Authors/Abelard/logica/GSPred/0

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | logica‎ | GSPred
Jump to navigationJump to search

LI 2.00

Latin English
111 Auctor iste cum tractandae logicae curam praecipue suscepisset, nihil intactum reliquit, quod eius doctrinae necessarium iudicaverit. Unde cum logica ratio sit disserendi, hoc est discretio argumentandi, argumentationes vero propositionibus iungantur, propositiones vero ex dictionibus et constitutionem suam et significationem contrahant, ita singula diligenter tractavit, ut prius simplicium sermonum significationem utramque aperiret, eam quidem quae de rebus est, in hoc opere, illam vero quae de intellectu est, in Perihermeneias, in quibus etiam propositionum proprietates diligentius prosequitur. Argumentationum vero doctrinam in Topicis complet et Analyticis. Et hoc quidem ordo naturalis exigebat, ut sicut partes naturaliter praecedunt suum compositum, ita eorum doctrina tam in tractando quam in legendo praecedat. Unde bene teste Boethio liber qui simplicium sermonum doctrinam tradit, prior legendus inter caetera Aristotelis opera ingredientibus logicam occurrit.
Cuius etiam teste Boethio in hoc opere intentio est de primis vocibus prima rerum genera significantibus in eo quod res significant, disputare, hoc est earum significationem secundum naturas subiectarum rerum aperire. Hoc autem hac consideratione facit, quod cum videret tam rerum quam nominum infinitam multitudinem nec propter infinitatem suam singula posset prosequi, consideravit decem nomina, in quibus omnes res sint inclusae quibuscumque vocabulis subiectae, quorum etiam decem nominum, dum significationem aperiret, in ipsis decem naturas omnium rerum quibuscumque modis subiectarum demonstraret et quodammodo omnium nominum significationes in his 112 decem nominibus aperiret. Haec autem sunt decem generalissima, scilicet substantia, qualitas, quantitas etc., quae praedicamenta appellat eo, ut ait Boethius, quod de caeteris tam generibus quam speciebus praedicentur.
Haec autem decem nomina Boethius intentionem huius libri aperiens primas appellat voces prima rerum genera significantes, cuius quidem intentionis supra annotatae singula verba diligenter prosequamur. Quod igitur haec decem nomina primas voces vocavit, multis de causis accipi potest. Possunt namque primae dici in eo quod de eis hic intenditur secundum primam nominum impositionem, quae rebus facta est. Est namque duplex vocum impositio, una quidem quae prima est naturaliter, quando scilicet ad significationem rerum voces institutae fuerunt, ut videlicet haec rerum vocaretur homo, illa equus. Est autem alia impositio secunda, quando videlicet voces iam in rerum designationem inventae aliis iterum nominibus sunt appellatae, veluti cum hae nomina, illae verba vocatae sunt. Est itaque prima vocum impositio, secundum quam ipsae in designatione rerum sunt inventae, secunda vero impositio est, secundum quam ipsae voces aliis nominibus sunt appellatae. Hic autem de vocibus secundum primam impositionem quae rebus facta est, intenditur, quod haec videlicet substantiam, illa qualitatem significat, ideoque dictum est intendi de vocibus primis, hoc est de vocibus secundum primam earum impositionem. Nam etsi substantia et qualitas quodammodo sint nomina vocum, non in ea significatione hic tractantur. In Peri hermeneias vero cum de simplicibus quoque sermonibus sicut hic agatur, in ea potius de eis tractatur, quod a vocibus aliis significantur, quod videlicet nomina vel verba dicuntur, hoc est secundum impositionem secundam, non secundum primam.
Possunt etiam in eo primae voces accipi, quod in ea significatione tractantur hic quae prior est naturaliter, cum videlicet earum significatio, quae de rebus est, aperitur. Cum enim voces duplicem habeant significationem, de rebus scilicet et de intellectibus, res intellectibus naturaliter priores sunt; prius enim in rerum natura oportet constare, quod possit intellectus concipere, et qui vocabulum invenit, prius rei naturam consideravit, ad quam demonstrandam nomen imposuit. Intellectus itaque, qui rei naturam sequi debent, naturaliter posteriores sunt, res vero priores. Quantum tamen ad causam impositionis nominis prima et principalis significatio intellectus dicitur, quia scilicet ideo tantum vocabulum rei datum est, ut intellectum constituat. Sed cum sit in causa impositionis nominum significatio intellectus prior, ipse tamen intellectus in natura suae substantiae re 113 naturaliter posterior est. Unde bene quantum etiam ad significationem rerum, quae naturaliter priores sunt intellectibus, primae quoque voces hic dicuntur.
Primae etiam dici possunt ex modo significandi dupliciter, tum videlicet quia rem in essentia significant, non in adiacentia, tum etiam cum in essentia rem significent, in eo statu essentiae qui naturaliter aliis prior est, eam significant. Omnis enim res in essentia sua prius subsistit, quam ab subiecto suscipiatur. Unde ea vocabula priora sunt naturaliter ex modo significandi, quae significationem tenent essentiae quam quae adiacentiae, ut homo vel albedo quam album. At vero cum in hac prioritate significationis essentiae haec decem nomina cum omnibus generibus et speciebus conveniant, hanc insuper prioritatem habent, quod in priori statu essentiae rem subiectam nominant. Cum enim eadem res vocetur homo, animal corpus, substantia, per hoc nomen 'substantia' in statu essentiae caeteris naturaliter priore appellatur.
Possunt etiam quantum ad sententiam haec decem nomina caeteris generalibus et specialibus priora dici, eo videlicet quod secundum sententiam suam quae in caeteris includitur, quasi partes aliorum definitivae et quodammodo constitutivae sunt. Corpus enim id totum dicit quod substantia corporea, animal vero quod substantia corporea animata sensibilis, homo autem hoc totum et insuper rationale et mortale continet.
His omnibus de causis et fortasse pluribus haec decem nomina primae voces hoc loco dici possunt.
Quod autem in verbis intentionis supponitur 'prima rerum genera significantibus', determinat voces istas intelligendas esse decem generalissima, quae scilicet rerum naturas significant ut primas, hoc est in statu caeteris naturaliter priore, sicut iam diximus. In eo autem quod res significant, ideo suppositum est, ut ostendatur differentia inter huius libri et Peri hermenias, quia scilicet ibi de sermonibus secundum significationem intellectuum, hic vero secundum significationem rerum intenditur.
Materia vero sunt huius auctoris partim res, partim voces. Nam quoniam de vocibus secundum significationem rerum intendit, eam modo agendo de vocibus, modo de rebus aperit.
Utilitas vero est, quod per hunc tractatum omnium sermonum significatio quodammodo declaratur, cum videlicet rerum omnium naturae in his decem nominibus aperiuntur. Quod etiam ad discretionem veritatis proponit, plurimum prodest ad investigationem naturae cuiuslibet rei.
Utrum autem haec scientia praedicamentorum logicae 114 supponenda sit, quaeritur. Sed neque logica esse neque pars logicae dicitur. Omnis namque logica duas habet partes integrales nec alias habere invenitur, scientiam scilicet inveniendi argumenta et diiudicandi, id est comprobandi, inventa. Haec autem scientia praedicamentorum nec argumenta docet invenire nec inventa confirmare. Unde nullo modo logicae supponi dicitur, licet tamen logicae valde necessaria sit. At vero Boethius huic consentire non videtur. Cum enim ait hunc librum apponendum esse ingredientibus logicam, profecto insinuat eum qui hunc librum legit, in ipso iam ingredi logicam, quod nequaquam esset, nisi iste de logica esset. Quod etiam his verbis manifestius aperit:
Quoniam, inquit, ars logica de oratione est et in hoc opere de vocibus principaliter pertractatur -- quamquam enim sit huius libri relatio ad caeteras quoque philosophiae partes -- <principaliter tamen refertur ad logicam, de cuius quodammodo simplicibus elementis, id est de sermonibus, in eo> principaliter disputatur.
At vero cum haec scientia de logica esse concedatur, restat quaestio, utrum scientiae inveniendi an iudicandi sit supponenda. Sed ad inventionem recte refertur, quia hic praecipue instruimur ad invenienda argumenta eius quaestionis quae teste Boethio prior est. Ipse enim in primo secundae editionis super Porphyrium tali ratione quaestiones partitur dicens: primum inquirendum esse de aliquo an sit, postea quid sit vel quale, in quo caeterorum quoque accidentium quaestiones includit, denique cur ita sit. Ad eam vero quaestionem quam primam diximus, argumentis firmandam haec praedicamentorum distinctio maxime necessaria est, secundum quam potest ostendi de aliquo an sit aliquid, si videlicet aliquid praedicamentorum poterimus ei aptare, an non sit, si nullum, ac fortasse quid etiam sit, si videlicet caeteris remotis unum assignemus, sicut facit Aristoteles in Qualitate dicens:
Nullum enim aliorum praedicamentorum aptabitur iniustitiae neque quantitas... etc.
<Boethius>:
Restat inscriptio, quae varia fuit. Inscripsere namque alii de rebus, alii de generibus (id est maneriis rerum) quos eadem similisque culpa confundit. Quod enim de vocibus tantum intendat, ipse manifestat dicens:

Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut significat substantiam... etc.

Illud quoque validissimo est argumento, eum scilicet de vocibus intendisse, quod ait: 115

Horum autem ad se invicem complexione affirmatio fit quippe non ex rebus, sed ex vocibus affirmatio iungitur. Unde potius teste Boethio inscribendus est liber de decem praedicamentis.

Et nota quod hoc nomen praedicamentum modo simpliciter accipitur, modo in collectione. Simpliciter quidem accipitur in designatione singulorum generalissimorum iuxta illud Boethii in secundo secundae editionis super Porphyrium:

Praediximus ab Aristotele decem praedicamenta esse disposita, quae idcirco praedicamenta vocantur, quia de caeteris omnibus praedicantur.

Secundum quam etiam acceptionem tituli ponit inscriptionem de decem praedicamentis. Collectim vero in designatione cuiuslibet generalissimi cum omnibus sibi suppositis generibus et speciebus hoc nomen praedicamentum Porphyrius accepit dicens:

In unoquoque praedicamento sunt quaedam generalissima... etc.

Cum autem in collectione hoc nomen praedicamentum sumitur, quaeri solet, utrum omnes simplices sermones etiam praedicabiles secundum aliquam suam significationem in aliquo sint praedicamento. De quo quidem diversae sunt opiniones. Alii namque in praedicamento substantialia tantum vocabula ponunt, quae scilicet rem subiectam in essentia nominant, ut homo, albedo, animal, color. Alii etiam sumpta in praedicamento esse volunt secundum principalem significationem de forma adiacente et tam 'albedo' quam 'album' in praedicamento qualitatis ponunt, quia utrumque albedinem significat licet diversis modis, illud quidem in essentia, istud in adiacentia. Sed qui eorum verum dicant, definire necessarium non est nec aliter possumus, nisi noverimus, quid per 'esse in praedicamento' utrique velint accipere. Si enim 'esse in praedicamento qualitatis' nihil aliud est quam 'qualitatem significare', profecto tam 'album' quam 'albedo' qualitatis in praedicamento est.
Sed fortasse dicetur, quia 'album' quoque substantiam per nominationem significat, et 'homo' vel 'animal' qualitatem quoque circa substantiam determinant. Unde et 'homo' in praedicamento qualitatis ponetur et 'album' in praedicamento substantiae. Sed dicitur, quod quando contingit idem vocabulum res diversorum praedicamentorum significare, secundum principalem significationem in praedicamento ponendum est, ut album quod albedinem principaliter significat, propter quam maxime repertum est atque ubique eam tenet, quam etiam praedicare dicitur. At vero si ad principalem significationem secundum causam impositionis respicimus, uni praedicamento poterunt omnia supponi secundum significationem intellectus, quae principalis est. 116 Hinc etiam propter qualitatem maxime imponi nomina vult Priscianus. Sed dicetur secundum significationem quam praedicant, vocabula praedicamento supponi.
Unde 'homo' tantum substantiae, 'album' vero tantum qualitati supponetur, et ita nihil aliud dicetur vocem esse in praedicamento substantiae vel qualitatis, quam esse inventam secundum significationem substantiae vel quantitatis vel qualitatis quam praedicat, ut sic sumpta etiam in praedicamento sint.
Licet enim Porphyrius in praedicamento nonnisi genera vel species computet, ea tamen sola esse non dicit. Si quis autem 'esse in praedicamento' nihil aliud dicat quam 'esse genus vel speciem res tantum alicuius praedicamenti nominantia', constat sumpta a praedicamentis excludi. Quae cum in quid non praedicentur, nec genera sunt nec species. Quid ergo per 'esse in praedicamento' tam isti quam illi accipiant, prius est cognoscendum, quam definiendum, utrum omnes sermones in praedicamentis esse conveniat an non. Sed nec istud definire est magnae utilitatis. Solum illud scire sufficit quod Aristoteles ait:

Singulum aut significat substantiam aut quantitatem... etc.

Fuit etiam dissensio de auctore praedicamentorum, utrum scilicet hoc opus Aristotelis fuisset an alterius. Boethius vero Aristotelis esse tribus modis ostendit, tum quia ipse in caeteris operibus suis consentit his quae ibi dicuntur, tum quia brevitas atque subtilitas ab Aristotele non discrepat, tum quia aliter interruptum imperfectumque opus edidisset, si de argumentationibus scribens aut de propositionibus aut de sermonibus tractatum omitteret, quamquam exstet alter Aristotelis liber de eisdem disputans, eadem fere continens, cum perstet oratione diversus. Archytas autem duos composuit libros quos categoriae inscripsit, quorum in primo haec decem praedicamenta instituit. Unde posteriores quidam Aristotelem non esse huius divisionis inventorem suspicati sunt eo quod Pythagoricus vir eadem conscripsisset, in qua sententia Iamblichus philosophus est immobilis. Cui cum non consentit Themistius neque concedit eum Architam fuisse, qui Pythagoreus Tarentinusque esset quique cum Platone aliquantulum uixisset sed Peripateticum aliquem Architam, qui nouo operi auctoritatem uetustate nominis conderet.
Arbitror autem hanc disiunctionem praedicamentorum magis consideratam secundum significationem vocum quam secundum naturas 117 rerum. Si enim rerum naturas attenderet, nulla apparet ratio quare non plura aut pauciora praedicamenta disponeret. Sed profecto secundum nominum significationem haec ratio visa est, quod decem consideravit nomina, in quibus omnium aliorum nominum tam generalium quam specialium significatio inciperet, ideoque ea superposuit caeteris quasi prima naturaliter et digniora rerum continentia, cum videlicet caeteris universaliora sint.
Modus vero tractandi qui ad praedicamenta pertinet huiusmodi est, quod facta annumeratione simplicium sermonum secundum naturas decem praedicamentorum in eo scilicet quod hi substantiam, illi quantitatem, alii alia significant, statim praedicamenta disponit ac tractat. Cum autem de praedicamentis intendat, non statim de ipsis agit sed quaedam praemittit ad tractatum eorum necessaria, quibus positis facilior de sequentibus possit esse doctrina, utpote descriptionem aequivocorum, univocorum, denominativorum et quaedam alia de quibus omnibus suo loco rationem reddemus et quomodo ad tractatum sequentem pertineant, ostendemus. Nunc autem primum de aequivocis et univocis.

Notes