Authors/Abelard/logica/GSPred/13

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPred
Jump to navigationJump to search

LI 2.13 DE MODIS SIMUL

Latin English
SIMUL AUTEM DICUNTUR SIMPLICITER QUIDEM ET PROPRIE, QUORUM GENERATIO EST IN EODEM TEMPORE.
SIMUL AUTEM. Finito tractatu Prioris tractat Simul statim, quia secundum idem Simul et Prius accipiuntur, et quot modis prius, tot modis Simul dici potest, licet ipse tantum duos modos Simul ponat, secundum tempus videlicet et secundum naturam. Quibuscumque enim modis alterum praecedit alterum, eisdem potest alterum simul esse cum altero, non solum in tempore aut in natura, verum etiam in ordine aut in dignitate. Sed sufficit magis consuetas significationes Simul ponere, aut fortasse vocis inventio ad alias significationes apud Graecos accomodata <non> erat, cum tamen apud nos frequentius Simul secundum locum accipiamus, secundum hoc scilicet quod aliqua eodem loco aggregata sunt, quam etiam significationem hic omnino praetermittit.
Quaeritur autem quid Simul significet in utraque acceptione suae aequivocationis quam ponit. Et in priori quidem acceptione videtur nomen esse omnium eorum quae eodem tempore facta sunt vel creata, et tunc potest esse sumptum sive a quadam specie Quando sive a relatione quadam. Cum autem Simul in natura accipimus sive quantum ad naturalem permanentiam sive quantum ad divisionem a relatione tantum, sumptum esse videtur.
Quaeritur etiam utrum Simul in natura multipliciter accipiatur ad duos modos, quos distinguit, an ex eadem causa sit impositum utrique. Sed quia pro uno modo Aristoteles ponit Simul secundum naturam, in quo duos alios includit, videtur uno modo accipi Simul secundum naturam, ac si sub disiunctione dicamus simul esse per naturam, quod vel simul est secundum existentiam naturalem vel secundum divisionem eandem. Nil etiam obest, si tamquam aequivoce Simul quoque per naturam ad duos modos accipiamus, hic quidem ex alia relatione, ibi ex alia sumptum sed quantum ad eandem vocem duas significationes sub uno modo accipit.
Continuatio: Prius dicitur praedictis modis sed Simul dicitur istis modis et non tantum Prius proprie accipitur secundum tempus sed etiam SIMUL SIMPLICITER, id est universaliter ET PROPRIE, quia in eodem tempore sunt generata.
NEUTRUM ENIM NEQUE PRIUS NEQUE POSTERIUS EST EORUM; SIMUL ITAQUE HAEC DICUNTUR SECUNDUM IDEM TEMPUS.
NEUTRUM ENIM. Vere sunt simul secundum tempus. Ab immediatis. Quam quidem consequentiam, illud 'ENIM' innuit, assignationem vero Simul ponit cum consequentia, conclusionem vero extra supponit ibi: SIMUL ITAQUE.
NATURALITER AUTEM SIMUL SUNT QUAECUMQUE CONVERTUNTUR QUIDEM SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM SED NEQUAQUAM CAUSA EST ALTERUM ALTERI UT SIT, UT IN DUPLO ET MEDIO.
NATURALITER AUTEM. Alium modum Simul assignat: QUAECUMQUE CONVERTUNTUR ad invicem SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM ita quod neutrum EST CAUSA alterius vel quemadmodum eadem divisione 295 generis contra se ponuntur.
CONVERTUNTUR ETENIM HAEC (NAM CUM SIT DUPLUM EST MEDIUM, ET CUM SIT MEDIUM EST DUPLUM) SED NEUTRUM CAUSA EST UT SIT.
CONVERTUNTUR ETENIM. Commendatio exempli est causa.
NAM CUM. Vere convertuntur, quia hoc modo, quod hoc ita exigit illud et illud istud, quod nullo modo absque se esse possunt, sed neutrum est causa alterius. A parte conversionis.
Quaeritur utrum sola relativa hoc habeant, et videtur actioni quoque et passioni illatae ab ea convenire, sicut est videre et videri, nisi forte dicatur, quod actio est causa quodammodo passionis et prior naturaliter et quodammodo eam faciens secundum hoc quod eam infert. Quaerit etiam aliquis, utrum risibile et navigabile hoc habeant. Quod nullo modo videtur verum, cum scilicet nulla ex natura sua adiunctionem habeant, unde existentia alterius exigat existentiam alterius. Quam fortasse adiunctionem notavit, cum ait: secundum quod est esse consequentiam, hoc est secundum comitationem ex adiunctione propriae existentiae. Nihil autem impedit, sive solis relativis praedicta proprietas conveniat sive non.
DICUNTUR SIMUL NATURALITER ET QUAE EX EODEM GENERE E DIVERSO DIVIDUNTUR AD SE INVICEM.
DICUNTUR AUTEM. Non solum praedicta sunt simul naturaliter sed etiam illa quaecumque EX EODEM GENERE etc., hoc est quaecumque in eodem genere convenientia dividuntur AB INVICEM E DIVERSO, id est ex diversitate rerum contentarum diversa sunt ab invicem et sibi opposita. Aliter enim in divisione generis poni non possent, nisi scilicet et in genere convenirent et in propriis significationibus dissiderent.
E DIVERSO AUTEM DIVIDI ALTERUTRUM DICUNTUR QUAE SECUNDUM EANDEM DIVISIONEM SUNT, UT GRESSIBILE, VOLATILE ET AQUATILE.
E DIVERSO AUTEM. Quia ignota erant verba, exponit, quid sit 'e diverso dividi', hoc est poni contra se in divisione eiusdem.
HAEC ENIM ALTERUTRUM E DIVERSO DIVIDUNTUR, QUAE SUNT EX EODEM GENERE.
HAEC ENIM. Commendatio est exemplorum.
ANIMAL NAMQUE DIVIDITUR IN HAEC, IN VOLATILE ET GRESSIBILE ET AQUATILE.
ANIMAL NAMQUE. Vere ista ponuntur in divisione eiusdem generis, quia animalis. A parte. Et hoc est: ANIMAL ENIM.
ET NIHIL HORUM PRIUS VEL POSTERIUS EST SED SIMUL PER NATURAM HAEC ESSE VIDENTUR.
ET NIHIL HORUM etc., sive scilicet quantum ad praedicationem generis sive quantum ad naturam divisionis. Si enim secundum praedicationem generis alterum prius esset altero, ut videlicet unum supponeretur generi mediante altero, non essent opposita nec ideo simul in divisione ponenda.
DIVIDITUR AUTEM ET SINGULUM HORUM IN SPECIES RURSUS, UT GRESSIBILE ANIMAL ET VOLATILE ET AQUATILE.
DIVIDITUR AUTEM. Quia tantum dixerat illa dividere et non dixerat dividi, videretur, quod non dividi possent per alia, et ideo hoc ostendit.
ERUNT ERGO ET ILLA SIMUL NATURALITER, QUAECUMQUE EX EODEM GENERE SECUNDUM EANDEM DIVISIONEM SUNT, GENERA VERO SEMPER PRIORA SUNT.
ERUNT ERGO. Quandoquidem ista quae apposui, sunt simul naturaliter, quia sunt sub eodem genere secundum eandem divisionem, ergo omnia alia. Similiter quae habent, sunt naturaliter simul. A simili propter eandem causam. Genera vero inter se simul sed non sunt simul cum genere, quia videlicet genera sunt priora.
NEQUE ENIM CONVERTUNTUR SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM, UT CUM SIT QUIDEM AQUATILE, EST ANIMAL, CUM VERO SIT ANIMAL NON EST NECESSE UT SIT AQUATILE.
NEQUE ENIM. Vere genera sunt priora, quia hoc modo, quod non convertuntur consequentiae. A parte Prioris vel a descriptione secundum primam definitionem Prioris, si aequivoce dicatur Prius ad secundum modum per se.
SIMUL ERGO PER NATURAM (LICUNTUR QUAECUMQUE CONVERTUNTUR QUIDEM SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM SED NEQUAQUAM CAUSA EST ALTERUM ALTERI UT SIT, ET EA QUAE EX EODEM GENERE E DIVERSO DIVIDUNTUR AB INVICEM; ET SIMPLICITER SIMUL SUNT QUORUM GENERATIO IN EODEM EST TEMPORE.
SIMUL ERGO. Epilogat quod diffuse dixit de modis Simul.
Continuatio: Quia diffuse diximus, ergo ut memoriae commendemus, breviter recolligamus. A causa. Vel secundum praemissa exempla potest esse illatio a simili quantum ad alia vel potest esse a partibus. 296

Notes