMILITER AUTEM. Hoc est sicuti nullae primae referri videntur, ita et quaedam secundae videntur non referri, ut homo, bos et plures aliae. Sed alicuius possessio, hoc est hoc ipsum quod sunt, non dicuntur, licet per superius quod est possessio, referantur.
IN HUIUSMODI ERGO MANIFESTUM EST QUONIAM NON EST AD ALIQUID.
IN HUIUSMODI ERGO. Quia scilicet 216 ista praemissa hoc ipsum quod sunt, referuntur, ergo non sunt ad aliquid. A descriptione quae superius posita fuerat.
IN ALIQUIBUS AUTEM SECUNDIS SUBSTANTIIS HABET ALIQUAM DUBITATIONEM; UT CAPUT ALICUIUS CAPUT DICITUR ET MANUS ALICUIUS MANUS DICITUR ET SINGULA HUIUSMODI, QUARE HAEC ESSE FORTASSE AD ALIQUID VIDEANTUR.
IN ALIQUIBUS AUTEM, videlicet primarum, dubitatio <non> est, an sint ad aliquid, quia scilicet nullo modo videntur ad aliquid nec similiter quaedam secundae sed in aliquibus secundis habet aliquis dubitationem.
QUARE, quia scilicet ista hoc ipsum quod sunt, dicuntur alicuius, id est referuntur per genetivum, ergo videntur esse ad aliquid. A parte vel a causa.
FORTASSE apponit, quia scit eos quicumque rationem attendunt, in hac opinione non esse.
SI IGITUR SUFFICIENTER EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DEFINITIO ASSIGNATA EST, AUT NIMIS DIFFICILE AUT IMPOSSIBILE EST SOLVERE QUONIAM NULLA SUBSTANTIA EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DICITUR; SI AUTEM NON SUFFICIENTER SED SUNT AD ALIQUID QUIBUS HOC IPSUM ESSE EST AD ALIQUID QUODAM MODO SE HABERE, FORTASSE ALIQUID CONTRA ISTA DICETUR. PRIOR VERO DEFINITIO SEQUITUR QUIDEM OMNIA RELATIVA, NON TAMEN HOC EIS EST ESSE QUOD SUNT AD ALIQUID QUOD EA IPSA QUAE SUNT ALIORUM DICUNTUR.
SI IGITUR. Infert a causa sic: Quandoquidem ex supraposita definitione sequitur quasdam substantias esse ad aliquid, ergo sumpta <non> est sufficienter assignata et difficile est, immo impossibile absoluere ab inconvenienti, hoc scilicet quod nulla substantia est ad aliquid. Oportet hoc esse inconveniens et falsum, quod scilicet nulla sit ad aliquid; quippe secundum priorem definitionem contingit veram potius esse dividentem, quae ait: quandam substantiam esse ad aliquid.
AUT IMPOSSIBILE, id est accipe fortasse disiunctive potest accipi, quippe DIFFICILE et IMPOSSIBILE opposita videntur. Nam difficile species possibilis videtur sicut et facile. Non enim difficilia dici videntur non quae quoquomodo contingere possunt. Unde et disiunctive dicere possumus alterum verum esse, scilicet vel difficile esse ad solvendum vel: IMPOSSIBILE EST. Si autem contrariam ponit sententiam per quam solutio possit inveniri, pro vero teneamus quod nulla substantia sit ad aliquid, si videlicet dicamus non esse sufficienter et bene assignatam superius definitionem relativorum, hoc est rerum huius praedicamenti quod est relatio sed potius ita debuisse assignari definitionem quod AD ALIQUID, hoc est relationes, SUNT ea QUIBUS EST etc.
Sic iunge: Sufficienter assignata superius definitione relativorum non habemus quid dicamus contra hoc quod ala et caput ostenditur esse ad aliquid et positio et disciplina et multa alia quae non sunt ad aliquid. Sed si non est sufficienter assignata, sed potius debuit ita assignari: AD ALIQUID SUNT etc., FORTASSE ALIQUID poterimus dicere CONTRA praemissa inconvenientia, <ut> refellamus ea, hoc ipsum scilicet quod ponit, quod videlicet non est SUFFICIENTER ASSIGNATA atque ideo non oporteret recipi quae dicta sunt.
Definitionem autem quam ipse ex parte sua apponit ad correptionem prioris, sic expone: AD ALIQUID, hoc est relationes, SUNT res illae QUIBUS EST HOC IPSUM ESSE quod supponunt, scilicet habere se ad aliud, quae sunt ad <aliquid> essentiae huiusmodi quod esse habent ad alias essentias, eas videlicet respiciendo.
Sed quia proprie fundamenta relationum, veluti substantia ipsa quae pater est 217 vel filius, respicienda ad invicem dicuntur, relationes vero sicut ipsa paternitas vel filiatio, ipsi sunt respectus secundum quos subiecta sese respiciunt, addit: QUODAMMODO relationes SE HABENT ad invicem, non secundum quod in essentiis sese respiciant sed quia subiecta ad invicem respicere faciunt. Ideo 'quodammodo' respicientes dicuntur. Sic enim quaedam bona in Divisionibus dicit Boethius non quod in se bona sint sed quia bona faciunt, sanos cibos similiter dicere solemus.
Differt autem haec definitio ad aliquid a definitione supraposita, quod haec secundum rerum naturam diligentius est assignata, illa vero secundum vocabulorum constructionem erat data. Unde ibi Plato dixit 'dicuntur' ad constructionem respiciens, hic autem Aristoteles posuit 'sunt' rerum naturam inspiciens; illa itaque vocabulorum erat descriptio, haec rerum.
Sed quod contrarios invicem tantos philosophos relinquemus atque a discipulo magistrum tantum corrigi quasi erroneum profitebimur, absit. Nulla quippe fuit inter Aristotelem et Platonem magistrum eius in sententia controversia sed diversa huiusmodi quod est relatio, acceptio. Plato enim hoc nomine ita large usus est in designatione scilicet vocabulorum, ut omnia illa vocabula diceret ad aliquid quae aliqua constructione ad invicem reciprocari possint, non sola quidem sicut nec omnia quae relationes significant hoc nomine includens. Quippe paternitas et filiatio, quae relationes in essentia significant, ad se invicem constructione non dicuntur, sicut sumpta earum, pater scilicet et filius. Sic enim dicitur:

Pater filii pater

si quis ita dicat:

Paternitas filiationis paternitas

nulla sensus apparet intelligentia, filia mater quoque vel soror, licet sumpta sint a relationibus ad quod proprie et coversuri dicantur… habere, sicut pater et filius vel frater, quando utriusque sexus alia continent.
Credo autem postea quosdam fuisse qui acceptionem Platonis ignorantes putaverunt eum dedisse superiorem definitionem ad aliquid huic nomini in designatione rerum istius praedicamenti, ipsarum scilicet relationum, vel in designatione nominum tantum eas significantium. Quorum utramque opinionem reprobat, quia sive ad aliquid nomen relationum accipiatur, sive tantum nomen vocum significantium relationes, non est verum omnia quibus supraposita definitio convenit, esse ad aliquid, quia neque vocabula quae ad invicem mutuo assignantur, relationes sunt neque omnia quae significant relationes, ut ala et alatum, disciplina et disciplinatum.
Unde priori definitione correpta et ea apposita quae solis relationibus conveniat, statim supponit, quare supraposita definitio corrigenda fuerat, quia scilicet, licet relativis nominibus conveniat vel ipsis etiam fundamentis 218 quae ab eis nominantur, non tamen confert eis esse ad aliquid, hoc est vel significare relationes vel esse relationes. Et hoc est quod ait: PRIOR VERO DEFINITIO SEQUITUR, id est comitatur, OMNIA RELATIVA, sive scilicet vocabula sumpta a relationibus quae referuntur, ut sunt haec nomina pater et filius, sive fundamenta ipsa relationum quae ab eis nominantur. Quippe ipsa res quae pater est, hoc quod pater est, dicitur alterius sed non ideo vel vocabula quibus definitio convenit, sunt ad aliquid, in significatione scilicet relationum vel ipsae relationes. Unde modis omnibus supraposita definitio ad praedicamentum ad aliquid conveniens non erat, cum neque res huius praedicamenti bene terminaret nec vocabula ea significantia, ideoque necessarium erat eam induci quae rerum naturam aperiens simul et de rebus doctrinam et de nominibus secundum significationem faceret notitiam.
Nota quod ait priorem definitionem sequi omnia relativa, si haec ad constructionem singulorum nominum significantium relationes referamus; fallere enim videtur in propriis vocibus. Non enim ita dicitur hic pater huius filii hic pater sicut pater filii pater, quippe secundum Priscianum propria nomina genetivos non regunt. Unde cum dicitur:

Marcia Catonis

'uxor' subintelligitur. Sed si per genetivum non potest relatio assignari, poterit per praepositionem sic: hic pater ad hunc filium hic pater. Sensus enim bonus est quem intendimus, quod scilicet hic pater ex hac paternitate quam habet ad filium, illum respicit. Fortasse apud Graecos licebat a propriis quoque nominibus genetivos regi. Unde Aristoteles bene secundum linguam quam nominat, hoc quoque propriis relinquit. Augustinus etiam in Categoriis suis propriis quoque nominibus, ut aiunt, relationis constructionem per genetivos quoque assignat, vim quidem sensus magis attendens quam constructionis proprietatem. Cui etiam ipse Aristoteles in sequentibus plane consentire videtur, ubi scilicet per hoc caput et per hanc manum comprobat caput et manum relativorum proprietatem non habere, quod suo loco convenientius expediemus.
Quaeri hoc loco solet <utrum> in homine plures habente filios diversae sint paternitates respectu diversorum filiorum qui ad eum per diversas respiciunt filiationes. Et videtur verum. Cum enim relationes ipsae nil aliud sint quam respectus, ipse vero pater qui in primogenito tantum nato ad ipsum tantum respiciebat, secundo filio nato respectum habet ad eum quem prius non habebat. Itaque habet ad diversos filios diversos respectus vel relationes.
Unde quot sunt in filiis filiationes, tot sunt in ipso paterniates. Neque enim substantia, 219 quia habet multas qualitates, multa qualia recte dicitur, quippe pluralitas nominum non est nisi secundum pluralitatem nominatorum nec multi patres dicuntur affecti multis paternitatibus, sed multa affecta paternitatibus. Sed fortasse dicetur, quod licet ad alium filium respiciat modo, non tamen ideo habet multas relationes, sed unam per quam ad multa respicit nec contingit propter diversos filios diversas inesse paternitates, quia ex una potest ad diversos respicere. Sed ad hoc dico, quod similiter quodlibet totum vel quodlibet genus respectu singularum specierum vel partium diversas habet totalitates vel generalitates.
Unde totum quod duas tantum habet partes ex diversis totalitatibus diversas respicit partes. Quare necessarium non videtur, ut partialitate unius partis destructa totum ipsum omnino totalitatem amittat, nisi illam tantum per quam respiciebat ad eam tantum partem quae destructa est. Poterit itaque totum esse una etiam parte contentum, quod omnino falsum est. Sed profecto licet ex diversis totalitatibus diversas partes respiciat, verum est tamen una parte destructa omnem totius proprietatem perimi, pro eo scilicet quod una parte contentum totum esse non potest. Nec est inconveniens, si simul in natura unaquaeque totalitas cuiusdam totius cum unaquaque partialitate partium suarum sit.
Quaeri etiam solet utrum aequale, simile, contrarium, relativum et huiusmodi vocabula, quae ad se ipsa referuntur, relativa sint in significatione, quod nos quidem concedimus. Similitudo enim una est species relationis diversa continens individua, secundum quae sese subiecta respiciunt. Unde et simile, quod ab ea sumptum est, relativum in significatione non solum constructione, qua ad se ipsum reciprocatur. Idem de aequali et caeteris concedimus.
Sed opponitur quod omnia relativa inter se vocabula in respectu saltem convenit esse opposita, secundum quod ab Aristotele una species oppositorum relativa dicuntur, iuxta quam etiam naturam haec relativorum regula assignatur, quod si aliquid relativorum convenit alicui respectu alicuius, alterum relativum non convenit eidem respectu eiusdem. At vero simile et simile, cum idem sint penitus nomen, nullam omnino oppositionem habent. Et verum est quidem, quia nec relativa dicuntur nisi pluralitate significationis. Unde simile et simile relativa pluraliter dici non convenit sed unum tantum est relativum vocabulum, quod ad se ipsum in constructione reciprocatur, quae quidem constructio vim relationis iuxta significationem nominis exprimit. Non autem reciprocatio constructionis vim relationis aperit; diversa namque diversis modis ad se mutuo assignantur, alia quidem vi relationis, ut pater filii pater id insinuare videtur, quod ex eo quod pater est, hoc est 220 ex eo quod paternitatem habet, secundum ipsam ad filium respicit, in eo similiter quod filius est, id est filiationem habet. Quod quidem verum non esset, nisi omnis pater et solus ex eo simpliciter quod pater est, filium in eo simpliciter quod filius est, respiceret.
Unde si quis dixerit:

Mater filii mater

vel:

Filia patris filia

vel:

Soror fratris soror

quamvis mater quoque vel filia sive soror designativa sunt relationum feminei sexus, vim tamen relationis veraciter non exprimit, quia etsi <quod> mater est, ex filio habeat, non tamen matrem esse filii proprietas exigit, sicut necessario patrem esse confert, pater quippe et filius <qui> ad invicem secundum vim relationis reciprocantur, utriusque sexus animalia continent, mater vero vel filia inferiora sunt quae nonnisi in designatione feminarum accipi videntur nec nisi ex relationibus earum convenire. Potest itaque filius esse ita ut mater non sit sed non absque patre et <pater> potest esse absque filia sed non absque filio, quippe, ut dictum, pater et filius, haec nomina, utrumque sexum generantium vel generatorum continere possunt atque ideo digniora suis feminis videntur.
Unde bene vis relationis per haec nomina pater et filius exprimi potest sed <non> per ista mater et filius, cum videlicet in eo quod filius, matrem non habeat sicut habet patrem. Idem autem de fratre et sorore dicendum est, quod <de> patre et matre, quod scilicet semper in designatione utriusque sexus accipi potest et vi relationis, sicut simile simili et idem nomen ad se ipsum ui relationis assignari potest propter relationes, secundum quas diversa subiecta sese respiciunt. Diversae quippe sunt fraternitates, propter quas isti fratres dicuntur.
Quod autem supra meminimus, non omnem scilicet assignationem aliquorum ad invicem fieri secundum vim relationis, manifestum est; quippe quaedam secundum possessionem solent assignari ad alia vel secundum causam aliquam vel secundum solam vocabuli designationem vel fortasse aliis modis. Ala enim alati vel disciplina disciplinati dicitur secundum possessionem, quia ostenduntur ab eis possideri quorum esse dicuntur, non ad ea respicere et cum e converso dicitur alatum ala alatum vel disciplinatum disciplina disciplinatum, quidam effectus vel causae proprietas exprimitur, cum hoc per illud esse dicitur. Similiter cum dicitur amans esse eius qui amatur vel qui amatur, ab amante amari, videtur actio quaedam causa monstrari passionis quam infert, passio vero effectus nec ulla vis relationis exprimi.
Vocabulorum quoque possessio semper in relatione consistere videtur, cum tamen nullas relationes res subiectae habeant, ut si dicamus aliqua esse opposita sibi vel remota a se ex eo quod <hoc> non est illud, nullas relationes inesse ostendimus, 221 vocabula tamen in respectu conveniunt, quia alterum vocatur hoc nomine quod est oppositum vel remotum respectu alterius et per solam vocabuli nuncupationem oppositum oppositi dicitur vel remotum a remoto remotum sicut idem eidem. Nam quia idem pronomen est, nullam ex vi sua formam determinat sed meram substantiam significat nec relativum dicitur a grammaticis propter relationem quam significet sed magis propter sui notitiam quam tenet nec non potest hoc loco relativum dici secundum impositionis modum sicut oppositum, quia idem quodlibet dicitur in respectu sui videlicet ipsius.
Nunc ad literam redeamus.
PRIOR VERO. Quare priorem definitionem quae Platonis creditur, corrigat, et reddit causam, quia cum omnia relativa sequatur, id est comitetur, non confert eis esse relationes et vocat relativa sive nomina sumpta a relationibus sive fundamenta relationum quae a sumptis nominibus nominantur. Hoc enim nomen pater, quod hoc ipsum quod est, dicitur ad alterum, vel nominatum ipsius, quod in eo quod pater est, respicit alterum, relationes non sunt.
EX HIS ERGO MANIFESTUM EST QUOD, SI QUIS ALIQUID EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DEFINITE SCIET, ET ILLUD AD QUOD DICITUR DEFINITE SCITURUS EST, QUONIAM EORUM EST QUAE SUNT AD ALIQUID. PALAM ITAQUE ET EX HOC EST.
EX HIS ERGO. Post definitionem relationum supponit proprietatem relativorum, scilicet hanc quod si quis noverit definite, id est determinate, aliquod relativorum, noverit definite et alterum. Unde Boethius:
Si quis noverit Anchisem patrem definite esse Aeneae, et Aeneam definite esse filium Anchisae cognoscit vel si indefinite noverit, quoniam pater generaliter est, indefinite est sciturus quoniam filii pater est.
Ex qua etiam proprietate caetera quae relativa vere non sunt, a veris separat relativis, ut caput et manum quae in se ipsis definite sciri possunt nec tamen alia ad quae referuntur, ideo cognosci necesse est.
Et attende hanc proprietatem assignari circa subiecta relationum, secundum quas ipsa sese respiciunt, quae sic exponitur: QUOD SI QUIS noverit ALIQUID ex his QUAE AD ALIQUID sunt, hoc est de fundamentis relationum, determinate in eo scilicet quod ad aliquid est, ET ILLUD AD QUOD respicit, determinate cognoscet. Si vero capitis substantiam determinate noverit, veluti in eo quod hoc caput est, non necesse est aliud cognosci ad quod dicatur caput. Quippe substantia capitis non pendet aliunde sicut proprietas relationum. Hanc Aristoteles relativorum proprietatem manifestam esse dicit ex praemissa deinitione relationum, in qua videlicet ostensum est substantias ipsas secundum relationes sese respicere. Ex quo et illud apparet, quod sicut mutuum respectum ad invicem habent ex relationibus, ita et mutuam notitiam ad invicem ex relationibus sortiuntur, in quantum 222 sese per has respiciunt.
SI ENIM NOVIT ALIQUIS QUIDDAM QUIA AD ALIQUID EST, EST AUTEM ESSE QUAE AD ALIQUID SUNT IDEM AD ALIQUID QUOQUO MODO SE HABET, ET ILLUD NOVIT AD QUOD HOC QUOQUO MODO SE HABET.
SI ENIM. Vere si novit subiectum relationis esse ad aliquid determinate, et illud ad quod dicitur, novit. Quod si illud non novit omnino, id est determinate, nec istud novit esse ad aliquid determinate. A destructione consequentis. Et hoc est: SI non NOVIT omnino, id est determinate, ad quod sese habet quodammodo, scilicet respiciendo ex relationis participatione, neque hoc novit determinate, quod scilicet istud sit ad aliqui.
SED IN SINGULIS PALAM HOC EST; UT, HOC SI QUIS NOVIT DEFINITE QUIA EST DUPLUM, ET CUIUS DUPLUM EST MOX DEFINITE NOVIT (SI VERO NIHIL DEFINITORUM NOVIT IPSUM CUM DUPLUM SIT, NEQUE SI EST DUPLUM OMNINO NOVIT).
SED SI IN SINGULIS. Ostendit praemissam proprietatem per exemplorum inductionem, in singulis scilicet fundamentis relativorum.
SI QUIS ENIM. Vere in singulis, quia in istis partibus.
SIMILITER AUTEM ET HOC ALIQUID SI NOVIT QUIA MELIUS EST DEFINITE, ET QUO MELIUS EST DEFINITE NECESSARIUM EST NOSSE PROPTER HAEC (INDEFINITE AUTEM SCIET QUIA EST PEIORE MELIUS; OPINIONE ID QUOD TALE EST FIT, NON DISCIPLINA; NON ENIM SCIVIT SUBTILITER QUIA EST PEIORE MELIOR; SI ENIM SIC CONTINGIT, NIHIL EST PEIUS EO); QUAPROPTER PALAM EST QUIA NECESSARIUM EST QUOD NOVERIT QUIS RELATIVORUM DEFINITE, ET ILLUD AD QUOD DICITUR DEFINITE NOSSE.
SIMILITER. Secundum nos qui volumus melius et minus bonum relativa esse ex maioritate et minoritate, secundum quas comparatio fit, potest hoc esse exemplum de relativis, secundum vero alios qui hoc nolunt, poterit esse similitudo ad relativa. Et fortasse non erit incongruum, si praedicta proprietas, cum omnibus relativis insit, non solis conveniat. Quippe quia ita est in istis, duplo scilicet <et> meliore, quod scilicet eis cognitis determinate cognoscuntur et ea ad quae respiciunt, ergo ita est in relativis. A partibus.
CAPUT VERO ET MANUM ET HORUM SINGULA QUAE SUBSTANTIAE SUNT, HOC IPSUM QUOD SUNT POTEST SCIRI DEFINITE, AD QUOD AUTEM DICANTUR NON EST NECESSARIUM SCIRE.
CAPUT VERO. Proprietate attributa relativis secundum hoc quod relativa sunt, a quibusdam removet, quae praecipue relativa esse videbantur, a capite scilicet et manu, ut videlicet propter hoc ostendat ea non esse relativa per hoc quod caput vel manus dicuntur. Maxime enim haec descriptio facienda est secundum nominum notationem. Unde et nominum attendens notationem posuit superius 'ad quod dicitur' et hic ponit: AD QUOD DICANTUR, ut videlicet per hoc quod ait 'dicuntur', innuit se attendere vim et notationem nominum.
QUAE SUBSTANTIAE SUNT, id est: in eo quod essentiae sunt, secundum quod per haec nomina denotantur, non in eo scilicet quod alia respiciunt, HOC IPSUM QUOD SUNT, id est in essentia sua, possunt SCIRI determinate sed non ideo necesse est sciri ad quod referantur, quippe secundum hoc quod caput vel manus dicuntur, ad nullum respiciunt. At verum relativa in eo quod relativa sunt, hoc est respicientia, non possunt sciri determinate, ubi…ad quod respiciunt.
CUIUS ENIM HOC CAPUT VEL CUIUS HAEC MANUS NON EST DICI DEFINITE; QUARE NON ERUNT HAEC AD ALIQUID.
CUIUS ENIM. Vere caput potest sciri in hoc quod caput est, nec tamen scietur ad quod dicatur. A parte posse sciri determinate in substantia. Et hoc est: NON EST DICI determinate, id est non convenit assignari determinate CUIUS sit HOC CAPUT, ut videlicet cognoscatur determinate caput, in eo scilicet quod est hoc caput.
QUARE, quia scilicet non habent praedictam proprietatem in eo quod caput sunt vel manus, ergo secundum hoc non sunt ad aliquid, id est subiecta 223 relationum. A pari, si propria sit communitas praedicta, vel a toto, si sit largior.
SI VERO NON SUNT RELATIVORUM, VERUM ERIT DICERE QUIA NULLA SUBSTANTIA RELATIVORUM EST.
SI VERO. Ostendit a maiori, quod si caput et manus in essentia capitis et manus non referuntur, quod nullae substantiae in statu aliquo substantiae dicendae sunt relativae. Maxime enim de istis videbatur propter constructionem, qua dicitur caput capitati caput etc.
FORTASSE AUTEM DIFFICILE SIT DE HUIUSMODI REBUS CONFIDENTER DECLARARE NISI SAEPE PERTRACTATA SINT. DUBITARE AUTEM DE SINGULIS NON ERIT INUTILE.
FORTASSE AUTEM. Quia secundum praedictam definitionem Platonicam de relativis quidam nimis confidenter iudicaverant atque hinc in errorem inciderant, ideo ad maiorem hortatur nos exercitationem in consideratione rerum huiusmodi.
Sic iunge: Quidam non bene se exercentes in inquisitione talium et nimis in se confidentes de relativis praesumptuose iudicaverunt, quasi facile id reputantes sed FORTASSE etc. 'Fortasse' temperamentum est contra aliorum arrogantiam, ac si diceret: secundum existimationem meam difficile est, non secundum illorum opinionem.
DUBITARE. Difficile est confidenter declarare, id est periculosum confidenter diiudicare, nisi DE HUIUSMODI etc. Sed utile est dubitare potius, quippe per dubitationem venitur ad inquisitionem, per inquisitionem pertingitur ad veritatem.

LI 2.08 DE QUALI ET QUALITATE

Latin English
QUALITATEM VERO DICO SECUNDUM QUAM QUALES QUIDAM DICIMUR.
QUALITATEM VERO. Cur post 'Ad aliquid' tractet statim qualitatem quaerendum non est, cum videlicet mirabile videretur, cur post quantitatem de qualitate mox non coepisset, nisi propter quasdam causas quas in principio 'Ad aliquid' supra reddidimus. Unde consequens est, ut expedita relationum natura ad qualitatem statim veniat.
Modus autem tractandi talis est quod prius definit qualitatem, deinde dividit per quattuor manerias; quibus autem maneriis diligenter tractatis tandem proprium qualitatis investigat, multas qualitatum communitates interponendo, donec ad proprie proprium veniat, quod est: secundum eam dici simile et dissimile.
Notandum vero quod hoc nomen 'qualitas' diversis modis accipitur. Accipitur enim nomen omnium rerum huius praedicamenti, et tunc est generalissimum nomen et habet descriptionem quam praemittit, vel etiam per remotionem aliorum praedicamentorum describi potest. Accipi etiam videtur in designatione vocum significantium qualitatem. Unde in sequentibus: "Sic", id est quia, "qualitas suscipit magis et minus", id est vocabula significantia qualitatem, "non tamen omnia sed plura". Quippe substantiva non veniunt ad comparationem sed tantum sumpta. Accipitur quoque quale nomen omnium formarum, sicut substantia nomen omnium essentiarum, iuxta quod Priscianus 224 dicit nomen significare substantiam cum qualitate, id est essentiam aliquam cum aliqua proprietate formae. Et haec quidem acceptio ultima ab hoc praedicamento penitus est aliena.
Titulus huiusmodi est: DE QUALI ET QUALITATE. Cum enim 'qualitas' hoc nomen teste Boethio simpliciter accipiatur, nominans scilicet formam tantum, 'quale' vero hoc nomen tam formam nominet quam subiectum, ut ostenderet convenientiam nominum in designatione qualitatis, ea coniunxit in inscriptione tituli. Vel fortasse ideo coniunxit ea in titulo, quia prius de qualitatibus, postea de qualibus tractat. Expedita namque divisione qualitatis, cum ad qualia transiret, ait: "Qualitates itaque sunt quae praedictae sunt, qualia vero quae secundum hoc denominative dicuntur."
Tractaturus itaque de qualitatibus communem omnium definitionem praemittit dicens: QUALITATEM DICO esse illam rem SECUNDUM QUAM QUALES dicuntur, hoc est, secundum quam aliquod subiectum est quale. Habet enim vocativum verbum ibi vim substantivi verbi. Et attende quod plurale, quod est plures, vel singulare, quod est <unus>, qualitatem indifferenter accipit, alioquin definitio omnibus qualitatibus non conveniret. Quippe non omnis qualitas plura qualia facit, veluti haec indivisibilis albedo vel scientia huius animae.
Sic continua: Illud vero dixi ad aliquid esse quibus est hoc ipsum esse etc. sed QUALITATEM DICO etc. Vel ita: alii suo modo definiunt QUALITATEM sed ego DICO etc.
<Boethius>:

Hic quaeritur, cur Aristoteles omnium in descriptione doctissimus tam culpabili qualitatem termino definitionis incluserit.

Non enim notior est definitio quam definitum. Sed sicut qualitas quae qualem facit, in se prior naturaliter videtur ut causa, ita etiam cognitione praecedere videtur, quia ut sciamus aliquid esse quale, prius qualitas ipsius cognoscenda est, praecipue cum hoc nomen 'quale' qualitatis a qua sumptum est, significationem teneat. Ad hoc Boethius respondet nihil obesse, ubi definitio substantialis induci non potest, si descriptio non sit dilucidior descripto. Vel etiam in eo descriptionem notiorem assignat, quia qualia ipsa, per quorum nomen qualitas definitur, notiora quodammodo videntur ipsis qualitatibus, quia videlicet magis sensibus subiecta sunt. Etsi enim qualitates quoque sensibus concipiantur, pluribus tamen sensibus subiecta sunt qualia. Subiectum quippe albedinis non solum visu, verum etiam tactu vel alio fortasse sensu percipio. 225
<De habitu et dispositione>
EST AUTEM QUALITAS EORUM QUAE MULTIPLICITER DICUNTUR. ET UNA QUIDEM SPECIES QUALITATIS HABITUS DISPOSITIONEQUE DICUNTUR.
EST AUTEM. Post definitionem qualitatis supponit divisionem. Quod autem dividi possit, praemittit, cum ait: qualitate multas rerum manerias includi, quas quidem statim distinguere et tractare incipit dicens: ET UNA QUIDEM etc.
Duobus modis comprehendit qualitates huius maneriae, quam primam ponit, habitum scilicet et dispositionem. Sunt autem qualitates huius maneriae omnes illae quae non naturaliter subiectis insunt sed per aliquam eorum applicationem veniunt, ut scientiae, ad quas habendas non applicuimus, et quaecumque aliae qualitates ex eo quod fecimus, contingunt. Harum autem primae maneriae, quae scilicet per applicationem veniunt, aliae habitus, aliae dispositiones dicuntur. Habitus autem est qualitas per applicationem veniens, si non facile queat a subiecto dimoveri, dispositio vero si facile. Non facile autem a subiecto dimoveri eas quoque dicimus qualitates, quae licet paruo tempore morentur in subiecto, huius naturae sunt, ut subiectum non deserant, nisi gravi causa incidente, quae eas compellat recedere, ut scientiam firme iam habitam, quam nisi uehemens et diuturna aegritudo auferre non potest vel magna alicuius gravis casus uiolentia. Et attende quod non sine causa istam maneriam qualitatum vel caeteras res pluribus assignat nominibus, quia ipsa pluralitas nominum maiorem facit discretionem rerum.
Solet hoc loco quaeri quae sit huiusmodi divisio qualitatis per quattuor, ut diximus, manerias. Et quidam eam generis in species esse uolunt dicentes in singulis maneriis duo specialia vocabula poni loco unius generalis. Ac si enim pro corpore duae eius species ponerentur, corpus videlicet animatum et inanimatum, quae omnia comprehendunt corpora, ita pro genere quodam duas species, habitum scilicet et dispositionem, poni dicuntur, et similiter in caeteris maneriis quae duobus nominibus assignantur, idem fieri dicunt. Quibus etiam consentire Boethius videtur, qui in Commento super secundam maneriam plane asserere videtur huiusmodi manerias species esse subalternas. Cum enim secundum quosdam quaestionem movisset, quare ibi diceret 'aliud genus', cum prius omnino <non> dixisset, 'unum genus', sed 'una species', solvit eam dicens quod hi qui hoc quaerunt, ignorare videntur idem genus et speciem dici non posse, quod in subalternis falsum esse ostendit.
Quocirca (inquit) quoniam de ea specie qualitatis Aristoteles tractat quae non iam sit species specialissima sed magis generis prima species et quae possit esse et genus, nil absurdum est eandem et speciei et generis loco ponere.
Adhaerentes itaque Boethio dicunt divisionem qualitatis per quattuor has manerias 226 tamquam per species subalternas fieri et rursus loco specierum sigularum poni duas earum proximas species.
Sed his modis omnibus ratio repugnat. Si enim haec divisio qualitatis in species fit, oportet eas esse oppositas. Non enim, ut ipse Boethius in Divisionibus docet, aliae species vel differentiae in divisione generis ponendae sunt nisi oppositae. At vero prima species qualitatis et tertia oppositae non sunt. Eaedem namque qualitates et primae speciei sunt, quia per applicationem veniunt, et tertiae, secundum hoc quod inferunt vel inferunur, ut calor, ad quem calefaciendo nos applicamus, ex quo rubor infertur. Sed nec habitus et dispositio species esse possunt, quia, ut dicit Boethius, ea quae sub habitu et dispositione continentur, secundum hoc quod habitus sunt et dispositio, <neque> genere differunt neque specie nec etiam numero quandoque sed alteratione tantum permutationis a se ipsis diversificantur, quemadmodum Socrates, dum esset paruulus, post vero pubescens a se ipso distabat. Eadem namque qualitas quae prius dispositio fuit et facile mobilis, postea sic firmatur, ut in habitum transeat, sicut ipse Aristoteles docet.
Dicimus itaque habitum et dispositionem non specialia nomina esse sed sumpta a quibusdam proprietatibus accidentalibus, quod alterum facile, alterum non facile promoveri possit. Idem de passibili qualitate et passione dicimus. Venire etiam per applicationem subiecti, secundum quam primam maneriam distinguimus, vel inferre vel inferri, secundum quam maneriam tertiam accipimus, accidentales proprietates sunt. At fortasse potentia vel impotentia vel forma vel figura species recte dici poterunt, secundum quod irregularis erit divisio qualitatis, partim quidem per speciem, partim per accidentia, et magis annumeratio quam divisio dicenda est. Diversis namque modis, ut dictum est, eadem qualitas et primae maneriae est <et> tertiae. Cum autem Aristoteles hoc loco speciem vel genus nominat, nil aliud nisi maneriam intelligit. Quod autem Boethius ait, cum Aristoteles tractet eam speciem quae <non> solum est species, verum etiam genus, nil absurdum esse eadem et genus et speciem nominari, secundum opinionem fortassis aliorum posuit, ut saltem sic satisfaceret opponenti. Ipse enim Boethius super tertium qualitatis genus, cum ostenderet easdem qualitates diversa ratione et primo generi et tertio supponi, similitudinem induxit de Socrate, qui in eo quod pater est, ad aliquid est, in eo quod homo est, substantia dicitur, in quo quidem plane monstrat genus per 227 manerias sese intellexisse. Quippe ad aliquid generalissimum de Socrate nullo modo dicitur sed ad aliquid sumptum.
DIFFERT AUTEM HABITUS DISPOSITIONE QUOD PERMANENTIOR ET DIUTURNIOR EST; TALES VERO SUNT SCIENTIAE VEL VIRTUTES.
DIFFERT AUTEM. Differentiam assignat inter habitum et dispositionem, quod videlicet habitus non facile movetur sicut dispositio.
Quod autem ait: PERMANENTIOR ET DIUTURNIOR, alterum alterius expositio est nec secundum tempus accipienda sunt sed secundum qualitatis proprietatem, in eo scilicet quod huiusmodi sit, quod non facile possit perire, etiam, ut dictum est, si non diu permanserit in subiecto. Passibilis vero qualitatis et passionis differentia secundum tempus accipietur, in eo scilicet quod haec in vita permanet, illa non.
TALES VERO. Exemplificat de habitu.
SCIENTIA ENIM VIDETUR ESSE PERMANENTIUM ET EORUM QUAE DIFFICILE MOVEANTUR.
SCIENTIA ENIM. Commendatio est exemplorum, ac si dicat: Bonum exemplum dedi per scientiam de habitu qui non facile praeterit, quia talis est scientia. A causa. Et hoc est: SCIENTIA ENIM VIDETUR ESSE de numero PERMANENTIUM. Et qualiter permanere accipiat, non videlicet secundum tempus sed difficultatem motus, determinat, cum supponit: ET EORUM QUAE DIFFICILE MOVEANTUR.
UT SI QUIS VEL MEDIOCRITER SCIENTIAM SUMAT, NISI FORTE GRANDIS PERMUTATIO FACTA SIT VEL AB AEGRITUDINE VEL AB ALIQUO HUIUSMODI.
UT SI QUIS. Ostendit a minori scientiam esse difficile mobilem, id est eam scientiam quae mediocriter habetur, quia etsi aliquis mediocriter et <non> multum in aliqua scientia profecerit, illud tantillum quod scit, non facile amittit.
NISI FORTE…VEL ALIQUO HUIUSMODI casu GRANDIS et difficilis PERMUTATIO contingat, ut quidam summus orator teste Boethio aegritudine febribusque decoctus fertur omnem literarum amisisse doctrinam, in aliis vero rebus sanus ac sibi constans et in omni re uigens permansisse.
Nota quod Aristoteles scientias dividat a virtutibus, cum Socrates ponat prudentiam quartam speciem virtutis. Unde Boethius in Commento:Aristoteles (inquit) virtutes non scientias, ut Socrates sed habitus in Ethicis suis esse declarat.
Bene autem Aristoteles scientiam a virtute dividit, quia scientia in discretione et cognitione, quid faciendum sit, quid non, consistit, uirtus autem in executione eius quod scientia percipit et ratio persuadet, alioquin virtus sine merito esset, si videlicet scientiam uirtutem diceremus. Quippe et in aliquo scientia saepe praepollet et quae novit agenda per scientiam, nequit agere per virtutem quam non habet.
SIMILITER AUTEM ET VIRTUS ET IUSTITIA VEL CASTITAS ET SINGULA TALIUM NON VIDENTUR POSSE MOVERI NEQUE FACILE PERMUTARI.
SIMILITER. Unde Boethius: Neque enim qui semel iuste iudicat, iustus est neque qui semel adulterium facit, adulter est sed cum ista voluntas 228 cogitatioque permanserit.
AFFECTIONES VERO DICUNTUR QUAE SUNT FACILES ET CITO PERMUTABILES, UT CALOR ET FRIGIDITAS ET AEGRITUDO ET SANITAS ET ALIA HUIUSMODI.
AFFECTIONES VERO. Postquam ostendit proprietatem habitus, in eo scilicet quod difficile mobilis est, assignat proprietatem affectionis, id est dispositionis, in eo scilicet quod est facile mobilis.
ET CITO PERMUTABILIS. Expositio est prioris.
AFFICITUR ENIM QUODAM MODO CIRCA EAS HOMO, CITO AUTEM PERMUTATUR ET EX CALIDO FRIGIDUS FIT ET EX SANITATE IN AEGRITUDINEM TRANSIT; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS, NISI FORTE IN HIS QUOQUE CONTINGIT PER TEMPORIS LONGITUDINEM IN NATURAM CUIUSQUE TRANSFERRI ET INSANABILIS VEL DIFFICILE MOBILIS EXISTAT AFFECTUS, QUEM IAM QUILIBET HABITUDINEM VOCET.
AFFICITUR ENIM. Vere ista sunt dispositiones, quia veniunt per applicationem subiecti et facile pereunt. A descriptione.
Quod autem per applicationem veniunt, praemittit ibi: AFFICITUR ENIM, id est applicatur homo ad suscipiendum ista. Quod vero facile permutentur, subdit ibi: CITO AUTEM, nisi forte in quibusdam inveteratis per longitudinem temporis, quae cum prius dispositiones fuissent et facile expelli possent, postea ita firmatae sunt, ut in naturam subiecti transferantur, hoc est ita iam sint immobiles, quasi immutabiles qualitates.
ET INSANABILIS. Determinat, qualiter transferri in naturam accipiat, quantum ad permanentiam scilicet, quod non facile possit expelli, ac si diceret: ita dico transferri in naturam, ut AFFECTUS, hoc est qualitas quae per applicationem veniens, iam EXISTAT INSANABILIS quantum ad infirmitatem VEL DIFFICILE MOBILIS quantum ad caeteras qualitates, quem iam ideo quislibet vocare possit habitum.
MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM HAEC VOLUNT HABITUDINES NOMINARI, QUAE SUNT DIUTURNIORA VEL DIFFICILE MOBILIA.
MANIFESTUM EST AUTEM. Bene dico quod affectio translata in naturam vocatur habitus, quia sic placet discretis viris. Et hoc est: MANIFESTUM EST ETC. Vel a toto sic ostendit quid sit habitus, quia omnia DIUTURNIORA etc.
NAMQUE IN DISCIPLINIS NON MULTUM RETINENTES SED FACILE MOBILES DICUNT HABITUM NON HABERE, QUAMVIS SINT AD DISCIPLINAS PEIUS MELIUSVE DISPOSITI.
NAMQUE. Vere affectiones diuturnas vocant habitus, quia alias non. Ab immediatis. Et hoc est quod ait: dicuntur homines non multum RETINENTES IN DISCIPLINIS, hoc est non firme habentes scientias, NON HABERE habitus per illas scientias, ac si diceret illas scientias non esse habitus in eis: QUAMVIS SINT DISPOSITI, id est applicati per studium <ad> habendas scientias, quidam MELIUS, quidam PEIUS.
QUARE DIFFERT HABITUS DISPOSITIONE, QUOD HOC QUIDEM FACILE EST, ILLUD VERO DIUTURNIUS ET DIFFICILE MOBILE.
QUARE DIFFERT. Data differentia inter habitum et dispositionem quod haec non facile mobilis est, illa facile, quia ad aliud transiturus erat, breuem facit conclusionem a parte sic: quia in hoc differunt, ergo differunt, et in quo, supponit iterum breviter, quia confuse dixerat.
SUNT AUTEM HABITUS ETIAM DISPOSITIONES, DISPOSITIONES VERO NON NECESSE EST HABITUS ESSE.
SUNT AUTEM. Quia dederat superius differentiam inter habitum et dispositionem, ne alicui inde videretur, quod nullus habitus veniret per dispositionem, id est applicationem, aut quod nullo modo habitus posset dici dispositio, ideo hanc removet opinionem dicens omnes habitus esse dispositiones, id est venire per applicationem. Quippe 'dispositio', hoc nomen, in hac acceptione tantundem quantum prima maneria qualitatis <valet> et continet tam habitum quam dispositionem stricte acceptam. Sed tamen habitus non sunt dispositiones, id est per applicationem venientes.
Quod ait 'etiam', ad hoc respicit, 229 quod non solae dispositiones stricte acceptae dicuntur dispositiones large, verum etiam habitus.
DISPOSITIONES VERO NON NECESSE EST HABITUS ESSE, hoc est non omnes qualitates quae per applicationem veniunt, sunt habitus.
QUI ENIM RETINENT HABITUM ET QUODAMMODO DISPOSITI SUNT AD EA QUAE HABENT VEL PEIUS VEL MELIUS.
QUI ENIM. Duo dixit quod scilicet omnes habitus sunt dispositiones large sed non convertitur, et utrumque probat et prius quod primum dixit, quod scilicet omnes habitus sunt dispositiones, quia scilicet omnes qui habent habitum sunt dispositi. A coniugatis vel ab effectu.
QUI AUTEM DISPOSITI SUNT, NON OMNINO RETINENT HABITUM.
QUI AUTEM. Hic alterum ostendit dicens omnes dispositos, id est applicatos, non habere habitum. Sunt autem nonnulli qui velint Aristotelem, cum ait omnes habitus esse dispositiones, hoc intelligere quod omnes habitus primum, dum recentes sunt, in subiecto sint dispositiones strictae etiam, hoc est facile permutabiles – quod omnino falsum est. Caecitas enim, quae ex aliquo facto alicui contingit, statim, ut innata est, habitus est et omnino immobilis.
<De potentia et impotentia>
ALIUD VERO GENUS QUALITATIS EST SECUNDUM QUOD PUGILLATORES VEL CURSORES VEL SALUBRES VEL INSALUBRES DICIMUS, ET SIMPLICITER QUAECUMQUE SECUNDUM POTENTIAM NATURALEM VEL IMPOTENTIAM DICUNTUR.
ALIUD VERO. Post primam maneriam qualitatum quae sunt qualitates per applicationem venientes, tractat aliam quae sunt potentia naturalis vel impotentia ad aliquid facile faciendum vel ad non patiendum facile.
Quod autem potentiam vel impotetiam naturales appellat, non ad determinationem dicit, quin scilicet omnes sint naturales sed propter differentiam assignandam inter istam maneriam suprapositam, quod videlicet illa per applicationem venit, haec naturaliter inest.
Quod autem supponitur 'ad faciendum aliquid vel non faciendum facile', quasdam excludit potentias vel impotentias quae secundum facilitatem ex aptitudine compositionis subiecti non accipiuntur sed simpliciter secundum hoc quod natura rei quoquo modo permittit. Alia enim est potentia pugnandi simpliciter, quae omnibus aequaliter inest hominibus, alia potentia pugnandi facile secundum flexibilium membrorum aptitudinem, quae non omnibus inest. Haec enim potentia aptitudinis quorundam est, illa vero quae naturae quodammodo proprie dici potest, omnium est, quae et homini substantialis videur, sicut potentia ambulandi, a qua gressibilis dicitur. De potentiis vero aptitudinis vel impotentiis hoc loco tantum agit, quod demonstrat, cum ait facile, quae usualiter ab hominibus potentiae vel impotentiae maxime dicuntur. Licet enim mancus in natura possit pugnare, sicut curtatus pedes habere vel ambulare, non tamen eum ad hoc potentem dicere solemus, cum aptitudine careat.
Si quis autem quaerat de potentiis et impotentiis naturae in hac divisione, qualiter comprehendantur, dicimus: nusquam, quia, ut ipse Aristoteles dicturus est, fortasse alii quoque qualitatis apparebunt modi sed qui maxime dicuntur, hi sunt. 230
Sunt huiusmodi potentiae aptitudinis quas tractat, aliae ad faciendum quid facile, ut illa quae cursorem facit vel pugillatorem, <aliae> ad <non> patiendum facile, veluti illa quae sanativum facit vel durum, pro eo scilicet quod hoc non facile patiatur infirmitatem, illud non facile sectionem. Eodem modo et impotentia dividitur, quia alia est ad faciendum facile, ut illa quae in manco est vel in curtato, qui impotentes sunt ad facile pugnandum vel currendum, alia est ad non patiendum, ut est illa impotentia quae aegrotativum facit vel molle, pro eo scilicet quod subiectum huius impotens sit ad non facile patiendum infirmitatem, illius vero ad non facile patiendum sectionem.
Et attende quod potentiae pensandae secundum id quod ad utilitatem vel dignitatem pertinet, impotentiae vero e contrario, alioquin impotentias diceremus potentias, ut si quis aegrotativum vel molle potentias esse diceret in eo <quod> hoc facile infirmari, illud secari facile possit. At vero haec potentia potius impotentia dici solet et debet. Nemo enim debilem aliquem vocat potentem, quia leviter superari possit, quia hoc ad detrimentum eius pertinet. Sic quoque in eo Deus minus impotens homine dicitur, quia peccare non potest, nec permissio peccandi, quae ad detrimentum rei pertinet, potentia dicenda, immo magis ad impotentiam declinat. Sic itaque aegrotativum et molle impotens dicitur, quia resistere minus aegritudini vel sectioni <potest>, quod ad eorum detrimentum pertinet.
Sic iunge: Primum genus, id est prima maneria, qualitatis sunt habitus et dispositio; sed ALIUD GENUS EST SECUNDUM QUOD etc. Per exempla maneriam hanc determinat, et quia potentiarum nomina non habebat, verum in sequentibus dicet nomina non esse posita potentiis sicut disciplinis, transfert se ad nomina fundamentorum.
ET SIMPLICITER. Quia hoc genus in quibusdam tantum exemplis assignaverat ne illa tantum in hoc genere includi viderentur, addit: SIMPLICITER, id est universaliter, sunt aliud genus qualitatum, secundum quae dicuntur omnia illa quae SECUNDUM POTENTIAM NATURALEM VEL IMPOTENTIAM DICUNTUR.
NON ENIM QUONIAM SUNT DISPOSITI ALIQUO MODO, UNUMQUODQUE HUIUSMODI DICITUR SED QUOD HABEANT POTENTIAM NATURALEM VEL FACERE QUID FACILE VEL NIHIL PATI; UT PUGILLATORES VEL CURSORES DICUNTUR NON QUOD SINT DISPOSITI SED QUOD HABEANT POTENTIAM HOC FACILE FACIENDI, SANATIVI AUTEM DICUNTUR EO QUOD HABEANT POTENTIAM NATURALEM UT NIHIL A QUIBUSLIBET ACCIDENTIBUS PATIANTUR, AEGROTATIVI VERO QUOD HABEANT IMPOTENTIAM NIHIL PATIENDI.
NON ENIM. Ostendit quare naturales vocarit qualitates huius maneriae, ad differentiam scilicet prioris maneriae, quae per applicationem venit, ista vero naturaliter inest; et assignat, unde naturales dicantur, quia scilicet naturaliter insunt. Quod probat ab immediatis, quia non per applicationem subiecti. Et hoc est: NON ENIM UNUMQUODQUE, istorum supradictorum, sicuti CURSOR VEL PUGILLATOR etc., DICUNTUR esse huiusmodi, hoc est CURSATORES VEL PUGILLATORES, quoniam SUNT DISPOSITI, id est quod se applicuissent ad eas suscipiendas, SED QUOD HABEANT POTENTIAM FACIENDI FACILE, ut cursor 231 vel pugillator, vel patiendi, ut salubres, impotentiam non patiendi, ut insalubres. Quod statim discernit litera sequens: A QUIBUSLIBET, hoc est, ut non ex accidenti, id est levi casu, aegrotent.
SIMILITER AUTEM HIS ET DURUM ET MOLLE SE HABET; DURUM ENIM DICITUR QUOD HABEAT POTENTIAM NON CITIUS SECARI, MOLLE VERO QUOD EIUSDEM IPSIUS HABEAT IMPOTENTIAM.
SIMILITER AUTEM HIS, id est ad similitudinem aegrotativi et sanativi ET MOLLE ET DURUM dicuntur impotens et potens, non quidem secundum facere facile, sed secundum non pati facile.
Quaeritur qui sit actus huius potentiae, quae facit sanativum. Non enim sanum esse pro actu illius potest accipi, quippe non omnis sanus esset sanativus, quia omnis actus potentiae suae prorsus subicitur, ut omnis ridens risibilis est et omnis currens facile est cursor, et sic omnis sanus sanativus dicetur, quod falsum est. Sani namque alii sanativi, alii non, et e converso. Sani enim sunt qui quocumque modo sanitatem habent, sanativi autem sunt qui non facile infirmantur. Contingit autem sanativos quandoque aegrotare grandi incumbente causa et aegrotativos sanos effici per adhibitam causam. Non itaque omnis sanus sanativus, et ita 'sanum esse' non potest poni tamquam actus potentiae a qua sanativus dicitur, immo magis haec potentia de negatione pendet quam de affirmatione et magis ad non <esse> pertinet quam ad esse. Quippe sanativus dicitur, quod non facile infirmetur. Unde non est necesse in huiusmodi potentiis de non esse id de quo potentia est, supponi universaliter ipsi potentiae. Si enim omne quod non facile infirmatur, sanativum esset, utique et lapis et ipsa sanativitas sanativa esset. Sed fortasse quaeretur, quare et lapis sanativus non dicatur, cui tota sanativi descriptio videtur aptari, cum videlicet potens sit non facile infirmari. Sed profecto sanativitas non dicitur nisi potentia animalis, secundum quam non facile potest infirmari, nec sanativum dicitur, nisi quod potentiam animalis huiusmodi habet, ut non facile infirmetur. Sicut autem sanum et aegrum contraria sunt, ita sanativum et aegrotativum et durum et molle et omnis potentia, sive sit naturae sive aptitudinis, naturaliter habere videtur contrariam impotentiam, licet in quibusdam nomina deficiant, ut in contrario bipedis et cursoris.
<De passibile qualitate et passione>
TERTIUM VERO GENUS QUALITATIS EST PASSIBILES QUALITATES ET PASSIONES.
TERTIUM VERO GENUS. Haec tertia maneria illas continet qualitates <quae> vel ab aliis inferuntur vel simul et inferentes sunt et illatae. Harum autem illae passibiles qualitates dicuntur quae diu permanent, passiones vero quae non diu permanent. Est autem passibilis qualitas alia inferens tantum, alia illata, alia utrumque. Inferens autem alia inferens passibilem qualitatem, alia inferens passionem. Similiter passibilis qualitas illata alia a passibili qualitate, alia a passione. Eodem modo et dividi et subdividi potest, quod 232 sequens litera satis docuerit.
Sic iunge: Primum genus qualitatis erat habitus et dispositio; secundum potentia et impotentia; sed tertium passibilis qualitas et passio.
SUNT AUTEM HUIUSMODI UT DULCEDO ET AMARITUDO ET AUSTERITAS ET OMNIA HIS COGNATA, AMPLIUS AUTEM CALOR ET FRIGUS ET ALBEDO ET NIGREDO.
SUNT AUTEM. Exempla ponit de utrisque.
OMNIA HIS COGNATA, id est qualitates similes istius in eo quod ad eundem sensum, id est ad gustum, pertinent. Exempla sunt de contrariis qualitatibus, quae aliis sensibus quam gustu discernuntur, ut CALOR ET FRIGUS tactu, ALBEDO ET NIGREDO visu.
ET QUONIAM HAE QUALITATES SUNT, MANIFESTUM EST; QUAE ENIM CUMQUE ISTA SUSCEPERINT QUALIA DICUNTUR SECUNDUM SE; UT MEL, QUONIAM DULCEDINEM SUSCEPIT, DICITUR DULCE, ET CORPUS ALBUM EO QUOD ALBEDINEM SUSCIPIAT; SIMILITER SESE HABET ETIAM IN CAETERIS.
ET QUONIAM. Posuit supradicta inter qualitates per tertiam scilicet maneriam qualitatis. Et merito, quoniam videlicet MANIFESTUM EST quod SUNT QUALITATES. Quod statim probat a descriptione qualitatis, quia faciunt subiecta sua qualia. Et hoc est: QUAECUMQUE ENIM… UT MEL. Assignat in partibus quod qualia faciunt, quia scilicet dulcedo mellis facit ipsum dulce et albedo alicuius corporis facit ipsum album etc.
PASSIBILES VERO QUALITATES ET PASSIONES DICUNTUR NON QUOD EA QUAE ILLAS SUSCEPERINT QUALITATES ALIQUID PATIANTUR; NEQUE ENIM MEL, QUONIAM ALIQUID PASSUM SIT, IDCIRCO DICITUR DULCE, NEC ALIQUID ALIUD HUIUSMODI.
PASSIBILIS VERO QUALITAS. Daturus differentiam inter passibilem qualitatem et passionem, ostendendo scilicet, unde dicantur passibiles qualitates et unde passiones, prius opinionem quorundam resecat quibus videbatur, quod passibiles qualitates dicerentur ideo, quod sua subiecta facerent pati. In quo etiam divisionem passibilis qualitatis ponit, cum ostendit quasdam ita passibiles esse qualitates quod inferunt, quasdam ita <quod> inferuntur.
Sic continua: Omnes supradictae qualitates <dicuntur> ita scilicet, quod qualia faciunt, sed passibilium qualitatum quaedam hoc modo dicuntur, quod inferunt, quaedam hoc modo, quod inferuntur.
Et prius removet illud propter quod passibiles videntur appellari et quod fortasse per passibile videretur poni, scilicet quod sua subiecta facerent pati. Quod in parte falsum ostendit, quia dulcedo mellis quae est in eo passibilis qualitas, non facit mel pati. Quippe cum omnino sensu mel careat, nullam sentiendo passionem sentit nec aliquid huiusmodi, hoc est aliquid animatorum subiectorum vel naturalium. Quod enim naturaliter aliquid habet illud, pati non dicitur.
SIMILITER AUTEM HIS ET CALOR ET FRIGUS PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR NON QUOD IPSA QUAE EA SUSCIPIUNT ALIQUID PASSA SINT.
SIMILITER AUTEM. Si ET CALOR ET FRIGUS accipiantur in naturalibus, verum est QUOD NON hinc DICUNTUR PASSIBILES.
SED QUONIAM SINGULUM EORUM QUAE DICTA SUNT SECUNDUM SENSUS QUALITATUM PASSIONIS PERFECTIVA SUNT, PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR; DULCEDO ENIM PASSIONEM QUANDAM SECUNDUM GUSTUM EFFICIT, ET CALOR SECUNDUM TACTUM; SIMILITER AUTEM ET ALIAE.
SED QUONIAM. Istud 'quoniam' potius designat modum quam causam, ac si diceret: sed potius ita dicuntur passibiles, quod haec inferunt, illa inferuntur. Ac primum de inferentibus ponit sic: Singula QUAE DICTA SUNT superius, SUNT PERFECTIVA et illativa passionum. Haec qualitas tertiae maneriae. Sicut enim dispositio large quandoque accipiebatur, ut videlicet contineat totam primam maneriam qualitatis, ita etiam hoc loco passio potest accipi pro hac tota tertia maneria.
SECUNDAM QUALITATEM, id est diversitatem sensuum. Alio namque sensu dulcedo illata discernitur, <gustu> videlicet, alio calor vel frigus, tactu scilicet. 233
ALBEDO AUTEM ET NIGREDO ET ALII COLORES NON SIMILITER HIS QUAE DICTA SUNT PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR SED HOC QUOD HAE IPSAE QUALITATES AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS INNASCUNTUR.
ALBEDO ENIM. Postquam ostendit quasdam qualitates ita dici passibiles qualitates, quod inferunt, ostendit alias ita dici passibiles, quod inferuntur, ut sunt colores sicut pallor permanens, qui ex infirmitate natus est.
QUONIAM ERGO FIUNT PER ALIQUAM PASSIONEM MULTAE COLORUM MUTATIONES, MANIFESTUM EST.
QUONIAM ERGO. Quandoquidem ad discretionem huius maneriae ostensum est quasdam inferre et quasdam inferri, ergo propter earum discretionem determinemus, quae a quibus inferuntur frequentius, transitoria scilicet a transitoriis. Unde e contrario relinquitur, quia permanentes a permanentibus.
Sic lege: MANIFESTUM EST, QUONIAM FIUNT MULTAE MUTATIONES COLORUM, hoc est inferuntur multi mutabiles colores et transitorii PER ALIQUAM PASSIONEM, hoc est transitoriam huius tertiae maneriae qualitatem, ut hic stricte passio sumatur, sicut in principio.
ERUBESCENS ENIM ALIQUIS RUBEUS FACTUS EST ET TIMENS PALLIDUS ET UNUMQUODQUE TALIUM.
ERUBESCENS ENIM. Vere transitoria infertur ex transitoria, quia ita et in temporalibus et in naturalibus qualitatibus. Quod rursus in partibus ostendit, quia rubor ex erubescentia infertur et pallor ex timore, quae omnes qualitates transitivae sunt et temporales. Temporales autem illas qualitates vocamus quae subiecti nativitati accidunt, naturales vero quae in nativitate subiecti fiunt, ut si infans nascendo aliquam angustiam ex laesione patiatur. Aristoteles etiam infirmitatem ut colorem aliquem tractat.
ET UNUMQUODQUE TALIUM, id est unumquodque subiectum tali colore accidenti affectum, dicitur ita temporaliter coloratum.
QUARE VEL SI QUIS NATURALITER ALIQUID TALIUM PASSIONUM PASSUS EST, SIMILEM COLOREM EUM OPORTET HABERE.
QUARE. Postquam ostendit temporalem qualitatem inferri ex temporali, docet et naturalem inferri ex naturali, et infert a simili sic: Quandoquidem temporalis infertur ex temporali qualitate, naturalis ex sibi consimili, id est ex naturali. Et hoc est: SI QUIS in nativitate patiatur ALIQUID tale, hoc est naturalem passionem aliquam habeat, quae COLOREM inferat, consimilem habebit colorem passioni, in eo scilicet quod naturalis erat etiam color.
QUAE ENIM AFFECTIO NUNC AD VERECUNDIAM CIRCA CORPUS FACTA EST, ET SECUNDUM NATURALEM AFFECTIONEM EADEM FIET AFFECTIO, ITA UT NATURALITER ET COLOR SIMILIS SIT.
QUAE ENIM. Vere similem colorem habebit, quia naturalem. A parte. Et praemittit similitudinem de temporalibus, quia sicuti temporalis quae infertur a temporali, similis est ei a qua infertur, id est in eo videlicet quod naturalis est. Et hoc est: QUAE, id est qualis, est AFFECTIO, id est color transitorius, FACTA NUNC, id est temporaliter, propter VERECUNDIAM CIRCA CORPUS, qualis est, inquam, <eadem> cum ipsa uerecundia in eo scilicet quod eiusdem generis est cum ea quae temporalis est, ita et SECUNDUM NATURALEM PASSIONEM FIET color idem, id est eiusdem generis cum ipsa passione, in eo scilicet quod naturalis erit. Quod et ipse statim determinat dicens: ITA UT etiam COLOR SIT SIMILIS NATURALITER, hoc est in nativitate, passioni se inferenti. 234
QUAECUMQUE IGITUR TALIUM CASUUM AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS DIFFICILE MOBILIBUS ET PERMANENTIBUS PRINCIPIUM SUMPSERINT, PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR.
QUAECUMQUE IGITUR. Postquam destruxit opinionem illam qua videbantur passibiles qualitates dici quod subiecta facerent pati, ostendit in eo potius passibiles qualitates, quae cum inferant vel inferantur, permanentes sunt, passiones vero e contrario, quia scilicet transitoriae sunt, et hic plane definitionem passibilis qualitatis et passionis incipit aperire. Sic infert: Quandoquidem dictum est qualitates tertiae maneriae quasdam esse passibiles qualitates, quasdam passiones, ergo distinguamus, quae sint hae vel quae sint illae. A causa.
Et hoc est: QUAECUMQUE qualitates de numero TALIUM CASUUM, id est qualitatum tertiae maneriae. Quae quidem ideo casus dicuntur, quod ab aliis qualitatibus cadant, id est inferuntur ab aliquibus passionibus, hoc est qualitatibus tertiae maneriae. Nam et hic quoque large 'passio' sumitur. PASSIONIBUS, dico, DIFFICILE MOBILIBUS. Et quia possunt difficile moveri secundum naturam suam et non diu permanere secundum tempus, addit: PERMANENTIBUS. Supple etiam extra: et hoc habent ipsae quae inferuntur, quod tamen hoc loco tacet, quod statim in sequentibus apponet ibi: ET NON FACILE PRAETERIT ET IN VITA PERMANET.
SIVE ENIM VEL SECUNDUM NATURALEM SUBSTANTIAM PALLOR AUT NIGREDO FACTA EST QUALITATES DICUNTUR (QUALES ENIM ET SECUNDUM EAS DICIMUR), SIVE PROPTER AEGRITUDINEM LONGAM VEL PROPTER AESTUM AUT ALIQUID TALE CONTINGIT VEL NIGREDO VEL PALLOR, ET NON FACILE PRAETERIT ET IN VITA PERMANET, QUALITATES ET ISTAE DICUNTUR (SIMILITER QUALES ET SECUNDUM EAS DICIMUR).
SIVE ENIM. Vere qualitates permanentes sunt passibiles qualitates, quia tam naturales quam temporales. A partibus.
Et hoc est: SIVE PALLOR AUT NIGREDO FACTA sit SECUNDUM NATURALEM SUBSTANTIAM, hoc est ita quod naturaliter subsistat in subiecto, QUALITATES sunt, passibiles scilicet.
QUALES ENIM, scilicet passibiliter, hoc est permanenter, secundum eas dicimur. A descriptione passibilis qualitatis.
SIVE PROPTER. Hic aliam partem ponit de temporalibus sic dicens: SIVE PROPTER AEGRITUDINEM LONGAM VEL PROPTER AESTUM, quae temporalia sunt, CONTINGIT ALIQUID TALE, quod videlicet similiter sit temporale.
ET NON FACILE PRAETERIT. Hic illam proprietatem passibilis qualitatis apponit, in qua totam facit vim.
ET IN VITA. Per hoc determinat, sicut superius, quid per maneriam secundum tempus accipiat, qualitatem scilicet passibilem. Similiter. A descriptione passibilis qualitatis. Et supple: passibiliter enim quales.
QUAECUMQUE ERGO EX HIS QUAE FACILE SOLVUNTUR ET CITO TRANSEUNT FIUNT, PASSIONES DICUNTUR.
QUAECUMQUE ERGO. Istae sunt passibiles qualitates quae permanent sed istae sunt passiones quae cito transeunt. Quod autem ait eas inferri ex his quae facile solvuntur, hoc est, cito transeunt, ad proprietatem passionis vim non habent, quia sive inferant sive inferantur et non permanent, aeque sunt passiones.
NON ENIM DICIMUR SECUNDUM EAS QUALES; NEQUE ENIM QUI PROPTER VERECUNDIAM RUBEUS FACTUS EST RUBEUS DICITUR, NEC CUI PALLOR PROPTER TIMOREM VENIT PALLIDUS EST SED MAGIS QUOD ALIQUID PASSUS SIT; QUARE PASSIONES HUIUSMODI DICUNTUR, QUALITATES VERO MINIME.
NON ENIM. Vere sunt passiones, scilicet qualitates inferentes vel illatae, quae transitivae sunt, quia non sunt passibiles qualitates, cum alterum, constet. Ab immediatis.
Quod autem non sint passibiles qualitates ostendit a descriptione, quia scilicet non faciunt subiecta passibiliter qualia, id est permanentes. Quod rursus ostendit in partibus quibusdam passionum, QUI scilicet ex verecundia RUBEUS FACTUS EST, rubeus non est 235 permanenter. Quod ab effectu secundum ipsum locutionis usum assignat, in eo scilicet quod quales non solemus homines vocare ex transitoriis qualitatibus sed ex permanentibus. Si quis enim ex qualitate alicuius requirat eum sibi certificari, non solent transitoriae qualitates assignari, ne forte, cum ad eam ventum esset qualitatem, esset praeterita ex qua ipse cognosci debuit. Ut si quaereretur:

Qualis est Socrates?

et responderetur: "Rubeus" propter ruborem, in secundo die non esset conveniens ad notitiam Socratis rubor non permanens.
QUARE, quia videlicet non sunt passibiles qualitates, ergo sunt passiones, cum scilicet constet ea esse sub tertia maneria, QUALITATES VERO, passibiles scilicet, MINIME dicuntur.
SIMILITER AUTEM HIS ET SECUNDUM ANIMAM PASSIBILES QUALITATES ET PASSIONES DICUNTUR.
SIMILITER AUTEM. Postquam assignavit PASSIBILES QUALITATES ET PASSIONES in qualitatibus corporis, assignat etiam ea in accidentibus animae.
QUAECUMQUE ENIM MOX IN NASCENDO AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS FIUNT, QUALITATES DICUNTUR, UT DEMENTIA VEL IRA ET ALIA HUIUSMODI.
QUAECUMQUE ENIM. Ostendit primum de passibilibus qualitatibus. Vere passibiles sunt in anima, quia et naturales et temporales. A partibus. Et de naturalibus praemittit dicens: QUAECUMQUE QUALITATES permanentes, secundum quod ipse postea apponet, FIUNT statim in ipsa nativitate ex ALIQUIBUS PASSIONIBUS, id est qualitatibus tertiae maneriae, QUALITATES, scilicet passibiles, DICUNTUR, UT DEMENTIA ex aliqua laesione vel aliqua infirmitate proveniens.
QUALES ENIM ET SECUNDUM EAS DICIMUR.
QUALES ENIM, scilicet passibiliter. A descriptione vel ab effectu. Quae enim qualitas permanens est, causa est, quare secundum eam homo soleat qualis assignari. Videtur hoc loco Aristoteles velle ex praemissa quoque qualitate animae corpus nominari, cum scilicet de ira et dementia animae loquens nos dicit inde iratos vel dementes.
Sed fortasse cum ait 'NOS DICIMUR', sic nostras intelligit animas per totum partem accipiens aut potius ex qualitatibus animae alias innatas corpori considerat, iuxta quod et animal, quod est animatum corpus, dicimus vel grammaticum corpus esse vel rationale, non quidem ex ipsa scientia vel potentia discendi quae sunt in anima sed magis ex habitu animae grammaticae vel rationalis. Aliam namque differentiam animae convenit esse, cum rationalis dicitur, aliam corporis; quippe diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae.
Sed fortasse opponetur quod si rationale, nomen corporis, sumptum est ab habitu animae rationalis, potius habere significat quam qualitatem. Unde differentia dici non debet, cum inaequale non praedicetur.
Sed dicetur quod quamcumque vocem proferamus ad rationalitatem corporis designandam, inde qualitatem animae intelligamus innatam corpori ex qualitate animae. Nam quando definimus animatum: 'quod animam habet' vel album: 'quod albedinem habet', nullas tamen formas per habere animam vel habere albedinem nisi qualitates ipsas, animationem scilicet et albedinem, intelligimus. Sic etiam per 236 habere animam grammaticam vel rationalem qualitates accipimus.
SIMILITER AUTEM ET QUAECUMQUE ALIENATIONES NON NATURALITER SED AB ALIQUIBUS CASIBUS FACTAE SUNT DIFFICILE PRAETEREUNTES ET OMNINO IMMOBILES, ETIAM HUIUSMODI QUALITATES SUNT; QUALES ENIM ET SECUNDUM EAS DICIMUR.
SIMILITER AUTEM. Postquam ostendit passibiles qualitates in naturalibus qualitatibus animae, ostendit etiam in temporalibus.
ALIENATIONES vocat qualitates quae post nativitatem sunt, quasi adventitiae accidunt.
Casus vocat qualitates huius tertiae maneriae, sicut supra docuimus.
DIFFICILE PRAETEREUNTES. Hic apponit vim passibilitatis, per quam passibiles qualitates a passionibus dividantur.
QUALITATES SUNT, scilicet passibiles.
QUALES ENIM, <scilicet> passibiliter. A descriptione vel ab effectu.
QUAECUMQUE ENIM EX HIS QUAE CITIUS PRAETEREUNT FIUNT, PASSIONES DICUNTUR, UT SI QUIS CONTRISTATUS IRACUNDIOR SIT.
QUAECUMQUE VERO. Postquam assignavit passibiles qualitates secundum qualitates animae tam naturales quam temporales, assignat passiones et ipsius animae accidentia.
Sic iunge: Permanentes dicuntur passibiles qualitates sed transitoriae sunt passiones. Et hoc est: quae inferuntur a transitoriis – supple extra: Et cito transeunt – transitoriae passiones dicuntur. Hoc autem quod suppletur, satis innui potest tam ex praemissis quam ex sequentibus. Determinavit namque superius in accidentibus corporis passiones esse quae cito transeunt. Ex eo quoque quod ait in proximo passibilem qualitatem immobilem esse, per contrarium innuit esse passiones mobiles, nec non ex eo quod in sequenti dicit non solere dici iracundum ex passione sed potius passum aliquid ad horam, patenter monstrat passiones debere subintelligi mobiles.
UT SI QUIS IRACUNDIOR, scilicet quam soleat, ut scilicet transitoria ira denotetur.
NON ENIM DICITUR IRACUNDUS QUI IN HUIUSMODI PASSIONE IRACUNDIOR EST SED MAGIS ALIQUID PASSUS.
NON ENIM. Commendat exemplum de ira nata ex passione, quod videlicet sit mobilis passio, quia propter huiusmodi iram transitoriam is qui eam habet, non solet dici iracundus.
SED MAGIS. A partibus ab effectu.
QUARE PASSIONES QUIDEM HUIUSMODI DICUNTUR, QUALITATES VERO MINIME.
QUARE PASSIONES. Infert ex eodem effectu quod passiones dicuntur, non qualitates, scilicet passibiles. Sicut autem de illatis qualitatibus ostendit, quod sint passibiles qualitates vel passio, in eo quod permanentes sunt vel transitoriae, ita de inferentibus intellige.
<De forma et figura>
QUARTUM VERO GENUS QUALITATIS EST FORMA ET CIRCA ALIQUID CONSTANS FIGURA; AMPLIUS AUTEM AD HAEC RECTITUDO VEL CURVITAS, ET SI QUID HIS SIMILE EST; SECUNDUM ENIM UNUMQUODQUE EORUM QUALE QUID DICITUR.
QUARTUM VERO GENUS. Quartam maneriam qualitatum ingreditur, in qua quidem comprehendit omnes compositiones, quas apellat formas vel figuras, et insuper propria eorum accidentia, ut sunt RECTITUDO VEL CURVITAS; proprie enim ipsa compositio recta dicitur aut curua.
Aut fortasse FORMA ET FIGURA omnes qualitates huiusquartae maneriae comprehendunt; RECTITUDO vero aut CURVITAS non sunt de quarto genere, sed quattuor generibus superadduntur sub qualitate.
Sed nunc quid sit forma, quid figura, determinemus. Et sunt qui figuram vocant compositionem coporis facti ad repraesentationem, sicut compositionem statuae quae Achillem repraesentat. Unde et statua ipsa figura dicitur, secundum hoc quod aliud figurat, compositiones 237 vero caeterarum rerum, quae scilicet res non sunt factae ad repraesentationem alicuius, appellat formas. Sunt autem alii qui Boethio imponunt eum figuras appellare compositiones geometricorum corporum, quae ad mensurandum describi solent, caeterorum vero compositiones formas appellant. At vero ex hoc nihil aliud ad differentiam formae vel figurae certum haberetur, nisi quia figuram vocat triangulum et quadratum, formam vero qualitatem figurae dicit et similiter trianguli vel quadrati, et ex figura figuratum, ex forma dicit esse formosum. Unde etiam (inquit) formosos homines dicimus.
Qui etiam rursus obscurus <de> figura loquens ait:

Figura est, ut geometrae definiunt, quae sub aliqo vel aliquibus terminis continetur; sub aliquo quidem, ut circulus, sub aliquibus vero ut triangulum vel quadratum.

Videtur itaque Boethius ipsam compositionem figuram appellare, decorem vero aut turpitudinem, quae ex compositione nascitur, vocare formam.
Sic iunge: Primum vel secundum vel tertium genus sunt illa supraposita sed QUARTUM sunt FORMA ET FIGURA. Figuram dico CONSTANS CIRCA ALIQUID, hoc est circa rem factam, ad repraesentationem alterius secundum primam sententiam vel circa geometricum corpus secundum secundam vel CONSTANS CIRCA ALIQUID tamquam subiectum suum, quod iam determinat fortase, ne per figuram intelligatur ipsa statua figurans, sed qualitas.
AMPLIUS AUTEM AD HAEC, id est ad formam et figuram, adduntur RECTITUDO et CURVITAS, ut scilicet simul cum eis sint sub quarto genere.
ET SI QUID HIS EST SIMILE, id est caetera propria accidentia formae et figurae, vel, si de quarto genere tantum dicamus esse formam vel figuram, dicemus ad haec quattuor supraposita genera qualitatum addi sum qualitate rectitudinem et curuitatem, ne videlicet omnes qualitates intelligerentur includi in suprapositis quattuor maneriis.
ET SI QUID HIS EST SIMILE, hoc est, omnes aliae qualitates. Quod quidem proxima litera videtur innuere, quae probat statim supraposita qualitates esse. A descriptione qualitatis, quia scilicet faciunt qualia. Et hoc est: SECUNDUM UNUMQUODQUE ISTORUM, id est secundum formam vel figuram vel rectitudinem vel curuitatem, aliquid dicitur quale.
TRIANGULUM ENIM VEL QUADRATUM ESSE QUALE QUID DICITUR, ET RECTUM AUT CURVUM. ET SECUNDUM FIGURAM VERO UNUMQUODQUE QUALE QUID DICITUR.
TRIANGULUM ENIM. Vere quale faciunt ista, quia faciunt triangulum etc. A partibus. Et unde hoc, scilicet quod si faciunt ista, qualia faciant, assignat dicens, quia ista qualia sunt, et hoc est: TRIANGULUM ENIM etc. Compositio quidem ipsa quae triangulatio dicitur vel quadrangulatio, facit TRIANGULUM VEL QUADRATUM.
RARUM VERO ET SPISSUM ET ASPERUM ET LENE PUTABITUR QUIDEM QUALITATEM SIGNIFICARE SED ALIENA HUIUSMODI PUTANTUR ESSE A DIVISIONE QUAE CIRCA QUALITATEM EST; QUANDAM ENIM POSITIONEM QUODAMMDO VIDENTUR PARTIUM UTRUMQUE MONSTRARE; SPISSUM QUIDEM EST EO QUOD PARTES SIBI IPSAE PROPINQUAE SINT, RARUM VERO EO QUOD DISTENT A SE INVICEM; ET LENE QUIDEM QUOD IN RECTUM SIBI PARTES IACEANT, ASPERUM VERO QUOD HAEC QUIDEM PARS SUPERET, ILLA VERO SIT INFERIOR.
RARUM VERO. Tractatis superius his quae indubitanter qualitates sunt, tangit dubitationem de quibusdam rebus, quae quidem quibusdam qualitates esse videbantur et qualia facere, quibusdam vero positiones. 238 Sive autem qualitates sint, sive positiones, ipse Aristoteles non definit sed ut positiones videantur, ponit, quia scilicet in singulis earum subiectis certae positiones partium denotari videntur per vocabula sumpta ab eis. Et rursus, si quis concedet eas esse qualitates, ne impediatur per hoc quod non comprehenduntur inter quattuor annumeratas manerias qualitatum, dicit fortasse alios modos qualitatum esse et ita simul confert ea quae ad utramque pertinent opinionem nihil tamen certum constituens. At vero Boethius in Commento aperte clamat haec esse positiones dicens de eis:
Videntur haec quoque in qualitatibus posse numerari sed rectam rationem perspicientibus nec solum auribus quae dicuntur sed etiam mente et animo iudicantibus in qualitatibus haec poni non oportere manifestum est. Nam quod dicimus rarum, positio quaedam partium est, non qualitas.
Sed profecto magis secundum aliorum opinionem locutus est quam secundum rei veritatem, sicut et illud secundum opinionem dixit, quod supposuit dicens:
Ergo secundum unamquamque partium positionem vel raritas vel spissitudo vel asperitas vel lenitas corporibus est. Non igitur haec secundum qualitatem dicuntur sed potius secundum positionem. Positio autem in relationis genere nominata est. Non igitur haec qualitates sed relativa sunt.
Quod enim relationi positionem supponit, opinio est potius quam scientia, et similiter opinio est quod istas negas qualitates esse quas ipse alibi qualitates plane vocat, ubi scilicet opiniones de contrarietate, quam habere quantum videtur, <ponit> dicens asperam et lenem superficiem non esse contrariam sed asperitatem et lenitatem, quae qualitates sunt.
Sed fortasse quis dicit qualitatem ibi large accipi pro quacumque forma.
Sed illud nobis videtur positiones nullo modo habere contrarium, ut sedere, stare, iacere nec eas etiam ad comparationem venire, quae utraque istis quattuor conveniunt. Praeterea qua ratione haec quattuor positioni supponunt, quia scilicet accipiuntur secundum certam positionem partium, ita etiam rectum et curuum et triangulum et quandratum possent positioni subicere, quae idem ipse Aristoteles inter qualitates posuit. Subiectum namque rectitudinis ad hoc, ut rectum sit, certam exigit partium positionem, ut scilicet directe sint positae, similiter triangulum talem partium positionem exigit quae tres angulos faciat. Sed <licet> ista positiones exigant certas, nullo tamen modo positiones dicenda sunt. Nam et triangulum certum requirit numerum, id est ternarium, nec <tamen> triangulatio, a qua sumptum est, numerus est sed quale. Similiter asperum licet positionem exigat, tamen asperitas, a qua sumptum est, qualitas est, non positio et similiter caetera quae hic ponit. 239
Continuatio. Ista supradicta sunt indubitanter qualitates sed raritas et spissitudo et caetera cum qualitates tum positiones videntur. Cum autem id de rebus intendat ostendere, transfert se ad vocabula dicens: Haec vocabula, RARUM etc., VIDENTUR SIGNIFICARE QUALITATES, quia aeque valet, ac si diceret res ab eis significatas esse qualitates.
SED ALIENA. Dixi quod VIDENTUR SIGNIFICARE QUALITATES sed iterum non videntur significare qualitates. Et hoc est: SED rursus HUIUSMODI nomina secundum significationem suam putantur esse ALIENA A DIVISIONE qualitatis, hoc est non significare rem aliquam quae in divisione qualitatis comprehendatur, ac si dicat non significare qualitatem. Et quare videantur non significare qualitatem, supponit causam, quia potius POSITIONEM VIDENTUR MONSTRARE, id est significare; POSITIONEM dico PARTIUM fundamenti utrimque acceptarum, id est ex diversis locis intellectarum.
VIDENTUR, inquam, MONSTRARE QUODAMMODO, pro eo scilicet quod qualitates significatas semper certae positiones comitentur. Quod quidem statim distinguit dicens aliquid SPISSUM esse secundum hanc positionem partium, quod sibi proximae sunt, cum tamen aliud sit spissitudo totius quam partium positio. Et secundum hoc quod spatio distant ab invicem partes subiecti et similiter alia, certas exigunt positiones.
ET FORTASSE ALII QUOQUE APPAREANT QUALITATIS MODI SED QUI MAXIME DICUNTUR HI SUNT.
ET FORTASSE. Expedita divisione qualitatum per quatuor manerias, ne quis putet in illis quatuor omnes includi qualitates, dicit praeter illos modos, id est illas manerias, qualitatum fortasse alias apparere. Sed hae sunt illae quae maxime tractari solent et quae magis sunt usitatae. Attende etiam quod in hoc quod ait alios esse modos qualitatis, praemunit se de eo quod sentit de raro et spisso et aspero et leni, quae qualitates esse recipit, licet in supradicta divisione non claudantur, alioquin nisi hoc dixisset, opponeretur haec non esse qualitates, quia in divisione praemissa non comprehenduntur, sicut multae aliae qualitates ibi continentur, ut fortasse omnes differentiae substantiales, nisi quis dulcedinem melli substantialem esse dicat, quae in ipso est passibilis qualitas inferens palato gustantis dulcedinem, quae est passio.
Nota quod hoc loco Boethius ait: Non sunt, inquit, putandae solum qualitates quas supra posuit. Ipse testatur quoque alias qualitates quas modo omnes enuntiare neglexit. Si cur neglexerit, quaeratur, multae sunt causae, prima quod elementi vicem hic obtinet liber nec perfectam scientiam tradit sed tantummodo aditus atque pons quidam in altiora philosophiae introitum pandit. Quocirca si ita hoc est, tantundem dicere oportuit, quantum ingredientibus satis esset, ne eorum animos nondum ad scientiam firmos multiplici doctrinae subtilitate 240 confunderet. Quae vero hic desunt, in libro qui Metaphysica inscribitur, apposuit. Perfectis namque, non ingredientibus illud opus praeparatur. Est quoque alia causa, ut nos ad exquirendas alias qualitates, non solum priorum doctorum sed etiam nostrorum aliquid inveniendi incitator admitteret. Quocirca concludit eas quae maxime dicerentur, quas supra posuit, qualitates esse.
QUALITATES ITAQUE SUNT QUAE PRAEDICTAE SUNT, QUALIA VERO QUAE SECUNDUM HAEC DENOMINATIVE DICUNTUR <…> UT A CANDORE CANDIDUS ET A GRAMMATICA GRAMMATICUS ET A IUSTITIA IUSTUS. IN ALIQUIBUS VERO, EO QUOD NON SINT POSITA QUALITATIBUS NOMINA, NON CONTINGIT EA QUAE DICUNTUR AB EIS DENOMINATIVE DICI, UT CURSOR AUT PUGILLATOR QUI SECUNDUM VALETUDINEM NATURALEM DICITUR A NULLA QUALITATE DENOMINATIVE DICITUR
QUALITATES ITAQUE. Quia scilicet faciunt qualia. A descriptione. Hanc autem conclusionem ad distinctionem supponit, quia expedita divisione transit ad investigandum proprium qualitatum et post qualitates statim de qualibus adnectit dicens: QUALIA esse quae informantur, <id est> DICUNTUR, secundum informationem qualitatum DENOMINATIVE, in quo quidem communitates qualitatum incipit investigare, donec ad proprie proprium perveniat, per quod maxime natura qualitatum aperiatur. Ait ITAQUE QUALITATES huiusmodi esse quod SECUNDUM eas subiecta DICUNTUR QUALIA DENOMINATIVE de nominibus adiacentium qualitatum, propter denotandas scilicet qualitates eis adiacentes.
SIMILITER in caeteris quibusdam qualitatibus contingit denominatio, quod duobus modis accidere monstrat, tum videlicet quod nomina qualitatum deficiunt et manentibus tantum nominibus subiectorum, tum quia existentibus nominibus qualitatum nomina tamen subiectorum non sunt ex eis denominative sumpta. Unde aperte convincit non esse proprie proprium qualitatis habere quale denominative, cum videlicet omnibus non conveniat. Et primum ostendit denominationem deficere propter nominum defectum qualitatum.
UT CURSOR AUT PUGILLATOR, qui sic nominantur ex potentiis, non dicuntur ab eis denominative, pro eo scilicet, quod ipsis potentiis desunt nomina. Nam pugillatoria, ut ipse ait, tantum <nomen> scientiae pugnandi, a qua quidem scientia pugnandi pugiles secundum artem denominative dicimus. Quod secundum hoc ideo fortasse determinat ne accipiantur sumpta a scientiis, a quibus possint denominari, quia illa nomina non habent. Quod potentiam naturalem vocat ad differentiam scientiae, quam per applicationem venire dicet.
NEQUE ENIM POSITA NOMINA SUNT VALETUDINIBUS SECUNDUM QUAS ISTI QUALES DICUNTUR, SICUT IN DISCIPLINIS SECUNDUM QUAS VEL PUGILLATORES VEL PALAESTRICI SECUNDUM AFFECTIONEM DICUNTUR.
NEQUE ENIM. Causa est quare ista a potentiis denominative non dicantur, quia scilicet ipsis aptitudinibus, id est potentiis, non sunt posita nomina, quemadmodum sunt posita in disciplinis, hoc est in scientiis.
SECUNDUM QUAS, scilicet scientias habitas non naturaliter sicut potentiae sed secundum affectionem, id est per applicationem, dicuntur homines pugillatores, id est pugiles vel palaestrici ex scientia palaestriandi. Quippe scientiae nomina non habent, quae desunt potentiis.
PUGILLATORIA ENIM DISCIPLINA DICITUR, QUALES VERO AB HIS DENOMINATIVE HI QUI AFFICIUNTUR DICUNTUR.
PUGILLATORIA ENIM. Dixit nomina posita esse scientiis, quod probat a partibus, quia videlicet ista sunt imposita: Pugillatoria, palaestrica.
QUALES VERO. A potentiis hi qui eas habent, non dicuntur denominative. Vel QUI 241 AFFICIUNTUR, id est applicantur ad habendas scientias, in quo notatur <differentia> a potentiis quae naturaliter insunt, non per applicationem.
ALIQUANDO AUTEM ET POSITO NOMINE DENOMINATIVE NON DICITUR QUOD SECUNDUM EAM QUALE DICITUR, UT A VIRTUTE STUDIOSUS.
ALIQUANDO AUTEM. Postquam ostendit denominationem deficere una de causa, quia scilicet nomina desunt qualitatibus, ostendit aliam, quia videlicet contingit aliquando, quod etiam posito nomine qualitatis illud quod secundum qualitates dicitur, quale non dicitur denominative, ut STUDIOSUS qui propter virtutem dicitur DENOMINATIVE A VIRTUTE.
VIRTUTEM ENIM HABENDO STUDIOSUS DICITUR SED NON DENOMINATIVE A VIRTUTE; NON AUTEM IN PLURIMIS HOC TALE EST.
VIRTUTEM ENIM. Quia studiosus non videbatur dici propter uirtutem sed propter studium, commendat exemplum datum de eo quod secundum qualitatem dicitur et non denominative. Et ostendit dici studiosum propter virtutem quam habet SED NON DENOMINATIVE.
NON AUTEM. Ostendit hoc secundum defectum denominationis raro contingere, quia scilicet vix numquam contingit, ut unum subiectum et qualitatem habeant nomina nec unum ex altero denominetur.
QUAE ERGO DICUNTUR AUT DENOMINATIVE A PRAEDICTIS QUALITATIBUS DICUNTUR AUT ALIQUO MODO ALITER AB EIS.
QUAE ERGO. Amplius ex exemplis suprapositis infert sic: Quandoquidem albus et grammaticus et iustus dicuntur denominative a qualitatibus, pugillator vero et studiosus non, ergo quaedam quae dicuntur ex qualitatibus, dicuntur denominative, quaedam alio modo. A partibus.
INEST AUTEM ET CONTRARIETAS SECUNDUM QUOD QUALE EST, UT IUSTITIAE INIUSTITIA CONTRARIA EST ET ALBEDO NIGREDINI ET ALIA.
INEST AUTEM. Aliam communitatem qualitatum supponit, quae quidem sicuti prima non est proprie proprium qualitatis, cum scilicet ista neque solis qualitatibus conveniat neque omnibus. Quod autem omnibus non conveniat, ipse quoque statim aperit. Quod vero solis non convenit, ex eo apparet quod etiam facere et pati contrarietatem habere dicet.
Attende autem quod hoc loco Boethius vult incipere investigationem proprietatis qualitatum et illud quod praemissum est de qualibus, fortasse praemitti ad differentiam qualitatum a qualibus.
Sic iunge: Qualitatibus convenit habere qualia denominative et habere etiam contraria. Et hoc est: INEST CONTRARIETAS aliis rebus SECUNDUM QUALE, id est secundum qualitatem, quia scilicet quaedam res habent contrarietatem respectu qualitatum, aliae, scilicet qualitates, respectu aliarum, quod tantum valet, ac si diceret: quod est esse contrarias.
SIMILITER AUTEM ET EA QUAE SECUNDUM EAS QUALIA DICUNTUR, UT INIUSTUM IUSTO ET ALBUM NIGRO.
SIMILITER AUTEM. Postquam ostendit qualitates esse contrarias, ostendit earum quoque subiecta contraria dici, secundum scilicet susceptionem contrariarum qualitatum. Duobus enim modis res contrariae dicuntur vel ex natura propriae essentiae, sicut qualitates ipsae, albedo et nigredo, quae ex se ipsis maxime invicem sunt adversae, vel ex contrariis formis adiacentibus, sicut album corpus et nigrum. Et priori quidem modo, non secundo substantiae vel quantitates vel relationes negantur esse contrariae.
NON AUTEM IN OMNIBUS HOC EST; RUBEO AUT PALLIDO AUT HUIUSMODI COLORIBUS NIHIL EST CONTRARIUM QUALITATIBUS EXISTENTIBUS.
NON AUTEM. Ostendit non esse proprium qualitatis habere contrarium, quia omnibus non convenit. 242 Quod ostendit in partibus, quia rubori scilicet et pallori et caeteris mediis coloribus, licet qualitates existant, nihil est contrarium. Ut enim hoc loco Boethius ait, contraria sunt, quae longissime distant ab invicem, in adversitate scilicet propriae naturae. Medietas vero albedinis et nigredinis a se plurimum non distat, sicut albedo et nigredo, quae sunt extremitates. Quod si quis dicat ipsa media plurimum distare a terminis et ideo ea quoque ipsis esse contraria, iam uni rei, ut ait Boethius, duo contraria inveniuntur, ut nigredini rubor et albedo, quod, inquit, fieri non potest. Duas autem res accipit non secundum numerum sed secundum speciem. Unaquaeque enim nigredo unicuique albedini contraria est et maxime adversa, et ita multa numero eisdem insunt contraria sed non multae species, quod quidem esset, si rubor et albedo, quae specie differunt, essent contrariae nigredini.
AMPLIUS, SI EX CONTRARIIS UNUM FUERIT QUALE, <ET RELIQUUM ERIT QUALE>.
AMPLIUS. Postquam ostendit qualitatem habere contraria, ostendit, quae res habeant contrarias qualitates, scilicet non res aliorum praedicamentorum.
Continuatio. Dixi de qualitatibus, quod contraria habeant, amplius de eodem agens determino, cuiusmodi res habeant contrarias. Et hoc est: SI EX CONTRARIIS UNUM, hoc est quotiens unum ex contrariis est quale, id est qualitas, ET RELIQUUM EST QUALE, ac si diceret: omnis contraria qualitas habet contrarium suum sub qualitate, hoc est omnis qualitas contraria habet qualitatem contrariam.
HOC PALAM EST PROPONENTI EX SINGULIS ALIA PRAEDICAMENTA.
PALAM EST, inquam, alicui PROPONENTI, id est consideranti, ALIA PRAEDICAMENTA per singulas res quae in illis continentur. Inter quas cum non reperiet contrarium qualitatis, sciet ipsum in qualitate contineri. Attende autem quod licet verba consequentia ponat, consequentiam tamen non intelligit, quia falsa esset, veluti ista: si albedo est qualitas, et nigredo est qualitas, quippe albedo omnino possit esse destructa penitus nigredine. Unde ipse in Oppositis dicet:

Contrariorum non est necessarium, si alterum sit, et reliquum esse. Sanis namque omnibus… etc.

Quidam tamen nituntur, ut hanc consequentiam:

Si albedo est, nigredo est

probent hoc modo: Si albedo est, contrarium nigredinis est et ita quoddam eius est contrarium nigredinis et ita nigredo est contraria cuidam enti et ita est.
Et sic per medium infertur: quod si albedo est, nigredo est. Nos vero primam consequentiam maxime reprobamus, quia omni necessitate destituta est, cum omnino antecedens sine consequenti possit consistere, ut scilicet substantia albedinis esset destructa nigredine nec ideo ullum nigrum contrarium permaneret. Alii dissimilitatem medii termini annotantes in eo fortasse huic argumentationi resistant, quod priori consequentiae, quae actualis 243 est, caeterae quae naturales sunt ammiscentur vel quod modo <secundum> terminos, modo secundum totas propositiones <argumentantur>.
NAM SI EST IUSTITIA INIUSTITIAE CONTRARIUM, QUALE AUTEM EST IUSTITIA, QUALE IGITUR ET INIUSTITIA.
NAM SI EST. Vere omnis qualitas contraria habet contrarium quod est qualitas, quia ita est <in> istis, ut iniustitia et iustitia, et similiter in aliis intellige. A partibus. Et hoc est: NAM SI IUSTITIA EST INIUSTITIAE CONTRARIUM et ipsa iustitia sit qualitas, iniustitia quoque est qualitas.
NULLUM IGITUR ALIORUM PRAEDICAMENTORUM APTABITUR INIUSTITIAE, NEQUE QUANTITAS NEQUE AD ALIQUID NEQUE UBI NEC OMNINO ALIUD QUICQUAM, NISI QUALE; SIC AUTEM ET IN ALIIS QUAE SECUNDUM QUALE SUNT.
NULLUM ENIM. Vere iniustitia est qualitas, quia non est res aliqua aliorum praedicamentorum. Ab immediatis.
SIC AUTEM, id est: sicut est de hac qualitate contraria, quod habet suum contrarium sub qualitate, ita et de aliis contrariis quae secundum quale sunt, id est quae sunt qualitates.
SUSCIPIT AUTEM QUALITAS ET MAGIS ET MINUS; ALBUM ENIM MAGIS ET MINUS ALTERUM ALTERO DICITUR, ET IUSTUM ALTERUM ALTERO MAGIS ET MINUS.
SUSCIPIT AUTEM. Sicut ipsarum qualitatum sive qualium naturam aperuit docens utraque quodammodo contraria dici, ita et nominum proprietates distinguit, dicens scilicet qualitates, id est vocabula significantia qualitates, ad comparationem venire, sumpta scilicet tantum, non substantialia, et rursus non omnia sumpta sed quaedam.
Sic iunge: Qualitates sive qualia, res ipsae, contrarietatem suscipiunt magis et minus in comparatione. Quod statim ostendit in partibus dicens: ALBUM ENIM etc.
SED ET IPSA CREMENTUM SUSCIPIUNT (CUM CANDIDUM NAMQUE SIT, AMPLIUS CONTIGIT CANDIDIUS FIERI).
SED ET IPSA. Duos comparationis modos distinguit, quia scilicet aliquando comparatio refertur ad diversa in eodem tempore, sicut quando dicimus alterum subiectum albedinis esse albius altero, aliquando ad idem secundum alterationem illius in diversis temporibus, ut cum idem dicitur albius hodie, quam esset heri.
Continuatio. Non solum alterum subiectum dicitur albius respectu alterius sed ipsa etiam quae alba sunt, crementum suscipiunt respectu sui scilicet, veluti ea quae modo sunt alba, magis alba esse contingit nunc quam prius.
CANDIDUM NAMQUE. Vere quaedam subiecta conveniunt ad comparationem sui, quia scilicet subiectum candoris. Vel: Vere quaedam nomina qualitatum comparantur circa idem subiectum, quia candidus. A parte. Et hoc est: CUM CANDIDUM SIT aliquid modo, CONTINGIT, AMPLIUS, id est magis, CANDIDUM FIERI quandoque. Nota quod bene dicit ipsa respectu sui suscipere crementum, annotans scilicet huiusmodi comparationem <non> semper augmentum existere. Cum enim augmentum et detrimentum quaedam sint motus, quomodo augmentum continget nisi re in se ipsa mutata? At vero aliam comparationem quae inter diversa fit, non est necesse secundum augmentum fieri. Quippe maior est hic lapis illo non per crementum, cum semper ab initio creationis suae tantus perstitisset. Omnis namque operatio secundum maioritatem minoritatemque consistit sed non omnis per 244 augmentum.
NON TAMEN OMNIA SED PLURA; IUSTITIA NAMQUE A IUSTITIA SI DICATUR MAGIS ET MINUS POTEST QUILIBET AMBIGERE; SIC AUTEM ET IN ALIIS QUAE SECUNDUM QUALE SUNT. SUSCIPIT AUTEM QUALITAS ET MAGIS ET MINUS; ALBUM ENIM MAGIS ET MINUS ALTERUM ALTERO DICITUR, ET IUSTUM ALTERUM ALTERO MAGIS ET MINUS. SED ET IPSA CREMENTUM SUSCIPIUNT (CUM CANDIDUM NAMQUE SIT, AMPLIUS CONTIGIT CANDIDIUS FIERI); NON TAMEN OMNIA SED PLURA; IUSTITIA NAMQUE A IUSTITIA SI DICATUR MAGIS ET MINUS POTEST QUILIBET AMBIGERE; SIMILITER AUTEM IN CAETERIS AFFECTIONIBUS.
NON TAMEN OMNIA SED PLURA: IUSTITIA NAMQUE. Duo dixit, scilicet quod NON OMNIA nomina quae significant quale, comparantur et quod PLURA comparantur. Et prius probat, quod non omnia, quia hoc nomen iustitia et caetera substantiva qualitatum nomina non comparantur. A partibus.
Quod autem hoc nomen iustitia non comparatur, quod sic dicit: quia si dicatur una iustitia respectu alterius iustitiae magis vel minus esse iustitia, POTEST QUISLIBET AMBIGERE, hoc est rationabiliter, debet reprobare; contemperando enim se et minus dicendo plus significat.
SIMILITER AUTEM, hoc est ita contingit caeteris omnibus formis quae afficiunt, id est informant subiecta, quod videlicet earum nomina substantiva non comparantur. Vel: IN CAETERIS AFFECTIONIBUS, hoc est in caeteris substantialibus formarum nominibus.
QUIDAM ENIM DUBITANT DE TALIBUS.
QUIDAM ENIM. Ostendit in effectu vel ab auctoritate, quod rationabiliter dubitare possumus de huiusmodi comparatione, quia QUIDAM, id est magnae et authenticae personae, DUBITANT, id est reprobant, huiusmodi comparationem.
DICUNT ENIM IUSTITIAM IUSTITIA NON NIMIS MAGIS VEL MINUS DICI NEC SANITATEM SANITATE.
DICUNT ENIM. Vere reprobant, quod dicunt non multum, id est non bene, dici iustitiam unam ab alia iustitia magis et minus esse iustitiam.
MINUS AUTEM HABERE ALTERUM ALTERO SANITATEM AIUNT, ET IUSTITIAM MINUS ALTERUM ALTERO HABERE, SIC AUTEM ET GRAMMATICAM ET ALIOS AFFECTUS. SED TAMEN EA QUAE SECUNDUM EOS AFFECTUS DICUNTUR INDUBITANTER SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS; GRAMMATICIOR ENIM ALTER ALTERO DICITUR ET IUSTIOR ET SANIOR, SIC ET IN ALIIS. TRIANGULUS VERO ET QUADRANGULUS NON VIDETUR MAGIS MINUSVE SUSCIPERE, NEC ALIQUID ALIARUM FIGURARUM.
MINUS AUTEM. Duorum quae dixit, <quod> scilicet non omnia significantia qualitates comparantur et quod plura comparantur, alterum iam ostendit in substantialibus nominibus. Nunc vero alterum monstrat in adiectivis, docens scilicet adiectiva comparari nec tamen omnia, ut triangulum vel quadratum vel circulus sed quaedam, sicut sanum, iustum, grammaticum. Cum alterum deberet dicere subiectorum minus esse sanum, dicit ipsum minus habere sanitatem, quod idem est in sensu, licet tamen non ita fit propria constructio propter voces oppositas, de qua quidem constructione quasi dubitans supposuit: SED TAMEN EA, ac si diceret: ad comparationem nominum adiectivorum monstrandum induxi constructiones tantundem valentes in sensu quantum nomina, ut pro 'sanum' posui 'habere sanitatem' sed tamen sumpta indubitanter apud omnes comparantur sed non ita orationes MAGIS ET MINUS INDUBITANTER SUSCIPIUNT. Et hoc est: EA qualia, id est qualium nomina, QUAE dicuntur SECUNDUM AFFECTUS, id est quae sumpta sunt ex qualitatibus afficientibus etc. Quod statim ostendit in partibus, quia grammaticus magis dicitur, quod est GRAMMATICIOR etc.
ET IN ALIIS, scilicet qualibus, quibusdam similiter comparatio contingit, quae rursus in quibusdam deficit, ut in triangulo etc.
NEC ALIQUA ALIARUM FIGURARUM, hoc est nullum vocabulum sumptum ab aliqua specie figurae. Unde constat triangulationem et quadrangulationem esse species figurae. Si autem dicamus de vocabulis nominantibus figuras quod ad comparationem non veniant, falsum est. Quippe una figura maior altera vel longior dicitur, sicuti parte altera longior forma, de qua statim supponet.
QUAECUMQUE ENIM DEFINITIONEM TRIANGULI RECIPIUNT ET CIRCULI OMNIA SIMILITER TRIANGULI VEL CIRCULI SUNT.
QUAECUMQUE ENIM. Vere sumpta a figuris non dicuntur, 245 id est non praedicantur, cum magis vel minus, quia triangulus et circulus et similiter aliae. Et vere triangulus et circulus non praedicantur cum magis vel minus, quia neque de nominibus rerum suscipientium suam definitionem <neque> non <suscipientium> praedicantur cum magis vel minus. <Quod> ostendit, cum ait res illorum nominum omnes SIMILITER, id est aequaliter, dici triangulos vel circulos, hoc est sine magis vel minus.
EORUM VERO QUAE NON SUSCIPIUNT NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERO DICITUR.
EORUM VERO. Postquam ostendit triangulum vel circulum non convenire cum magis vel minus rebus suscipientibus suam definitionem, ostendit alteram partem, scilicet neque rebus <non> suscipientibus suam definitionem dicens: nil EORUM QUAE NON SUSCIPIUNT eorum definitiones, ALTERUM DICITUR ALTERO MAGIS vel triangulum vel circulum. Similiter intellige de minus. Si enim alterum magis respectu alterius, nec aliud minus respectu illius.
NIHIL ENIM QUADRATUM MAGIS QUAM PARTE ALTERA LONGIOR FORMA CIRCULUS EST; NULLAM ENIM RECIPIT CIRCULI RATIONEM.
NIL ENIM. Ostendit in partibus, quod circulus non convenit cum magis rebus non suscipientibus suam definitionem, quia istis, quadrangulationi scilicet vel formae longiori altera parte.
SIMPLICITER AUTEM, SI UTRAQUE NON RECIPIUNT HUIUS PROPOSITI RATIONEM, NON DICETUR ALTERUM ALTERO MAGIS.
SIMPLICITER AUTEM. Vere ista non conveniunt cum magis vel minus istis, quia nullis recipientibus suam definitionem. A toto, hoc est SIMPLICITER, id est universaliter, dico SI in utroque, id est, si dico aliqua non suscipiunt rationem, id est definitionem HUIUS PROPOSITI, scilicet trianguli sive circuli, quae proposui in exemplis, NON DICETUR etc.
Quippe comparatio non fit nisi inter participantia. Nisi enim de uirtutibus uterque bonus sit, non dicitur alter <altero> melior comparatione sed potest elective dici. Si enim dicamus comparative uirtutem magis bonam esse vitio, oportet esse vitium minus bonum, et ita quocumque modo esse bonum. Si vero elective dicamus, talis est sensus, ut virtus sit bona, non vitium. Electio itaque alteri ex toto aufert, comparatio vero utrique relinquit accidens sed uni magis, alteri minus, quod Aristoteles hic annotat.
NON ERGO OMNIA QUALIA SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS.
NON ERGO. Quandoquidem triangulatio, quadrangulatio vel circulus NON SUSCIPIUNT MAGIS VEL MINUS, ERGO NON OMNIA QUALIA – id est non omnia sumpta a qualitatibus. A partibus.
Et inde ordinem de comparatione nominum significantium qualitates quo processit, posuit huiusmodi: nomina comparari, quod ostendit non omnibus convenire sed sumptis tantum, non scilicet substantialibus, iterum non omnibus sumptis, ut triangulo et quadrato vel circulo sed quibusdam, veluti sano, iusto, grammatico. Sed nunc quidem de vi comparationis, in quantum possumus, perquiramus, unde scilicet nomina contrahant, quod ad comparationem veniunt, vel quare magis haec quam alia comparentur. Certum est autem voces qualitatum, <quae> 246 substantiae sunt vel quantitates, in essentia sua non comparari nec una res est magis haec vox 'album' quam altera res, cum videlicet ipsa in essentia sua de multis non praedicetur. Quod si secundum essentiam suam non venit vox ad comparationem, videtur hoc ex significatione contrahere. Unde illud plus, secundum quod Aristoteles assignat comparationem in rebus significatis, videtur esse inquirendum.
Sed cum sumptorum nominum quae ad comparationem veniunt, duo videantur significata, ipsa scilicet qualitas, quam circa subiectum determinat, et ipsum subiectum qualitatis, quod nominat, videndum est, cuius significationis eius sit illa maioritas, secundum quam comparatio fit, utrum videlicet qualitatis vel rei qualis sive utriusque simul, ut cum corpus dicatur magis album altero vel magis breue, utrum corpus maius sit vel accidens vel utrumque simul. De quo quidem teste Boethio tres fuere sententiae --
(1) Quidam enim dicebant proprium esse materiae corporum quae subiecta est formae, intensione crescere et minui relaxatione, quae sententia quorundam erat Platonicorum. Cui quidem sententiae ipse quoque Boethius consentire videtur in prologo Arithmeticae, ubi dixit ex natura corporum, non accidentium crementum vel diminutionem contingere.
(2) Alia vero sententia quorundam erat, qui dicebant mediocres, non perfectas qualitates intendi vel minui. Non enim certissimas uerissimasque artes vel virtutes dicebant magis vel minus suscipere, uelut ipsam grammaticam atque iustitiam sed mediocres, quae neque ita perfectae erant, ut non possent crescere, neque adeo paruae, ut <non> possent minui, ut est, inquit, architectonica.
(3) Tertia vero ait, sententia erat, de qua Aristoteles loquitur, quod ipsas quidem habitudines nulla intensione crescere putat sed earum participantes sub examine comparationis venire, ut de his magis minusue dicatur. Negat enim magis esse sanitatem, id est saniorem et magis sanam, ut ipsae quidem qualitates non suscipiunt magis vel minus. Qui vero secundum eas quales dicuntur, ipsi sub comparatione cadunt. Nam ipsa grammatica non suscipit magis nec minus sed qui ipsa grammatica participat.
Nunc quidem expositis secundum Boethium tribus diversorum opinionibus Aristotelicam veritatem perquiramus.
Dicit itaque qualia magis et minus dici, non qualitates, unde ipsorum qualium, non qualitatum magnitudo vel paruitas esse videntur, quae per magis et minus designantur. Sed cum haec parua margarita dicatur magis alba magno equo, in quo notabitur magnitudo eius respectu equi, aut quomodo haec anima grammaticior illa dicetur vel iustior, cum utraque sit indivisibilis? 247 Praeterea si ad magnitudinem subiecti respiciamus, quare non dicemus equum magis esse album margarita, sicut dicimus ipsum esse magis album quam margaritam, aut hoc corpus magis esse corpus illo, sicut dicimus esse maius corpus, aut cum dicimus istud magis esse parvum vel breue vel tenue quam aliud, in quo eius magnitudinem ad aliud accipiemus? Non itaque secundum quantitatem fundamentorum magis et minus in comparatione videntur accipi. Fortasse secundum qualitatem formarum, quia albedo huius subiecti maior est spissitudine quam illius, in eo scilicet quod partes sibi insertas habet. Unde hoc subiectum secundum magnitudinem qualitatis magis album illo dicitur.
Sed dicetur: cum ipsius essentiae albedinis magnitudo significetur, cur non ipsa albedo in essentia magis albedo dicatur? Aut quid in caeteris comparationibus dicemus, ubi nec formarum magnitudo potest notari? Numquam enim abscisa parte alicuius, cum illud magis breue vel magis parvum dicitur, crevit brevitas vel paruitas.
Quod si creuerit, quaerendum est qualiter. Quatuor tantum modis augmenta contingere videntur, cum videlicet res aut in longum porrigitur aut in latum aut in spissum aut secundum numerum partium multiplicatur, ut si tribus lapidibus quartus addatur. Brevitas quae per abscisionem <fit>, neque in longum crevit neque in latum, quia eius quantitas ultra quantitatem subiecti extendi non potest, subiectum vero per abscisionem neque longius factum est neque latius; densari quoque per abscisionem subiecti vel plures recipere partes brevitas nullo modo videtur. Quod si ad pluralitatem partium respiciamus, cur non hic equus albius dicatur hac parua margarita, quod videlicet plures partes albedinis habet, aut hic magnus ignis calidior illo paruo aut hoc corpus magis quantitas illo? Praeterea cum haec anima iustior illa dicatur vel grammaticior et utraque sit indivisibilis, in quo dicemus qualitatem huius maiorem esse illa?
His itaque rationibus impediri videmur, ne comparationem nominum definire possimus secundum quantitatem significatarum rerum sed fortasse secundum <impositionis nominis> proprietatem, quae ad intellectum quendam accomodata est, ut dicatur subiectum albedinis magis, non albedo magis albedo. Etsi enim in comparatione albi intensionem albedinis secundum spissitudinem possumus accipere, non id fortasse ubique servare possemus, quia cum magis breue vel magis tenue vel magis parvum hoc quam illud dicimus, nullas qualitatum intensiones possumus percipere, ab intellectu tamen quem ille habuit, qui hoc dicit, ratio non deviat, quia cum audimus dici magis parvum illo, duo parua simul animo conferimus et hoc in quantitate suae essentiae remissius esse intelligimus quam illud et quod 'magis' adverbium cum 248 hac voce 'parvum' coniungitur, non ex maioritate subiecti vel accidentis contingit sed secundum proprietatem et causam impositionis nominis, ad quam magis accedit hoc subiectum quam illud. Cum enim parvum hoc nomen datum sit secundum hoc quod exceditur quantitas essentiae subiecti unius quantitate alterius, quicquid magis exceditur, secundum causam nominis ad vocabulum accedit, ad quod denotandum iunxerunt 'magis' adverbium cum hoc nomine quod est 'parvum', paruitatem in minori subiecto denotantes.
Similiter brevis vel magis <brevis> brevitatem designat circa subiectum retractioris substantiae et magis breue dicitur quasi brevitatem habens subiecti, minus secundum longitudinem extensi, ut quasi ad sensus comparationis quandoque redeat, ut dicatur magis parvum quasi minus magnum vel magis breue quasi minus longum, et videtur vis comparationis quandoque esse secundum quantitatem subiectorum, ut cum dicitur hoc maius illo vel longius vel brevius vel spissius vel latius, quandoque secundum quantitatem accidentium, veluti cum dicitur hoc albius illo quod densiorem habet albedinem, quandoque vero secundum quantitatem rerum exterarum, ut ditior dicitur secundum possessionem plurium divitiarum, quamvis et multitudo proprietatum earum quae possessiones dicuntur, secundum latitudinem possessarum rerum possit notari. Si quis autem quaerat, quare magis homo non dicatur comparative, sicut dicitur maior homo, cum magnitudo sit secundum ipsam substantiae quantitatem, nil aliud deficere videtur nisi vocis institutio, quae ad hoc non fuit accomodata, ut videlicet ad comparationem substantialia nomina veniant sed sumpta tantum accidentalia nec etiam omnia. In quibus etiam sumptis quare haec eveniant, illa vero minime, fortasse magis ad vocis inventionem respicit quam ad naturam rei. Unde cum auctoritas nil ad comparationem venire <dicat> nisi accidens, voces cum magis vel minus ex inventione sua coniungibiles nomine accidentis designamus et 'magis' adverbium in eo coniunctum est nomini, ut eos denotet qui magis ad causam inventionis nominis, ut dictum est, accedunt.
Nunc ad literam redeamus.
HORUM ITAQUE QUAE PRAEDICTA SUNT NIHIL EST PROPRIUM QUALITATIS, SIMILIA VERO ET DISSIMILIA SECUNDUM SOLAS DICUNTUR QUALITATES.
HORUM ITAQUE. Tria superius dixit convenire qualitatibus, sive rebus sive vocibus, scilicet denominationem habere, contrarietatem suscipere et comparationem. Quae singula ostendit non convenire omnibus. Unde infert a toto, quod quia non conveniunt omnibus, non sunt proprie propria, atque ideo statim adnectit proprie proprium, quod quidem omnibus rebus quae qualitates sunt, convenit et solis, scilicet quod secundum qualitatem similes et dissimiles dicuntur, sicut quantitates aequales et inaequales; non tamen dixit superius secundum quantitatem dici aequale vel inaequale, 249 sed ipsam dici aequalem vel inaequalem, hic vero dicit secundum qualitatem dici simile et dissimile. Quod fortasse duobus modis potest accipi, vel ita scilicet quod dicamus solas qualitates proprie similitudinem vel dissimilitudinem suscipere et proprie dici similes vel dissimiles, alia vero aequivoce, secundum hoc scilicet quod similes vel dissimiles qualitates habent, vel ita quod dicamus propter qualitates subiecta similia vel dissimilia dici, non ita quidem ut qualitates sint similes vel dissimiles sed subiecta propter qualitates, ut hoc corpus illi simile est secundum hoc quod conveniunt in eo quod albedine participant, hoc est in eo quod alba sunt.
Et attende quod hoc corpus ex hac albedine quam habet, simile est illi, quia hoc facit ipsum album, non tamen secundum hanc albedinem simile est illi, quia non secundum hoc quod istam habet, convenit cum illo, quia eandem non habet sed ita quidem quod haec causa est, quare cum eo conveniat, quia et haec facit ipsum esse album et ex hoc quod est album, est simile illi; utique haec albedo causa est, quare est ei simile et eadem causa est, quare dissimile in eo quod ipsum informat et non illud.
Notandum vero quod <si> similitudo et dissimilitudo qualitates essent, ut quidam volunt secundum priorem expositionem, oporteret ipsam similitudinem vel dissimilitudinem et ita ipsas qualitates sibi ipsis adiacere, nisi forte quis dicat Aristotelem solis qualitatibus hoc attribuere, non omnibus. At vero secundum hoc quod relationes uolumus esse similitudinem et dissimilitudinem ab hac liberamur oppositione. Sed fortasse secundum posteriorem expositionem aliam incurrimus, quia non secundum solas qualitates dicimus similes vel dissimiles sed magis secundum similitudinem et dissimilitudinem, quae sunt relationes. Sed si sensum expositionis attendamus, faciliter nos expediemus. Cum enim dicimus simile et dissimile esse subiectum secundum qualitates, ita accipimus, ut insit illis similitudo et dissimilitudo mediantibus qualitatibus et gratia illarum quasi innatae ex illis, quae quidem se ipsis mediantibus inesse non possunt ideoque a qualitatibus differunt omnino, quibus mediantibus insunt.
SIMILE AUTEM ALTERUM ALTERI NON EST SECUNDUM ALIUD NISI SECUNDUM ID QUOD QUALE EST. QUARE PROPRIUM ERIT QUALITATIS SECUNDUM EAM SIMILE ET DISSIMILE DICI.
SIMILE ENIM. Vere secundum solas qualitates dicitur similitudo et dissimilitudo, quia SECUNDUM ALIA NON. Ab immediatis. Et hoc est: NISI per hoc QUOD QUALE EST, id est secundum hoc quod est qualitas.
AT VERO NON DECET CONTURBARI NE QUIS NOS DICAT DE QUALITATE PROPOSITIONEM FACIENTES MULTA DE RELATIVIS INTERPOSUISSE.
AT VERO. Superius tractans qualitates, inter qualitates quaedam commemoravit quae iam in tractatu relativorum posuerat secundum 250 inconvenientem definitionem. Unde aliquis posset conturbari pro eo quod superius praemiserat diversorum generum et non subalternatim positorum diversas species et differentias. Unde hanc perturbationem removet dicens non debere aliquem perturbari hoc, quia scilicet istud dictum est secundum veritatem, quod scilicet sunt qualitates, illud secundum aliorum opinionem, quod videlicet sunt relativa, non secundum rei veritatem. Quod autem relativa non sint, ipse per species ostendet, quae ideo qualitates dicuntur, quia qualia faciunt. Quippe eadem de causa genera dici possunt qualitates, qualiter illa quae prius posueram inter relativa. Perturbaretur aliquis sed non decet perturbari, ita quidem ut ipse perturbatus culpet nos, dicens scilicet NOS FACIENTES PROPOSITIONEM, id est tractatum, de qualitate etc.
HABITUS ENIM ET DISPOSITIO EORUM QUAE AD ALIQUID SUNT ESSE DICEBAMUS.
HABITUS ENIM. Et quare hoc diceret contra nos, ecce causa, quia scilicet DICEBAMUS habitum et dispositionem, hoc est vocabula significantia qualitates primae maneriae, secundum suam constructionem esse ad aliquid.
PAENE ENIM IN OMNIBUS TALIBUS GENERA AD ALIQUID DICUNTUR, NIHIL AUTEM HORUM QUAE SINGULARIA SUNT.
PAENE ENIM. Nec mirum, si hoc dicebamus, secundum constructionem scilicet, non secundum naturam rei, quia scilicet omnia genera significantia huiusmodi res, scilicet qualitates primae maneriae dicuntur ad aliquid, id est referuntur in constructione ad aliud.
PAENE dicit, quia fortasse nec omnia genera huiusmodi res continentia referri volebant, sicut fortasse ipsum generalissimum, quod est qualitas, cum tamen ratio non esset, quare sicut species, etiam genera non referantur.
NAM CUM DISCIPLINA GENUS SIT, IPSUM QUOD EST ALTERIUS DICITUR.
NAM CUM. Vere genera referuntur, quia disciplina. A parte.
ALICUIUS ENIM DISCIPLINA DICITUR.
ALICUIUS ENIM. Et vere referuntur, quia per genetivum. A parte. Et hoc est: ALICUIUS DICITUR, utpote disciplinati.
EORUM VERO QUAE SINGULARIA SUNT NIHIL IPSUM QUOD EST ALTERIUS DICITUR, UT GRAMMATICA NON DICITUR ALTERIUS GRAMMATICA NEC MUSICA ALICUIUS MUSICA.
EORUM VERO. Genera volunt referri sed species non. Singula generum vocat inferiora, sive sint species sive individua.
SED SI FORTE SECUNDUM GENUS ET HAEC AD ALIQUID DICUNTUR; UT GRAMMATICA DICITUR ALICUIUS DISCIPLINA, NON ALICUIUS GRAMMATICA, ET MUSICA ALICUIUS DISCIPLINA, NON ALICUIUS MUSICA.
<SED> SI FORTE. In propria voce non assignantur ad alia sed in generali voce. Quod ait: FORTE, ideo dicit ne aliquis putet quod in rei veritate velit propter constructionem haec dici ad aliquid.
QUAPROPTER QUAE PER SINGULA QUIDEM SUNT, NON SUNT AD ALIQUID.
QUAPROPTER. Quandoquidem grammatica et musica hoc ipsum quod sunt, non referuntur. Ergo inferiora disciplinae non sunt ad <aliquid>. A partibus et descriptione ad aliquid, quae est secundum alios.
DICIMUR ENIM QUALE SECUNDUM SINGULARIA.
DICIMUR ENIM. Hic incipit rei veritatem detegere, quod scilicet in rei veritate, secundum significationem scilicet, haec nomina specialia non debeant dici relativa, quia scilicet potius sunt qualitates in significatione. Ab oppositis. Quod res ab eis significatae sint qualitates, ostendit a descriptione, quia videlicet faciunt qualia. Et hoc est: DICIMUR QUALE SECUNDUM SINGULARIA, hoc est secundum res specialium nominum.
HAEC ENIM ET HABEMUS (SCIENTES ENIM DICIMUR QUOD HABEMUS SINGULAS SCIENTIAS); QUARE HAEC ERUNT ETIAM QUALITATES, QUAE SINGULATIM SUNT, SECUNDUM QUAS ET QUALES DICIMUR; HAEC AUTEM NON ERUNT EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID.
HAEC ENIM. Vere propter huiusmodi qualitates dicimur 251 quales, id est quia eas habemus. A causa.
SCIENTES ENIM. Iterum probat quod quales dicimur, quia scientes. A parte. Et attende quod hoc nomen 'scientes', quod sumptum a generali nomine, quod est scientia, non inferiora nomina, sicut grammaticum, musicum, ideo praecipue posuit, cum ostenderet quale, ut aperte innueret genus ipsum proprie secundum significationem esse qualitatem, non ad aliquid, sicut et species ipsius.
QUARE, quia scilicet qualia faciunt. A descriptione.
QUAE SINGULARIA SUNT, hoc est res specialium nomium, et omnino non erunt ad aliquid. In quo etiam similiter ostendit res generis quae eaedem sunt, esse qualitates et non esse ad aliquid, et per hoc plane astruit haec in 'ad aliquid' poni secundum opinionem tantum aliorum.
AMPLIUS SI CONTINGAT HOC IPSUM QUALE ET RELATIVUM ESSE, NIHIL EST INCONVENIENS IN UTRISQUE HOC GENERIBUS ANNUMERARE.
AMPLIUS. Tetigit superius perturbationem, quam posset aliquis habere, et causam ipsius perturbationis, posuit etiam solutionem sed occulte, innuens scilicet ista secundum rei veritatem non poni sub 'ad aliquid' sed sub qualitate. Quam quidem solutionem, quoniam non aequaliter <omnibus satisfacere> existimat, sed quosdam importunos sentit in eo persistere, ut velint idem supponi diversis respectibus ad aliquid et qualitati, ut satisfaciat illis, aliam solutionem secundum eorum opinionem ponit dicens, quod hi qui hoc recipient, dicant non esse inconveniens idem supponi diversis generalissimis.
Sic iunge: Unam iam ostendi solutionem secundum veritatem per hoc quod dixi, quod quia qualitates sunt, non sunt ad aliquid.
AMPLIUS, id est adhuc aliam do, si ista non sufficit, quod cum CONTINGAT, ut quidam putant, idem esse et qualitatem et ad aliquid, NON EST INCONVENIENS idem supponi diversis generalissimis.

LI 2.09 (a) DE FACERE ET PATI

Latin English
RECIPIT AUTEM FACERE ET PATI CONTRARIETATES ET MAGIS ET MINUS; CALEFACERE ENIM AD FRIGIDUM FACERE CONTRARIUM EST, ET CALEFIERI AD FRIGIDUM FIERI, ET DELECTARI AD CONTRISTARI; IDCIRCO RECIPIT CONTRARIETATES SED ET MAGIS ET MINUS.
RECIPIT AUTEM. Decursis quatuor praedicamentis, quae aliqua quaestione, id est consideratione, egere videbantur, tenuiter caetera breviterque perstringit, ideo scilicet vel quia per se satis manifesta erant, vel quia in aliis suis operibus perfecte inde tractaverat, de facere quidem et pati in quibusdam libris per se, de ubi et quando in Physicis, de omnibus simul in Metaphysicis. Facere autem et pati quorum proprietates quasdam tangit, quod videlicet contrarietatem et comparationem recipiunt, ideo fortasse qualitati continuavit, quia ex proprietatibus quas ponit, similiora qualitati videntur esse quam reliqua quatuor praedicamenta, scilicet ubi, quando, situm, habere. Nulla enim illorum contrarietatem simul et comparationem videntur habere. 252
Sed nunc quidem de facere et pati primum disseramus et diligenter rerum naturas, quae actio et passio dicuntur, inspiciamus.
Actio namque et passio duo sunt genera continentia res omnes horum duorum praedicamentorum, pro quibus si facere et pati substantive ponantur, nil impedit, sicut 'quale' pro 'qualitas' vel 'album' quandoque pro 'albedo'. Sed ne nominis error nos turbet, praenotandum est quod hoc nomen 'actio' simpliciter accipi videtur, in designatione scilicet rerum, secundum quas subiecta dicuntur agentia, ut est ambulatio quae facit ambulantem, lectio legentem.
Passio vero hoc nomen plures habet significationes, quia modo in designatione qualitatum quarundam sumitur, quas quidem qualitates simul cum passibili qualitate tertium genus qualitatis includit, modo in designatione cuiusdam actionis passionem inferens, a qua sumptum est 'patior' 'pateris' verbum, cum dicitur: "Patior crucem", id est: tolero crucem, quae a me toleratur. Tertio modo passio sumitur in designatione rerum totius praedicamenti pati, quae quidem res semper ex actionibus inferuntur et verbis passivis designantur. Cum enim lego librum, in me qui lego, actio est lectio, quae me legentem facit, in libro vero passio, unde ipse legi dicitur, et sicut 'lego' 'legis', activum verbum, sumptum est a lectione actione, ita 'legor' 'legeris' passivum a lectione passione; nec quidem passio huiusmodi sine actione potest esse, actio vero sine passione contingit. Nam ridere, dormire actionum designativa sunt, quae passiones non inferunt atque ideo abusive dicuntur actiones, caeterae vero transeuntes dicuntur, quae scilicet passiones inferunt, sicut amare, legere, ex quo aliquid amari vel legi contingit. De quibus quidem passionibus, illatis scilicet ab actionibus, nobis hoc loco ad praedicamenti discretionem agendum est.
Sunt itaque actio et passio res transitoriae sicut tempora, et sicut tempora quaedam indivisibilia sunt existunt, quaedam composita intelliguntur ex partibus succedentibus, sic etiam actiones et passiones. Nam instans lectio indivisibilis quae praesentialiter in me est, una proprie res est in natura veraciter existit. Ex hac autem statim lectione et alia instanti quae iam praeterita est, ue alia quae futura est, quaedam composita lectio attenditur, quae nil potest vere existere, sicut nec tempus compositum, cuius una tantum pars existat. Has autem compositas actiones sicut et composita tempora volunt a verbis significari, quod maxime ex praesenti verbo conuincunt, pro eo scilicet quod nullus vocem praesentis rei designativam proferat ad praesentiam illius rei ostendendam, cuius existentia suam non exspectet ostensionem. Quod quidem esset, si quis verbum praesens ad praesens ipsius indivisibile designandum vel indivisibilem actionem significandam vellet, cum iam scilicet illa indivisibilia praeterita essent, antequam actio posset proferri. 253
Attende autem quod sicut 'ago' 'agis' activum non bene a generalissimo scilicet ab actione, sumptum est, ita videtur 'agor, ageris' passivum a passione generalissimo sumi.
Sed fortasse opponetur, quod sicut agere idem est quod facere, ita agi idem est quod fieri. Unde sicut omnes qui amant, faciunt, ita omnes qui amantur fiunt. At vero teste Aristotele in primo Peri hermeneias, si fit aliquid, non est. Sed rursus quomodo poterit fieri, id est passionem aliquam habere, nisi sit?
Sed fortasse si attentius Aristotelis verba pensemus, non omnino <esse> his quae fiunt, abstulit sed tantum esse id quod fiunt. Unde et cum praemisisset 'etsi fit pulcher, non est pulcher', statim adiecit: 'et si fit aliquid, non est', illud scilicet, quod fit; ut ligna et lapides modo fiant domus, dum per operationem nostram praeparantur ad futurum statum et passionem quandam, in eo quod praeparantur, <quod> ex nostra actione habent, nullo modo adhuc sunt domus. Si quid itaque fiat aliquid, quia fieri sumptum est a passione, concedimus illud esse simpliciter sed non esse illud quod fit.
Sed rursus opponitur quod si nulla domus modo existeret et aliquis componeret domum et diceret 'domus fit' ita quod domus in subiecto sit et fieri praedicetur, omnino falsum est. Si quis autem ita accipiat, ac si diceret aliquos domum componere, verum est, quia tunc in sensu nil domui attribuitur sed facientibus domum.
Quaeritur autem cum verberare sit inferius ad facere et verberari ad fieri, utrum verum sit, quod dum verbero illum, facio illum et dum verberatur, fit a me. Et fortasse non est necessarium,ut si pars praedicetur cum aliqua determinatione, totum praedicetur cum eadem. Nam albius et pater et verberare partes sunt subiectae, nec tamen umquam, si 'albius illo' vel 'pater illius' vel 'verberet illum' sit subiecta illo vel illius vel illum neque cum destruere sit species facere, nemo concedit quod si quis destruat domum, faciat domum sed si destruit domum, facit simpliciter. Similiter si aliquod corpus fit homo, fit simpliciter,quia passionem habet sed non si fit homo, fit corpus. Si enim corpus fieret, hoc est praepararetur ad hoc, ut corpus esset, nondum secundum Aristotelem corpus esset. Sed fortasse quis dicit hoc omnino verum esse, quod si verbero illum, facio illum, si 'facio' large accipitur, non pro compositione, sicut usus habet. Cum enim <dicitur>:

Verbero <illum>

verberationem habeo ex eo et actionem habeo ex eo quod dicitur:

Facio illum.

Sicut enim 'Verbero illum' dicit me habere verberationem quantum ad ipsum cui infero passionem, 254 ita 'facio illum' dicit me habere quamcumque actionem ex eo, quod verum est. Si quis autem similiter verum asserat esse:

Si fit homo, fit corpus

in hoc quidem sensu: si habet fieri quantum ad substantiam talem corporis, habet fieri quantum ad substantiam corporis, verum fortasse erit, si 'fit homo et fit corpus' pro oratione constituantur, non pro dictione una. Sed si pro <oratione> ponantur, utrumque falsum videtur, scilicet quod vel hoc germen fit homo vel quod fit corpus. Cum enim homo non continuat nisi ea quae sunt, germen vero non fiat aliquis eorum qui sunt, profecto nec homo fit, si fieri homo in vi duarum dictionum sumatur.
Si vero pro una dictione ponatur ad rem denotandam ex praeparatione ad talem esse, sicut Aristoteles accipit, patenter falsum est:

Si fit homo, fit corpus

hoc est si praeparatur ad esse hominem, praeparatur ad esse corpus, id est ad hoc ut sit ccorpus sed si praeparatur ad essentiam hominis, praeparatur ad essentiam corporis. Quippe essentia hominis est essentia corporis sed esse hominem non est esse corpus, quia hoc ad sensum propositionis, illud ad substantiam rei refertur.
Si quis itaque 'fit homo' vel 'fit corpus' singula pro una dictione sumat, nullo modo tamen concedimus:

Si fit homo, fit corpus

et omnino secundum Aristotelem recipimus, quod <si> fit aliquid, non est illud, immo potius necessarium videtur, quod si est factum aliquid, est iam illud. Quippe fieri res dicitur, cum adhuc in praeparatione est sed facta esse dicitur, cum iam per operationem consummata est, quia fieri quod praesentis est temporis, ad praesentiam passionis pertinet, factum vero quod est praeteritum, completa iam omnino passione dicitur. Unde si ligna fiunt domus, nondum sunt domus sed si sunt facta domus, iam domus esse videntur. Namque esse domum et fieri domum simul non sunt, sicut esse domum et factam esse domum. Unde indubitanter conceditur, quia si sunt facta domus, iam sunt domus.
Nos vero quodammodo hanc consequentiam recipimus, quodammodo non. Si enim 'domus' in praedicatione praecedat et 'facta' singulari numero supponatur eius quasi adiectivum, ut sit hic sensus: ligna sunt domus, domus, inquam, iam facta duo existentia domus, tunc quoque verum est ligna esse domum et tunc quoque duae sunt partes 'facta' et 'domus'. Si vero pro una dictione ponatur quasi praeteritum huius passivi 'fit domus', contingit ligna esse facta domum, cum nondum sunt domus. Quippe vox praeteriti temporis rem subiectam significat, ex quo aliquid passionis individuum praeteritum est in eo et similiter vox futuri temporis, quamdiu ad aliquid est futurum in eo. Unde is qui continve per longum tempus sedet, et sedere dicitur propter praesentem sessionem et sedisse propter praeteritam et 255 sessurus esse propter futuram et qui longo tempore amatur, dici potest simul et amari modo et amatus esse olim et amandus esse in futuro secundum diversa passionis individua.
Quippe dum aliud est praesens in eo, aliud est circa ipsum iam praeteritum, aliud adhuc futurum. Similiter autem cum longo tempore domus fieret et per singula momenta diversa passionis individua in lignis essent, potuit olim vero dici, quia ligna fiunt domus, id est habent in praesenti passionem istam et quia iam sunt facta domus, quia talia sunt, circa quae iam passio per aliud individuum. Sic quoque de aliquo diu moriente dici simul poterit ipsum et morientem esse secundum praesens individuum mortis et moriturum esse secundum futurum individuum et mortuum esse secundum praeteritum. Non enim 'mortuum', quando est participium, est oppositum vivo, sicut quando est nomen. Vestitum quoque vel armatum, si participia sint praeteritam passionem designantia, de quocumque praedicantur sed non ita, si sumantur nomina sumpta ab habere.
Nunc literam proseqamur.
Sic iunge: Non solum qualitas suscipit contrarietatem et magis et minus sed etiam facere et pati, id est voces significantes actionem et passionem.
CALEFACERE ENIM MAGIS ET MINUS EST, ET CALEFIERI MAGIS ET MINUS, ET CONTRISTARI MAGIS ET MINUS. RECIPIT ERGO MAGIS ET MINUS FACERE ET PATI; PRO HIS ITAQUE TANTA DICANTUR.
CALEFACERE ENIM. Vere voces significantes actionem vel passionem sunt contrariae, secundum significationem scilicet, quia istae. A partibus. Idcirco sicut fuit propositio a partibus, ita et illatio qua facit, quia vult transire ad aliam proprietatem ostendendam, quam statim adnectit dicens: ET MAGIS ET MINUS, et ex eisdem partibus illationem supponit dicens: RECIPIT ERGO.
Quandoquidem ista sufficiunt, ITAQUE TANTA DICANTUR, quod scilicet suscipiunt contrarietatem et magis et minus. Vel ita legatur sine illatione: DE his, id est FACERE ET PATI, DICANTUR TANTA, id est per haec duo scilicet, et ita dicatur, sicut ego dixi.
(b) DE SITU ET POSITIONE
DICTUM EST AUTEM ET DE SITU IN HIS QUAE AD ALIQUID SUNT, QUIA DENOMINATIVE A POSITIONIBUS DICITUR.
DICTUM EST AUTEM. Situs idem nomen in significatione quoe est positio. Et est positio quaedam proprietas quae rei quae in loco est, convenit secundum modum se habendi in loco, in eo scilicet quod vel <in> accubitu est vel sedet vel stat. Est itaque positio sive situs genus generalissimum, sessio vero, statio, accubitus species sunt illius. Et attende positionem aliam esse, quae actio vel passio est, a qua 'pono / ponis / ponor / poneris' sumptum est, quae quidem ad praedicamentum actionis vel passionis retorquenda sunt, non ad praedicamentum situs. Quae in eo diversa esse a praedicamento situs apparent, quod semper inter diversa considerantur, quia aliud est quod ponit, aliud quod ponitur. Qui vero sedet ex se, non ex alio id habere 256 potest. Quod si per alium haberet, qui eum collocasset, tamen omnino aliud esset sessio quam ipsa passio collocati, quae statim praeterita est. Videtur autem huic praedicamento situs neque contrarietas inesse neque comparatio. De quo tamen praedicamento nil omnino Aristoteles definit sed ea tantum quae in Ad aliquid de his dicta sunt repetit assignans breviter locum, ubi de his scripsit.
(c) DE UBI, QUANDO, HABERE
PRO RELIQUIS AUTEM QUANDO ET UBI ET HABERE, EO QUOD MANIFESTA SUNT, NIHIL DE EIS ALIUD DICITUR QUAM QUAE IN PRINCIPIO DICTA SUNT, QUIA HABERE QUIDEM SIGNIFICAT CALCIATUM ESSE, ARMATUM ESSE, UBI AUTEM IN LOCO SED ET ALIA QUAE PRO EIS DICTA SUNT.
De RELIQUIS tribus praedicamentis in eo quod satis per se MANIFESTA SINT vel ex aliis tractatibus eius cognita, nil aliud dicit quam ea quae dixit superius, ubi scilicet antequam ad praedicamenta descendit, et eorum etiam exempla posuit, quae hic quoque repetit.
Quod autem ait: CALCIATUM ESSE SIGNIFICAT HABERE, sic accipe ut calciatum esse nomen sit vocis et nominis, habere vero nomen sit rei et accidentis. Ubi autem ait quod calciatum esse significat rem illam quae dicitur habere, tantundem valet quantum illud quod supra posuit, quod calciatum esse est habere.
UBI VERO significat IN LOCO, id est proprietatem quandam, secundum quam subiecta substantia est in loco. SED ALIA SUNT hic removenda QUAE superius DICTA SUNT de his rebus, quod quidem dicit propter quando, de quo hic non repetit exemplum.
DE PROPOSITIS ITAQUE GENERIBUS QUAE DICTA SUNT SUFFICIUNT.
DE PROPOSITIS ITAQUE. Quia hoc dictum est de his et de aliis, ergo dictum est de propositis generibus, hoc est de rebus vel vocibus decem praedicamentorum. A partibus. Et ita quae dicta sunt sufficiant. Quae ideo tangit, ne quis ulterius inhiet hic ad tractatum praedicamentorum.
< De quando >
Nunc autem breviter naturas trium praedicamentorum quae restant nobis, percurramus incipientes a Quando.
'Quando' itaque hoc loco nomen accipitur quarundam <proprietatum>, secundum quas res dicuntur esse in tempore. Ex eo enim quod substantia in tempore est, nascitur in ipsa quaedam proprietas, quae 'quando' appellatur, quae diversa res est tam a tempore ipso, gratia cuius inest, quam a persona, cui inest. Pro huius quoque generis speciebus adverbia ponuntur, ut hodie, heri, cras. Et attende quod licet hesterna dies iam sit praeterita vel crastina dies nondum sit, quaedam tamen proprietates quae dicuntur 'Quando', ante iam ipsis substantiis praesentialiter insunt gratia temporum, quae non sunt, ex eo scilicet quod ipsa substantia existit hodierna die permanente vel futura est crastina die permanente. Saepe enim causis <non> existentibus permanent ea quae ex eis contingunt, ut pallor post infirmitatem. 257
Et nota quod haec omnia nomina: 'annuus' 'menstruus' 'diurnus' 'hodiernus' sumpta esse videntur non a tempore sed a Quando. Annuus enim rem denotat secundum hoc quod per annum existit, qui quidem annus, licet non existat, proprietas tamen permanet, quae propter eum inest. Diu quoque vel diuturnus vel pridem, quae comparantur, a Quando, non a tempore sumpta sunt. Quippe quantitas ad comparationem non venit. Quando itaque comparationem recipit sed omnino contrarietate carere videtur. Futurum quoque et praesens et praeteritum Boethius ad significationem Quando retorquet. Cum enim haec substantia praesens dicitur, quia est praesenti tempore permanente, vel praeterita, quia fuit cum praeterito tempore, quasdam species, 'quando' ei intelligit inesse. Nota cum ait Boethius in Commento quod cum Apollinares ludi sint in tempore, quando eos esse dicimus, accipit Quando in vi sumpti.
< De ubi >
Nunc autem praedicamentum Ubi consideremus. Ubi itaque sicut Quando pronomen ponitur et fortasse apud Graecos nomina erant in hac significatione, quae generalissima genera aliis praeesse possent. Sicut autem Quando ex tempore, ita Ubi ex loco nascitur. Ex eo enim quod persona in loco est, quaedam proprietas ipsi personae innascitur, quae tam ab ipsa persona diversa est quam ab ipso loco, et quemadmodum Quando vocantur illae proprietates omnes secundum quas subiectae res in tempore quandoque sunt, ita Ubi appellantur omnes illae, secundum adiacentiam quarum dicuntur esse in loco. Pro cuius quidem generis speciebus adverbia quoque subeunt, sicut extra, supra, esse Romae, esse Nanneti. Si enim 'extra' tantum locum designaret, ad comparationem minime veniret, cum constet quantitates, ut dictum est, non comparari. Sed 'extra' tantum locum designaret, ad comparationem minime veniret, cum constet quantitates, ut dictum est, non comparari. Sed 'extra' designativum est cuiusdam proprietatis, quae inest personae gratia exterioris loci qui est, propter quam quidem proprietatem ad comparationem venire potest, quia et multi in eadem sunt domo et multi eadem die existente. Esse autem in hac domo individua sunt: hoc esse in hac domo quod in me est et hoc quod in illo est.
Quaeri autem potest cum Ubi nascitur ex loco, utrum ex substantiali vel ex quantitativo vel ex utroque. Sed maxime ad substantialem locum videtur, cum dicimus esse Romae, esse Nanneti. Nil autem impedit, si etiam non secundum quantitativum locum accipiatur. 258
Attende autem differentiam inter Ubi et Situm, cum utrumque nascatur ex loco. Ubi enim consideratur simpliciter, secundum hoc quod res est in loco, Situs vero secundum modum subsistendi in loco, ut supra diximus.
Nota etiam quod ait Boethius in Commento, Ubi scilicet secundum ipsum locum in quo res est, habere aliquas contrarietates:

Sursum enim, inquit, et deorsum Ubi esse dicitur

sed sicuti secundum opinionem loca contraria dicuntur, ita etiam ea quae Ubi dicuntur, contraria secundum opinionem appellat.
Videtur autem 'qualiter' et 'quotiens' ad significationem praedicamenti detorqueri posse, sicut ubi vel quando, ut sicut ex loco vel ex tempore, quae a proprietate innascitur, ita etiam ex numero, qui per 'quotiens' significaretur, pro speciebus cuius ponetur ter, quater et similia, pro speciebus vero 'qualiter': bene et male et similia. Sed profecto de bene et male satis liquet, quia nonnisi qualitates continent easdem quas et nomina bonum et malum. Sed 'saepe', cum ad numerum pertineat et comparetur, numerus autem, cum sit quantitas, comparari non possit, videtur ex numero quaedam innasci proprietas quae comparationem patiatur, nisi forte 'saepe' ad multitudinem temporum reducatur et pro quadam specie Quando ponatur. Soli itaque auctoritati concedendum est de numero praedicamentorum, quorum potuit rerum naturas distinguere, quas nec cogitare valeamus.
< De habere >
Habere quoque loco nominis ponitur, ac si diceretur 'habitus'. Cuius habitus tres sunt significationes. Est enim habitus qui cum dispositione sub prima specie qualitatis ponitur, est etiam habitus privationis. Praeterea habitus hoc loco dicuntur quaedam proprietates, quae teste Boethio veniunt ex rebus extrinsecis, quae habentur, ut ex armis, quae habeo, quaedam mihi inest proprietas, quae Habere vocatur sive armatum esse. Hoc enim loco armatum esse non passionem designat, a qua sumptum est 'armor, armaris' sed proprietatem quandam quae Habere dicitur post passionem innata et permanens, non transitoria, sicut est passio.
Et attende quod cum ait Boethius Habere ex rebus extrinsecis venire, non ex his quae in ipsa sunt substantia tamquam materia eius vel formae, ab inconvenienti infinitatis nobis cavet. Si enim ex forma quae habetur, sicut ex albedine innasceretur Habere, cum ipsum quoque habere forma sit, profecto ex unoquoque Habere aliud Habere usque in infinitum nasceretur. Cum itaque dico me habere formam, ad quod teste Boethio Aristoteles aequivocat nomen Habere, nil aliud praedicari nisi formam intendo, ac si dicerem formatum esse. 259
Quaeritur autem cum dicimus haberi, quid per 'haberi' significemus. Sed fortasse Habere hoc loco nomen est proprietatis rei tam habentis quam habitae. Aut forsitan per 'haberi' formam nil designamus nisi habere ipsum, quod inest habenti arma.
Videbitur autem fortasse Habere comparari, ut si dicamus: 'magis armatus' sed omnino alienum esse a contrarietate, nisi quis forte uestitum, quod Habere videtur significare, dicat contrarium esse ad nudum et calciatum ad discalciatum et uxoratum ad viduum. <Non> enim haec habitus et privatio videntur quae nec determinatum tempus habent nec regressione mutua carent. Boethius tamen in Divisionibus viduum et orbum inter privationes computat sed fortasse largius ibi privationem et habitum accepit quam Aristoteles. Ubi etiam privatoria nomina quoque ut iniustum, quod magis secundum significationem contrarium est, privationes appellat nec non aequale vel inaequale habitum et privationem ibi denotat, quae magis in significatione sunt relativa. Videtur autem nobis uestitum et uxoratum et quaecumque Habere significant, omnino carere contrario. Oportet enim nudum quoque contineri sub Habere, quia sub eodem genere constat esse contraria. Unde Aristoteles:

Si ex contrariis, inquit, unum fuerit quale... etc.

Sed quaeritur, sive nudum sit contrarium uestito sive non, cur proprietatis designativum sit. Non enim nudum et viduum abnegativa tantum sunt specierum Habere, sicut carere videtur abnegativum esse habere simpliciter. Si enim tantum abnegativa essent sicut infinita nomina, quislibet qui uxorem non habet, viduus diceretur et ita ille qui nullam adhuc habet, quod omnino falsum est. Dicamus itaque viduum et nudum quasdam qualitates designare, cum eorum proprie opposita sint sub Habere.

LI 2.10 DE OPPOSITIS

Latin English
QUOTIENS SOLENT OPPONI, DICENDUM EST. DICITUR AUTEM ALTERUM ALTERI OPPONI QUADRUPLICITER, AUT UT AD ALIQUID, AUT UT CONTRARIA, AUT UT HABITUS ET PRIVATIO, AUT UT AFFIRMATIO ET NEGATIO.
QUOTIENS SOLET OPPONI. Expeditis praedicamentis omnibus quaedam alia supponit, tractatum scilicet Oppositorum, Prioris, Simul et Motus et denique aequivocationes Habere prosequitur. Quorum quidam additionem superfluam esse dicebant, sicut Andronicus, nec ab Aristotele fuisse factam. Porphyrius vero eam esse Aristotelis asserit et causas insuper addit, quare scilicet facta sit. Sicut enim ante praedicamenta Aristoteles quaedam praemisit quae utilia ad praedicamenta iudicavit, sicut est tractatus aequivocorum, univocorum, denominativorum et quaedam alia, ita post praedicamenta ista supposuit 260 a praedicamentis non aliena. Quod enim in praedicamentis de quadam specie oppositorum, id est de contrariis, frequenter mentionem fecerat, cum videlicet singulorum praedicamentorum proprietates investigaret dicens substantiis et quantitatibus et relationibus nil esse contrarium, qualitatibus vero inesse contrarietatem, idcirco gratia contrariorum generaliter de oppositis tractat. In Ad aliquid vero de Priori et Simul mentionem facit dicens Ad aliquid simul esse natura et scibile prius scientia. Quare quot modis Prius vel Simul dicatur, annumerat. De cremento quoque, quod est species motus, in comparatione fecerat mentionem, veluti cum diceret in Qualitate: "Sed et ipsa crementum suscipiunt", nec non de alteratione vel de mutatione simpliciter in proprietate substantiae, dicens scilicet substantiam alterari circa contraria secundum sui mutationem. Quare convenienter et motum tractat. Qui etiam bene pro actione et passionem tractat, secundum instantiam quarum motus alterationis maxime contingit. Ostensio quoque aequivocationis Habere ad discretionem praedicamenti Habere, id est ipsius generalissimi, non est inutilis.
De his autem quinque praedictis tractat non inter praedicamenta, ne videlicet tractatum praedicamentorum interrumperet, et primum de oppositis, dividendo scilicet opposita quattuor modis et assignando naturas singulorum modorum et differentias ipsorum ab invicem, tandem immoratur in oppositione contrariorum, propter quam, ut dictum est, de oppositis tractat et diligenter naturas contrariorum aperit.
Et attende quod opposita vocantur tam res ipsae quam voces gratia rerum significatarum. Res autem tribus modis opponi videntur, vel in essentia scilicet, sicut homo et asinus, albedo et sessio, quarum scilicet una res non est altera, vel in adiacentia quoque, sicut albedo et nigredo, quae simul eidem subiecto non possunt inesse, vel in respectu <sicut pater et filius qui> eiusdem rei esse non possunt, quia nullus eiusdem potest esse pater et filius. Voces quoque oppositas secundum significationem pluribus modis dicimus, sive sint complexae voces, sicut affirmatio et negatio, sive incomplexae, ut sunt dictiones singulae. Et voces quidem incomplexae, quae res sigificant, <quae> secundum rerum naturas oppositionem habent, ut homo et asinus oppositae voces dicuntur secundum hoc quod res oppositas in essentia significant. Album vero et nigrum quae sumpta sunt nomina, quia et fundamenta nominant quae in essentia sunt opposita, et formas determinant quae in adiacentia quoque sunt oppositae, secundum utramque significationem oppositae voces dici possunt sed secundum alteram tantum iudicantur contrariae, illam scilicet quae est de formis; quippe 261 formae tantum proprie dicuntur contrariae. Albedo quoque et nigredo, haec nomina substantialia, non sumpta, licet formas tantum significant, non subiecta, quantum ad formas tamen dupliciter opposita sunt.
Quippe et ipsae formae dupliciter oppositae dicuntur, tam in adiacentia scilicet quam in essentia. Omnia enim, quae in adiacentia sunt opposita secundum utramque naturam formarum, secundum alteram tantum sunt contraria. Quippe contrarietas formarum secundum adiacentiam pensatur, non secundum essentiam. Similiter et caecus et uidens vel caecitas et visio dupliciter opposita dicuntur; sed privatio et habitus secundum naturam adiacentiae formarum tantum dicuntur; pater autem et filius, haec nomina relativa, opposita dicuntur secundum adiacentiam formarum, in eo scilicet quod respectu eiusdem rei eidem subiecto non potest contingere. Complexae quoque voces sicut affirmatio et negatio, licet res subiectas non habeant, quippe ea quae a propositionibus dicuntur, non sunt aliquae essentiae, tamen oppositae dicuntur secundum ea quae ab eis dicuntur, quae simul non possunt contingere, ut:

Socrates est homo

et:

Non est Socrates homo

quae ponunt eundem esse hominem et non esse, talia dicuntur quae natura non permittit simul contingere, scilicet Socratem simul esse hominem et non esse.
Cum itaque tam res quam voces oppositae dicantur, in hac tamen divisione oppositorum voces accipit partim incomplexas, ut sunt relativa, privatio et habitus et contraria, partim complexas, ut affirmatio et negatio. Quod in sequentibus manifeste ostendit dicens:
Omnino autem <eorum> quae secundum nullam complexionem dicuntur, neque verum neque falsum est; <porro autem> quae dicta sunt, sine complexione dicuntur…
quod suo loco diligentius expediemus. At vero cum hic sub oppositis voces tantum includat, non omnes tamen voces oppositas accipit sed tantum complexas, quippe homo et asinus sub his quattuor modis oppositorum <non> cadunt, quae tamen voces oppositae dicuntur, sicut homo mortuus, in quibus oppositio dicitur esse in adiecto. Sed nec omnes complexae voces oppositae hic continentur, quippe contrariae quoque propositiones oppositae sunt et magis etiam quam contradictoriae, nec tamen hic comprehenduntur, quibus dividentia veri et falsi semper non convenit, quam affirmationi et negationi assignat. Illas itaque tantum voces oppositas hic accipit, secundum quas una vox uni tantum est opposita; eiusdem enim plura non sunt contraria vel plures privationes vel plures habitus vel plura relativa vel plures affirmationes dividentes vel negationes sed unum tantum unius contrarium, unus tantum habitus unius est privationis, unum 262 tantum relativum unius relativi, una tantum contradictoria unius contradictoriae.
Plures vero fortasse contrariae eiusdem esse poterunt, veluti istius:

Omnis homo est albus

tum ista extinctiva:

Nullus homo est albus

est contraria, tum ista separativa:

Omnis homo non est albus.

Homo quoque oppositione quae respicit asinum, respicit equum et infinita alia.
Si quis autem secundum hanc acceptionem opposita velit definire, nulla nobis definitio promptior occurrit quam ea quae sub disiunctione quattuor modorum proponitur hoc modo: opposita sunt ea quae dicuntur invicem vel contraria vel relativa vel privatio et habitus vel affirmatio et negatio propria. Nam fortasse illa descriptio quam hoc loco Boethius inducit, ut scilicet ostendat nomen oppositi de his quattuor univoce, non aequivoce praedicari, non satis est commoda, cum videlicet sit multo largior quam descriptum.
Sunt enim, inquit, opposita quae in eodem secundum idem in eodem tempore circa unam eandemque rem simul esse non possunt.
Et attende quod idem est 'in eodem tempore' et 'simul', quasi alterum sit expositio alterius. Quod ait 'circa unam eandemque rem', tale est, ac si diceret 'in eodem penitus subiecto', quia contraria, licet in eodem subiecto sint, quandoque circa diversas partes sicut albedo et nigredo in diversis membris eiusdem subiecti, numquam tamen in eodem essentialiter subiecto contingere possunt. Quod vero ait: 'secundum idem', tale est, ac si diceret 'respectu', quia pater et filius licet eadem persona essentialiter dicatur, numquam respectu eiusdem rei utrumque dicitur. Is qui pater est illius, non potest esse simul filius eiusdem. Affirmatio vero et negatio quantum ad ea quae dicit, eodem tempore simul esse non possunt, quia simul contingere non possunt que ab affirmatione et negatione dicuntur, ut videlicet simul contingat Socratem et esse hominem et non esse, sic nec privatio et habitus simul eidem subiecto inerunt. Sunt itaque in hac descriptione oppositorum diversa opposita secundum diversos oppositionum modos.
Nos tamen hanc descriptionem non approbamus, cum hos quattuor modos oppositorum excedat et his insuper aptari possint quae oppositione carent. Quaero enim, cum dicitur quod opposita esse non possunt in eodem secundum idem etc., utrum singula posita in descriptione per se removeantur, ac si scilicet dicatur 'non possunt esse in eodem, <id est> non possunt contingere, ut scilicet sint in eodem secundum idem' etc. Si singillatim omnia removeri intelligamus, non convenit omnibus oppositis, quippe et relativa in eodem sunt penitus et contraria secundum diversas partes. Si vero unam remotionem de omnibus simul faciamus, multis conveniet quae sub 263 his quattuor oppositionum modis non cadunt, veluti homini et asino, rationi et rudibili nec homini et animali, quae nullam habent oppositionem. Verum est enim quod homo et animal hoc totum non habent, quippe cum omnino in respectu non conveniant, nec respectu eiusdem rei inesse possunt.
Contrariae quoque propositiones sicut:

Omnis homo est albus

et:

Nullus homo est albus

et pleraeque aliae quae contradictoriae non sunt, totam simul descriptionem oppositorum recipiunt nec tamen sub his modis continentur.
Si quis dicat contrarias quoque propositiones sub contrariis hic includi, fallitur, quia contraria tantum incomplexa accipit. Unde in sequentibus dicet certa opposita sub affirmatione et negatione, quia incomplexa sunt, neque vera esse neque falsa.
Dicimus itaque eam oppositorum descriptionem quam Boethius inducit non congruam esse nec eum secundum se eam ponere sed magis secundum alios, quod per eam innuere videbantur oppositorum nomen generis loco praeponi quattuor his modis quos Aristoteles computat, hoc est de illis univoce dici, non aequivoce. In quo quidem et nos non dissentimus, quia unam oppositorum descriptionem esse <diximus>, quam nos supra sub disiunctione quattuor oppositionum assignavimus. Aut fortasse alia potest esse convenientior descriptio, licet nos ignoremus.
Et notandum quod haec divisio: opposita alia, ut relativa, alia ut contraria etc. vocis in modos esse potest, quia diversi oppositionum modi in dividentibus assignantur. Cum videlicet dicitur quaedam esse opposita ad modum relativorum, id est hoc modo quod sunt relativa, et caetera quae omnia hoc loco sunt nomina vocum accidentalia, vocabula sunt a quibusdam proprietatibus vocum sumpta. Sed si accidentis in accidentia fuit, in eo fortasse irregularis erit, quod reciprocari non potest, sicut et ista: risibile aliud vir, aliud femina.
Sic continua: De propositis generibus quae dicenda erant, dicta sunt. Nunc vero dicendum est: QUOTIENS SOLENT OPPONI, id est quot modis accipiantur opposita. Et statim ostendit numerum modorum dicens ALTERUM OPPONI ALTERI QUADRUPLICITER, id est quattuor modis, quos quidem modos mox enumerat dicens: AUT ENIM. Et est probatio a parte, quod scilicet quattuor modis dicuntur opposita, quia istis quattuor.
Sed cum nullum oppositum respectu alterius hos quattuor oppositionis <habeat modos>, quomodo dicit ALTERUM ALTERI OPPONI? QUADRUPLICITER profecto sub disiunctione accipi potest, ac si dicatur: ea quae invicem sunt opposita, vel ut relativa sunt opposita vel ut contraria etc. Unde et ipse disiunctivas coniunctiones apponit.
Poterit 264 fortasse dici alterum alteri opponi his quattuor modis secundum hoc quod dicimus quoddam animal esse rationale et irrationale, coniungendo quidem totas propositiones, non praedicata, hoc modo: quoddam animal est rationale et quoddam animal est irrationale. Similiter enim dicere possumus quod opponitur alteri <alterum> ut relativum et alterum opponitur alteri ut contrarium etc.
OPPONITUR AUTEM UNUMQUODQUE ISTORUM, UT SIT FIGURATIM DICERE, UT RELATIVA UT DUPLUM DIMIDIO, UT CONTRARIA UT MALUM BONO, UT SECUNDUM PRIVATIONEM ET HABITUM UT CAECITAS VISUI, UT AFFIRMATIO ET NEGATIO UT SEDET – NON SEDET.
OPPONITUR AUTEM. Enumeratis modis oppositionum supponit exempla de singulis dicens: UNUMQUODQUE ISTORUM OPPONITUR alteri, id est quaedam de omnibus istis opponuntur aliis ut relativa, sicut duplum dimidio, quaedam ut contraria, sicut bonum malo etc.
UT SIT FIGURATIM DICERE, quia scilicet ubi dixit "unumquodque istorum opponitur alteri" pro 'quaedam de omnibus istis opponuntur aliis', figuram fecit in locutione.
QUAECUMQUE IGITUR UT RELATIVA OPPONUNTUR, EA IPSA QUAE SUNT OPPOSITORUM DICUNTUR, AUT QUOMODOLIBET ALITER AD EA; UT DUPLUM DIMIDII, IPSUM QUOD EST, ALTERIUS DICITUR (ALICUIUS ENIM DUPLUM DICITUR).
QUAECUMQUE IGITUR. Facta divisione et declarata in exemplis aperit naturas singularum oppositionum, et prius agit de oppositione relativorum repetens eam proprietatem relativorum quam posuit in 'Ad aliquid' secundum nominum constructionem. Quippe, ut dictum est, haec divisio circa voces est, non circa res.
Continuatio. Quandoquidem dicendum est de omnibus oppositis, ergo de relativis. A toto. Hoc scilicet dicendum est quod QUAECUMQUE vocabula OPPONUNTUR UT RELATIVA, in propria voce assignantur ad alia mutuo vel per genetivum vel aliter. Et nota quod simile vel aequale vel huiusmodi relativa nomina quae ad se ipsa referuntur, sub relativis oppositis non cadunt sed illa tantum quae aliud a se habent ad quod referuntur. Illis enim tantum modus oppositionis convenit quem habent relativa, secundum respectum scilicet, quia nemo vocatur pater quantum ad eum ad quem dicitur filius. At vero cum aequale et inaequale idem sit penitus nomen, ad quodcumque aliquid dicitur aequale, ad idem dicitur inaequale. Et nos quidem omnia relativa inter se concedimus esse opposita. At vero aequale et inaequale non sunt relativa pluraliter sed unum tantum est relativum, quod ad se ipsum dicitur. Non itaque omne relativum concedimus habere oppositum relativum sed et omnia inter se relativa inter se esse opposita. Unde in divisione oppositorum pluralibus bene nominibus facta, in singulis quoque dividentibus 'inter se' est subintelligendum, hoc modo: Opposita inter se alia sunt relativa inter se, alia contraria inter se.
ALICUIUS ENIM. Vere duplum refertur, quia per genetivum. A parte.
SED ET DISCIPLINA DISCIPLINATO TAMQUAM RELATIVA OPPOSITA EST, ET DICITUR DISCIPLINA, IPSUM QUOD EST, DISCIPLINATI; SED ET DISCIPLINATUM, IPSUM QUOD EST, AD OPPOSITUM DICITUR, ID EST AD DISCIPLINAM.
SED ET DISCIPLINA. Ne quis putaret praedictam communitatem veris tantum relativis convenire, aptat eam aliis.
Continuatio. Non solum relativa nomina hoc habent sed etiam alia. Et hoc est: SED ETIAM DISCIPLINATUM assignatur mutuo AD suum OPPOSITUM, quod scilicet est disciplina. Vel potest dici quod inter relativa 265 ista etiam tractat secundum opinionem aliorum, quasi sint vera relativa.
DISCIPLINATUM ENIM ALIQUEM DICIMUS DISCIPLINATUM DISCIPLINA.
DISCIPLINATUM ENIM. Vere assignantur, quia per genetivum. A parte. Et hoc est: DISCIPLINATUM ENIM.
QUAECUMQUE ERGO OPPOSITA SUNT TAMQUAM AD ALIQUID, IPSA QUAE SUNT ALIORUM DICUNTUR AUT QUOMODOCUMQUE AD INVICEM.
QUAECUMQUE ERGO. Quandoquidem duplum hoc ipsum quod est, dicitur alterius, id est refertur per genetivum, et similiter quaedam vera relativa, ergo ea quae sunt ad aliquid, dicuntur hoc ipsum quod sunt, aliorum. A partibus. Universaliter dico: QUAECUMQUE SUNT AD ALIQUID VEL DICUNTUR ALIORUM, id est referuntur ad alia, per genetivum vel aliter, id est secundum hoc quod disciplinam et disciplinatum ponit quasi relativa secundum sententiam Platonicorum scilicet ex praemissis exemplis a partibus esse sic: Quandoquidem duplum dicitur alterius et disciplinatum alterius et similiter alia dicuntur vel alterius vel aliter, ERGO QUAECUMQUE etc.
ILLA VERO QUAE UT CONTRARIA, IPSA QUIDEM QUAE SUNT NULLO MODO AD SE INVICEM DICUNTUR, <CONTRARIA VERO SIBI INVICEM DICUNTUR>.
ILLA VERO. Ostensa proprietate relativorum vult aperire naturam contrariorum sed prius removet proprietatem relativorum supra positam. Continuatio: ILLA QUAE opponuntur ut relativa, hoc ipsum quod sunt, DICUNTUR AD INVICEM sed ea quae contraria sunt, hoc non habent, quia album non dicitur album nigri sed per suum superius assignari potest, per hoc nomen scilicet quod est contrarium. Et hoc est: CONTRARIA VERO etc.
NEQUE ENIM BONUM MALI DICITUR BONUM SED CONTRARIUM; NEC ALBUM NIGRI ALBUM SED CONTRARIUM.
NEQUE ENIM. Vere contraria vocabula non referuntur in propria voce sed per suum superius, quod est contrarium, quia ista: bonum et malum etc. A partibus.
QUARE DIFFERUNT HAE CONTRARIETATES A SE INVICEM.
QUARE DIFFERUNT, quia scilicet in hoc differunt contraria et relativa, quia videlicet illa hoc ipsum quod sunt, dicuntur ad invicem, illae vero non; ergo differunt.
QUAECUMQUE VERO CONTRARIORUM TALIA SUNT UT IN QUIBUS NATA SUNT FIERI ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR, NECESSARIUM EST ALTERUM IPSORUM INESSE, NIHIL EORUM MEDIUM EST (QUORUM VERO NON EST NECESSARIUM ALTERUM INESSE, HORUM OMNIUM EST ALIQUID MEDIUM OMNINO).
QUAECUMQUE VERO. Ostensa differentia inter oppositionem relativorum <et> contrariorum, tractat diligenter naturam contrariorum ostendens proprietatem tam mediatorum contrariorum quam immediatorum. Et attende quod cum res proprie dicantur contrariae, velut ipsa albedo et nigredo, quae secundum naturam propriam maxime sibi adversantur, et secundo loco gratia rerum vocabula quoque quae eas significant, contraria dicantur velut album et nigrum et albedo et nigredo, haec divisio contrariorum, quod scilicet alia mediata, alia immediata, ad nomina tantum pertinet, de quibus, ut supra docuimus, Aristoteles intendit. Si enim respiciamus ad res, quomodo rem ipsam, quae sanitas vel aegritudo, immediatam dicemus circa animal potius quam albedinem et nigredinem circa corpus? Quippe non est sanitas vel aegritudo nisi haec vel illa vel aliqua aliarum; haec autem aegritudo et illa sanitas non sunt immediata circa animal, cum non sit necesse, hoc est determinatum, secundum rei naturam omne animal habere sanitatem hanc vel illam aegritudinem. Similiter de singulis aliis sanitatibus vel aegritudinibus ostendi potest, quia invicem non sunt 266 contraria immediata. Quod si quis totam collectionem sanitatum dicat immediatam ad totam collectionem aegritudinum nullo modo videtur, cum non omne animal vel hanc habeat collectionem vel illam, immo nullum hanc vel illam habet, nisi quis forte ita collectiones immediatas esse ponat, quod non unumquodque animal habeat hanc totam collectionem vel illam sed aliquid de hac collectione vel de illa. Sed expeditius est ut ad nomina de quibus intenditur, mediationem contrariorum vel immediationem accomodemus.
Et attende quod quemadmodum haec nomina 'sanitas' et 'aegritudo' invicem contraria dicuntur et similiter 'sanum' et 'aegrum', ita aequaliter utraque invicem immediata dicuntur, sanitas quidem et aegritudo in eodem semper animali permanente inest ei vel res huius nominis vel illius; sanum vero et aegrum immediata sunt secundum praedicationem, quia scilicet semper animal aut sanum aut aegrum. Hos autem duos immediationis modos tam in substantivis quam in adiectivis nominibus ipse assignat dicens: IN QUIBUS NATA SUNT FIERI quantum ad substantiva nomina, aut DE QUIBUS PRAEDICANTUR quantum ad sumpta.
Continuatio. In hoc conveniunt omnia contraria quod hoc ipsum quod sunt, dicuntur ad invicem sed in hoc differunt quod quaedam sunt immediata, quaedam mediata. Et prius immediata describit dicens: QUAECUMQUE de numero CONTRARIORUM TALIA SUNT, UT necessarium sit semper existente subiecto, id est determinatum ex rei natura, ALTERUM EORUM INESSE in his IN QUIBUS NATA SUNT FIERI ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR, EORUM NIL EST MEDIUM, hoc est immediata sunt.
Sic distingue: 'Sanitas' et 'aegritudo', haec nomina, contraria sunt immediata et habent proprium susceptibile hoc nomen animal secundum significationem, quia scilicet res illorum nominum proprie formae sunt rerum huiusmodi quod est animal, et necesse est, id est determinatum, semper alterum illorum nominum huic inesse quantum ad significationem, quia scilicet res aliqua omni tempore, quo animal est vel sanitatem habet vel aegritudinem, et eadem de causa sanum et aegrum, haec sumpta nomina, quantum ad significationem formae immediata dicuntur, secundum quod etiam habet praedicari de subiecto semper alterum eorum. Addit enim: de quibus habent praedicari quaecumque utpote fieri, id est circa proprium susceptibile. Non enim immediata vel mediata contraria pensanda sunt nisi quantum ad proprium subiectum. Licet enim omne corpus non coloratum medio colore sit album vel nigrum, tamen non ideo album vel nigrum dicimus immediata, quia tale corpus non est proprium susceptibile contrariorum illorum sed simpliciter, quod postmodum convenientius aperiemus, ubi scilicet dicet: "albedo vero et nigredo simpliciter in corpore". 267
UT AEGRITUDO ET SANITAS IN CORPORE ANIMALIS NATURAM HABET FIERI, ET NECESSARIUM EST ALTERUM ESSE IN ANIMALIS CORPORE, VEL LANGUOREM VEL SANITATEM; SED ET PAR ET IMPAR DE NUMERO PRAEDICATUR, ET NECESSARIUM EST ALTERUM IN NUMERO ESSE, AUT ABUNDANS AUT PERFECTUM; ET NIHIL EST IN MEDIO HORUM, NEQUE INTER LANGUOREM ET SANITATEM, NEQUE INTER ABUNDANTEM ET PERFECTUM.
UT AEGRITUDO. De immediatis, tam de substantialibus scilicet nominibus quam de sumptis, exemplificat, per 'aegritudo' quidem et 'sanitas' de substantialibus, per 'par' et 'impar' vel 'abundans' et 'perfectum' de sumptis.
Quod ait AEGRITUDO ET SANITAS, sive de vocabulis secundum significationem sive de rebus ipsis legi potest. Quod vero ait: PAR ET IMPAR praedicari, de vocabulis est proprie.
QUORUM VERO NON EST NECESSARIUM ALTERUM INESSE, EORUM EST ALIQUID MEDIUM; UT NIGRUM ET ALBUM IN CORPORE NATURAM HABET FIERI, ET NON EST NECESSARIUM ALTERUM HORUM ESSE IN CORPORE.
QUORUM VERO. Ostensis immediatis contrariis ostendit mediata, quod ex contrario expone.
NON ENIM OMNE AUT ALBUM AUT NIGRUM EST.
NON ENIM. Vere non est determinatum alterum horum inesse omni corpori, quia scilicet non omne corpus etc. A causa.
SED ET PRAVUM ET STUDIOSUM PRAEDICATUR QUIDEM ET DE HOMINE ET DE ALIIS MULTIS SED NON EST NECESSARIUM ALTERUM HORUM ESSE ILLIS DE QUIBUS PRAEDICATUR; NON ENIM OMNIA VEL PRAUA VEL STUDIOSA SUNT.
SED ET PRAVUS. Postquam exemplificavit de illis mediatis quae multa habent media, ut album et nigrum, fuscum et pallidum etc., exemplificat de illis quae habent medium, ut sunt bonum et malum, quae habent medium indifferens. Hoc tamen nomine quod est indifferens, teste Boethio Aristoteles non utitur, quia scilicet apud priores non erat sed a posterioribus inventum est continens ea quae sunt inter uirtutem et turpitudinem scilicet, ut sunt divitiae, pulchritudo, quae, ut Stoici putant, neque bona sunt neque mala atque ideo indifferentia nomina dicuntur. Potest etiam dici quod per bonum et malum exemplificet de his mediatis naturalibus quae nondum actualiter habebant medium in voce. Unde illud in sequentibus per negationem contrariorum assignat.
ET EST HORUM MEDIUM, ALBI QUIDEM ET NIGRI FUSCUM ET PALLIDUM ET QUICUMQUE ALII SUNT COLORES, PRAVI VERO ET STUDIOSI QUOD NEQUE PRAVUM NEQUE STUDIOSUM EST.
ET HORUM QUIDEM. Assignat media utrisque suprapositis contrariis mediatis.
IN ALIQUIBUS ITAQUE NOMINA POSITA SUNT HIS QUAE MEDIA SUNT, UT ALBI ET NIGRI FUSCUM ET PALLIDUM.
IN ALIQUIBUS ITAQUE. Quandoquidem his quae non sunt inter album et nigrum, sunt imposita nomina veluti ista: FUSCUM ET PALLIDUM; ergo quibusdam mediis sunt nomina posita. A partibus.
IN ALIQUIBUS AUTEM NOMINA QUIDEM IN MEDIO ASSIGNARE IDONEUM NON EST SED PER UTRORUMQUE SUMMORUM NEGATIONEM QUOD MEDIUM EST DETERMINATUR, UT QUOD NEQUE BONUM NEQUE MALUM EST, NEQUE IUSTUM NEQUE INIUSTUM.
IN ALIQUIBUS AUTEM. Continuatio: Inter aliqua contraria in his quae sunt in medio, habemus nomina sed in aliquibus nomina non habemus.
ET NON IDONEUM, quia scilicet nondum est vel assignatum conveniens nomen vel usitatum sed determinatur illud quod est medium, per remotionem utrorumque summorum, id est utrorumque extremorum, ut neque est bonum neque malum. Unde potest colligi talis divisio mediatorum contrariorum, quod alia sunt talia quorum medietatibus sunt nomina posita, alia non.
PRIVATIO VERO ET HABITUS DICITUR QUIDEM CIRCA IDEM ALIQUID, UT VISIO ET CAECITAS CIRCA OCULUM.
PRIVATIO VERO. Post oppositionem relativorum et contrariorum tractat oppositionem privationis et habitus. Videntur autem privatio et habitus proprie rerum esse nomina sicut ipsius visionis et caecitatis et quodammodo vocum etiam, gratia scilicet rerum sicuti istorum nominum: visio et caecitas; 'privari' vero et 'habere habitum' ipsa fundamenta privationis et habitus significare videntur vel nomina ipsa fundamentorum, haec scilicet: videns et caecum. Unde in sequentibus 268 cum ostendet privari de alio praedicari quam privatio, dicet, quia caecus dicitur homo,caecitas vero homo nullo modo dicitur. Sed hoc loco non frustra quaeritur utrum privatio et habitus, haec nomina, relativa sint.
Quod si concedatur, restat quaestio qualiter res ipsas privationem et habitum appellamus. Non enim visio est nisi haec vel illa. Unde hanc vel illam oportet dici habitum. Sed cuius privationis habitus esse dicetur? Numquid visio istius hominis est habitus caecitatis illius vel caecitas illius hominis est privatio visionis istius? Non videtur, cum dicat privationem et habitum circa idem subiectum fieri. Sed neque habitus dici potest visio istius hominis alicuius caecitatis quae in ipso sit, quia fortasse nulla caecitas in ipso umquam continget, vel si etiam contigerit, numquam simul cum visione erit. Unde nullo tempore altera respectu alterius vel privatio vel habitus relative dici poterit. Quippe quae relativa sunt, simul sunt naturaliter et ita eo tempore quo una esset privatio alterius, oportet aliam esse habitum illius et simul cum ea existere – quod omnino falsum est. Nullo itaque modo privatio et habitus, cum rerum nomina sunt, relativa videntur, cum tamen ipse relationem eis assignare videatur in sequentibus dicens: "privatio quidem visionis caecitas dicitur, caecitas vero uisionis non dicitur."
Sed fortasse haec assignatio secundum relationem non est facta, sicut nec ista: ala alati, vel hoc nomen significat … chimaera est, vel affirmatio negationis dicitur vel negatio affirmationis.
Dicimus itaque privationem et habitum res ipsas primo loco dici, veluti hanc caecitatem et hanc visionem ex quibusdam quidem proprietatibus quae relationes non sunt, ut visionem istam in eo habitum esse quod si non actu, saltem in natura habeat, qua privetur, et caecitatem istam in eo privationem dici quod in natura habeat, quod privando possit expellere. In divisione tamen oppositorum Aristoteles nonnisi de nominibus intendit, quae gratia significationum privatio et habitus dicuntur. Unde quia secundum naturam rerum sic sunt appellata, ad naturam rerum aperiendam se convertit.
Continuatio: Talis, ut diximus, est natura contrariorum, quod scilicet quaedam sunt immediata, quaedam mediata; sed talis est privationis et habitus, quod videlicet PRIVATIO ET HABITUS, ipsae scilicet formae, sicUT VISIO ET CAECITAS, habent FIERI naturaliter CIRCA idem subiectum, ita scilicet quod idem subiectum in tota substantia sua permanens nec corruptum potest permutari circa habitum et privationem. 269 Unde apparet privationem et habitum pura accidentia esse et nulli substantialiter inesse, cum scilicet neque advenientes neque recedentes in substantia corrumpant.
UT VISIO. Sed quae visio et quae caecitas circa quem oculum habent fieri? At vero tale est visionem et caecitatem posse fieri circa oculum, ac si diceret eundem oculum posse videre et caecum esse.
UNIVERSALITER AUTEM DICERE EST IN QUO NASCITUR HABITUS FIERI, CIRCA HOC DICITUR UTRUMQUE EORUM ORDINE. PRIVARI AUTEM TUNC DICIMUS UNUMQUODQUE HABITUS SUSCEPTIBILIUM, QUANDO IN QUO NATUM EST HABERE NULLO MODO HABET.
UNIVERSALITER AUTEM. Indefinite dixit quod idem quod est susceptibile habitus, est privationis susceptibile, nec determinavit utrum certum haberent ordinem vel non. Nunc autem universaliter ostendit quod omne quod est susceptibile habitus, est etiam privationis, et certus est ordo in susceptione eorum, quia si contingat utrumque suscipi ab eodem subiecto, prius habet habitum, postea privationem. Quem quidem ordinem statim denotat, cum supponit: PRIVARI VERO TUNC DICIMUS etc.
Continuatio: Indefinite dixi sed UNIVERSALITER EST DICERE, id est potest dici, quod IN QUOcumque subiecto HABITUS habet naturam FIERI, id est quodcumque habet naturam ad suscipiendum habitum, habet etiam ad suscipiendam privationem. Et hoc est: CIRCA illud idem subiectum dici potest FIERI UTRUMQUE, scilicet tam habitum quam privationem FIERI in certo ORDINE, ita scilicet quod si eidem contingunt, praecedat habitus privationem. Quem statim ordinem aperit, cum ait: PRIVARI VERO, id est privationem habere, TUNC DICIMUS UNUMQUODQUE subiectum quod naturaliter HABITUS susceptibile est, QUANDO id ad quod NATUM EST HABERE, hoc est ipsum, NULLO MODO HABET. Bene dicit subiectum natum esse ad habendum habitum, non ad habendam privationem, quia natura subiecti nisi vitiata esset, semper habitum requireret. Cum enim privatio venit, vis infertur naturae.
Quod vero ait: NULLO, tale est, ac si diceret: definitum est ex natura habitus ipsum amplius non adfuturum, ut videlicet non solum non sit actu sed nec etiam spe. Velut postquam res ad determinatum tempus uenerit sed tunc habitum non habet, certum est tum amplius no haberi et privationem loco habitus succedere, ut si in nono die catulus non uideat, qui quidem dies, ut aiunt, praefinitus est a natura et institutus ad susceptionem visus, si futurus esset, constat catulum amplius caecum esse.
EDENTULUS ENIM DICIMUS NON QUI NON HABET DENTES, NEC CAECUM QUI NON HABET VISAM SED QUI, QUANDO CONTINGIT HABERE, NON HABET.
EDENTULUS ENIM. Vere tunc dicimus privari, quod quando non habet id ad quod natum est habere, quia tunc dicimus edentulum et caecum, quando non habet, quod contingit habere. A partibus. Et prius removet, quod non omne illud quod caret dentibus vel visu, dicitur edentulum vel caecum. Et hoc est: EDENTULUM ENIM DICIMUS illum QUI quando contingit habere DENTES, NON HABET sed non illum QUI NON HABET DENTES etc.
QUAEDAM ENIM EX GENERATIONE NEQUE DENTES NEQUE VISUM HABENT SED NON DICUNTUR EDENTATI NEQUE CAECI.
QUAEDAM ENIM. Vere non omne quod non habet dentes, dicitur edentulum nec omne quod non habet visum, dicitur caecum, quia quaedam generationes sunt, id est quaedam res 270 generatae quae neque habent visum neque dentes. Sed illae non dicuntur edentulae vel caecae. Ergo non omne illud quod non habet dentes, dicitur edentulum nec omne illud quod non habet visum, dicitur caecum. A partibus. Propositionem et affirmationem simul habemus in hoc versu.
QUAECUMQUE ENIM etc. Sunt quaedam generata quae numquam habent uisum vel dentes sicut ostrea.
PRIVARI VERO ET HABERE HABITUM NON EST HABITUS ET PRIVATIO.
PRIVARI VERO. Tria teste Boethio contingunt, ubi est habitus, subiecta scilicet substantia quae habitum habet, et ipse habitus qui habetur, et quoddam ex utrisque confectum, quod est habere habitum, ut in homine vidente ipsa est hominis substantia quae visionem habet, et ipsa visio habetur et ipsum videre quod conficitur ex visione et homine coniunctis. Idem etiam notari potest, ubicumque aliqua forma est. Nam ubi albedo est in corpore, tum ipsum corpus est quod albedinem habet, tum albedo quae habetur, tum ipsum album quod ex utroque confici videtur.
Sed hoc quidem sustineri non potest nisi quantum ad nominum diversitatem. Nam corpus ipsum quod albedinem habet, diversa res non est ab eo quod est album; sed licet ipsum corpus tantum sit album, non simul corpus et albedo, haec tamen tria nomina, corpus, albedo, album, diversae sunt nominationis; quippe corpus rem subiectam simpliciter nominat in essentia corporis, albedo vero formam in essentia albedinis, album vero subiectum nominat ut affectum albedine. Et sic talis significatio ex significationibus utrorumque constat quodammodo, quia scilicet et per nominationem corpus significat et ipsam albedinem circa subiectum determinat. Hanc autem nominum diversitatem Aristoteles hoc loco demonstrare intendit et maxime inter nomen formae et sumptum ab eo, quae magis affinia sunt. Nam album quia principaliter significat albedinem, cum scilicet intellectum recte continet, magis ad significationem huius nominis quod est albedo, pertinet quam ad significationem corporis.
Unde et eius similitudinem quoque in voce exprimit atque ideo magis differentia danda erat inter nomen formae et sumptum. Quod quidem facit, cum ostendit diversa ab eis nominari. Quippe aliud dicitur caecitas, sicut ipsa qualitas, aliud caecum, sicut ipse homo caecitati subiectus, et ita sic ipse ait: de diversis habent praedicari 'caecitas' et 'caecum' haec duo nomina, illud quidem de qualitate, istud de re quali, id est de fundamento qualitatis. Unde in sequentibus dicet: "Sed caecus dicitur homo, caecitas vero non dicitur."
Sic iunge: PRIVARI ET PRIVATIO ex similitudine nominum eadem res esse videntur, sed non sunt, sicut nec haec: HABERE HABITUM et HABITUS, quia privari dicitur ipsa substantia privata, id est privationem habens, sicut habere habitum ipsa 271 quae suscipit habitum.
HABITUS ENIM EST VISUS, PRIVATIO VERO CAECITAS, HABERE AUTEM VISUM NON EST VISUS NEC CAECUM ESSE CAECITAS.
HABITUS ENIM. Vere habens habitum non est ipse habitus nec habens privationem est privatio, quia HABENS VISUM NON EST VISUS et similiter de aliis, nec habens caecitatem est caecitas et similiter de aliis, A partibus.
Quod autem habens visum non sit visus vel habens caecitatem, id est ipse caecus, non sit caecitas, dupliciter probat sic: visus est habitus, quod est ibi: HABITUS EST VISUS sed HABERE VISUM, id est persona habens visum, non est habitus; quare non est visus. Sed quia breviloquus est, pro assumptione et conclusione ponit unam propositionem, quae utramque ostendit. Ubi enim monstrat, quia habens uisum non est visus, HABITUS <AUTEM> EST VISUS, de quo quidem habitu tantum videbatur, in eodem ostendit, et quia non est habitus, quod assumendum erat, et quia non est visus, quod erat concludendum. Similiter argumentandum est de privari et privatione.
PRIVATIO ENIM QUAEDAM EST CAECITAS, CAECUM VERO ESSE PRIVARI, NON PRIVATIO EST.
PRIVATIO ENIM. Iterum probat alio modo quod CAECUM ESSE, id est persona ens caeca, non est caecitas, hoc modo: caecitas est privatio, caecum esse, id est persona caeca, est privari, id est privationem habens, quare caecus non est caecitas. Regula talis:

Quaecumque sub diversis oppositis continentur, ipsa etiam a se removentur.

NAM SI IDEM ESSET CAECITAS ET CAECUM ESSE, UTRAQUE DE EODEM PRAEDICARENTUR; NUNC VERO MINIME SED CAECUS DICITUR HOMO, CAECITAS VERO HOMO NULLO MODO DICITUR.
NAM SI. Iterum quod caecus et caecitas non sunt eadem res, ostendit in effectu praedicationis nominum eorum, eo videlicet quod nomina eorum de eodem non praedicantur. Et sic arguit: Vere non sunt idem. Si nomina eorum, caecus scilicet et caecitas, non sunt praedicabilia de eodem, non sunt idem. Ab effectu. Sed non praedicantur de eodem, quare non sunt idem. Et vere vera est prima consequentia, quia vera est eius conversa per destructionem consequentiae et antecedentis. A pari. Quam, scilicet conversam, praemittit dicens: NAM SI etc., hoc est: si res ipsae essent eaedem utraeque, id est nomina utrarumque, praedicabilia essent de eadem re. Assumptionem vero illam scilicet: 'Sed non praedicantur DE EODEM', statim supponit dicens, ac si diceret: SED MINIME praedicantur de eodem, immo CAECUS DICITUR HOMO sed NULLO MODO DICITUR CAECITAS. Conclusionem syllogismi extra, quae est huiusmodi: quare non sunt idem. Et attende quod hoc loco Aristoteles doctrinam facit omnium sumptorum et eorum a quibus sumpta sunt, ostendens scilicet sumptum vocabulum esse nomen subiecti, non formae quam participat, illud vero a quo sumptum est, nomen esse formae.
Sed quaeritur quomodo dicat caecitatem formam hominis, quam superius in oculo posuit, ubi videlicet dixit visionem et caecitatem fieri circa oculum. Ad quod responderi potest, quod aequivoce caecitas et caecum circa oculum et circa hominem accipiuntur, sicut grammatica vel grammaticum, quando circa corpus <et> circa 272 animam sumuntur, vel album, quando est nomen partis albae et totius hominis gratia partis. Quod itaque dicit oculum esse caecum, caecitatem proprie attribuit; quod vero dicit hominem caecum, tale est, ac si diceret eum habere caecos oculos. Et ita 'caecus' hoc nomen inde sumptum est a caecitate, proprie vero ab habitu caecorum oculorum. Qui etiam habitus nomine caecitatis appellatur et utraque caecitas privatio aeque dicitur, quia uisionis nomen dupliciter sumitur, circa oculum scilicet et circa totum hominem. Possumus etiam dicere, quod tantum proprie hominis caecitas appelletur, non oculi et tantum homo caecus dicatur sicut et caluus et surdus, non pars aliqua ipsius. Quod vero dictum est uisionem et caecitatem fieri <circa> idem ut circa oculum, non ita ponuntur, quod in oculo fundentur sed quia per oculum toti homini insunt. Multa enim accidentia insunt aliquibus per alia nec tamen illis insunt, gratia quorum conveniunt.
OPPOSITA AUTEM ETIAM HAEC VIDENTUR, ID EST PRIVARI ET HABITUM HABERE, TAMQUAM PRIVATIO ET HABITUS; MODUS ENIM OPPOSITIONIS IDEM EST.
OPPOSITA VERO. Postquam ostendit diversitatem nominum significantium privationem et habitum tam sumptorum quam etiam eorum a quibus sumpta sunt secundum nominationem eorum, quia videlicet aliud appellatur caecitas et caecum, assignat sumptis eundem oppositionis modum quem habent ea a quibus sumpta sunt. Sicut enim visio et caecitas, haec nomina, opposita dicuntur secundum naturam formarum quas significant, ita haec nomina 'caecus' et 'uidens', quae easdem formas significant, ex eisdem formis similiter opposita sunt. Ostendi privari et habere habitum et non esse idem quod sunt privatio <et habitus> sed tamen haec, id est nomina istorum, quae scilicet significant ea ut habentia habitum vel privata, sunt opposita sicut privatio et habitus, hoc est sicut nomina privationis et habitus.
NAM IN HIS. Vere eodem modo sunt opposita, quia eundem modum oppositionis habent. A causa vel a pari.
NAM SICUT CAECITAS VISUI OPPOSITA EST, SIC CAECUM ESSE AD VISUM HABERE OPPOSITUM EST.
NAM SICUT. Vere sumpta a privatione et habitu sunt opposita sicut ipsa formarum nomina, quia videns et caecus sicut visio et caecitas. A partibus.
Hic breviter consideranda est natura privationis et habitus, ubicumque Aristoteles eam tangat.
Dixit autem superius circa idem fieri et ordine certo, quia scilicet simul non possunt inesse sed unum post alterum et ita quidem, sicut in sequentibus dicturus est, quod de habitu in privationem fieri non potest mutatio sed nullo modo regressio de privatione ad habitum. Praeterea dicet in determinato tempore necessario inesse vel privationem vel habitum et ante determinatum tempus neutrum inesse sed post determinatum tempus semper alterum inesse.
Haec autem natura utrum omni privationi 273 et habitui conveniat et utrum solis, videndum est.
Sed si viduum et uxoratum dicamus secundum privationem et habitum, sicut Boethius in Divisionibus astruere videtur, falsum videtur, cum haec determinatum tempus non habeant. Sed sicut in Habere superius diximus, fortasse Boethius largius privationem et habitum accepit in Divisionibus quam Aristoteles hoc loco. Nihil etiam fortasse oberit ad hoc quod in sequentibus dicet, si hoc omnibus non conveniat, scilicet habere determinatum tempus. Quod si etiam dicamus, postquam venerit ad determinatum tempus, semper vel privationem vel habitum inesse, quaeritur de homine dormiente, utrum visionem habeat vel caecitatem. Sed cum non videat, quomodo visionem habet? Quod si caecus est, numquam amplius videbit, quia, ut dictum est, non potest fieri regressio de privatione ad habitum.
Solutio. Visio, hoc nomen, duobus modis accipitur, quia et cuiusdam actionis nomen est, a qua 'uideo' verbum sumptum est, quae quidem actio non est habitus neque in dormiente est, et insuper cuiusdam qualitatis, quae in ipso quoque dormiente est, quae quidem qualitas habitus est ad caecitatem, a qua quidem qualitate videns nomen sumptum est, quod de ipso quoque dormiente praedicatur.
Restat et alia quaestio utrum videlicet homo, qui alterum oculum sanum habet, alterum vitiatum et iam ad determinatum tempus venerit, possit dici vel visionem habere vel caecitatem. Sed profecto si caecitatem et visionem in oculo tantum poneremus, nulla esset quaestio, quia is oculus qui videns est, non est caecus. Sed si in persona ponamus gratia oculorum, videtur quod sicut per istum est uidens, sit per illum caecus. Sed non est. Quamdiu enim aptus est ad uidendum sive per unum sive per duos oculos, non videns est. Sed fortasse aliam prius visionem habebat, quae scilicet gratia diversorum oculorum erat, quam modo est, <cum> propter unum tantum sit videns.
Illud quoque quaerendum videtur quomodo dicit non posse fieri regressionem de privatione ad habitum, cum is quoque qui caecus est, possit videre, sicut et ille qui curtatus est, teste Porphyrio, aptus est ad habendum duos pedes; unde et bipes dicitur sicut caeteri homines quoque, pro eo scilicet <quod> quamquam habitus pedum in quibusdam <non> contingat hominibus, humanae naturae non repugnet; similiter habere visum, iuxta quod superius Aristoteles dixit ipsum qui iam privatus est, susceptibilem esse habitus his verbis: "Privari vero tunc dicimus… etc." Unde omnes homines concedimus posse 274 videre, etiam eos qui caeci sunt, nec tamen regressionem posse fieri de privatione ad habitum. Posset enim contingere, ut is qui caecus factus est, videret hoc etiam tempore quo caecus permanet, ita quidem, ut numquam habuisset caecitatem atque nulla esset regressio. Sed hoc omnino impossibile est, ut is qui caecus est, vel quislibet alius possit videre, postquam caecus est, hoc est praecedente caecitate reperiret visionem.
Concedimus itaque eum qui caecus est, posse videre simpliciter, quia sic videre posset, ut numquam habuisset caecitatem, sicut caeteri faciunt, posse autem eum videre, postquam caecus est, non est possibile. Sic curtatum concedimus posse habere duos pedes, sed non posse habere, postquam amiserit, hoc est non posse recuperare pedes; et stantem concedimus sedere in praesenti sed non posse sedere, dum stat, in eo scilicet quod possit habere stationem et sessionem. Nullo itaque modo concedimus, quod sic caecum possibile est videre simpliciter, quod possit fieri regressio de caecitate ad visum. Quippe, ut dictum est, ita ille qui caecatus est, posset videre, ut numquam contigisset in eo caecitas et ita illud non esset regressio caecitatis post visionem.
Restat autem nunc quaerendum utrum supradictae naturae privationis et habitus solis eis insint. Quod si verum est, videtur mors, a qua mortuum dicitur, et vita privatio esse et habitus, quia circa idem fiunt et ordine et inregressibiliter, nisi forte quis dicat, quod naturaliter in phoenice sit regressio de morte ad vitam. Potest etiam illud dici quod circa idem, sicut superius exposuimus, non fiant, quippe cum transit res de morte ad vitam vel e converso, verba quoque mutantur, quia modo est animatum corpus, modo inanimatum. Unde hanc privationem esse et habitum non concedimus nec necesse est ea quae dicta sunt, soli privationi et habitui convenire. Quippe pueritia et ivuentus et senium circa idem fiunt et ordine et inregressibiliter, nec non ivuentus et senium privatio sunt pueritiae. Si quis privationis et habitus definitionem requirat, sciat nos eam nescire, sicut et contrariorum. Quaedam enim cum sub definitione non cadant, soli auctoritati committenda sunt.
NON EST AUTEM NEQUE QUOD SUB AFFIRMATIONE ET NEGATIONE EST AFFIRMATIO ET NEGATIO.
NON EST AUTEM. Expeditis tribus oppositionibus transit ad quartam, quae vocatur contradictio. Sed quia de contradictione, id est de oppositione affirmationis et negationis, plura in libro Peri hermeneias dicenda erant, ubi et affirmationem et negationem definit et contradictionem plene ostendit, ideo teste Boethio minus in tractatu affirmationis et negationis immoratur et tantum sufficit hoc loco dicere diferentiam inter affirmationem et negationem et ea quae sub eis iacent, quam quidem differentiam in Peri hermeneias non ponit. Sicut 275 inter privationem et habitum et privari et habere habitum differentiam assignavit, ita differentiam statim adnectit affirmationis et negationis ad ea quae sub eis iacent. Iacere autem sub affirmatione et negatione dicuntur ea quae dicunt affirmatio et negatio et proponunt, sicut ipsa: Socratem sedere et non sedere, quae sunt dicta propositionum, licet non sint aliquae essentiae. Secundum quae dicta ipsae propositiones maxime dicuntur oppositae, in eo scilicet quod <quae> ab eis dicuntur, huiusmodi sint, quod simul nequeant contingere. Unde et Boethius:
Affirmatio (inquit) est "Sedet Socrates", negatio "Non sedet Socrates". Sub affirmatione autem hoc ipsum sedere Socratem, id est hoc quod affirmatio dicit facere. Sub negatione vero non sedere Socratem, id est non facere, quod negatio submovet.
Et rursus:

Sedere autem et non sedere, id est facere et non facere, orationes non sunt.

Continuatio. NON solum privari non est privatio nec habere habitum est habitus sed nec id quod iacet SUB AFFIRMATIONE ET NEGATIONE, suppositum eis tamquam significatum, EST AFFIRMATIO VEL NEGATIO. Quod ait 'non' et 'neque' secundum usum fit vel 'neque' pro 'quoque' posuit.
AFFIRMATIO NAMQUE ORATIO EST AFFIRMATIVA ET NEGATIO ORATIO NEGATIVA, HORUM VERO QUAE SUB AFFIRMATIONE ET NEGATIONE SUNT, NULLA EST ORATIO. CONCEDANTUR AUTEM ETIAM HAEC ESSE OPPOSITA ALTERUTRIS TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO; NAM IN HIS MODUS OPPOSITIONIS IDEM EST; SICUT ENIM AFFIRMATIO ADVERSUM NEGATIONEM OPPOSITA EST, UT QUOD SEDET EI QUOD NON SEDET, SIC ET RES QUAE SUB UTROQUE POSITA EST, ID EST SEDERE AD NON SEDERE.
AFFIRMATIO NAMQUE. Ad probandum quod ea quae iacent sub affirmatione et negatione, non sunt affirmatio et negatio, talem disponit syllogismum: AFFIRMATIO EST ORATIO AFFIRMATIVA ET NEGATIO EST ORATIO NEGATIVA; sed ea quae sub his iacent, non sunt vel tale vel talis oratio; quare non sunt affirmatio vel negatio. Cum autem in affirmatione sufficeret removere tales orationes, removet generaliter orationem, ut maiorem differentiam assignet. Conclusio vero sola extra est.
CONCEDANTUR AUTEM ETIAM HAEC ESSE OPPOSITA ALTERUTRIS TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO; NAM IN HIS MODUS OPPOSITIONIS IDEM EST; SICUT ENIM AFFIRMATIO ADVERSUM NEGATIONEM OPPOSITA EST, UT QUOD SEDET EI QUOD NON SEDET, SIC ET RES QUAE SUB UTROQUE POSITA EST, ID EST SEDERE AD NON SEDERE.
CONCEDATUR AUTEM, ac si diceret: sed licet non sint affirmatio et negatio, tamen sunt opposita sicut affirmatio et negatio, in eo scilicet quod non possunt contingere <simul>, sicut affirmatio et negatio simul esse verae. Et hoc est: HAEC, scilicet quae iacent sub affirmatione et negatione, CONCEDANTUR ALTERUTRIS, hoc est inter se, opposita, SICUT AFFIRMATIO ET NEGATIO inter se.
NAM IN HIS. A pari.
QUEMADMODUM. Probat a partibus quod ea quae iacent sub affirmatione et negatione, sunt sicut affirmatio et negatio, quia ista quae sub istis iacent, sicut istae. Et hoc est: QUEMADMODUM ENIM etc.
QUONIAM AUTEM PRIVATIO ET HABITUS NON SIC OPPONUNTUR UT AD ALIQUID, MANIFESTUM EST.
QUONIAM AUTEM. Proposita divisione oppositorum secundum quattuor opiniones et singularum oppositionum proprietatibus aliquibus declaratis et insuper quibusdam iam differentiis assignatis, caeteras prosequitur differentias. Superius autem inter relativa et contraria tantum differentiam assignavit, per hoc scilicet quod contraria hoc ipsum quod sunt, ad se invicem non dicuntur. Nunc autem eam differentiam assignat privationi et habitui.
Continuatio: Non solum contraria 276 non opponuntur ut relativa sed etiam MANIFESTUM EST etc. Et attende hoc loco agi de vocabulis, quae secundum significationem privatio et habitus dicuntur, ubi scilicet ad constructionem relationis venitur.
NEQUE ENIM DICITUR HOC IPSUM QUOD EST OPPOSITI.
NEQUE ENIM. Vere nomina, quae privatio et habitus dicuntur, non sunt opposita ut relativa vocabula, quia ista: VISUS etc. A partibus. Quod per hoc ostendit, quod unum ad alterum nullo modo relative assignatur.
VISUS ENIM NON EST CAECITATIS VISUS, NEC ALIO ULLO MODO AD IPSUM DICITUR; SIMILITER AUTEM NEQUE CAECITAS DICITUR CAECITAS VISIONIS SED PRIVATIO QUIDEM VISIONIS CAECITAS DICITUR, CAECITAS VERO VISIONIS NON DICITUR.
VISUS ENIM. Vere non refertur visus ad caecitatem, quia neque per genetivum, quod habemus ibi: VISUS ENIM NON EST CAECITATIS VISUS, NEC ALIO MODO, quod etiam supponit. A partibus.
AMPLIUS AD ALIQUID OMNIA RECIPROCATIVA DICUNTUR, QUARE ET CAECITAS, SI ESSET HORUM QUAE AD ALIQUID SUNT, UTIQUE CONVERTERETUR ET ILLUD AD QUOD DICITUR.
AMPLIUS. Sicut per definitionem largam relativorum, quae Platonica creditur, dedit differentiam inter privationem et habitum et relativa, ita per proprietatem relativorum quae est: dici ad convertentia. Et hoc est: AMPLIUS, id est adhuc, do differentiam inter eadem.
QUARE. Quandoquidem omnia ad aliquid invicem convertuntur, ergo caecitas convertetur, si videlicet concedatur esse de numero eorum quae sunt ad aliquid. A toto, quasi caecitas ponatur sub ad aliquid. Vel si concedamus probabiliter sequi regulam, assignabimus sine loco differentiam, quam a subiecto quidam assignant.
SED NON CONVERTITUR.
SED NON. Assumit destruendo consequens, ut intelligatur destrui antecedens.
NEQUE ENIM DICITUR VISUS CAECITATIS VISUS.
NEQUE ENIM. Vere non convertitur, quia neque per genetivum nec alio modo. A partibus. Sed quia de genetivo magis videtur, sicut dicitur uisus esse habitus caecitatis, idem de genetivo solo removet dicens: Sed NON DICITUR VISUS CAECITATIS VISUS.
QUONIAM AUTEM NEQUE UT CONTRARIA OPPONUNTUR EA QUAE SECUNDUM PRIVATIONEM ET HABITUM DICUNTUR, EX HIS MANIFESTUM EST.
QUONIAM AUTEM. Duas superius differentias posuit, contrariorum scilicet ad relativa et privationis et habitus ad relativa; modo tertiam assignat differentiam quae datur de privatione et habitu ad contraria.
Continuatio: Non solum manifestum est quod privatio et habitus non sunt relativa opposita sed etiam quod NON OPPONUNTUR UT CONTRARIA, MANIFESTUM EST EX HIS quae sequuntur.
QUORUM ENIM CONTRARIORUM NIHIL EST MEDIUM, NECESSE EST, IN QUIBUS NATA SUNT FIERI AUT IN QUIBUS PRAEDICARI, ALTERUM IPSORUM INESSE SEMPER.
QUORUM ENIM. Vere non opponuntur ut contraria, quia neque ut mediata neque ut immediata. A partibus. Et primum utrorumque contrariorum naturas diligenter aperit et eas postea a privatione et habitu removet, quod nos quoque ad evidentiam breviter assignemus. Dicit itaque de immediatis, quod manente susceptibili eorum semper alterum illorum inest ei sed privatio et habitus non semper, quod ante determinatum tempus neutrum inest. De mediatis quoque contrariis dicit, quod numquam necesse est alterum eorum inesse omni suo susceptibili, nisi illi cui alterum naturaliter inest, et illi unum tantum determinate contingit semper et certum est numquam alterum contingere sed privatio et habitus talia sunt, quod in quodam tempore determinatum est alterum inesse, postquam scilicet ventum est ad determinatum tempus.
Per quod differunt 277 a mediatis contrariis circa ea subiecta quibus naturaliter non insunt, ut calidum igni elementario quem uidemus, et album nivi. In eo differunt privatio et habitus a mediatis contrariis quod in talibus subiectis semper unum permanet et determinate unum, quia certum est calidum inesse igni et album nivi. Unde privatio et habitus non semper, ut diximus, inest et cum habitus insit, potest supervenire privatio, nec etiam quando alterum certum est inesse, determinatum est ex natura rei, quid eorum insit. Si enim absentem catulum sciam ad nonum diem pervenisse, scio ex ipsa rerum natura vel privationem vel habitum <inesse> sed non determinate, quid insit.
Praeterea ad ultimum hanc assignat differentiam inter privationem et habitum et quaelibet contraria tam mediata quam immediata, ubi naturaliter non sunt, quod videlicet contraria non naturalia mutuo sese subsequi possunt in eodem subiecto, privatio vero habitum nullo modo subsequi potest. Has autem differentias per singula prosequens, prius ponit contrariorum proprietates et postea removet singulas a privatione et habitu, incipiens ab illa quae est immediatorum contrariorum, dicens eorum CONTRARIORUM QUORUM NIHIL EST MEDIUM, NECESSE EST etc., quae proprietas superius exposita est in tractatu contrariorum.
HORUM ENIM NIHIL EST MEDIUM, QUORUM ALTERUM NECESSARIUM ERAT INESSE SUSCEPTIBILI, UT IN LANGUORE ET SANITATE ET ABUNDANTI ET PERFECTO.
HORUM ENIM. Vere haec proprietas est immediatorum, quia haec superius assignabatur. Ab effectu vel ab auctoritate.
QUORUM VERO ALIQUID EST MEDIUM NUMQUAM NECESSITAS EST OMNI ESSE ALTERUM; NEQUE ENIM NECESSE EST OMNI SUSCEPTIBILI CANDIDUM VEL NIGRUM ESSE, NEQUE FRIGIDUM VEL CALIDUM.
QUORUM. Post proprietatem immediatorum contrariorum supponit mediatorum. Neque enim. Vere ita est in contrariis mediatis, quod scilicet non est necesse alterum illorum inesse ut suo susceptibili proprio, quia ita est in istis, candido et nigro etc. A partibus.
HORUM ENIM MEDIUM ALIQUID NIHIL PROHIBET ESSE.
HORUM. Vere non necesse est alterum inesse, quia habent medium. Ab oppositis.
HORUM AUTEM ERAT ALIQUID MEDIUM, QUORUM NON ERAT NECESSARIUM ALTERUM ESSE SUSCEPTIBILI.
HORUM AUTEM. Bene dico, quia mediatorum non est necessarium alterum inesse, quia ita est superius ostensum. Ab effectu vel ab auctoritate. Et hoc est: HORUM ENIM ERAT superius ALIQUID MEDIUM, hoc est describebantur superius mediata: QUORUM etc.
PRAETER QUIBUS NATURALITER UNUM INEST, UT IGNI CALIDUM ESSE ET NIVI CANDIDUM.
PRAETER QUIBUS. Non est determinatum, inquam, ex natura subiecti inesse alterum rebus sui susceptibilibus praeter illis, hoc est nisi illis rebus quibus naturaliter unum de mediis contrariis inest.
Et attende quod sicut voces contrarias dicimus quantum ad significationem, ita etiam subiecta, ut corpus, hoc nomen, secundum significationem susceptibile dicitur horum nominum: 'albi' 'nigri'.
Quod vero ait ignem naturaliter esse calidum vel nivem albam, ita accipe 'NATURALITER': quod ex natura rei definitum est sic esse, vel ita 'naturaliter': quod omnibus inest. Tribus enim modis naturale sumi solet, quod scilicet natura docet, ut ridere, flere, vel quod a nativitate inest, 278 ut qualitas parta in nativitate subiecti, sicut in passibili qualitate et passione dictum est, vel quod idem est apud omnes, sicut intellectus et res, ut calidum secundum hoc quod omni igni convenit.
IN HIS AUTEM DETERMINATE NECESSARIUM ALTERUM ESSE, ET NON ALTERUTRUM CONTINGIT.
IN HIS AUTEM. Continuatio: Eis rebus quibus mediata contraria naturaliter conveniunt, necesse est alterum inesse, et in his rebus determinate unum contingit, quia scilicet ex rei natura determinatum semper est, quod insit, sicut calidum igni et candidum nivi, et non CONTINGIT inesse ALTERUTRUM, id est quodlibet, sed unum tantum semper.
NON ENIM POSSIBILE EST IGNEM FRIGIDUM ESSE NEQUE NIVEM NIGRAM.
NON ENIM. Vere determinate unum inest, quod determinatum est alterum non inesse. A causa.
Quod enim ait impossibile ESSE NIVEM NIGRAM, tale est: certum est non esse.
QUARE OMNI QUIDEM SUSCEPTIBILI NON EST NECESSARIUM ALTERUM EORUM INESSE SED SOLIS QUIBUS NATURALITER UNUM INEST, ET HIS DETERMINATE UNUM, NON ALTERUTRUM CONTINGIT.
QUARE OMNI QUIDEM. Quandoquidem solis naturalibus susceptibilibus determinatum est ex natura rei unum de mediis contrariis semper inesse, quare non omni susceptibili. Ab oppositis.
SED SOLUM. Haec est submissio illationis. Sed quaeritur quomodo frigidum non sit determinatum inesse aquae, dum est in ea, licet non sit ei naturale. Quippe omnia praesentia determinatum habent eventum et determinatum quod est inesse sed non semper, ut diximus, neque ex natura rerum sed ex eo quod contingit huic aquae, quippe "natura est similitudo rerum nascentium". Quod ergo ex natura aquae contingit, oportet aquae tantum convenire.
IN PRIVATIONE VERO ET HABITU NIHIL HORUM QUAE DICTA SUNT VERUM EST.
IN PRIVATIONE VERO. Quae superius assignavit contrariis, removet singula a privatione et habitu.
NEC ENIM SEMPER SUSCEPTIBILI NECESSARIUM EST ALTERUM EORUM ESSE.
NEQUE ENIM. Vere nil praedictorum, quia neque illud quod dictum est de immediatis contrariis neque quod dictum est de mediis. Et prius removet quod dixit de mediis, scilicet quod necessarium semper alterum inesse susceptibili, dum ipsum permanet.
QUOD ENIM NONDUM NATURAM HABET AD VIDENDUM NEQUE CAECUM NEQUE VISUM HABENS DICITUR.
QUOD ENIM. Vere non omni tempore susceptibili privationis et habitus permanente inest ei vel privatio vel habitus, quia neutrum inest ante determinatum tempus. A parte scilicet temporis. Et hoc est: QUOD ENIM NONDUM HABET etc., id est quod nondum venit ad tempus institutum a natura etc.
IDEOQUE NON ERUNT HAEC TALIUM CONTRARIORUM QUORUM NIHIL EST MEDIUM.
IDEOQUE, quia scilicet non omni tempore alterum inest, scilicet vel privatio vel habitus. Ergo non sunt de numero immediatorum. A descriptione contrariorum immediatorum vel fortasse a toto.
SED NEQUE QUORUM EST MEDIUM; NECESSARIUM ENIM EST OMNI SUSCEPTIBILI ALTERUM EORUM ESSE; QUANDO ENIM IAM NATUM FUERIT AD HABENDUM VISIONEM AUT CAECUM AUT HABENS VISIONEM DICETUR.
SED NEQUE. Postquam removit a privatione et habitu naturam immediatorum contrariorum, removet mediat.
Continuatio: Privatio et habitus non sunt de numero eorum contrariorum quorum nil est medium sed neque de numero eorum quorum est medium. Quod statim probat ab oppositis, quia scilicet in quodam tempore necessarium, id est determinatum, alterum, scilicet vel privationem vel habitum, inesse susceptibili. Et hoc est: NECESSARIUM ENIM etc. 279
Vere in quodam tempore, quia in tempore determinato. A parte. Et hoc est: QUANDO ENIM etc.
ET HORUM NON DETERMINATE ALTERUM SED ALTERUTRUM CONTINGIT.
ET HORUM. Hoc apponit ad differentiam mediorum contrariorum circa naturalia susceptibilia, quibus unum tantum semper determinate inest, ut supra docuimus.
IN CONTRARIIS AUTEM, QUIBUS EST MEDIUM, NUMQUAM NECESSARIUM FUIT OMNI ALTERUM ESSE SED QUIBUSDAM, ET HIS DETERMINATE UNUM.
IN CONTRARIIS AUTEM. Continuatio: In privatione et habitu aliquando necessarium est alterum, inesse susceptibili sed IN CONTRARIIS MEDIIS NUMQUAM.
In QUIBUSDAM, eis scilicet quibus naturaliter conveniunt.
UNDE PALAM EST QUIA SECUNDUM NEUTRUM MODUM TAMQUAM CONTRARIA OPPOSITA SUNT EA QUAE SECUNDUM PRIVATIONEM ET HABITUM OPPONUNTUR.
UNDE PALAM EST. Quandoquidem privatio et habitus non opponuntur eo modo quo immediata contraria neque quo mediata, ergo secundum neutrum modum contrariorum. A partibus.
AMPLIUS IN CONTRARIIS QUIDEM, EXISTENTE SUSCEPTIBILI, POSSIBILE EST IN ALTERUTRUM FIERI MUTATIONEM, NISI ALICUI NATURALITER UNUM SIT, UT IGNI CALIDO ESSE.
AMPLIUS. Hic ad ultimum differentiam assignat inter privationem et habitum et contraria, sive media sint sive immediata, circa ea susceptibilia quibus naturaliter non insunt, hanc scilicet differentiam quod contraria vicissim possunt permutari, ut postmodum mutuo alterum subsequatur, quod non est in privatione et habitu, quia cum de habitu possit transire res ad privationem, non potest regressio fieri.
Continuatio: AMPLIUS, id est adhuc, de differentia inter privationem et habitum et contraria.
NAMQUE QUOD SANUM EST POSSIBILE EST LANGUERE, ET CANDIDUM NIGRUM FIERI, ET CALIDUM FRIGIDUM, ET EX STUDIOSO PRAVUM ET ES PRAVO STUDIOSUM POSSIBILE EST FIERI (PRAVUS ENIM AD MELIORES EXERCITATIONES DEDUCTUS ET AD DOCTRINAS, VEL AD MODICUM ALIQUID PROFICIET UT MELIOR SIT; SI VERO SEMPER VEL MODICUM CREMENTUM SUMPSERIT, PALAM EST QUIA AUT PERFECTE MUTABITUR, AUT SATIS MULTUM CREMENTUM SUMET; SI ENIM BENE MOBILIOR AD VIRTUTEM FIAT, VEL QUODCUMQUE CREMENTUM SUMPSERIT A PRINCIPIO, ET EX HOC ETIAM VERISIMILE EST AMPLIUS EUM SUMERE CREMENTUM; ET HOC DUM SEMPER FIT, PERFECTE IN CONTRARIUM HABITUM RESTITUETUR, NISI FORTE TEMPORE SUSPENSUM SIT).
NAMQUE. Vere contraria vicissim permutantur, quia ista. A partibus.
VERUM IN PRIVATIONE ET HABITU IMPOSSIBILE EST MUTATIONEM IN ALTERUTRUM FIERI; ET EX HABITU IN PRIVATIONEM FIT MUTATIO, A PRIVATIONE VERO IN HABITUM IMPOSSIBILE EST.
VERUM. Et nota quod non dicit 'in alterum' sed 'IN ALTERUTRUM', quia una potest esse mutatio de habitu in privationem sed non mutua. Et hoc est quod exponit statim dicens: EX HABITU etc.
NEQUE ENIM CAECUS FACTUS RURSUS VIDIT, NEQUE CUM ESSET CALVUS RURSUS COMATUS FACTUS EST, NEQUE CUM ESSET SINE DENTIBUS DENTES EI ITERUM ORTI SUNT.
NEQUE ENIM. Vere non fit regressio de privatione in habitum, quia ita est in istis. A partibus.
Quod autem ait: SINE DENTIBUS, edentulum accipit, in quo est privatio, quod bene potest notari per illud 'RURSUS' quod additur. Et nota quod cum ait impossibile est fieri regressio, 'impossibile' quantum ad actum videtur accepisse ex his quae subiungit, ubi scilicet actum tantum removet, non possibilitatem. Sed nil impedit si ex actu semper remoto quasi ex effectu quodam possibilitatem quoque abesse innuat.
QUAECUMQUE VERO TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITA SUNT, PALAM EST QUIA NULLO PRAEDICTORUM MODO OPPOSITA SUNT.
QUAECUMQUE ERGO. Tribus differentiis assignatis, una scilicet relativorum ad contraria, altera relativorum ad privationem et habitum, restat assignare eam tantum differentiam quam habet oppositio affirmationis et negationis ad reliquas quattuor oppositiones. Quae quidem in eo est, quod oppositio contradictionis sola a caeteris tribus oppositionibus semper verum et falsum dividit, caeterae vero oppositiones, quia tantum incomplexas voces continent, ut ipse dicit, neque verum continent neque falsum. Continuatio: Non solum manifestum est caeteras tres oppositiones diversas esse ad invicem sed etiam oppositionem affirmationis et negationis dividentium esse diversam a caeteris.
IN HIS ENIM SOLIS ISTIS NECESSARIUM EST SEMPER ALIUD QUIDEM EORUM VERUM ALIUD AUTEM ESSE FALSUM.
IN HIS ENIM. Vere haec oppositio differt a caeteris, quia in eodem haec sola a caeteris dividit semper verum et falsum. A parte 280 differre. Et hoc est: IN ISTIS SOLIS, id est in affirmatione et negatione, dividentibus etc.
NEQUE ENIM IN CONTRARIIS NECESSARIUM EST SEMPER ALTERUM VERUM ESSE, ALTERUM AUTEM FALSUM, NEQUE IN HIS QUAE AD ALIQUID SUNT, NEQUE IN HABITU ET PRIVATIONE.
NEQUE ENIM. Vere affirmatio et negatio tantum hoc habent, quia caetera non. Ab immediatis. Et hoc est: NEQUE ENIM etc.
'SEMPER' bene apponit, ne quis in nomine contrarii contrarias quoque propositiones includeret, veluti istas:

Omnis homo est albus

et:

Nullus homo est albus

vel propositiones sub contrariis vel sub privatione et habitu comprehenderet, in quibus contraria ponuntur vel privatio et habitus, quas etiam postea ab affirmatione et negatione separabit, ut sunt istae:

Socrates est sanus
Socrates est aeger

quas vocat complexa contraria, vel:

Socrates est videns
Socrates est caecus

quae quidem tantum permanente subiecto verum ac falsum dividunt, non SEMPER.
UT SANITAS ET LANGUOR CONTRARIA SUNT, ET NEUTRUM NEQUE VERUM EST NEQUE FALSUM; SIMILITER AUTEM ET DUPLUM ET DIMIDIUM TAMQUAM RELATIVA OPPOSITA SUNT, ET NON EST EORUM NEQUE VERUM NEQUE FALSUM; SED NEQUE EA QUAE SECUNDUM PRIVATIONEM ET HABITUM SUNT, SICUT VISIO ET CAECITAS.
UT SANITAS ET AEGRITUDO, haec scilicet nomina etc. Exempla supponit de tribus suprapositis oppositionibus et <a> singulis dividentia verum et falsum separat.
OMNINO AUTEM EORUM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR NIHIL NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST; PORRO OMNIA QUAE DICTA SUNT SINE COMPLEXIONE DICUNTUR.
OMNINO AUTEM. Probat, quod voces suprapositarum oppositionum neque uerae sint neque falsae tali syllogismo: Nullae voces incomplexae sunt uerae vel falsae sed voces omnes suprapositarum trium oppositionum sunt incomplexae, quare neque verae sunt neque falsae, hoc est neque verum significant neque falsum. Propositionem habemus ibi: OMNINO AUTEM etc., et affirmationem statim ibi: PORRO OMNINO etc., conclusionem extra.
Et attende quod Aristoteles hoc loco plane monstrat divisionem oppositorum de vocibus tantum se accepisse, ubi scilicet dicit omnia quae suprapositarum sunt, dici non secundum complexionem, id est esse voces incomplexas. Unde Boethius in Commento, cum ostenderet, quare caeterae oppositiones non significarent verum vel falsum, sicut affirmatio vel negatio, ait sic:
Hoc autem idcirco evenit, quod omnia quaecumque sunt, in quibus aut veritas aut falsitas invenitur, secundum aliquam complexionem dicuntur; ea vero quae simpliciter proferuntur, veri atque falsi prolatione carent, ut ipse ait, cum in principio omnia praedicamenta numeraret. Dixit enim singula eorum quae essent dicta, in nulla affirmatione dici.
His itaque verbis Boethius patenter ostendit Aristotelem de vocibus intendisse hic quoque, ubi scilicet repetit ipse Boethius ea quae superius Aristoteles manifeste dixit de vocibus.
Sed fortasse dicetur quod non est necesse ut Aristoteles in caeteris tribus oppositionibus superius voces inclusisset sed res tantum, et tamen hoc loco convenienter de rebus ad vocabula transitum faciat, ubi videlicet, cum deberet ostendere res ipsas in se neque veras esse neque falsas, transfert se ad vocabula, quae ostendit vera non esse vel falsa in significatione. Ex quo quidem apparet res significatas neque veras esse neque falsas in se, si videlicet nomina quantum ad significationem earum vera vel falsa non sunt.
Sed dico quod cum 281 a rebus removet verum et falsum, quod affirmationi et negationi convenit, oportet verum et falsum accipere sicut affirmationi et negationi conveniunt, alioquin differentiam non facerent. Dicamus itaqe res non esse veras vel falsas eo modo quo sunt propositiones verae vel falsae, hoc est res ipsas non proponere verum vel falsum, quod quidem verum est.
Sed quomodo postea convenienter transierimus ad nomina earum? Ita, inquiet aliquis, quod ostendemus nomina rerum non significare ea quae sint vera vel falsa, id est quae significent verum vel falsum, propter hoc scilicet quod incomplexa sunt, quia, ut ipse ait, nulla incomplexa hoc habent.
Sed ad haec dico, quia si hoc Aristoteles dicit, quod nullae voces incomplexae significent ea quae verum vel falsum ponant, falsum omnino dicit, quippe affirmatio vel negatio incomplexae voces sunt et tamen significant eas voces quae verum vel falsum enuntiant. Non itaque uisum est nobis, ut de rebus ad voces transitus hoc loco fieri possit, sed hic de vocibus ubique intendi volumus et si quandoque de rebus agatur adiunctione oppositorum, supraposita de vocibus tantum ab Aristotele accipi, quae quidem voces partim complexae sunt, sicut affirmatio et negatio, partim incomplexae sicut caeterae quae neque verum neque falsum significant sed maxime removeri proprietatem affirmationis et negationis a contrariis vocibus incomplexis, quod planum est pro eo scilicet quod incomplexae voces neque verae sunt neque falsae.
SED ET MAXIME VIDEBITUR HOC TALE CONTINGERE IN HIS QUAE SECUNDUM COMPLEXIONEM CONTRARIA DICUNTUR; SANUM NAMQUE SOCRATEM AC LANGUERE SOCRATEM CONTRARIUM EST.
SED MAXIME VIDEBITUR haec proprietas CONTINGERE IN HIS vocibus QUAE DICUNTUR contraria complexa sicuti in propositionibus factis de contrariis praedicatis, ut:

Socrates est sanus
Socrates est aeger.

'MAXIME' dicit propter hoc, quia ipsa significatio veri vel falsi hoc in praedicamento non est, sicut ibi: SANUM NAMQUE. Vere in contrariis complexis videtur hoc contingere, scilicet dividentia veri vel falsi, quia in istis:

Socrates est sanus

et:

Socrates est aeger.

Et hoc extra, et unde hoc: quod si in istis, quod ideo in contrariis complexis. Assignat a causa, dicens scilicet haec esse contraria complexa. Et hoc est: SANUM ESSE SOCRATEM etc. Haec propositio ad illam contraria est.
SED NEQUE IN HIS CONTRARIUM EST SEMPER ALTERUM VERUM AUT FALSUM ESSE.
SED NEQUE IN HIS, contrariis scilicet complexis, maxime videtur proprietas affirmationis et negationis sed non est, quia si quandoque dividant verum vel falsum, dum videlicet Socrates est, non semper, sicut affirmatio et negatio.
CUM ENIM SIT SOCRATES, ERIT ALIUD QUIDEM VERUM ALIUD AUTEM FALSUM.
CUM ENIM. Duo dixit: quod in istis videtur sed non est. Utrumque ostendit, et prius assignat causam, quare videatur, pro eo scilicet quod dum Socrates existit, altera est vera et altera falsa. Et hoc est: CUM, id est quando, existit SOCRATES etc.
CUM VERO NON SIT, AMBO FALSA SUNT.
CUM VERO. Hic ostendit, quod non semper dividant veluti destructo Socrate. Et hoc est: quando non existit Socrates, et falsa est

Socrates est sanus

et:

Socrates est aeger.

NEQUE ENIM LANGUERE NEQUE SANUM ESSE VERUM EST, CUM IPSE SOCRATES OMNINO NON SIT.
NEQUE ENIM. Vere utraque tunc est falsa, quia 282 neutra est vera. Ab immediatis. Et hoc est: NEQUE ENIM etc.
IN PRIVATIONE VERO ET HABITU, CUM NON SIT, NEUTRUM VERUM EST, CUM SIT, NON ERIT ALTERUM VERUM.
IN PRIVATIONE VERO. Postquam removit proprietatem affirmationis et negationis a contrariis complexis, removet a privatione et habitu complexis, hoc est compositionibus, in quibus privatio et habitus praedicatur, ut sunt:

Socrates est videns
Socrates est caecus.

Quas quidem propositiones ostendit neque etiam re permanente verum et falsum dividere, quia scilicet ante determinatum tempus neutra est vera.
Continuatio: In contrariis, scilicet immediatis vel naturalibus, ita est quod semper permanente subiecto propositiones quae de eis fiunt, verum et falsum dividunt sed in privatione et habitu, complexis videlicet, quando subiectum privationis et habitus non existit, neutrum verum est. Et cum, hoc est non tantum non dividunt verum et falsum non permanente subiecto sed etiam permanente subiecto non semper haec vera est, illa vero falsa.
HABERE NAMQUE VISUM SOCRATEM AD ID QUOD EST CAECUM ESSE SOCRATEM OPPOSITUM EST SICUT PRIVATIO ET HABITUS, ET CUM SIT, NECESSARIUM NON EST ALTERUM VERUM VEL FALSUM ESSE (CUM ENIM NONDUM NATUS EST HABERE, UTRAQUE FALSA SUNT, ET VISUM EUM HABERE ET CAECUM ESSE).
HABERE NAMQUE. Vere PRIVATIO ET HABITUS complexa non semper etiam subiecto permanente dividunt. Si ita non dividunt semper subiecto etiam permanente:

Socrates est videns

et:

Socrates est caecus

tunc illud est. A parte. Et unde hoc? Quia scilicet ipsa sunt privatio et habitus, complexa scilicet. A causa. Et hoc est: HABERE NAMQUE etc. Assume: sed ita non semper dividunt etiam permanente subiecto. Quod ostendit, cum supponit: ET CUM SIT etiam Socrates, NON EST NECESSARIUM etc. Vere non omni tempore permanente subiecto dividunt, quia ante determinatum tempus non dividunt. A parte temporis. Et hoc est: CUM ENIM NONDUM EST in tempore naturaliter instituto. ET CUM.
IN AFFIRMATIONE VERO ET NEGATIONE SEMPER, SIVE SIT SIVE NON SIT, ALIUD QUIDEM ERIT FALSUM ALIUD AUTEM verUM; LANGUERE NAMQUE SOCRATEM ET NON LANGUERE SOCRATEM, CUM IPSE SIT, PALAM EST QUIA ALTERUM EORUM VERUM ALTERUM AUTEM FALSUM EST, ET CUM NON SIT, SIMILITER (LANGUERE ETENIM, CUM NON SIT, FALSUM EST, NON LANGUERE AUTEM VERUM).
IN AFFIRMATIONE VERO. Sicut a caeteris oppositionibus removit semper dividere verum et falsum, ita affirmationi et negationi assignat, sive scilicet res sit, sive non. Dum enim Socrates existit, si quis dicat:

Socrates est sanus
Socrates non est sanus

altera est vera et altera falsa. Vere affirmatio et negatio semper, sive res sit, sive non sit, dividunt verum et falsum, quia istae:

Socrates languet et non.

A partibus.
LANGUERE ENIM. Vere altera est vera, quia negatio. A parte.
QUARE IN HIS SOLIS PROPRIUM ERIT SEMPER ALTERUM EORUM RERUM ALTERUM FALSUM ESSE, QUAECUMQUE TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITA SUNT.
QUARE IN HIS. Quandoquidem caeteris oppositionibus non convenit semper dividere verum et falsum; ergo soli affirmationi et negationi. Ab immediatis.

LI 2.11

Latin English
CONTRARIUM AUTEM EST BONO QUIDEM EX NECESSITATE MALUM (HOC AUTEM PALAM EST PER SINGULORUM INDUCTIONEM, UT SANITATI LANGUOR ET IUSTITIAE INIUSTITIA ET FORTITUDINI DEBILITAS, SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS), MALO AUTEM ALIQUANDO QUIDEM BONUM EST CONTRARIUM, ALIQUANDO MALUM (EGESTATI ENIM CUM SIT MALUM, SUPERABUNDANTIA CONTRARIA EST, CUM SIT ETIAM IPSA MALUM).
Continuatio: Expositis diligenter quattor oppositionum modis naturas oppositionis contrariorum, propter quam, <ut> dictum est, de oppositis tractat, diligentius prosequitur. Et primum hanc assignat quod omnia contraria quae sub bono sunt, habent sua contraria sub malo sed non omnia, quae sub malo sunt, habent sua contraria sub bono. Quippe mala quae contraria sunt, quaedam sunt contraria bono, quaedam alteri malo.
EGESTAS ENIM et superabundantia contraria sunt 283 et utraque mala et rursus prodigalitas et auaritia vel ignavia et temeritas. Inter autem haec contraria quae mala sunt, virtutem mediam Horatius assignare videtur dicens:
Virtus est medium vitiorum utrimque reductum.
Cum enim auarus sit qui retinet retinenda et non retinenda, prodigus, qui tribuit tribuenda et non tribuenda, intervenit largus, qui et cum prodigo convenit in eo quod attribuit tribuenda, et auaro, qui retinet retinenda, et ita largitas virtus est media inter vitia et <reducta ex> utrisque, ac per hoc quod modo ex utroque vitio reducta est, quasi partem de utroque assumens. Sicut ergo vera propositio non potest esse contraria verae sed falsa falsae potest esse contraria, ita bonum bono contrarium esse non potest, sicut potest malum malo. Quae enim bona sunt, consona sibi sunt <et> convenientia.
Continuatio: Non solum ea quae de contrariis ita sunt, erant scienda, sed etiam ista quae sequuntur, quod scilicet bonum quod contrarium est, ex necessitate est contrarium malo, hoc est: esse bonum quod contrarium est, habet aliquod malum sibi contrarium. Quod dicit esse manifestum, <quia> PER INDUCTIONEM SINGULORUM BONORUM quae contraria sunt, inveniemus mala esse contraria omnibus illis bonis.
EGESTATEM ENIM. Vere malum quandoque est contrarium malo, quia egestati superabundantia. A duplici parte.
SED IN PAUCIS HOC TALE QUILIBET INSPICIET, IN PLURIBUS VERO SEMPER MALO BONUM CONTRARIUM EST.
SED IN PAUCIS, hoc est raro, inveniet mala esse contraria aliis malis sed frequenter bonis.
AMPLIUS CONTRARIORUM NON NECESSARIUM EST, SI ALTERUM SIT, ET RELIQUUM ESSE.
AMPLIUS. Aliam tangit naturam contrariorum in qua manifeste a relativis differunt, quod videlicet unum contrariorum potest existere altero non existente.
SANIS NAMQUE OMNIBUS, SANITAS QUIDEM ERIT, LANGUOR VERO NON ERIT.
SANIS NAMQUE. Vere unum contrarium potest existere non existente altero, quia sanitas in animali, non existente aegritudine. Et hoc est: omnibus animalibus existentibus sanis sanitas erit, hoc est poterit esse, et languor non erit. Quidam tamen necessario volunt ostendere, quod si omne animal est sanum, languor est, hoc modo: Si omne animal est sanum, omne languidum est sanum et ita sanum est languidum. Unde et languor est in quodam sano, et ita est. Sed profecto prior consequentia omni necessitate destituta est, in qua scilicet ex possibili sequitur impossibile. Quod enim haec propositio dicit 'omne <animal> est sanum', possibile est, impossibile vero quod dicit 'omne languidum est sanum', atque ideo nullo modo eam concedimus.
SIMILITER AUTEM ET CUM OMNES SINT ALBI, ALBEDO QUIDEM ERIT, NIGREDO VERO NON ERIT.
SIMILITER AUTEM. Idem ostendit de mediis contrariis, quod ostensum est de immediatis.
AMPLIUS, SI SOCRATEM SANUM ESSE AD ID QUOD EST SOCRATEM LANGUERE CONTRARIUM EST, CUM NON SIT POSSIBILE UTRAQUE EIDEM INESSE SIMUL, NON ERIT POSSIBILE, CUM ALTERUM CONTRARIORUM SIT, ET RELIQUUM ESSE.
AMPLIUS. Ostendit existentiam unius contrarii non exigere existentiam alterius, modo etiam ostendit praedicationem unius non exigere praedicationem alterius, ideo scilicet quia nec in eodem sese pati possunt. Et hoc est: AMPLIUS, id est adhuc, 284 ago de contrariis, dicens scilicet quod cum Socrates ESSE SANUM sit CONTRARIUM AD ID QUOD EST SOCRATEM LANGUERE, hoc est cum haec duo propositionum dicta maxime sibi adversentur, NON erit POSSIBILE, CUM ALTERUM contingat, RELIQUUM contingere. Et quare, praemittit, cum scilicet non sit possibile utraque contraria praedicta convenire simul eidem rei et ita nec Socrati. Quasi a toto.
CUM ENIM SIT SOCRATEM SANUM ESSE, NON ERIT LANGUERE SOCRATEM.
CUM ENIM SIT. Vere cum unum fuerit, non poterit esse alterum, quia cum contingit sanum esse Socratem etc. A partibus.
PALAM VERO EST QUIA ET CIRCA IDEM AUT SPECIE AUT GENERE NATURAM HABENT FIERI CONTRARIETATES.
PALAM VERO EST. Cum superius describeret media et immediata contraria, dixit istorum alterum necesse inesse his in quibus nata sunt fieri, id est proprio susceptibili, illorum vero minime. Nunc autem quod possit esse proprium susceptibile contrariorum, assignat dicens hoc aliquando speciem esse, scilicet specialissimam, aliquando genus, pro eo scilicet quod quaedam sunt contraria, quae proprie fieri habent in rebus secundum naturam, propter quam species, quaedam in rebus secundum naturam earum, propter quam genus est impositum. Proprie itaque quantum ad significationem species quarundam contrariarum vocum fundamentum dicitur et genus quarundam, ut animal aegritudinis et sanitatis proprium est sufficiens fundamentum vel corpus albedinis et nigredinis et anima humana iustitiae et iniustitiae.
Sed quaerendum est quare potius corpus quam substantia proprium susceptibile dicatur albedinis et nigredinis. Sicut enim ista numquam subsistere possunt nisi in corpore, ita nisi in substantia, et sicut natura substantiae non exigit, sic nec natura corporis, quae saepe etiam sine his reperitur. Sed si fortasse in eo corpus proprium susceptibile dicetur et istorum quod cum ista numquam nisi in corpore <sint>, aequaliter omnibus speciebus corporum inesse possunt sed non omnibus speciebus substantiae, quippe species colorari non potest. Sed iam profecto secundum hanc rationem non dicemus corpus esse proprium susceptibile animati vel inanimati vel animal rationalis vel irrationalis sed potius in eo aptius est ad habendum animationem vel inanimationem quam in eo quod est substantia.
Continuatio: Dixi superius contraria nata fieri in quibusdam sed manifestum est, quoniam contrarietates, id est contraria, habent fieri proprie circa res convenientes secundum speciem vel circa res convenientes secundum genus, in eo scilicet quod in specie conveniunt vel in genere. Quippe corpora secundum hoc quod corpora sunt, proprie albedinis vel nigredinis susceptibilia sunt quibus ex nulla natura substantiae corporis repugnant haec quae nisi in corpore esse non possunt.
LANGUOR NAMQUE ET SANITAS IN CORPORE ANIMALIS NATURAM HABET FIERI, ALBEDO AUTEM ET NIGREDO SIMPLICITER IN CORPORE, IUSTITIA VERO ET INIUSTITIA IN ANIMA.
LANGUOR NAMQUE. Vere contraria habent fieri in eodem genere, 285 quia languor et sanitas in corpore animalis, hoc est in animali. A partibus.
ALBEDO AUTEM. Post immediata quae fiunt in genere, exemplificat de mediis, quae etiam fiunt in genere. Quod ait: IN CORPORE SIMPLICITER, tantundem valet, quantum si dicatur: in corpore, sicut et in Topicis, cum dicitur: Si movetur aliquo modo, et simpliciter movetur, tantundem valet 'simpliciter movetur', quantum 'movetur' per se dictum.
IUSTITIA VERO. Exemplificat de contrariis quae fiunt circa speciem, specialissimam scilicet, quippe anima per excellentiam pro humana tantum ponitur, in qua tantum est iustitia vel iniustitia, si proprie iustitiae nomen et iniustitiae sumatur.
NECESSARIUM AUTEM EST OMNIA CONTRARIA VEL IN EODEM GENERE ESSE VEL IN CONTRARIIS GENERIBUS, VEL IPSA GENERA ESSE.
NECESSARIUM EST AUTEM. Fecit quandam divisionem modo de contrariis secundum naturam subiectorum, modo facit aliam secundum propriam naturam ipsorum, docens videlicet quaedam contraria esse genera, quaedam esse specialissima posita sub contrariis generibus vel sub eodem genere, ita scilicet quod non sub contrariis. Per bonum autem et malum, quae pro virtute et vitio ponit, contraria genera accipit, per iustitiam et iniustitiam contraria specialissima, quae sunt sub contrariis generibus, per albedinem et nigredinem contraria rursus specialissima, quae in eodem genere ita sunt quod non sub contrariis. Quod ait: NECESSARIUM, idem est quod 'determinatum', et haec divisio est tantum de contrariis vocibus substantivis, non sumptis, quippe sumpta vocabula nec genera sunt nec species.
ALBUM ENIM VEL NIGRUM IN EODEM EST GENERE (COLOR ENIM GENUS EORUM EST), IUSTITIA VERO ET INIUSTITIA IN CONTRARIIS GENERIBUS (HUIUS ENIM VIRTUS, HUIUS AUTEM NEQUITIA GENUS EST).
ALBUM ENIM. Vere quaedam contraria sunt IN EODEM GENERE, ut expositum est, quia albedo et nigredo. A partibus. Et vere IN EODEM, quia in colore. A parte. Et hoc est: COLOR ENIM.
HUIUS ENIM. Vere iustitia et iniustitia sunt sub contrariis generibus, quia sub virtute et vitio A partibus. Et hoc est: huius iustitiae etc.
BONUM VERO ET MALUM NON SUNT IN GENERE SED IPSA SUNT GENERA ALIQUORUM EXISTENTIA.
BONUM VERO ET MALUM, hoc est virtus et vitium, non sunt tantum <in genere>, ut videlicet specialissima, quae supra posuit sed ipsa etiam sunt existentia genera aliquorum.
Quaerendum est circa quod genus vel circa quam speciem fieri habent bonum et malum sumpta a bonitate vel malitia quae contraria. Sed nil aliud proprium susceptibile habere videntur nisi ens, quod neque genus est neque species. Unde superius Aristoteles, cum bonum vel malum ostenderet mediata esse, nullum aliud subiectum assignavit nisi ens dicens: "Non enim omnia aut parua sunt aut studiosa" ac fortasse nil impedit, si non omnia contraria vel circa genus fiant vel species. 286

LI 2.12 DE PRIORI

Latin English
PRIUS AUTEM ALTERUM ALTERO DICITUR QUADRUPLICITER.
PRIUS AUTEM. Post opposita de Priori tractat, hoc modo scilicet quod prius enumerat quattuor modos Prioris quos alii iam distinxerant, et insuper addit ipse ex sua parte quintum. Causam autem communiter de omnibus quae post praedicamenta tractantur, superius assignavimus.
Continuatio: Non solum opposita dicuntur quattuor modis sed etiam Prius quattuor modis accipitur. Et hoc est: ALTERUM DICITUR PRIUS ALTERO quattuor modis. Quod ita exponendum, sicut illud superius, quod alterum opponitur alteri QUADRUPLICITER, hoc est alterum altero dicitur prius uno modo et similiter tertio et quarto modo.
Quaeritur autem quae sit haec divisio Prioris quam ponit. Quidam vocis in modos eam esse volunt, pro eo scilicet quod modos nominat, et tunc hanc vocem 'prius' in una significatione accipiunt tamquam sumptum nomen a quadam specie relationis, quam etiam dicunt referri ad posterius, ut sint quasi duae relationum species prioritas et posterioritas. Nam licet is qui prior est, tempore praecedat in substantia eum qui posterior est, sicut et pater filium, in proprietatibus tamen prioris et posterioris simul sunt, quia nequaquam is qui praecedit alterum, prior eo dicitur, nisi dum utrique simul permanent, et tunc iste prior illo dicitur ex eo quod existit eo tempore quo ille nondum erat. Si itaque duas res numquam simul existentes sed per successionem temporum sese praecedentes et subsequentes vocemus invicem priores et posteriores, non eo modo prioris nomen accipimus quo volunt hic relative poni, ut si praesentem lectionem dicamus priorem futura vel posteriorem praeterita, non relative id dicimus, immo prius et posterius tantum sumpta sunt a quibusdam speciebus 'Quando', et talis est sensus: praesens lectio est prior futura, id est fit in tempore, post quam futura lectio est subsecutura.
At vero si bene auctoritatis verba pensemus, animadvertemus hanc divisionem potius aequivocae vocis esse. Si enim Prius ad omnia univoce diceretur, omnes simul et aequaliter modi Prioris vocarentur Prius, quibus ex eadem causa Prioris nomen impositum, sicut omnia animalia, quamvis quaedam sint digniora aliis, aequalia tamen animalia dicuntur <et> nullum magis proprie quam alterum appellatur animal vel Prius tempore, quia sicut una fuit impositionis causa, ita una fuit impositio. At vero Aristoteles dicit Prius secundum tempus primum et proprius vocari Prius quam caeteras significationes Prioris. Praeterea dicit quartum modum qui est secundum dignitatem, paene alienissimum esse a significatione Prioris.
Unde apparet nomen Prioris diversas significationes habere secundum distinctos quinque modos et in designatione Prioris secundum tempus sumptum videtur a quadam specie 287 Quando pro qua ponitur 'pridem', adverbium, cuius comparativum est Prius, et secundum vim comparationis relativum sicut caetera relativa. In designatione vero aliorum modorum alias habet significationes, sive sumptum sit a relationibus vel aliis proprietatibus, sive non sit sumptum sed ex quacumque causa impositum, sicut videtur, ubi eventum rei priorem vocat veritate propositionis et causam ipsius, cum nos tamen id quod propositio dicit, nullam velimus essentiam esse, de quo quidem diligentius suo loco distinximus.
Fortasse autem vocis in modos divisio poterit dici ista magis proprie quam aequivocae vocis. Nam etsi Prius de his quinque modis aequivocae vocis dicatur, hoc est cum diversis definitionibus, non tamen ad eos bene aequivoce dicitur, cum non sint oppositae significationes. Sicut et si quis 'subiectum' hanc vocem dividat et diversas eius acceptiones ostendat sive in eadem re sive in diversis ita: subiectum vel ita dicitur quod est fundamentum vel quod est significatum vel est praedicatione suppositum, vocis in modos divisionem fecit, cum diversos acceptionis modos in hac voce 'subiectum' ostendit, aequivocationis vero divisio recte non fit, nisi ubi subiectae res diversae possunt assignari, scilicet quod id quod in una significatione clauditur, in aliam non continuatur. Unde in Divisionibus ait Boethius, quod quotiens aequivocationis partitio fit, monstrandum est definitionibus res esse diversas quae significantur, sicut in divisione carnis apparet. Potest itaque divisio vocis in modos non solum fieri voce accepta univoce, sicut ostendit Boethius, cum infinitum dividit, verum etiam accepta aequivoce, cum videlicet non sunt significationes oppositae. Et ita hanc divisionem Prioris proprie dicamus vocis in modos esse, vel illam quae fit de 'amplector' vel de 'hoc forte' aequivoce accepto in designatione eiusdem personae, ad quam tamen non est aequivocum, sicut ostendimus tractantes de aequivocis.
<Primus modus prioris>
PRIMO QUIDEM ET PROPRIE SECUNDUM TEMPUS, SECUNDUM QUOD SCILICET ANTIQUIUS ALTERUM ALTERO ET SENIUS DICITUR (IN EO ENIM QUOD TEMPUS AMPLIUS EST, ET ANTIQUIUS ET SENIUS DICITUR).
PRIMO QUIDEM. Incipit computare significationes Prioris, quae sunt quinque: (1)prius videlicet secundum tempus; (2) prius secundum dignitatem; (3) prius secundum conversionem; (4) prius secundum ordinem; (5) prius secundum causam. Et illam significationem Prioris quae secundum tempus est, ponit priorem, quam et primo dicit vocari hoc nomine Prius et proprie, quoniam usitata magis est haec acceptio Prioris.
ANTIQUIUS accipe quantum ad inanimata, ut:

Haec domus antiquior est illa

SENIUS vero quantum ad animata.
IN EO ENIM. Vere SECUNDUM TEMPUS DICITUR prius, quia secundum amplius tempus, id est secundum hoc quod maiori tempore existit unum quam alterum, dicitur prius eo. 288
<Secundus modus prioris>
SECUNDO AUTEM QUOD NON CONVERTITUR SECUNDUM SUBSISTENDI CONSEQUENTIAM, UT UNUS DUOBUS PRIOR EST.
SECUNDO AUTEM. In primo modo, id est in prima acceptione Prioris, accipitur prius secundum tempus sed secundo modo dicitur alterum prius altero, QUOD NON CONVERTITUR ad ipsum SECUNDUM CONSEQUENTIAM SUBSISTENDI, hoc est secundum necessariam comitationem simul permanendi, UT cum unum necessario comitetur duo, quippe duo nullo modo possunt existere, nisi unum sit, duo vero necessario non comitantur unum, quia posset unum <esse> ita, quin duo essent. Si tamen unum accipiamus sumptum ab unitate et duo ponamus non secundum numerum sed secundum discretionem, videtur falsum, quod unum possit esse, quin sint duo. Quippe unum, id est informatum unitate, esse non potest, nisi ipsa sit unitas et sumptum ipsius et ita duo. At vero si accipiamus unum et duo vel utraque secundum discretionem vel utraque sumpta, illud quidem ab unitate, hoc a binario, verum est quod Aristoteles dicit.
DUOBUS ENIM EXISTENTIBUS, MOX CONSEQUENS EST UNUM ESSE, UNO AUTEM EXISTENTE, NON NECESSARIUM EST DUO ESSE; IDCIRCO NON CONVERTITUR AB UNO CONSEQUENTIA UT SIT RELIQUUM.
DUOBUS ENIM. Commendatio est exempli, vel a descriptione secundi modi Prioris. Ostendit unum prius esse duobus secundum modum secundum, quia scilicet <cum unum> consequatur necessario duo, non fit conversio mutuae comitationis de duobus ad unum. Quod ait: MOX CONSEQUENS EST ESSE UNUM, tale est: necessario existentiam duorum comitatur existentia unius sed non convertitur. Quod dicit sic: UNO AUTEM.
IDCIRCO, quia scilicet unum consequitur tantum ad duo, ergo NON CONVERTITUR CONSEQUENTIA AB UNO, UT SIT RELIQUUM, hoc est non fit mutua comitatio, ut sit reliquum, id est duo.
PRIUS AUTEM VIDETUR ILLUD ESSE A QUO NON CONVERTITUR IN EO QUOD EST ESSE CONSEQUENTIA.
PRIUS AUTEM. Continuatio: Egi de duobus et de uno ostendendo secundum modum Prioris et non determinavi, quod illorum prius diceretur. Sed ILLUD recte VIDETUR ESSE PRIUS, A QUO NON CONVERTITUR CONSEQUENTIA IN EO QUOD EST ESSE, hoc est non reciprocatur necessaria comitatio et ne consequentiam accipiamus secundum condicionem sed magis secundum comitationem existendi, addit: IN EO QUOD EST ESSE, hoc est ita quod simul necessario existat.
<Tertius modus prioris>
TERTIO VERO SECUNDUM QUENDAM ORDINEM PRIUS DICITUR, QUEMADMODUM ET IN DISCIPLINIS ET IN ORATIONIBUS.
TERTIO VERO. Quo tertium vocat hunc modum, sive illum secundum vel caeteros aliis nominibus ad ordinem pertinentibus distinguit, existimo fieri secundum ordinem tractandi aut fortasse quoque secundum ordinem impositionis vocis in diversis acceptionibus. Distat autem hic tertius modus a primo, quod ibi Prius accipitur secundum tempus, hic secundum positionem ordinis. Qui quidem ordo accipi potest tam in rebus simul existentibus quam in non simul existentibus. Nam ipse quoque Aristoteles in Quantitate partes temporis vel orationis vel numeri priores invicem et posteriores dixit secundum ordinem. Cum itaque ipsum tempus prius alio tempore dicatur secundum 289 ordinem, rursus secundum tempus etiam prius alia res prior altera dicitur, ut altera prioritas secundum ordinis positionem, altera secundum temporis transitum accipiatur, sive in eadem re sive in diversis.
QUEMADMODUM IN DISCIPLINIS. Disciplinas vocat exercitia discendi, in quibus quidam ordo servatur, cum haec ad doctrinam convenienter ante illa disponantur, quia prius addiscenda sunt quam illa.
NAM ET IN DEMONSTRATIVIS DISCIPLINIS EST PRIUS ET POSTERIUS PER ORDINEM.
NAM. Vere in disciplinis prius est et posterius secundum ordinem, quia in demonstrativis disciplinis. A parte. Demonstrativas ideo fortase dicit, quia his exercendo non solum contemplatione animi utimur, verum etiam demonstratione sensuali experimur quod dicitur, ut in doctrina geometriae quaedam oculis subiecta monstrantur. Quid autem in geometria vocat elementa vel quid descriptiones, nos qui omnino artis expertes sumus, ignoramus. Haec vero suffecerit credere, quod prius ibi ordinantur elementa quam descriptiones.
ELEMENTA ENIM PRIORA SUNT HIS QUAE DESCRIBUNTUR PER ORDINEM SED ET IN GRAMMATICA ELEMENTA PRIORA SUNT SYLLABIS, ET IN ORATIONIBUS SIMILITER; PROOEMIUM ENIM PRIUS EST NARRATIONE PER ORDINE.
ELEMENTA ENIM. Vere in demonstrativis disciplinis quaedam sunt priora aliis secundum ordinem, quia elementa descriptionibus. A partibus. Sic construe: ELEMENTA SUNT PRIORA PER ORDINEM HIS QUAE DESCRIBUNTUR, id est ipsis descriptionibus.
ET IN GRAMMATICA similiter prius tractatur doctrina elementorum, id est literarum, quam syllabarum et in oratione rhetorica prius ordinatur PROOEMIUM, deinde narratio.
<Quartus modus prioris>
AMPLIUS SUPRA EA QUAE DICTA SUNT, QUOD MELIUS EST ET HONORABILIUS, PRIUS NATURALITER ESSE VIDETUR; CONSUEVERUNT AUTEM ET PLURIMI HONORABILIORES ET MAGIS DILECTOS A SE PRIORES DICERE APUD SE; EST QUIDEM ET PAENE ALIENISSIMUS PRIORUM HIC MODUS.
AMPLIUS. Quartum modum Prioris supponit, qui consistit secundum dignitatem praelationis, sicut est prior monachorum.
SUPRA, id est praeter EA Priora QUAE DICTA SUNT superius, est hic quartus modus Prioris, qui quidem attenditur vel secundum utilitatem, quod designat per 'MELIUS', vel secundum honestatem, quod accipit per 'HONORABILIUS'.
NATURALITER, id est proprie.
Nota quod dixit 'VIDETUR' et non dixit 'est', quia in sequentibus iam paene alienissimum hunc modum esse dicturus est, qui secundum consuetudinem et voluntatem hominum dictus est et in sermone minus usitatus fortasse videbatur.
MODI ITAQUE QUI DICTI SUNT DE PRIORE ISTI SUNT.
MODI ITAQUE. Enumeratis quattuor modis Prioris, quia quintum addere uolebat, qui teste Boethio priscis philosophis erat ignoratus, ostendit quattuor praemissos ab aliis iam esse distinctos. Illatio sic fit: Quandoquidem isti quattuor suprapositi modi Prioris sunt ille modus Prioris qui est secundum tempus et secundum ordinem etc., ERGO SUNT illi MODI QUI iam DICTI SUNT a caeteris quoque philosophis. A partibus vel a pari.
<Quintus modus prioris>
VIDETUR AUTEM PRAETER EOS QUI DICTI SUNT ALTER ESSE PRIORIS MODUS: EORUM ENIM QUAE CONVERTUNTUR SECUNDUM ESSENTIAE CONSEQUENTIAM, QUOD ALTERIUS QUOMODOLIBET CAUSA EST DIGNE PRIUS NATURA DICITUR.
VIDETUR AUTEM. Ecce quintus, quem ex sua parte addit.
EORUM ENIM. Vere alia acceptio Prioris est a suprapositis, quia ista quae secundum causam simpliciter accipitur. A parte.
Nota quod ad prioritatem sola causa vim habet, non etiam conversio, immo conversio magis ad simul quam ad Prius pertinet. Et fortasse ideo exemplum 290 posuit de eo qui convertitur, quia per conversionem videtur tantum simul esse et nullo modo prius. Vel iam etiam apposuit secundum conversionem, quia voluit hanc speciem Prioris secundum naturam distinguere a secundo modo Prioris, qui etiam sicut iste secundum naturam accipitur sed in hoc tantum differt, quia ibi conversio non est sicut hic. Puto enim apud Aristotelem quattuor modos Prioris sufficere, secundum tempus scilicet, secundum ordinem, secundum dignitatem, secundum naturam.
Secundum naturam autem illud proprie prius altero dicitur, quod sic ad alterum se habet, ut ipsum naturaliter praecedat tamquam ipsius principium et causa, sicut unum praecedit duo et eventus rei veritatem propositionis et homo risibilis et rationalis animal rationale et cycnus albedinem, cuius est fundamentum, et omnis causa, sicut principium effectus dicitur, ita etiam prior naturaliter, etiam finalis, quae alio respectu effectus est, quam quidem ipse quoque Boethius inter propria quattuor principia <numerat, ubi duo principia> per accidens assignat, tempus scilicet et locum. Omnis itaque causa sub Priori secundum naturam eadem videtur, sive invicem convertitur ad effectum, sicut hic dicitur, sive non, sicut superius est ostensum.
Sed quia nimis stricte Prius secundum naturam acceperant, qui illud tantum quod non convertitur ad alterum, Priori supponebant, addidit hunc etiam modum Aristoteles supponi secundum naturam, qui cum superiori conveniat in eo quod natura prius dicitur, in eo a superiori exemplo ipsum dividit, quod conversionem assignat. In una tamen significatione Prioris naturae tam iste modus qui in conversione consistit quam ille qui non convertitur, continetur.
Nota: cum dicitur alter esse Prioris modus 'alter' pro 'alius' ponitur, quippe alter de duobus tantum dicitur, alius vero ad quemlibet numerum pertinet.
EORUM ENIM. Vere alius est modus Prioris a suprapositis acceptionibus Prioris, quia iste qui est secundum conversionem ita quod alterum est causa alterius, etsi nulla sit de quattuor causis.
Sic construe: Alterum EORUM QUAE CONVERTUNTUR SECUNDUM CONSEQUENTIAM ESSENTIAE, id est comitationem permanentiae, QUOD ALTERIUS CAUSA EST QUOLIBET MODO, id est quaecumque causa, DIGNE, id est proprie, DICITUR. Quam exponit, cum subdit: NATURA. Quaecumque enim natura priora sunt, proprie priora dicuntur utpote causae effectus suos ex se generantes.
QUIA VERO SUNT QUAEDAM HUIUSMODI, PALAM EST; ESSE NAMQUE HOMINEM CONVERTITUR SECUNDUM ESSE CONSEQUENTIAM AD VERAM DE SE ORATIONEM; NAM, SI EST HOMO, VERA ORATIO EST QUA DICIMUS QUIA EST HOMO, ET HOMO CONVERTITUR QUIA EST.
ESSE NAMQUE. Vere quaedam convertuntur invicem tamquam causae et effectus, quia essentia hominis et veritas propositionis, quae hominem esse enuntiat, hoc est, ESSE HOMINEM CONVERTITUR AD ORATIONEM verAM DE SE SECUNDUM CONSEQUENTIAM essentiae, id est comitationem alternae permanentiae, eo videlicet quod oratione hac:

Homo est

proponente hominem esse, non potest ipsa in eo esse vera, quin homo sit. Comitationem itaque Aristoteles 291 accepit inter veritatem propositionis et eventum rei, oratione verum videlicet proponente, quod tamen ipse non determinat, quia sic de propositionibus agitur gratia sensus, quasi semper cum sensu permaneant.
Sunt autem quidam qui non solum consequentiam comitationis mutuam hic accipiunt, verum etiam mutuam condicionalis differentiam, adhaerentes quidem verbis auctoris, qui condicionalem apponit coniunctionem dicens: NAM SI EST HOMO etc., et alteram quidem consequentiam simpliciter quoque recipiunt, quae scilicet ex veritate propositionis infert eventum rei, alteram vero cum circumstantia tantum, quae scilicet ex eventu infert veritatem hoc modo:

(a) Si vera est haec propositio 'Homo est', tunc homo est
(b) Si homo est, vera est haec propositio, cum fiat.

Sed ad haec dico quod similiter inter unum et duo possent mutuam consecutionem servare vel inter animal et hominem, si videlicet ex una parte circumstantiam velint adiungere hoc modo:

Si duo sunt, unum est
Si unum est, cum alterum sit, duo sunt.

Et rursus:

Si Socrates est homo, est animal

et:

Si est animal, cum sit risibile, est homo.

At vero Aristoteles, qui veritatem propositionis sequi concedit de uno ad duo, consequentiam dicit non converti.
Praeterea si circumstantia apponatur in altera parte, conversio terminorum consequentiae non consistit, quia iam consequens non facit antecedens et antecedens consequens, cum videlicet ipsam circumstantiam semper oporteat esse de antecedenti consequentiae cui apponitur, sicut alibi ostendendum est, ubi scilicet de hypotheticis propositionibus disputabitur.
Nos autem non solum hanc consequentiam simpliciter factam reprobamus:

Si homo est, vera est haec propositio 'Homo est'

eo videlicet quod saepe contingit rem esse non facta propositione, verum etiam conversam calumniamur, hanc scilicet:

Si 'homo est' est vera, id est dicit tale quid quod in re est, tunc homo est.

Videtur enim ea falsum sic extrahi: si quia 'Homo est' dicit illud quod in re est, homo est, et quia 'Homo est' dicit 'Asinus est', homo est, quamquam sequens consequentia ex nulla adiunctione naturae procedit.
Amplius si quia 'Homo est' est vera, homo est, et quia 'Homo est', haec propositio, est haec alia propositio 'Asinus est', homo est. Ubi similiter consequentia sequens omni natura consecutionis destituta est.
Unde omnino reprobanda esse videtur haec quoque conseqentia:

Si vera est 'Homo est', tunc homo est

sicut eius conversa simpliciter facta, quippe antecedens nullo modo ex se exigit consequens, cum videlicet id quod haec propositio sit vera, hoc est dicat illud quod in re est, omnino propter aliud dictum contingere posset quam propter hoc quod est hominem esse.
Sed rursus fortasse erit qui eam probare contendat 292 hoc modo: Si 'Homo est' est vera, hoc est dicit illud quod in re est, tunc illud quod in re est, dicitur ab ea et ita illud quod ab ea <dicitur>, est in re et ita hominem esse est in re a pari, unde et homo est. Itaque per medium ostensum est, quod si homo est, est vera 'Homo est'.
Sed profecto secundum huiusmodi argumentationem posset ostendi solo Socrate existente filio Sophronici, quod si Sophronicus est pater alicuius, Socrates est, hoc modo: Si Sophronicus est pater alicuius, aliquis est filius Sophronici et ita filius Sophronici est aliquis; unde Socrates est aliquis a pari, et ita est. Itaque per medium ostensa est consequentia haec:

Si Sophronicus est pater alicuius, Socrates est

quae nullo modo procedit. Unde refellenda est tam haec quam illa argumentatio.
Et illi quidem qui nimis dissimilitudini adhaerent in eo contradicere uolent, quod consequentiae actuales necessariis sunt adiunctae; paenultimae namque in utraque argumentatione actuales sunt, caeterae necessariae videntur.
Nostra vero sententia, cum nullam fortasse de omnibus Prius modi consequentiis recipiat, quia videlicet nullius antecedens ex se exigit consequens, easdem paenultimas maxime calumniatur quae solum actum respiciunt. Consequentiam itaque tantum hic accipe secundum comitationem accipimus, non secundum condicionem, et si recte veritatem diiudicemus, ad tempus accomodari videtur comitatio haec, quamdiu videlicet propositio eventum rei proponit.
Sed, inquiet aliquis, cur non etiam unum <et> duo similiter sese mutuo consequentur ad tempus, quamdiu scilicet cum uno existit alterum, vel animal et homo, quamdiu risibile permanet?
Et nos quidem verum id esse concedimus, quod illa quoque similiter sese comitantur ad tempus.
Sed si nos hominum visum atque acceptionem attendamus, quam Aristoteles maxime sequitur, videntur sese semper comitari veritas propositionis et eventus nec ad tempus hoc dici, quippe homines transitum vocum non attendentes, cum de propositionibus agunt gratia sensus, semper eas quasi existentes accipiunt, et tantundem valet secundum eorum acceptionem 'esse in re' quantum veram esse propositionem quae illud dicit, ubi vocum inconstantiae non adhaerent nec tamen idem dicit:

Homo est

quod dicit:

'Homo est' <est> vera

scilicet illa simpliciter eventum rei denuntiat, haec veritatem propositioni copulat, alioquin alterum alterius causa non esset, si videlicet idem penitus essent.
Sed cum diversa sint nec in veritatem semper sese comitantia, ponuntur tamen secundum hominum acceptionem ut semper simul contingentia. Aliter namque voces secundum significationes, aliter secundum essentiam suam pensantur, ut iam alibi docuimus. Nam:

Si homo est, vere homo est

convertitur mutuo 293 ad:

'Homo est' est vera

quia scilicet ita est in re, quod dum homo est, vera est oratio qua dicitur quod homo est, et convertitur, quia homo est, id est hoc quod homo est, convertitur, subaudis ad veritatem propositionis. A pari vel a parte conversionis, quia conversio alia simplex, alia per contrapositionem et rursus alia temporaliter, alia alio modo.
NAM, SI VERA ORATIO EST QUA DICIMUS QUIA EST HOMO, HOMO EST.
NAM SI VERA EST. Vere convertitur 'Homo est', quia scilicet ita est in re, quod dum VERA EST ORATIO QUA DICITUR quod HOMO EST, HOMO EST. A pari similiter vel a parte conversionis.
EST AUTEM VERA QUIDEM ORATIO NEQUAQUAM CAUSA QUOD SIT RES, VERUMTAMEN VIDETUR QUODAMMODO CAUSA UT SIT ORATIO VERA.
EST AUTEM. Postquam assignavit mutuam comitationem inter eventum rei et veritatem propositionis, assignat quid cuius sit causa, eventus scilicet rei causa veritatis propositionis et ideo naturaliter est prior.
Continuatio: Dixi veritatem propositionis in comitatione eodem modo se habere ad eventum rei sed non eodem modo se habere in natura, quia scilicet veritas propositionis non est causa eventus, sicut eventus causa est ipsius. Et hoc est: EST AUTEM etc.
Quod 'QUODAMMODO CAUSA', ideo dicitur, quod nulla est de quattuor causis.
DUM ENIM RES EST AUT NONEST, VERA ORATIO AUT FALSA DICATUR NECESSE EST.
DUM ENIM. Vere res est quodammodo causa, quia hoc modo quod propositio inde vera est, quod contingit rem esse vel non esse. A causa vel a parte causae.
Sed hoc loco non irrationabiliter quaeritur, cum illud quod propositio dicit, non sit aliqua essentia, quomodo eam causam appellemus. Quippe causa et effectus a relationibus sumpta esse videntur, relatio autem vel aliqua proprietas in eo quod omnino non est, esse non potest. Praeterea homine destructo vera est haec propositio:

Non est homo

quia similiter, ut ipse dicit, vera est propositio ex eo quod res non est, sicut ex eo quod est. Sed tunc neque hominem causam neque aliquid proprie dicimus.
Et verum est quod proprie non dicitur sed magnificative, sicut et quando dicimus victoriam esse causam belli, dum ipsum bellum secundum euentun necdum est victoria. Nihil enim victoriae contingere intendimus sed bellum propter illam fieri monstramus. Similiter propositionem veram esse propter eventum, nihil quidem euentui attribuentes sed propter eventum veritatem propositioni copulantes, quod fortasse etiam notare voluit, cum ait eventum quodammodo causam veritatis propositionis.
IDEOQUE SECUNDUM QUINQUE MODOS PRIUS ALTERUM ALTERO DICITUR.
IDEOQUE, quia scilicet secundum istos quinque modos. A partibus. 294

LI 2.13 DE MODIS SIMUL

Latin English
SIMUL AUTEM DICUNTUR SIMPLICITER QUIDEM ET PROPRIE, QUORUM GENERATIO EST IN EODEM TEMPORE.
SIMUL AUTEM. Finito tractatu Prioris tractat Simul statim, quia secundum idem Simul et Prius accipiuntur, et quot modis prius, tot modis Simul dici potest, licet ipse tantum duos modos Simul ponat, secundum tempus videlicet et secundum naturam. Quibuscumque enim modis alterum praecedit alterum, eisdem potest alterum simul esse cum altero, non solum in tempore aut in natura, verum etiam in ordine aut in dignitate. Sed sufficit magis consuetas significationes Simul ponere, aut fortasse vocis inventio ad alias significationes apud Graecos accomodata <non> erat, cum tamen apud nos frequentius Simul secundum locum accipiamus, secundum hoc scilicet quod aliqua eodem loco aggregata sunt, quam etiam significationem hic omnino praetermittit.
Quaeritur autem quid Simul significet in utraque acceptione suae aequivocationis quam ponit. Et in priori quidem acceptione videtur nomen esse omnium eorum quae eodem tempore facta sunt vel creata, et tunc potest esse sumptum sive a quadam specie Quando sive a relatione quadam. Cum autem Simul in natura accipimus sive quantum ad naturalem permanentiam sive quantum ad divisionem a relatione tantum, sumptum esse videtur.
Quaeritur etiam utrum Simul in natura multipliciter accipiatur ad duos modos, quos distinguit, an ex eadem causa sit impositum utrique. Sed quia pro uno modo Aristoteles ponit Simul secundum naturam, in quo duos alios includit, videtur uno modo accipi Simul secundum naturam, ac si sub disiunctione dicamus simul esse per naturam, quod vel simul est secundum existentiam naturalem vel secundum divisionem eandem. Nil etiam obest, si tamquam aequivoce Simul quoque per naturam ad duos modos accipiamus, hic quidem ex alia relatione, ibi ex alia sumptum sed quantum ad eandem vocem duas significationes sub uno modo accipit.
Continuatio: Prius dicitur praedictis modis sed Simul dicitur istis modis et non tantum Prius proprie accipitur secundum tempus sed etiam SIMUL SIMPLICITER, id est universaliter ET PROPRIE, quia in eodem tempore sunt generata.
NEUTRUM ENIM NEQUE PRIUS NEQUE POSTERIUS EST EORUM; SIMUL ITAQUE HAEC DICUNTUR SECUNDUM IDEM TEMPUS.
NEUTRUM ENIM. Vere sunt simul secundum tempus. Ab immediatis. Quam quidem consequentiam, illud 'ENIM' innuit, assignationem vero Simul ponit cum consequentia, conclusionem vero extra supponit ibi: SIMUL ITAQUE.
NATURALITER AUTEM SIMUL SUNT QUAECUMQUE CONVERTUNTUR QUIDEM SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM SED NEQUAQUAM CAUSA EST ALTERUM ALTERI UT SIT, UT IN DUPLO ET MEDIO.
NATURALITER AUTEM. Alium modum Simul assignat: QUAECUMQUE CONVERTUNTUR ad invicem SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM ita quod neutrum EST CAUSA alterius vel quemadmodum eadem divisione 295 generis contra se ponuntur.
CONVERTUNTUR ETENIM HAEC (NAM CUM SIT DUPLUM EST MEDIUM, ET CUM SIT MEDIUM EST DUPLUM) SED NEUTRUM CAUSA EST UT SIT.
CONVERTUNTUR ETENIM. Commendatio exempli est causa.
NAM CUM. Vere convertuntur, quia hoc modo, quod hoc ita exigit illud et illud istud, quod nullo modo absque se esse possunt, sed neutrum est causa alterius. A parte conversionis.
Quaeritur utrum sola relativa hoc habeant, et videtur actioni quoque et passioni illatae ab ea convenire, sicut est videre et videri, nisi forte dicatur, quod actio est causa quodammodo passionis et prior naturaliter et quodammodo eam faciens secundum hoc quod eam infert. Quaerit etiam aliquis, utrum risibile et navigabile hoc habeant. Quod nullo modo videtur verum, cum scilicet nulla ex natura sua adiunctionem habeant, unde existentia alterius exigat existentiam alterius. Quam fortasse adiunctionem notavit, cum ait: secundum quod est esse consequentiam, hoc est secundum comitationem ex adiunctione propriae existentiae. Nihil autem impedit, sive solis relativis praedicta proprietas conveniat sive non.
DICUNTUR SIMUL NATURALITER ET QUAE EX EODEM GENERE E DIVERSO DIVIDUNTUR AD SE INVICEM.
DICUNTUR AUTEM. Non solum praedicta sunt simul naturaliter sed etiam illa quaecumque EX EODEM GENERE etc., hoc est quaecumque in eodem genere convenientia dividuntur AB INVICEM E DIVERSO, id est ex diversitate rerum contentarum diversa sunt ab invicem et sibi opposita. Aliter enim in divisione generis poni non possent, nisi scilicet et in genere convenirent et in propriis significationibus dissiderent.
E DIVERSO AUTEM DIVIDI ALTERUTRUM DICUNTUR QUAE SECUNDUM EANDEM DIVISIONEM SUNT, UT GRESSIBILE, VOLATILE ET AQUATILE.
E DIVERSO AUTEM. Quia ignota erant verba, exponit, quid sit 'e diverso dividi', hoc est poni contra se in divisione eiusdem.
HAEC ENIM ALTERUTRUM E DIVERSO DIVIDUNTUR, QUAE SUNT EX EODEM GENERE.
HAEC ENIM. Commendatio est exemplorum.
ANIMAL NAMQUE DIVIDITUR IN HAEC, IN VOLATILE ET GRESSIBILE ET AQUATILE.
ANIMAL NAMQUE. Vere ista ponuntur in divisione eiusdem generis, quia animalis. A parte. Et hoc est: ANIMAL ENIM.
ET NIHIL HORUM PRIUS VEL POSTERIUS EST SED SIMUL PER NATURAM HAEC ESSE VIDENTUR.
ET NIHIL HORUM etc., sive scilicet quantum ad praedicationem generis sive quantum ad naturam divisionis. Si enim secundum praedicationem generis alterum prius esset altero, ut videlicet unum supponeretur generi mediante altero, non essent opposita nec ideo simul in divisione ponenda.
DIVIDITUR AUTEM ET SINGULUM HORUM IN SPECIES RURSUS, UT GRESSIBILE ANIMAL ET VOLATILE ET AQUATILE.
DIVIDITUR AUTEM. Quia tantum dixerat illa dividere et non dixerat dividi, videretur, quod non dividi possent per alia, et ideo hoc ostendit.
ERUNT ERGO ET ILLA SIMUL NATURALITER, QUAECUMQUE EX EODEM GENERE SECUNDUM EANDEM DIVISIONEM SUNT, GENERA VERO SEMPER PRIORA SUNT.
ERUNT ERGO. Quandoquidem ista quae apposui, sunt simul naturaliter, quia sunt sub eodem genere secundum eandem divisionem, ergo omnia alia. Similiter quae habent, sunt naturaliter simul. A simili propter eandem causam. Genera vero inter se simul sed non sunt simul cum genere, quia videlicet genera sunt priora.
NEQUE ENIM CONVERTUNTUR SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM, UT CUM SIT QUIDEM AQUATILE, EST ANIMAL, CUM VERO SIT ANIMAL NON EST NECESSE UT SIT AQUATILE.
NEQUE ENIM. Vere genera sunt priora, quia hoc modo, quod non convertuntur consequentiae. A parte Prioris vel a descriptione secundum primam definitionem Prioris, si aequivoce dicatur Prius ad secundum modum per se.
SIMUL ERGO PER NATURAM (LICUNTUR QUAECUMQUE CONVERTUNTUR QUIDEM SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM SED NEQUAQUAM CAUSA EST ALTERUM ALTERI UT SIT, ET EA QUAE EX EODEM GENERE E DIVERSO DIVIDUNTUR AB INVICEM; ET SIMPLICITER SIMUL SUNT QUORUM GENERATIO IN EODEM EST TEMPORE.
SIMUL ERGO. Epilogat quod diffuse dixit de modis Simul.
Continuatio: Quia diffuse diximus, ergo ut memoriae commendemus, breviter recolligamus. A causa. Vel secundum praemissa exempla potest esse illatio a simili quantum ad alia vel potest esse a partibus. 296

LI 2.14 DE SPECIEBUS MOTUS

Latin English
MOTUS AUTEM SUNT SPECIES SEX: GENERATIO, CORRUPTIO, AUGMENTUM, DIMINUTIO, ALTERATIO, SECUNDUM LOCUM MUTATIO.
MOTUS AUTEM. Motum hoc modo tractat, quod primum dividit ipsum in sex species easque postea ab invicem diversas ostendit esse et maxime id propter alterationem facere videtur, quae cum videretur idem esse quod motus, idem videbatur cum caeteris speciebus. Unde diligenter hoc non esse verum probat, denique tam generi ipsi quod est motus, quam speciebus eius assignat contraria. Motus autem hoc loco neque actionis nomen est, a qua 'moveo, moves' activum verbum sumptum, neque passionis, a qua 'moveor, moveris' dicatur sed nomen esse videtur qualitatis. Cum enim quies qualitas videbatur cuilibet motuum esse contraria, oportet et motum qualitatem esse. Ut enim in Qualitate dictum est, si ex contrariis unum fuerit quale et reliquum erit quale. At vero cum sit motus qualitas valde inconstans, est transitoria ad modum actionum vel passionum et simul quandoque est motus cum actione et passione, ut si quis lapidem moveat de loco in locum, in movente actio est quae motus dicitur, in lapide vero qui movetur, passio et insuper qualitas quae hic motus dicitur.
Sed fortasse inquiet nec quietem qualitatem esse, a qua 'quiesco' verbum sumptum est sed potius esse vel actionem vel passionem, sicut est motus, quia iuxta Priscianum omne verbum actionis vel passionis designativum est. Ad quod respondemus quod Priscianus sicut et Aristoteles in Peri ermenias duobus modis accipit verbum, uno strictius, cum in verbo tantum comprehendit ea quae significant actiones vel passiones, altero largius, cum etiam substantivum verbum aggregat. Nam et Aristoteles in Peri ermenias modo a verbis dividit casus verborum dicens 'curret' vel 'currebat' non esse verbum, modo eosdem verbis aggregat, cum ait in secundo:

Est enim vel fuit vel erit et quaecumque alia huiusmodi sunt, verba sunt ex his quae sunt posita.

Unde nulla cogit ratio, ut in 'quiesco' verbum intelligamus vel actionem vel passionem, sicut nec 'sedeo' vel 'iaceo' quae positiones significant.
Nota quod teste Boethio Aristoteles in Physicis motus species alia ratione partitus est. Ait enim aliud esse permutationem, aliud motum, et permutationis quidem duas esse species dixit generationem <et> corruptionem, motus vero tres, secundum quantitatem scilicet, secundum qualitatem, secundum locum. Quoniam hic liber 297 Praedicamentorum ad introductionem praeparatur, distinctius species motus propriis nominibus distribuit. Qui quidem per generationem et corruptionem omnem motum secundum substantiam accipit, quotiens scilicet res quaelibet substantialiter permutatur, specialem statum vel relinquens vel assumens, per augmentum vero <et> decrementum motum secundum quantitatem et capacitatem massae rei accipit, per alterationem vero motum secundum qualitatem, id est secundum quamlibet actualem formam. Motum vero secundum locum in eo accipit quod loca permutamus.
Nunc autem singularum specierum naturas diligenter perquiramus.
<De generatione et corruptione>
Generationem autem Boethius vocat ingressum in substantiam, quando videlicet quodlibet corpus nouum specierum statum assumit, ut si hoc inanimatum fiat corpus animatum vel animal vel homo. Corruptionem vero appellat egressum a substantia. Sicut enim generatur, dum nouum speciei statum assumit, ita etiam corrumpitur, dum eundem deserit.
Et videntur in eodem esse generatio et corruptio, licet ea dicat invicem contraria. Eodem namque tempore quo hoc corpus ingreditur naturam animati corporis, egreditur naturam inanimati, alioquin quoddam tempus esset in quo nec animatum nec inanimatum. Si enim, ut quidam voluit, postquam egressum est animatum inanimatum inanimati, tunc ingreditur substantiam animati, profecto nondum est animatum, quod adhuc fit, nec adhuc ibi est quo ingreditur. Si enim iam animatum esset, potius quietem secundum animatum haberet quam motum. Unde potius eodem tempore generationem concedimus et corruptionem in eodemesse, sicut generationem animati corporis et corruptionem inanimati, quia eodem tempore quo deserit illud, recipit illud, quia nullum est medium. Veluti si quis continuas terras perambulet, simul istam egreditur et illam ingreditur, quasi nulla sit inter terras spatii distantia, egressus iam de hac terra non ingreditur illam in qua iam est sed iam necessario ingressus est eam, ubi egressus est istam, et sicut iam est ingressus, dum est egressus, ita ingrediens, dum egrediens.
Sed quid dicemus quod contraria simul esse contingit? Ad quod respondemus, quod generatio et corruptio sicut virtus et vitium vel motus et quies contraria dicuntur genera non in se sed per adiunctionem contrariarum specierum, quae species proprie contrariae dicuntur, sicut generatio et corruptio animati et generatio inanimati et corruptio eiusdem, quae scilicet nullo modo in eodem esse possunt, quia tantum res inter se continent, generatio vero animati et corporis inanimati nullo modo sunt contraria ideoque in eodem simul persistere non possunt.
Notandum vero quod iste motus substantiae qui generatio vel 298 corruptio dicitur, tantum in posterioribus, non in prioribus creationibus contingit. Priores quidem creationes secundum hoc accipimus, quod cum prius omnino non esset, ad esse perducta est, veluti in illa ineffabili creatione qua summus ille artifex materiam ipsam corporum, cum nil adhuc omnino ipsa esset, ineffabiliter creavit ex nihilo; eas vero creationes secundum quas materiam iam praeparatam per formas supervenientes in species diversas natura redigit, posteriores appellamus, veluti cum corpoream substantiam aut per animationem facit animatam aut per sensualitatem animal aut per alias formas in quascumque species variaret, ut in <asinum> vel hominem. In his vero posterioribus creationibus motus esse potest, quia subiectam semper habet substantiam qua niti possit. In prioribus vero creationibus cum adhuc omnino res non essent, non habet motus, ubi subsistat, sicut in posterioribus habet, quae quidem tantum corporum esse videntur, non spirituum vel accidentium. Nunquam enim haec anima prius species fuit, quam ipsa fuit anima vel haec anima, nec haec albedo prius qualitas fuit vel aliquid, quam fuit albedo vel haec etiam albedo sed simul ubi existit, omnem suae naturam substantiae habuit. Corpora vero non ita. Quippe hoc corpus prius corpus quam animatum vel animal vel homo.
Et nota quod multa corruptionem patiuntur quae generationem non habuerint, ut albedo ipsa vel animae pecudum quae cum carne moriuntur. Dum enim corpus praeparatur ad nigredinem, in ipso albedo corrumpitur, dum adhuc in ipso est, quia ad non esse perducitur albedo, et dum pecus moritur, anima ipsius cum ipso corrumpitur, dum ad non esse pertrahitur. Quaecumque ergo generari possunt, et corrumpi sed non convertitur.
Nota etiam quod solius Dei est generare, id est operatione sua in substantiam promovere, quod est creare. Nam etsi ex coitu patris quaedam portio separata sit quae formetur in hominem, patre tamen defuncto non minus natura opifex operatur in visceribus matris de infuso semine, ipsum scilicet formando et vivificando in hominem. Unde puer ipse non hominis opus est sed naturae, id est Dei, hominum autem operatio alterare tantum materiam videtur secundum accidentia, veluti dum domum componit vel gladium, non etiam in substantiam generare. Neque enim vitrum, quod species metalli dicitur, hominis est opus sed naturae, quia praeparatis ab homine quae necessaria sunt ad creationem uitri in materia praeparata a nobis sola natura operatur eam in vitrum convertens, nobis quoque physicam ignorantibus. Si quis autem dicat aves quoque creare pullos, dum, calefaciendo oua propria, ea uivificant, ideoque pullos opera avium vocet, fallitur. 299 Non enim opera dicenda sunt nisi eius qui ex deliberatione et ex discretione facit nec opifex recte dicitur nisi rationalis substantia. Ex affectu vero quem natura mittit, non ex discretione rationis vivificat avis calefaciendo oua, ignara penitus futuri effectus, quem per eam natura operatur. Cum enim testante Boethio in secunda editione super Porphyrium irrationalia animalia per memoriam praeteritorum recordentur, futuri nulla est eis cognitio. Haec dicta sunt de motu substantiae qui <per> generationem et corruptionem dividitur, secundum quas videlicet et res in substantia variatur ingrediendo speciei statum vel egrediendo.
<De augmentatione et diminutione>
Nunc de motu quantitatis agamus, qui cremento et diminutione comprehenditur. Qui ideo quantitatis dicitur, quod secundum hunc motum ipsa massa vel capacitas substantiae rei permutatur, aliqua re subtracta vel addita. Ut si aquae partem aliquam subtraham aquae, decrescere dicitur, cui subtrahitur alia aqua. Crescere vero eadem aqua dicitur, si aquam aliam superaddam. Sic quippe ipsa massae capacitas vel extenditur crescendo vel minuitur decrescendo.
Sed puto non irrationabiliter quaeri quae res crescere dicatur aut quid etiam sit crescere. Si quis autem crescere dicat adiunctione alicuius maius effici, quam prius esset, nulla crescere videntur. Nihil quippe est quod videatur maius fieri, quam prius erat ex additamento, ut si tribus lapidibus quartus addatur atque ideo aceruus qui prius erat trium lapidum, crevisse dicatur adiunctione quarti lapidis, non videtur verum, cum videlicet aceruus trium lapidum adiuncto etiam quarto lapide in quantitate sui non plus quam prius habeat sed tribus lapidibus tunc quoque constat, sicut ante, nec plures partes quam prius habet sed nec quartus lapis superadditus simili ratione crevit nec ipsum quoque compositum ex tribus lapidibus et quarto adiuncto. Nam si ante sicuti nunc quattuor lapides manebant nec plures modo sunt quam ante. Sic autem fortasse facilius soluetur, si videlicet crescere id dicamus quod per adiunctionem alterius transit in tale compositum quod a natura vel proprietate sua non recedit, veluti si aqua alia aqua superaddatur, aqua cui superadditum est, in quoddam transit compositum quod etiam aqua dicitur.
Similiter si tribus lapidibus quartus superaddatur, aceruus trium lapidum crevisse dicitur, dum in aceruum maiorem lapidum transit per adiunctionem quarti lapidis, qui etiam secundum maior aceruus sicut ille qui prius erat, aceruus est lapidum. Si vero tribus lapidibus lignum addatur, aceruus lapidum non dicitur crevisse nec etiam lapides, quippe totum simul coniunctum nec lapides est nec aceruus lapidum; aceruus tunc fortasse 300 creuerit et quia et quod prius erat et quod ex eo factum est, aceruus dicitur. Quod si lapis homini vel homo lapidi coniungatur, nec homo neque lapis simili ratione crevisse dicitur, quod quidem esset, <si> compositum vel lapides vel homines dici posset. Si ergo duobus hominibus tertius addatur, homines crescunt. Si vero eisdem equus addatur, non crementum hominum sed animalium et corporum fortasse dici potest; totum quippe ipsum animalia vel corpora dici potest, non homines, sicut et ea quae ante fuerant, animalia dicebantur.
Sed opponetur: si ea animalia quae crescunt per adiunctionem equi, homines sunt, profecto ubi ea crescunt, oportet etiam homines crescere. Et nos quidem concedimus res ipsas quae homines sunt, crescere per adiunctionem quoque equi, non quantum ad numerum hominum, sed animalium. Unde si proprie loqui desideramus, alia potius quam homines crevisse dicamus, quodammodo tamen, ut dictum est, homines quoque crevisse, ut determinatum est, possumus dicere.
Manifestum est itaque ex his quae dicta sunt, magis in eo crementum accipi debere, quod aliquid videlicet per adiunctionem alterius in consimile sibi compositum transit, quam in eo quod eius partes multiplicentur. Nulla enim res uno tempore plures habet partes quam alio, ut collectio trium lapidum numquam abundat in partibus per coniunctionem alicuius, ut videlicet plures modo partes quam prius habeat, nec caro pueri quae prius erat occulta, recipit incrementum, ut pluribus modo constet partibus quam prius. Quippe illud quod superadditum est, non pars eius cui adiunctum est. Haec de motu quantitatis qui cremento et diminutione dividitur, satis est dixisse.
<De alteratione>
Ex quo ad motum qualitatis transeamus, qui alteratio dicitur. Qualitatem autem hoc loco determinat formam quamlibet accidentalem, quae scilicet subiectum cui advenit, alterat, ut albedo, sessio, cursus, calciatum. Nam ea quae substantialis est forma, magis generare vel corrumpere videtur quam alterare. Illud quippe cui advenit, in substantiam promovet, ut supra diximus, et aliud facit. Porphyrius tamen eum quoque modum qui ex differentiis huiusmodi contingit, alterationem videtur appellare, ubi scilicet ait omnem differentiam, tam scilicet accidentalem quam substantialem, facere alteratum. Unde in Isagogis de differentia disputans: Universaliter (inquit) omnis differentia cuilibet adveniens alteratum facit.
Ubi non adiecit aliam facere alteratum solum, quae scilicet accidentalis est, aliam facere etiam aliud, velut eam quae substantialis est. In quo fortasse ipse Porphyrius illis consentire videtur qui omnem motum alterationem 301 dicebant et idem penitus motum et alterationem esse volebant, omne scilicet quod mutatur, dicentes alterari. Quam quidem opinionem ab ipso refelli in sequentibus videmus.
At si attentius inspiciamus, inveniemus discipulum magistro non fuisse contrarium sed fortasse diversum, non in dissidentem sed largius utentem hoc nomine quod est alteratio vel alteratum, pro omni videlicet motu vel pro omni mutato, ut quibus vocabulis Aristoteles utitur specialiter, Porphyrius generaliter accipiat, diversus quidem in acceptione vocabulorum, non in sententia contrarius. Nam et ipse Porphyrius eadem vocabula specialiter accipi non contradicit iuxta consuetam significationem, quam Aristoteles hoc loco prosequitur, in qua quidem speciali et magis solita significatione acceptum hoc nomen alteratio bene Aristoteles negat generaliter accipi pro omni motu sed in alia nominis acceptione, cum videlicet speciale vocabulum quod est alteratio, in significationem generalis transfert. Aliud est autem diversos esse, aliud contrarios. Contrarii enim non dicuntur auctores nisi qui oppositas tenent sententias, quae scilicet ita sibi adversae sunt, ut simul stare non queant sed vel utramque vel alteram constat esse falsam. Diversae quandoque esse possunt, quae etiam verae sunt, veluti si hic Alexandrum dementem esse intelligat, ille animosum, diversa quidem sentiunt et dicunt sed non est adversa, cum utraque simul esse queant, ut videlicet idem et demens sit et animosus ex proprietatibus diversis. Poterit fortassis et Porphyrius intelligi a significatione, quam Aristoteles accepit, non recessisse, cum scilicet ait substantiales quoque differentias alterationem facere, ut videlicet in eadem re simul cum generatione alteratio contineatur, nec tamen illa sit haec. Cum enim hoc corpus in hominem transit differentis substantiam formantibus, quantum ad substantiam hominis quam assumit, generari dicitur quod in eo scilicet quod fit animal rationale mortale, quantum vero ad solam qualitatum informationem pertinet quod videlicet rationalis sit vel mortalis, alterari dicitur.
Et in hac quidem sententia motus cuiuslibet formae, tam scilicet substantialis quam accidentalis, quantum ad ipsius simplicem informationem pertinet, alteratio dici potest. Itaque ex differentia duo motus contingunt, unus quidem quantum ad informationem eius qui est alteratio, alius quantum ad effectum ipsius, id est quantum ad substantiam speciei, quae differentia perficitur, qui est generatio. Bene itaque Porphyrius omnem differentiam facere alteratum ait, secundum simplicem sui informationem. Unde bene alteratio motus qualitatis dicitur, cum secundum informationem simpliciter accipiatur, generatio vero non qualitatis dicitur sed magis substantiae qualitate affectae. Itaque hoc corpus in eo quod rationale fit, alteratur, in eo quod animal rationale, generatur. Etsi enim uterque motus 302 simul contingat, diversi tamen ab invicem sunt, quia aliud est esse rationale, aliud esse animal rationale, licet res eadem sit penitus quae est rationale et rationale animal. Sic et aliud est esse risibilis quam esse navigabilis, quamvis idem sit penitus res risibilis quod res navigabilis.
Occurrit autem hoc loco quaestio, cum ipsam alterationem et quamlibet motum constet esse formam accidentalem et ea quoque adveniente subiectum mutari ab eo quod prius erat, qua ratione infinitatis inconveniens devitemus. Nam sicut ex albedine adveniente subiectum alteratur secundum eius informationem quam prius non habebat, et ita ex alteratione alteratio in infinitum nasci videtur.
Ad quod respondendum est quod non ex omni accidenti superveniente necesse est alterationem innasci, utpote ex ipsa alteratione. Sed si dicamus alterari subiectum ex alteratione quae advenit, non aliam alterationemgenetari intelligamus sed talis est sensus, quod dicimus ipsum alterationem habere, quam prius non habebat, nec intendimus nisi ipsam alterationem in natura ex albedine copulari subiecto.
Sed opponitur quod similiter cum dicimus ipsum subiectum alterari per albedinem, talis est sensus, ut albedinem habeat, quam prius non habebat, et ita non alterationem ex albedine venientem intelligimus in subiecto sed solam albedinem subiecto conferimus, ut iam neque ex albedine neque alio accidenti videatur nasci alteratio sed nil esse penitus. Sed cum sit alteratio species motus, oportet alterationem aliquid esse. Constat itaque, cum dicimus hoc subiectum alterari per albedinem, duos bonos sensus haberi posse, ut vel alterationem in natura ex albedine attribuamus vel ipsam albedinem copulemus. Cum vero dicimus ipsum alterari per alterationem, ut infinitatem vitemus, unus tantum sanus est intellectus, ut alterationem ex ipsa albedine, non alteratione albedinem in natura subiecto conferamus.
<De motu locali>
Nunc sextam speciem motus consideremus, quae est permutatio de loco ad locum, quando videlicet unus locus substantialis deseritur et alius assumitur, ut si de hac domo transeam in illam vel de hac terra migrem in aliam.
Nota autem quod Boethius in tertio Topicorum largius accipit motum secundum locum quam Aristoteles hoc loco. Ibi quippe Boethius tres species motus secundum locum ponit, crementum scilicet, diminutionem, permutationem, quae scilicet permutatio tantundem valet quantum mutatio secundum locum, quem Aristoteles accipit, quando videlicet ad alium locum transimus. Cum itaque quaeritur an motus secundum locum sit crementum, determinandum est, qualiter motus secundum locum accipiatur, iuxta Boethium videlicet vel iuxta Aristotelem. Si enim iuxta Boethium accipiatur, 303 verum est; si iuxta Aristotelem falsum. Quippe Boethius crementum et diminutionem <et> permutationem sub motu secundum locum includit, ut dictum est, considerans scilicet <potius> locum substantialem quam quantitatem. Nam permutatio per substantialem accipitur; incremento vero et diminutione locus quantitativus quodammodo variari videtur, quia secundum hoc quod in se est, crescendo extenditur vel decrescendo remittitur. Videtur et locus quantitativus variari, qui secundum substantiam, cui adhaeret, vel amplior fit vel remissior.
<Continuatio>
Nunc literam insistamus.
Continuatio. Modi oppositionis sunt quattuor; prioris quinque; simul tres. Species autem motus sunt sex.
ALII ITAQUE MOTUS PALAM EST QUIA ALII AB INVICEM SUNT; NON EST GENERATIO CORRUPTIO, NEQUE AUGMENTUM DIMINUTIO, NEQUE ALTERATIO SECUNDUM LOCUM MUTATIO; SIMILITER AUTEM ET ALII.
ALII ITAQUE. Enumeratas species motus distinguit ab invicem maxime per alterationem, quae videbatur penitus idem esse quod motus atque ideo caeteris speciebus non esse opposita sed potius genus earum sicut et motus. Illud 'ITAQUE' inceptivum est, ac si diceret: quandoquidem enumeratae sunt species motus, ergo differentiam earum assignemus ab invicem. A causa. Et hoc est: MOTUS ALII, scilicet ab alteratione, SUNT ALII, id est , AB INVICEM, quia quinque specierum clara est differentia inter se, quod statim a partibus ostendit.
NON ENIM etc. Quod autem determinandum fuerit 'alii' ab alteratione, sequens versus ostendit: ALTERATIONE VERO. Potest etiam 'itaque' accipi pro duabus partibus, ac si diceretur: Manifestum est, quoniam sunt diversi ab invicem et ita diversi, quia CORRUPTIO NON EST GENERATIO etc.
IN ALTERATIONE VERO HABET QUANDAM QUAESTIONEM NE FORTE NECESSARIUM SIT ID QUOD ALTERATUR PER ALIQUAM RELIQUARUM MOTIONUM ALTERARI. HOC AUTEM NON EST VERUM; NAM PAENE SECUNDUM OMNES PASSIONES AUT PLURES ALTERARI ACCIDIT NOBIS NULLA ALIARUM MOTIONUM COMMUNICANTE; NAM NEQUE AUGERI NECESSARIUM EST QUOD PER PASSIONEM MOVETUR NEQUE IMMINUI, SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS.
IN ALTERATIONE VERO. De supradictis speciebus motus manifestum est, quam sint diversae ab invicem et oppositae sed IN ALTERATIONE HABET aliquis, subaudis, QUANDAM QUAESTIONEM, id est dubitationem, NE, id est an, NECESSARIUM SIT etc., id est utrum omne alteratum alteretur per aliquem aliorum motuum, ac si diceret, an omnis alteratio sit aliquis aliorum motuum. Cuius quaestionis statim solutionem adnectit dicens: HOC AUTEM.
Quod autem hoc non sit necessarium, id est quod non omne quod alteratur, alteretur per alios motus, probat ab oppositis dicens: NAM PAENE etc. accidit, id est convenit nobis alterari paene per OMNES PASSIONES, id est qualitates tertiae maneriae. 'PAENE' apposuit, quia nos homines non omnes huiusmodi qualitates suscipimus, sed sunt quaedam propriae aliorum animalium vel inanimatorum sive etiam animatorum. Ad quod exponendum supponit: AUT PLURES, ac si diceret: si non secundum omnes saltem secundum PLURES, id est maiorem partem, quod est secundum PAENE OMNES.
NULLA trium ALIARUM MOTIONUM COMMUNICANTE, hoc est ita quod non sit ibi alius motus praeter alterationem. Quod statim prosequitur per partes dicens: NAM NEQUE, id est non omne quod movetur per aliquam passionem, augetur vel minuitur vel alio motu permutatur nisi alteratione. De aliis autem motibus supponit dicens: SIMILITER AUTEM ET 304 IN ALIIS.
IDEOQUE ALIA ERIT PRAETER ALIOS MOTUS ALTERATIO.
IDEOQUE, quandoquidem non omne quod alteratur per aliquem reliquorum quinque motuum. Igitur alteratio est alia res ab illis. Ab effectu.
NAM SI ESSET EADEM, OPORTEBAT ID QUOD ALTERATUR MOX ET AUGERI VEL MINUI VEL QUANDAM ALIARUM CONSEQUENTIAM MOTIONUM FIERI; SED NON EST NECESSE.
NAM SI. Et vere est alia, quia non est eadem. Ab immediatis. Quod autem non sit eadem, probat: Si est eadem prorsus, scilicet cum illis, ita scilicet ut quicquid est alteratio,sit aliquis aliorum motuum et e converso, necesse est, id est constans est, omne quod alteratur, moveri aliquo aliorum motuum. Et hoc est: FIERI CONSEQUENTIAM, id est comitationem alicuius aliorum motuum; SED NON EST NECESSE, ergo non est eadem. A destructione consequentis. Propositionem huius syllogismi praemittit ibi: NAM SI EADEM, assumptionem quoque supponit dicens: SED NON EST NECESSE, conclusionem extra.
SIMILITER AUTEM ET QUOD AUGETUR AUT ALIQUA ALIA MOTIONE MOVETUR, ALTERARI OPORTEBAT; SED SUNT QUAEDAM CRESCENTIA QUAE NON ALTERANTUR, UT QUADRANGULUS COMPOSITO GNOMONE CREVIT QUIDEM, ALTERATUM VERO NIHIL EST FACTUM; SIC ET IN ALIIS HUIUSMODI.
Illud 'nam QUOD AUGETUR SIMILITER' ponitur copula, totum argumentum syllogismi cum conclusione, id est propositione quae hypothetica est, et assumptione. Alius vero syllogismus est huiusmodi: si est eadem, omne quod movetur per alios motus, alteratur sed non omne illud alteratur, ergo non est eadem. Cuius quidem syllogismi propositionem ponit ibi: SIMILITER ET OMNE etc.
OPORTERET ALTERARI, si secundum eas esset alteratio cum caeteris motibus. Loco vero assumptionis ponit illud, unde habetur assumptio.
SED SUNT QUAEDAM CRESCENTIA. Conclusio est extra, quia satis aperta est destructo utroque consequenti in assumptionibus.
UT QUADRANGULUS. Exemplum est, ubi ex cremento non alteratur subiectum, quia quadrangulus, illa figura, crescit superaddita gnomone, alia figura, et nil tum ibi alteratum est ex cremento. Sic et contingit in caeteris crescentibus.
QUARE ALII SUNT MOTUS AB INVICEM.
QUARE ALII. Quandoquidem alteratio, de qua minus videbatur, est diversa a caeteris speciebus motus, ergo omnis motus sunt alii, id est diversi ab invicem. A minoribus vel a partibus ita: Quandoquidem tam alteratio quam caeterae species motus diversae sunt inter se, ergo omnes species motus.
EST AUTEM SIMPLICITER QUIDEM MOTUI QUIES CONTRARIUM.
EST AUTEM. Enumeratis speciebus motus in divisione ipsius et distinctis ab invicem ad maiorem notitiam tam generis quam specierum assignat eis contraria et dicit quia motui simpliciter, id est huic nomini simplici et generali quod est motus, est hoc nomen QUIES CONTRARIUM, per adiunctionem scilicet contrariarum specierum. Simplex autem dicitur et generale vocabulum respectu specialium per hoc quod ea secundum significationem quodammodo constituit. Quippe intellectus generalis nominis, quamvis pars intellectus specialis, in ipso concluditur et quodammodo ipsum componit, quorum autem componens simplicius est composito.
HIS AUTEM QUAE PER SINGULA SUNT, GENERATIONI QUIDEM CORRUPTIO, AUGMENTO AUTEM DIMINUTIO, SECUNDUM VERO LOCUM MUTATIONI SECUNDUM LOCUM QUIES. MAXIME VIDETUR OPPOSITUM ESSE ETIAM FORTE IN CONTRARIUM LOCUM MUTATIO, UT EI QUAE INFERIUS EST EA QUAE SUPERIUS EST ET EI QUAE SUPERIUS EST EA QUAE INFERIUS EST.
HIS AUTEM. Postquam generi assignavit contrarium, assignat et speciebus dicens: His quae per singulas, hoc est quae sunt singularia, id est specialia, sub motu videntur esse contraria, quod per partes exequitur dicens: GENERATIONI QUIDEM etc.
Nota quod in Qualitate 305 Aristoteles specialia vocavit singularia dicens:

Paene enim in omnibus talibus genera ad aliquid dicuntur. Nil autem horum quae singularia sunt... etc.

ETIAM FORTE. Ideo apponit 'forte', quia in veritate nec locus ullus contrarius est nec motus fit aliquis in contrarium locum, qui alicui possit esse contrarius sed opinio erat et locos contrarios esse et motus, qui in eo fierent, esse contrarios atque ideo propter opinionem notatam appositum est 'forte'.
UT MUTATIO, scilicet qua fit inferius, id est inferiori loco ei quae fit superius. Quippe superior locus et inferior, sicut in Quantitate dictum est, videbantur esse contrarii.
RELIQUO VERO ASSIGNATORUM MOTUUM NON FACILE EST ASSIGNARE QUID EST CONTRARIUM, VIDETUR AUTEM NEQUE ESSE ALIQUID EI CONTRARIUM, NISI QUIS EI IN HOC SECUNDUM QUALITATEM QUIETEM OPPONAT AUT IN CONTRARIUM QUALITATIS MUTATIONEM, SICUT ET IN MUTATIONE SECUNDUM LOCUM <QUIETEM SECUNDUM LOCUM> AUT IN CONTRARIUM LOCUM MUTATIONEM.
RELIQUO VERO. Supradictis FACILE EST ASSIGNARE contraria, sed RELIQUO motui, de numero scilicet motuum superius ASSIGNATORUM, id est alterationi, NON EST etc.
NISI QUIS EI IN HOC, id est huic motui, OPPONAT QUIETEM SECUNDUM QUALITATEM, AUT motum IN CONTRARIAM QUALITATEM.
EST ENIM ALTERATIO MUTATIO SECUNDUM QUALITATEM.
EST ENIM. Commendat similitudinem, quam induxit de mutatione secundum locum ad alterationem, quare videlicet videatur, ut quemadmodum mutatio secundum locum habet contrarium vel quietem secundum locum vel mutationem in contrarium locum, ita etiam videatur de alteratione, quod habeat <contrarium> vel quietem secundum qualitatem <vel motum in contrariam qualitatem>, quia videlicet alteratio est mutatio secundum qualitatem. A causa.
QUAPROPTER OPPOSITA ERIT SECUNDUM QUALITATEM MUTATIONI SECUNDUM QUALITATEM QUIES AUT IN CONTRARIUM MUTATIO QUALITATIS, UT ALBUM FIERI AD ID QUOD EST NIGRUM FIERI.
QUAPROPTER, quandoquidem iste motus secundum qualitatem sicut ille secundum locum. Ergo huic motui secundum qualitatem aliquid istorum videbitur contrarium sicut et illi aliquid illorum. A simili.
UT ALBUM FIERI. Exemplum est de ultimo, id est de motu in contrariam qualitatem.
ALTERATUR ENIM, IN CONTRARIA QUALITATIS MUTATIONE FACTA.
ALTERATUR ENIM. Commendatio exempli a causa, quia videlicet, cum aliquid sit album et postea sit nigrum, alteratur ipsa res mutatione facta qualitatis, id est alteratione, quae ad contraria tendit, id est ad album et nigrum.
Nota quod in veritate quies secundum qualitatem opponitur motui secundum qualitatem, id est alterationi, non motus in contrariam qualitatem, et tunc quidem alteratio quoque simpliciter, ipsum genus, habebit contrarium oppositum genus, scilicet quietem secundum qualitatem. Videntur tamen album fieri et nigrum fieri motus ipsi esse contrarii, sicut passiones contrarias dicit Aristoteles calefieri et frigidum fieri...
LI 2.15 <non supersunt>
EXPLICIUNT GLOSSAE MAGISTRI PETRI ABAELARDI SUPER PRAEDICAMENTA ARISTOTELIS


Notes