Authors/Abelard/IP/SupPor/3

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | SupPor
Jump to navigationJump to search

1.03

Latin English
DIFFERENTIA VERO COMMUNITER ET PROPRIE ET MAGIS PROPRIE DICATUR.
DIFFERENTIA VERO. Finito tractatu generis et speciei tractat de differentia propter eamdem causam, scilicet introductionem.
Dicunt quidam hoc omne nomen differentia esse aequivocum propter plures significationes; differentia enim ista vox primum fuit imposita ad hoc, ut significaret communes differentias, dein proprias et postea magis proprias; et hac de causa, scilicet differentia, primitus significat communes differentias, quia communis differentia plures habet causas quare dicatur differentia, scilicet quia facit idem individuum differre a se ipso et ab individuis eiusdem speciei et ab individuis diversae speciei; propria duas tantum habet causas quia non facit idem individuum a se ipso differre, sed individua eiusdem speciei inter se et ab individuis diversae speciei; magis propria unam tantum habet causam quia individua eiusdem speciei facit differre ab individuis diversarum specierum; et cum sic accipiatur differentia, ut dictum est, aequivoca, aequivocandum est in specie, ubi liber dicit: Cum igitur tres species differentiae, id est tria contenta a differentia, quia nullum aequivocum in hoc est genus vel sepcies quod habet contenta sub se; vel, si volumus, possumus accipere rectum genus differentiam, et illas tres species differentiae ut rectas species, scilicet supradictam differentiam, scilicet hanc: differentia est quando aliud ab alio distare proponimus praedicabile in quale. Sic continuatur: genus tot modis dicitur et species, ut dictum est; differentia vero dicitur cum hac adiectione quae est communiter, et cum hac alia quae est proprie, et cum hac alia quae est magis proprie.
COMMUNITER QUIDEM DIFFERRE ALTERUM ALTERO DICITUR QUOD ALTERITATE QUADAM DIFFERT QUOCUMQUE MODO VEL A SE IPSO VEL AB ALIO.
COMMUNITER QUIDEM. Cum deberet diffinire hanc vocem differentiam, transfert se ad effecta sic: alterum subiectum dicitur ab altero subiecto differre communiter, id est communi differentia, eo quod differt alteritate, id est diversitate quadam, id est permutabili et hoc quocumque modo, scilicet vel a se ipso, vel ab alio; vel ita communis differentia definitur: ƿ communis differentia est quae habet se ad esse, ut album vel sedere.
DIFFERT ENIM SOCRATES PLATONE ALTERITATE ET IPSE A SE VEL PVERO VEL IAM VIRO VEL FACIENTE ALIQUID VEL QUIESCENTE, ET SEMPER IN ALIQUO MODO HABENDI ALTERITATIBUS.
DIFFERT AUTEM. Vere alterum differt ab altero per communem differentiam, quia Socrates differt a Platone alteritate, id est levi mutatione, et ipse a se quia, cum prius esset puer, modo est vir. Alteritatibus, id est diversitatibus, habendi se in aliquo modo, id est permutabili modo. Videtur autem falsum quod hic liber dicit: Socratem differre a se ipso, quia quicquid differt a se ipso vel ab alio per oppositam differentiam differt. Si per oppositam, vel per communem, vel per propriam, vel magis propriam. Sed per propriam vel magis propriam non differt aliquid a se ipso; restat igitur ut quod a se differt, per communem differentiam differat; et si differt Socrates a se per communem differentiam, tunc communis differentia habet fundamentum in eo et in eo significat; sed in eo non significat et, si in eo non significat, nec significat. Quia hoc album quod fuit in Socrate et modo non est, nec in eo nec in alio significat; et si non significat, tunc Socrates non differt a se propter ipsum album.
Quod sic solvitur, quia, licet album vel sedere quod cum suo individuo, scilicet hoc album vel hoc sedere, significavit in Socrate, licet non sit in Socrate, tamen ipsum commune nomen album vel sedere in alio est; et quia in alio significare est, ideo falsum est dicere; si in Socrate non significat, nec significat; et sic Socrates differt a se per illud quod habuit in eo significare et non significat modo.
PROPRIE AUTEM DIFFERRE ALTERUM ALTERO DICITUR QUANDO INSEPARABILI ACCIDENTI ALTERO DIFFERT. (INSEPARABILE VERO ACCIDENS EST UT NASI CURVITAS, CAECITAS OCULORUM, CICATRIX CUM EX VULNERE OBCALLVERIT.) MAGIS PROPRIE DIFFERRE ALTERUM ALTERO DICITUR QUANDO SPECIFICA DIFFERENTIA DISTITERIT, QUEMADMODUM HOMO AB EQUO SPECIFICA DIFFERENTIA DIFFERT RATIONALI QUALITATE.
PROP<RI>E AUTEM. Non solum per communem differt aliquid ab aliquo sed etiam per propriam; propria differentia habet se ad esse tantum, ut curuitas nasi. Non solum per propriam, sed etiam per magis propriam differentiam differt aliquid ab alio et hoc est: Magis propriam etc. Notandum quod propria differentia videtur idem facere differre a se ipso, ut si contingat caecitas oculorum Hugoni, videtur quod faciat idem differre a se ipso in hoc quod prius videns fuit; sed non facit quia quod differt hoc est <respectu> communis differentiae quae praecessit et non respectu propriae differentiae, quia si in hoc quod est propria faceret idem differre a se ipso, etiam magis propria hoc faceret, quod falsum est, qia risibile non facit idm differre ab hoc quod prius fuit, cum semper conveniat homini.
UNIVERSALITER ERGO OMNIS DIFFERENTIA ALTERATUM FACIT CUILIBET ADVENIENS.
UNIVERSALITER ERGO. Quandoquidem communis et propria et ƿ magis propria differentia facit alteratum, ergo omnis differentia; omnis, dico, id est omnis modi differentiae et communes et propriae et magis propriae; et quia omnis modi differentiae coniunctim acceptae possent facere differre et non per singulas partes, ideo addidit UNIVERSALITER, id est sed omnes partes differentiarum adveniens subiecto facit alteratum, id est quolibet modo mutatum, id est per augmentum, vel corruptionem etc.; hic videtur Porphyrius contraire Aristoteli quia Aristoteles accepit alteratum id est mutationem secundum qualitatem, nulla aliarum motionum communicante. Sed Porphyrius accipit alteratum laxius quolibet modo, ille stric<t>ius; et sic non dissentiunt, quia iste uno modo, ille alio modo.
SED EA QUAE EST COMMUNITER ET PROPRIE ALTERATUM FACIT, ILLA AUTEM QUAE EST MAGIS PROPRIE ALIUD.
SED EA. In hoc conveniunt communis et propria et magis propria quod faciunt alteratum, sed in hoc differunt etc.
ALIUD. Id est speciem constituit et genus dividit.
DIFFERENTIARUM ENIM ALIAE QUIDEM ALTERATUM FACIUNT, ALIAE VERO ALIUD; ILLAE QUIDEM QUAE FACIUNT ALIUD, SPECIFICAE VOCANTUR.
DIFFERENTIARUM ERGO. Quandoquidem communis et propria faciunt alteratum, et magis propria aliud, ergo quaedam differentiae faciunt alteratum et quaedam aliud; a partibus.
ILLAE VERO QUAE ALTERATUM, SIMPLICITER DIFFERENTIAE.
ILLAE VERO. Modo dat eis nomina.
ANIMALI ENIM DIFFERENTIA ADVENIENS RATIONALIS, ALIUD FECIT ET SPECIEM ANIMALIS FECIT; ILLA VERO QUAE EST MOVENDI, ALTERATUM SOLUM A QUIESCENTE FECIT.
ANIMALI ENIM. Vere specifica differentia facit aliud quia rationale facit aliud, id est constituit speciem in definitione et iunctum cum genere facit compositam speciem; compositam speciem ideo dicimus quia ration<al>e iunctum cum animali facit speciem, id est pro una specie accipiuntur. Per MOVERI potest intelligi utraque differentia, et communis et propria; propria ut in firmamento <et> in aqua, quae semper moventur.
QUARE HAEC QUIDEM ALIUD, ILLA VERO ALTERATUM SOLUM FECIT.
QUARE HAEC. Quandoquidem rationale facit aliud et motus alteratum, ergo quaedam differentiae faciunt aliud, quaedam alteratum; a partibus.
SECUNDUM IGITUR ALIUD FACIENTES, DIVISIONES FIUNT A GENERIBUS IN SPECIES ET DEFINITIONES ASSIGNANTUR QUAE SUNT EX GENERE ET HUIUSMODI DIFFERENTIIS; SECUNDUM AUTEM EAS QUAE SOLUM ALTERATUM FACIUNT.
SECUNDUM IGITUR. Quandoquidem faciunt aliud, igitur dividunt genus et constituunt speciem; a pari. Paria sunt facere aliud et dividere genus et constituere speciem.
ALTERATIO SOLA CONSISTIT ET ALIQUO MODO SE HABENDI PERMUTATIONES.
ALTERATIO SOLA, id est divisio subiecti in accidentia, vel accidentis in accidentia, quae divisio vel alteratio consistit permutabilis mutatio, id est per eas differentias consistunt permutationes, id est descriptiones, aliquo modo se habendi, id ƿ est descriptiones, dico, factae a separabilibus vel inseparabilibus differentiis.
A SUPERIORIBUS ERGO RURSUS INCHOANTI DICENDUM EST DIFFERENTIARUM ALIAS QUIDEM ESSE SEPARABILES ALIAS VERO INSEPARABILES.
A SUPERIORIBUS ERGO. Quandoquidem dictum est superius quia es inchoans, istud, scilicet differentia alia communis, alia propria, alia magis <propria> et quaedam differentia facit alteratum, quaedam vero aliud; igitur propter eamdem causam, scilicet quia est inchoans, dicendum est istud; a simili, propter eamdem causam. A superioribus dicit ideo ut non acciperet subdivisionem sed principalem superius datam: differentia alia communis, alia propria etc.
MOVERI ENIM ET QUIESCERE ET SANUM ESSE ET AEGRUM ET QUAECUMQUE HIS PROXIMA SUNT SEPARABILIA SUNT, AT VERO AQUILUM ESSE VEL SIMUM VEL RATIONALE VEL IRRATIONALE INSEPARABILIA.
MOVERI ENIM. Vere quaedam differentiae sunt separabiles, quia moveri et quiescere; a parte differentiae.
INSEPARABILIUM AUTEM ALIAE QUIDEM SUNT PER SE ALIAE VERO PER ACCIDENS.
INSEPARABILIUM. Subdivisio est.
NAM RATIONALE PER SE INEST HOMINI, ET MORTALE ET DISCIPLINAE ESSE PERCEPTIBILE, AT VERO AQUILUM ESSE VEL SIMUM SECUNDUM ACCIDENS ET NON PER SE.
NAM PER SE. Vere quaedam differentiae sunt per se: nam rationale et mortale; a parte. Rationalitas dicitur differentia per se, quia ita est in praedicamento quod non est in fundamento, sed per se. Albedo dicitur non per se, sed secundum accidens, quia ita est in praedicamento, quod sit in fundamento, scilicet per corpus infundatur. In hoc quod iste ponit perceptibile disciplinae videtur a Boethio dissentire quia Boethius secundum quosdam a<u>ctores <dicit> unam differentiam ut perceptibile disciplinae contentam una specie et illius speciei partem; et ista differentia, id est perceptibile disciplinae ponitur pro istis duabus differentiis, scilicet rationale et mortale. Sed Porphyrius secundum alios auctores dicit nullam differentiam esse contentam una specie. Sed non deconveniunt quia diversae sententiae sunt, secundum diversos.
ILLAE IGITUR QUAE PER SE SUNT, IN SUBSTANTIAE RATIONE ACCIPIUNTUR ET FACIUNT ALIUD; ILLAE VERO QUAE SECUNDUM ACCIDENS, NEC IN SUBSTANTIAE RATIONE DICUNTUR NEC FACIUNT ALIUD SED ALTERATUM.
Quandoquidem a<u>ctores sunt per se, igitur accipiuntur in ratione, id est in definitione, substantiae et facunt aliud, id est dividunt genus et constituunt speciem; a pari. Paria sunt per se esse et accipi in definitione substantiae et facere aliud. Nec in substantiae ratione et caetera. Duo dedit differentiis quod dicuntur per se, scilicet haec duo; quia accipiuntur in ratione substantiae et faciunt aliud; haec eadem duo aufert differentiis quae sunt secundum accidens, scilicet quod nec in substantiae ratione accipiuntur, nec faciunt aliud; duo negat ab istis differentiis, licet ex altero nexo alterum negetur; sed sicut in ordine duo posuerat, ita ordinatim duo negat.
ET ILLAE QUIDEM QUAE PER SE SUNT NON SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS, ILLAE VERO QUAE PER ACCIDENS (VEL SI INSEPARABILES SINT) INTENTIONEM RECIPIUNT ET REMISSIONEM.
ILLAE QUIDEM. Hanc vult proprietatem illarum quae per se sunt ostendere, quod non suscipiunt magis et minus; et hoc est: illae quidem etc.
NAM NEQUE GENUS MAGIS ET MINUS PRAEDICATUR CUIUS FVERIT GENUS, NEQUE GENERIS DIFFERENTIAE SECUNDUM QUAS DIVIDITUR; IPSAE ENIM SUNT QUAE UNIUSCUIUSQUE RATIONEM COMPLENT.
NAM NEQUE. Vere quae per se sunt non suscipiunt magis et ƿ minus. Si sunt substantiales, tunc non suscipiunt magis et minus; ab opposiis, quia ponendo negat et hoc extra. Vere si sunt substantiales non suscipiunt magis et minus. Si genus earum, cum sit substantiale, non suscipit magis et minus, tunc differentiae, cum sint substantiales, non suscipiunt magis et minus; a simili propter eamdem causam, vel a toto; genus est totum et hoc est: Nam neque etc.
ESSE AUTEM UNICUIQUE UNUM ET IDEM NEQUE INTENTIONEM NEQUE REMISSIONEM SUSCIPIENS EST, AQUILUM AUTEM ESSE VEL SIMUM VEL COLORATUM ALIQUO MODO ET INTENDITUR ET REMITTITUR.
ESSE AUTEM UNUM. Hoc habes quod genus, quia est substantiale, non suscipit magis et minus, quia esse, id est illud quod dat essentiam unicuique speciei, quod esse est unum, et non in sola voce unum, sed idem, id est materialiter, illud tale esse neque est suscipiens intensionem neque remissionem, id est neque magis neque minus. Assignatio loci et hoc est: ESSE AUTEM.
{FOR PRECEDING LEMMA}
IPSAE ENIM. Reddit causam quare substantiales differentiae non suscipiunt magis et minus. Continuatio: vere cum differentiae sint substantiales, non suscipiunt magis et minus. Nam ipsae sunt huius naturae quod cum genere complent rationem, id est definitionem uniuscuiusque substantiae; causa est; et hoc est: Ipsae sunt enim etc. Per coloratum accipe partes eius quae sunt album et nigrum, quia quando dico: iste est magis coloratus illo, <est> ac si dicam magis albus vel magis rubens.
CUM IGITUR TRES SPECIES DIFFERENTIAE CONSIDERENTUR, ET CUM HAE QUIDEM SINT SEPARABILES ILLAE VERO INSEPARABILES, ET RURSUS INSEPARABILIUM CUM HAE QUIDEM SINT PER SE ILLAE VERO PER ACCIDENS, RURSUS EARUM QUAE SUNT PER SE DIFFERENTIARUM ALIAE QUIDEM SUNT SECUNDUM QUAS DIVIDIMUS GENERA IN SPECIES, ALIAE VERO SECUNDUM QUAS HAEC QUAE DIVISA SUNT SPECIFICANTUR; UT, CUM PER SE DIFFERENTIAE OMNES HUIUSMODI SINT ANIMALIS, ANIMATI ET SENSIBILIS, RATIONALIS ET IRRATIONALIS, MORTALIS ET IMMORTALIS
CUM IGITUR. Quandoquidem superius dictum est quod differentia alia communis, alia propria, alia magis propria, alia separabilis, alia inseparabilis, et inseparabilium aliae per se, aliae per accidens etc. et hoc propter evidentiam, igitur propter eamdem causam illud dividendum est; et hoc est cum igitur; supponit unum inferat usque ad rursus; hanc sententiam idem apponit quia superius dixerat quod differentiae dividebant genera et constituebant species et ne putaret aliquis quod eodem respectu essent divisivae generum et constitutivae specierum, dicit easdem cohaerentes quando constituunt, oppositas quando dividunt; et hoc est: rursus earum quae per se sunt differentiarum aliae, id est et cum alio modo acceptae, sunt oppositae quando dividunt, aliae, id est alio modo acceptae, secundum quas, id est per quas ea quae divisa sunt specificantur, id est afficiuntur specie; scilicet cohaerentes sunt quando iunguntur generi in definitione, ut istae differentiae: animatum et inanimatum, sensibile et insensibile, ƿ et caeterae differentiae; et bonum de istis adduxi exemplum quia omnes differentiae huiusmodi quas praeposui sunt per se.
EA QUIDEM QUAE EST ANIMATI ET SENSIBILIS DIFFERENTIA, CONSTITUTIVA EST SUBSTANTIAE ANIMALIS.
EA QUIDEM. Mixtim ostendit differentias constitutivas et divisivas; nunc ostendit quo ordine sint constitutivae, scilicet cohaerentes acceptae et hoc est: ea quidem.
EST ENIM ANIMAL SUBSTANTIA ANIMATA SENSIBILIS.
EST ENIM. Vere animatum et sensibile constituunt definitionem, quia istam; a parte definitionis et hoc est: Est enim animal.
EA VERO QUAE EST MORTALIS ET IMMORTALIS DIFFERENTIA ET RATIONALIS ET IRRATIONALIS, DIVISIVAE SUNT ANIMALIS DIFFERENTIAE.
EA VERO. Istae aliae sunt divisivae.
PER EAS ENIM GENERA IN SPECIES DIVIDIMUS.
PER EAS ENIM. Vere sunt divisivae, nam per eas dividimus genera; ab effectu; pluraliter ideo dicit genera, quia animal dividitur per rationale animal et irrationale; et ration<al>e per mortale et immortale dividitur; et mortale per rationale et irrationale dividitur.
SED HAE QUIDEM QUAE DIVISIVAE SUNT DIFFERENTIAE GENERUM, COMPLETIVAE FIUNT ET CONSTITUTIVAE SPECIERUM.
SED HAE QUIDEM. Dixit quod hae sunt divisivae differentiae, animalis quidem; sed eadem sunt constitutivae et completi<uae>; haec duo vocabula pro eodem accipe; vel completivas vocat finales quae ponuntur in fine definitionis, ut mortale in definitione hominis.
DIVIDITUR ENIM ANIMAL RATIONALI ET IRRATIONALI DIFFERENTIA, ET RURSUS MORTALI ET IMMORTALI DIFFERENTIA.
DIVIDITUR ENIM. Vere eaedem differentiae sunt divisivae, quia rationale et irrationale; a partibus, et hoc est: Dividitur enim.
SED EA QUAE EST RATIONALIS DIFFERENTIA ET MORTALIS, CONSTITUTIVAE FIUNT HOMINIS, RATIONALIS VERO ET IMMORTALIS DEI.
SED EA. Hoc modo dividant sed hoc ordine constituunt.
ILLAE VERO QUAE SUNT IRRATIONALIS ET MORTALIS, IRRATIONABILIUM ANIMALIUM.
ILLAE VERO. Scilicet irrationale et mortale sunt constitutivae irrationalium animalium, sed hoc ordine ut subdicamus quod est bos animal mortale irrationale mugibile.
SIC ETIAM ET SUPREMAE SUBSTANTIAE CUM DIVISIVA SIT ANIMATI ET INANIMATI DIFFERENTIA, ET SENSIBILIS ET INSENSIBILIS, ANIMATA ET SENSIBILIS CONGREGATAE AD SUBSTANTIAM ANIMAL PERFECERUNT.
SIC ETIAM SUPREMAE. Dixit quod animatum et sensibile essent constitutivae animalis, et non ostenderat quod essent divisivae; ostendit modo quod sic sunt divisivae sicut rationale et irrationale; et hoc est: Sic etiam supremae substantiae, id est generalissimi, licet sit insufficiens illa divisio; ideo dico insufficiens quia quaedam substantia est quae neque animata, neque inanimata est, ut species.
QUONIAM ERGO EAEDEM ALIQUO MODO QUIDEM ACCEPTAE FIUNT CONSTITUTIVAE, ALIQUO MODO AUTEM DIVISIVAE, SPECIFICAE OMNES VOCANTUR; ET HIS MAXIME OPUS EST AD DIVISIONES GENERUM ET DEFINITIONES SED NON HIS QUAE SECUNDUM ACCIDENS INSEPARABILES SUNT NEC MAGIS HIS QUAE SUNT SEPARABILES.
QUONIAM ERGO. Quandoquidem alio modo sunt divisivae, alio modo sunt constitutivae, ergo omnes sunt specificae; a pari, quia quaecumque sunt specificae, sunt divisivae et constitutivae, et e <con>uerso. Et his maxime opus est etc. Hanc sententiam ideo addidit quia quando caremus substantialibus differentii<s> utimur propriis pro his in divisionibus et definitionibus faciendis ut quod est: homo animal rationale risibile. In divisionibus sic: animal, aliud risibile, aliud mugibile. Et ideo dicit: Maxime ƿ his opus est propter propria, quibus opus est; sed non ideo maxime opus est istis substantialibus differentiis respectu inseparabilium et separabilium differentiarum.
QUAS ETIAM DETERMINANTES DICUNT: DIFFERENTIA EST QUA ABUNDAT SPECIES A GENERE.
QUAS ENIM ETIAM. Differentias per conceptiones etiam describentes et determinantes dicunt per diffintionem sic: Differentia est qua abundat species a genere; quod est dicere: illa vox dicitur differentia qua abundat species, id est species habet genus et habet differentiam in definitione sua; sed cum utrumque habet, scilicet et genus et differentiam, habet differentiam a genere, id est gratia generis; ideo species dicitur abundare quia species et ipsum genus habet et differentiam; sed non dicitur abundare comparative, respectu alterius minus habentis, sed ita absolute dicitur abundare sicut dicimus: ille abundat divitiis ab alio, non ut plus habeat illo, sed sufficienter habet gratia illius; et quod dicitur species habere differentiam gratia generis, ideo dicit quia genus nunquam patitur aliquam accidentalem differentiam vel propriam ad faciendam substantialem definitionem, sic substantialem, sicut addit, ut constituat speciem; animal enim iunctum cum albo non constituit aliquam speciem.
Vel ita: Differentia est illa vox per quam dicitur species abundare et hoc respectu generis; ideo species dicitur abundare in habendo differentiam respectu generis quia <cum> utrumque, scilicet species et genus, habeat differentiam, plus dicitur eam habere species quia, cum genus habeat differentiam in sui divisione tantum, species eam habet et in sui divisione et in sui constitutione. Genus habet differentiam in sui divisione hoc modo: animal, aliud rationale, aliud irrationale. Species hoc modo in sui divisione habent differentias: hominis, alia pars animal, alia pars rationale, alia pars mortale; in constitutione sui: homo animal rationale unum.
HOMO ENIM AB ANIMALI PLUS HABET RATIONALE ET MORTALE.
HOMO ENIM. Vere species abundat in differentia a genere. Nam ista species homo habet rationale et mortale quod est plus ab animali, id est habet animal et rationale et mortale quod est plus, et hoc a genere, id est gratia generis; a parte speciei quae est homo, et a pari quia abundare et plus habere paria sunt, et a par<t>ibus differentiae, scilicet rationale et mortale, et a parte generis quod est animal. Maxima propositio: ƿ Quotienscumque aliquod par praedicatur de aliquo respectu aliquarum partium et suum par praedicabitur de eodem respectu earumdem partium; sed plus habere praedicatur de homine respectu rationalis et mortalis; igitur abundare quidem suum par praedicatur de eodem respectu earumdem partium.
ANIMAL ENIM NEQUE IPSUM NIHIL HORUM EST – NAM UNDE HABEBUNT SPECIES DIFFERENTIAS?
ANIMAL ENIM. Vere homo, rationale et mortale habet plus ab animali quia animal ipsum, id est materiale, neque nihil horum est et est causa horum oppositorum in definitione; a pari, quod animal sit causa rationalis et mortalis et quod homo habet ab animali paria sunt. Nam unde. Vere animal est causa quia omne genus est causa differentiarum in definitione speciei suae positarum; a toto et hoc extra. Vere omne genus est causa differentiarum. Nam unde habebit species differentias nisi a genere scilicet a nullo, id est genus est causa istarum; assignatio loci.
NEQUE AUTEM OMNES OPPOSITAS HABENT.
NEQUE ENIM. Vere animal est causa differentiarum istarum in definitione speciei positarum, quia aut istarum in definitione positarum aut oppositarum, cum constans sit quod sit causa aliquarum; sed oppositarum differentiarum animal non est causa in definitione hominis positarum; ab immediatis, et hoc est: Neque enim genus habet oppositas differentias in sua definitione speciei suae.
NAM IN EODEM SIMUL HABEBUNT OPPOSITA.
NAM IN EODEM. Unde habe<re>t genus oppositas differentias in definitione speciei, quia si haberet homo oppositas differentias in sua definitione, Socrates vel quodlibet individuum hominis haberet opposita; a parte, quia non convertitur: si in aliquo individuo sunt opposita, non sequitur ut in definitione speciei sint oppositae differentiae, quia opposita multis modis dicuntur. Sed bene sequitur quia si oppositae differentiae sint in definitione speciei, quod sint opposita circa idem individuum.
SED, QUEMADMODUM PROBANT, POTESTATE QUIDEM OMNES HABENT SUB SE DIFFERENTIAS, ACTU VERO NULLAM, AC SIC NEQUE EX HIS QUAE NON SUNT ALIQUID FIT, NEQUE OPPOSITA CIRCA IDEM SUNT.
SED QUEM. Hoc non habet genus quod sit causa differentiarum oppositarum in definitione speciei positarum. Sed hoc habet, quemadmodum probant philosophi, quod omnes differentias habet sub se potestate, id est quod potentialiter continet omnes, actu vero nullam, id est in consequentia nullam determinare ponit differentiam, ut si dicatur:
Si est animal, est rationale.
Ac sic, id est hanc sententiam sic legendo: quod omnis species habet differentiam a genere non fit aliquid, id est aliqua ƿ descriptio ex his quae non sunt, id est quae non ponuntur in descriptione speciei, generis gratia. Neque opposita circa idem sunt et hanc sententiam tenendo: quod genus habet oppositas differentias in definitione alicuius speciei, propter hoc nunquam erit quod opposita sint circa idem individuum.
DEFINIUNT AUTEM EAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICATUR.
DEFINIUNT AUTEM. Non solum supra dicto modo diffiniunt differentiam, sed etiam hoc modo: differentia est etc. Descriptio ista non valet quia superflua est et minus continens est, quia non continet immortale. Superflua est quia convenit accidentibus.
RATIONALE ENIM ET MORTALE, DE HOMINE PRAEDICATUM IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST HOMO DICITUR SED NON IN EO QUOD QUID EST.
RATIONALE ENIM. Vere differentia praedicatur de pluribus speciebus in quale quia rationale; a parte; praedicatur in quale, sed non in eo quod quid sit, quemadmodum genus.
"QUID EST" ENIM "HOMO?" INTERROGATIS NOBIS CONVENIENS EST DICERE "ANIMAL".
QUID EST ENIM. Vere genus praedicatur in quid, quia animal; a parte generis.
QUALE AUTEM ANIMAL INQUISITI, QUONIAM RATIONALE ET MORTALE EST CONVENIENTER ASSIGNABIMUS.
QUALE AUTEM. Hic ideo rationale repetit, ut probet quod in quale praedicatur.
REBUS ENIM EX MATERIA ET FORMA CONSTANTIBUS VEL AD SIMILITUDINEM MATERIAE SPECIEIQUE CONSTITUTIONEM HABENTIBUS (QUEMADMODUM STATUA EX MATERIA EST AERIS, FORMA AUTEM FIGURA), SIC ET HOMO COMMUNIS ET SPECIALIS EX MATERIA QUIDEM SIMILITER CONSISTIT GENERE, EX FORMA AUTEM DIFFERENTIA.
REBUS ENIM. Vere animal praedicatur in quid et rationale in quale. Si homo constituitur ex animali materialiter et ex rationali formaliter, tunc animal praedicatur in quid et rationale in quale; a parte, quia non convertitur; bene sequitur quia si homo constituitur ex animali materialiter, quod animal praedicetur de homine in quid. Sed non converitur; quod si aliqua vox praedicetur de aliqua voce in quid, quod constituat eam materialiter, sicuti animal, rationale mortale, haec definitio praedicatur de Socrate in quid, sed non constituit eum materialiter. Eodem modo bene sequitur quod si homo constituitur ex rationali formaliter, quod rationale praedicatur in quale de homine. Sed non convertitur: quod si aliqua vox praedicatur de alia voce in quale, non sequitur quod constituat eam formaliter, ut album et nigrum praedicantur de Socrate in quale, non eum tamen constituunt formaliter; et unde hoc habes quod si homo constituitur ex animali materialiter et ex rationali formaliter, quod animal praedicetur in quid et rationale in quale, quia quemadmodum statua constituitur ex aere materialiter et ex figura formaliter, sic et homo constituitur ex animali materialiter et ex rationali formaliter; a pari per conversionem hoc modo: Si homo constituitur ex animali materialiter, tunc homo constituitur quemadmodum statua aere et si constituitur ex rationali formaliter, tunc constituitur quemadmodum statua ex figura; et e converso sic ƿ legatur: Vere homo constituitur ex animali materialiter et ex rationali formaliter. Nam quemadmodum statua est aeris, id est constituitur ex aere, aere dico existente sibi materia, et quemadmodum statua constituitur ex figura, figura dico existente illi forma, sic et homo communis, non ita communis quod aequivoce sit acceptus sed ita communis quod sit specialis, id est univoce acceptus, ex materia quidem similiter consistit; et quia per similiter posset intelligi utrumque, id est hominem et statuam constare ex eadem materia, scilicet ex aere vel ex animali, ideo apponit proportionaliter, ac si dicat: ita dico similiter quod intelligatur proportionaliter, scilicet ita sit similitudo quod sit inter quattuor. Iterum homo sic consituatur ex sua foma sicut statua ex sua forma, scilicet ex hac forma quae est differentia.
TOTUM AUTEM HOC ANIMAL RATIONALE MORTALE HOMO EST QUEMADMODUM ILLIC STATUA.
TOTUM ENIM. Vere homo ita constituitur ex animali materialiter et ex rationali formaliter, quemadmodum statua ex aere materialiter et ex figura formaliter, quia homo est totum hoc, id est per hoc, scilicet per animal rationale mortale, scilicet istae voces sunt causa quare dicatur totum, hae voces, dico, insimul acceptae. Notandum est quod homo non est totum ad hanc totam orationem quae est: animal rationale mortale, sed ad singulares partes dicitur totum modale. Modale totum vocatur quod constituitur ex materia et forma, ut homo. Ita dico: est totum homo quemadmodum statua est totum illic, id est ad aes et figuram, scilicet aes et figura sunt causa quare statua dicatur totum; et unde hoc habes quod homo constituatur natura ex animali rationali et mortali, quemadmodum statua ex aere et figura, quia ita est in definitionibus eorum, id est definitiones eorum quae sunt animal rationale mortale et aes figuratum aequaliter sunt constituentes sua constituta, scilicet hominem et statuam; et hoc est: Rebus enim, id est hoc potes videre in ipsis rebus id est definitionibus quae constant ex materia et forma; et quia aliquantulum obscure dixerat rebus constantibus etc. addit clarius quoddam hoc modo: rebus, id est definitionibus, habentibus constitutionem, id est quae habe<n>t constitutionem, materiae et formae, id est ex animali et rationali et aere et figura, et hoc ad similitudinem; et ita similitudo sit quod intellegas esse proportio sicut expositum est.
DESCRIBUNT AUTEM HUIUSMODI DIFFERENTIAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD APTUM NATUM EST DIVIDERE QUAE SUB EODEM SUNT GENERE.
DESCRIBUNT AUTEM. Non solum describunt differentiam supra dicto modo, sed etiam hoc modo: differentia est quod est ƿ aptum etc.; et haec descriptio non valet, quod ostendet ubi dicet: Neque enim quod est aptum etc.
RATIONALE ENIM ET IRRATIONALE HOMINEM ET EQUUM, QUAE SUB EODEM SUNT GENERE QUOD EST ANIMAL, DIVIDUNT. ASSIGNANT AUTEM ETIAM HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUA DIFFERUNT A SE SINGULA.
RATIONALE ENIM. Vere differentia dividit ea quae sunt sub eodem genere, quia rationale et irrationale; a pari. Assignant etiam et hoc modo: differentia est qua differunt a se singula; hoc valet; per singula intellige species et individua.
NAM SECUNDUM GENUS NON DIFFERUNT.
NAM SECUNDUM. Vere singula differunt per differentiam, quia cum different, aut per differentiam differunt, aut per genus; sed per genus non; ab immediatis et hoc est: Nam secundum.
SUMUS ENIM MORTALIA ANIMALIA ET NOS ET IRRATIONABILIA SED ADDITUM RATIONABILE SEPARAVIT NOS AB ILLIS; RATIONABILES SUMUS ET NOS ET DII SED MORTALE APPOSITUM DISIUNXIT NOS AB ILLIS.
SUMUS ENIM. Secundum genus non differunt; sicut veniunt per genus et non differunt per genus; ab oppositis; et hoc est: Sumus enim etc.
INTERIUS AUTEM PERSCRUTANTES ET SPECULANTES DIFFERENTIAM, DICUNT NON QUODLIBET EORUM QUAE SUB EODEM SUNT GENERE DIVIDENTIUM ESSE DIFFERENTIAM SED QUOD AD ESSE CONDUCIT ET QUOD EIUS QUOD EST ESSE REI PARS EST.
INTERIUS AUTEM. Diversi diversas definitiones differentiae dederunt. Sed illi qui sunt interius perscrutantes, id est cogitando perquirentes et aliorum dicta speculantes, dicunt non quodlibet dividentium ea quae sub eodem genere sunt esse differentiam substantialem, id est non omne illud quod dividit ea quae sunt sub eodem genere dicunt esse differentiam, sicut navigabile, licet hominem dividat et equum, non tamen est differentia substantiali<s>, sed illud dicunt esse differentiam quod conducit ad esse, id est quod cum alio dicit ad esse, id est constituit substantialem definitione<m>; et quia genus cum differentia ducit ad esse, determinat: et quod, scilicet differentia, est pars eius, id est generis, quod genus est esse rei, id est speciei, scilicet genus dat esse speciei, id est ipsum genus est materia speciei.
NEQUE ENIM QUOD APTUM NATUM EST NAVIGARE ERIT HOMINIS DIFFERENTIA, ETSI PROPRIUM SIT HOMINIS.
NEQUE ENIM. Vere non quodlibet eorum quae dividunt ea quae sunt eodem genere est differentia, quia navigabile; a parte dividentium ea quae sunt sub eodem genere, quae dividunt ea quae sunt sub eodem genere, vel navigabile vel mugibile etc. Etsi sit proprium hominis, id est quamvis hoc quidem habet quod sit proprium hominis, tamen non est differentia sub animali.
DICIMUS ENIM: ANIMALIUM HAEC QUIDEM APTA NATA SUNT AD NAVIGANDUM, ILLA VERO MINIME, DIVIDENTES AB ALIIS.
DICIMUS ENIM. Vere navigabile dividit ea quae sunt sub eodem genere, quia nos dicimus; ab effectu.
SED APTUM NATUM ESSE AD NAVIGANDUM NON ERAT COMPLETIVUM SUBSTANTIAE NEC EIUS PARS SED APTITUDO QUAEDAM EIUS EST.
SED APTUM. Dixit quod navigabile in hoc quod dividit est differentia, sed quamvis navigabile dividat, tamen non est differentia substantialis, quia non est completivum substantiae, id est non complet definitionem et vere non est completivum substantiae quia non est pars eius; a toto quia quod est completivum, ƿ aliud genus aliud differentia, et hoc est: nec eius pars.
IDCIRCO QUONIAM NON EST TALIS QUALES SUNT QUAE SPECIFICAE DICUNTUR DIFFERENTIAE.
IDCIRCO. Quandoquidem est aptitudo et non est pars, ergo non est specifica differentia navigabile; a toto, vel est conclusio principalis illius loci ubi dixit: Vere non est completivum substantiae quia non est pars eius.
ERUNT IGITUR SPECIFICAE DIFFERENTIAE QUAECUMQUE ALTERAM FACIUNT SPECIEM ET QUAECUMQUE IN EO QUOD QUALE EST ACCIPIUNTUR. ET DE DIFFERENTIIS QUIDEM ISTA SUFFICIUNT.
ERUNT IGITUR. Quandoquidem navigabile et huiusmodi non sunt specificae differentiae, igitur substantiales differentiae erunt specificae, quia aut istae aut aliae, sed aliae non, igitur istae; ab immediatis, et hoc est: Erunt igitur specificae differentiae illae voces quaecumque faciunt speciem alteram, id est compositam. Species, alia fit per simplex vocabulum, ut homo; alia per compositum vocabulum, ut rationale iunctum cum animali fit composita species; et quia convenit generi quod iunctum cum differentia facit alteram, id est compositam speciem, addit et quaecumque in eo quod quale est praedicantur, per quod genera excluduntur.

Notes