Authors/Abelard/IP/DeDiv/6

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | DeDiv
Jump to navigationJump to search

DIVISIO VOCIS

Latin English
RESTAT IGITUR UT DE VOCIS IN SIGNIFICANTIAS DIVISIONE TRACTEMUS.
RESTAT IGITUR. Tractavi<t> de divisione generis et de divisione totius. Modo vult agere de divisione vocis, quae divisio fit tribus modis, scilicet aut secundum significationem, aut secundum modum aut secundum determinationem. Secundum significationem fit divisio vocis quando dividitur aequivocum normen aut ambigua oratio; secundum modum non dividitur; secundum determinationem fit divisio vocis vel secundum quantitatem, vel secundum a<d>iectionem. Illatio sic: quandovidem fuit propositum de tribus et iam dictum est de duobus, restat igitur etc.; inter causam et effectum.
FIT AUTEM VOCIS DIVISIO TRIBUS MODIS.
FIT AUTEM. Restat tractare de divisione vocis, quae divisio non fit uno modo. Sed divisio vocis fit tribus modis.
DIVIDITUR ENIM IN SIGNIFICATIONES UT AEQUIVOCA VEL AMBIGUA.
DIVIDITUR ENIM. Vere divisio vocis fit tribus modis, quia istis; a partibus et hoc est: Dividitur enim etc.
PLURES ENIM RES SIGNIFICAT UNUM NOMEN, UT "CANIS", PLURES RURSUS UNA ORATIO, UT CUM DICO GRAECOS VICISSE TROIANOS.
PLURES ENIM. Vere aequivoca vox dividitur in significationes, quia unum nomen significat plures res secundum diversas impositiones ut canis; a causa.
ALIO AUTEM MODO SECUNDUM MODUM.
ALIO AUTEM. Non tantum fit divisio vocis secundum significationes, sed alio modo fit divisio vocis secundum modum.
HAEC ENIM NON PLURA SIGNIFICANT SED MULTIS MODIS, UT CUM DICIMUS "INFINITUM" UNAM REM QUIDEM SIGNIFICAT CUIUS TERMINUS INVENIRI NON POSSIT.
HAEC ENIM. Vere divisio vocis secnndum modum fit alio modo, quia isto; a parte et hoc est: Haec enim divisio non significat plura, secundum diversas impositiones, sicuti aequivocum. Sed significat multa multis modis, hoc est propter multas causas, ut cum dicimus infinitum significat quidem unam rem, id est ponit unam proprietatem in multis, hanc scilicet cuius terminus non possit inveniri.
SED HOC DICIMUS AUT SECUNDUM MENSURAM AUT SECUNDUM MULTITUDINEM AUT SECUNDUM SPECIEM: SECUNDUM MENSURAM, UT EST INFINITUM ESSE MUNDUM.
SED HOC. Dico quia significat multis modis, id est propter multas causas, quae causae non sunt quaelibet, sed hoc dicimus etc.
MAGNITUDINE ENIM DICIMUS INFINITUM; SECUNDUM MULTITUDINEM, UT EST INFINITAM ESSE CORPORUM DIVISIONEM.
MAGNITUDINE ENIM. Vere dicimus mundum esse infinitum secundum mensuram. Magnitudine enim dicimus infinitum; a parte mensurae.
INFINITAM NAMQUE DIVISIONUM MULTITUDINEM SIGNIFICAMUS; RURSUS SECUNDUM SPECIEM, UT INFINITAS DICIMUS FIGURAS.
INFINITAM NAMQUE. Vere divisio corporum est infinita secundum multitudinem, quia nos significamus multitudinem divisionum esse infinitam; a pari comitanti.
INFINITAE ENIM SUNT SPECIES FIGURARUM. DICIMUS ETIAM INFINITUM ALIQUID SECUNDUM TEMPUS, UT INFINITUM DICIMUS MUNDUM, CUIUS TERMINUS SECUNDUM TEMPUS INVENIRI NON POSSIT, EODEM QUOQUE MODO INFINITUM DICIMUS DEUM, CUIUS SUPERNAE VITAE TERMINUS INVENIRI SECUNDUM TEMPUS NON POSSIT.
INFINITAE ENIM. Vere figurae dicuntur infinitae secundum speciem, speciem id est diversitatem. Nota quia aequivocat in speciem. Infinitae enim etc.; a pari comitanti.
SIC IGITUR HAEC VOX NON PLURA SIGNIFICAT SECUNDUM SE SED MULTIMODE DE SINGULIS PRAEDICATUR, UNUM TAMEN IPSA SIGNIFICANS.
SIC IGITUR. Quandoquidem intinitum ista vox significat unam proprietatem in omnibus, scilicet suam definitionem, sic igitur haec vox non significat plura secundum diversas impositiones, secundum se, hoc est sui proprietatem, sed praedicatur de singulis multimode, hoc est propter multas causas, significans tantum unum, id est ponens definitionem in omnibus.
ALIUS VERO MODUS SECUNDUM DETERMINATIONEM.
ALIUS VERO. Ostendit divisionem vocis secundum significationes et secundum modum. Modo vult ostendere divisionem vocis secundum determinationem. Continuatio: unus modus divisionis secundum significationes, alius secundum modum. Sed alius modus est secundum determinationem. Supplendum: quia determinatio est necessaria ad divisionem vocis.
QUOTIENS ENIM SINE DETERMINATIONE DICITUR VOX ULLA, FACIT INTELLECTU DUBITATIONEM, UT EST "HOMO".
QUOTIENS ENIM. Vere determinatio est necessaria ad divisionem vocis quia non apposita facit dubitationem in intellectu auditoris; a causa.
HAEC ENIM VOX MULTA SIGNIFICAT.
HAEC ENIM. Bonum exemplum dedi. Haec enim etc.
NULLA ENIM DEFINITIONE CONCLUSA AUDIENTIS INTELLIGENTIAM MULTIS RAPTAT FLUCTIBUS ERRORIBUSQUE TRADUCIT.
NULLA ENIM. Vere haec multa significat. Quia intelligentia auditoris raptatur multis fluctibus et traducitur erroribus, non conclusa ulla definitione, id est aliqua [multa] determinatione; ab effectu pari cum causa.
QUID ENIM QUISQUE AUDITOR INTELLIGAT UBI ID QUOD DICENS LOQUITUR NULLA DETERMINATIONE CONCLUDITUR?
QUID ENIM. Vere intelligentia audientis raptatur multis fluctibus quia non habet quod certum intelligat; ab immedi[et]atis et hoc est: Quid enim etc.
NISI ENIM QUIS ITA DEFINIAT DICENS: "OMNIS HOMO AMBULAT" AUT CERTE: "QUIDAM HOMO AMBULAT" ET HUNC NOMINE, SI ITA CONTINGIT, DESIGNET, INTELLECTUS AUDIENTIS QUOD RATIONABILITER INTELLIGAT NON HABET.
NISI ENIM. Et vere non habet quid certum intelligat, quia non habet quid rationabiliter intelligat; a pari et hoc est: Nisi enim quis ita definiat homo ambulat? dicens omnis homo ambulat, aut certe quidam homo ambulat et hunc hominem suo proprio nomine, nisi ita contingat ut dicat, sed ambulat, intellectus audientis etc.
SUNT ETIAM ALIAE DETERMINATIONES, UT SI QUIS DICAT: "DET MIHI!" QUANDO VEL QUID DARE DEBEAT NULLUS INTELLIGIT NISI INTELLECTUS ET CERTA RATIO DETERMINATIONIS ADDATUR, VEL SI QUIS DICAT: "AD ME VENITE!" QUO VENIANT VEL QUANDO NISI DETERMINATIONE NON COGNOSCITUR.
SUNT ETIAM. Ostendit determinationem quae fit per adi<e>ctionem aliarum vocum <nun>quam per quantitatem valere ad divisionem vocis. Sunt etiam aliae determinationes quae valent ad divisionem vocis, ut si quis dicat: da mihi, quid dare debeat nullus intelligit nisi ad<datur> intellectus et ita ut praemittatur certa ratio determinationis. Certam rationem determinationis vocat illam adiectionem vocis quae adiungitur ad hoc ut certus intellectus inde habeatur sicuti cum panemtt.
EST AUTEM OMNE QUIDEM AMBIGUUM DUBITABILE, NON TAMEN OMNE DUBITABILE AMBIGUUM.
EST AUTEM. Ostendit diversitatem inter divisionem secundum ambiguitatem et [inter] divisionem secundum determinationem. Sed non videtur esse verum, scilicet ut differant; immo videntur idem ambiguum et dubitabile; sed non est verum ut sint idem. Sed hoc est verum: Omne quidem est etc.
HAEC ENIM QUAE DICTA SUNT DUBITABILIA QUIDEM SUNT, NON TAMEN AMBIGUA.
HAEC ENIM. Vere non omne dubitabile est ambiguum. Haec enim quae dicta sunt etc.; a partibus dubitabilium quae non sunt ambigua.
IN AMBIGUIS ENIM UTERQUE AUDITOR RATIONABILITER SE IPSUM INTELLEXISSE ARBITRATUR, UT CUM QUIS DICIT: "AUDIO GRAECOS viCISSE TROIANOS" UNUS POTEST INTELLIGERE QUOD GRAECI TROIANOS VICERINT, ALIUS QUOD TROIANI GRAECOS, ET UTERQUE HOC DICENTIS IPSIUS SERMONIBUS RATIONABILITER INTELLEGUNT. CUM AUTEM DICO: "DA MIHI!" QUID DARE DEBEAT NULLUS EX IPSIS SERMONIBUS RATIONABILITER AUDITOR INTELLIGIT.
IN AMBIGUIS ENIM. Vere non sunt ambigua. Nam in ambiguis utrumque auditor potest concipire rationabiliter, duos cerlos intellectus, sermonibus ipsius dicentis. Sed hoc non est in dubitabilibus; a definitione ambigui et hoc est: In ambiguis enim etc.
QUOD ENIM EGO NON DIXI ILLE POTIUS SUSPICABITUR QUAM ALIQUA RATIONE ID QUOD A ME PROLATUM NON EST PERSPICACITER VIDEAT.
QUOD ENIM. Vere auditor non rationabiliter intelligit, quia suspicatur; ab oppositis. Et hoc est: Quod enim etc.
TOT IGITUR MODIS CUM VOCIS DIVISIO FIAT, AUT PER SIGNIFICANTIAS AUT PER MODUM SIGNIFICATIONUM AUT PER DETERMINATIONEM, IN HIS QUAE SECUNDUM SIGNIFICANTIAM DIVIDUNTUR NON SOLUM DIVIDENDAE SUNT SIGNIFICATIONES SED ETIAM DIVERSAS RES ESSE QUAE SIGNIFICANTUR DEFINITIONE MONSTRANDUM EST.
TOT IGITUR. Ostendit fieri divisionem vocis tribus modis. Modo vult dare quoddam praeceptum de divisione aequivocae vocis, hoc scilicet: Quia quotienscumque fit divisio aequivocae vocis, non solum dividentia sunt ostendenda esse diversa per divisionem, sed etiam ipsa significata ipsorum dividentium sunt mostranda per definitiones esse diversa. Ideo definitur ipsum significatum, scilicet ipsas res, ut ostendatur natura ipsius re. Ideo definitur ipsa vox, ut ostendatur modus significationis ipsius vocis. Illatio sic: quandoquidem divisio vocis fit in istis supra dictis modis, igitur divisio vocis fiat tot modis etc.
ARISTOTELES ENIM HOC IN TOPICIS DILIGENTER PRAECEPIT, UT IN HIS QUAE DICUNTUR BONA ALIA SUNT BONA, UT EA QUAE BONI RETINENT QUALITATEM, ALIA QUAE IPSA QUIDEM NULLA QUALITALE DICUNTUR SED QUOD BONAM REM FACIUNT IDCIRCO BONA DICUNTUR.
ARISTOTELES ENIM. Vere monstrandum est res esse <diversas> definitione[s]. Aristoteles enim etc.; ab a<u>ctoritate. Et apponit exempla Aristotelis sic ut in is quae dicuntur bona, alia sunt proprie bona, alia sunt <im>proprie bona; et cum deberet facere talem divisionem: bona, alia sunt proprie bona, alia improprie bona; ponit ipsas descriptiones pro descripti<s> sic ut ea duae bonum retinent etc. Illa dicuntur proprie bona quae retinent qualitatem boni, sicuti qui aliquando dicitur iustus propter iustitiam qualitatem istam quam retinet in se; quaedam dicuntur improprie bona, non quia retinea<n>t in se qualitatem boni, sed quia faciunt bonum, sicuti elemosina confert beatum. Notandum quia bonum accipitur in hoc loco aequivocum et, cum sit aequivocum, a nulla qualitate formatur.
OPORTET AUTEM MAXIME EXERCERE HANC ARTEM, UT IPSE ARISTOTELES AIT, CONTRA SOPHISTICAS IMPORTUNITATES.
OPORTET AUTEM. Tractavi de divisionibus; quia trac<ta>tus non est utilis, oportet autem etc.
SI ENIM NULLA SUBIECTA SIT RES QUAM SIGNIFICAT VOX, DESIGNATIVA ESSE NON DICITUR.
SI ENIM. Vere exercenda ista ars, quia sunt quaedam voces significativae, quaedam vero non significativae; a causa extra. Et vere sunt quaedam voces non significativae, quia non est res subiecta ipsae vocis; a[d] definitione; et hoc est: Si enim etc.
SIN VERO UNA RES SIT QUAM SIGNIFICAT VOX, DICITUR SIMPLEX.
SI VERO. Si nulla res est subiecta, vox significativa esse non dicitur. Sed si sit res quam significat una, scilicet sive singularis sive in communitate una, vox dicitur simplex, id est singularis aut univoca.
QUOD SI PLURES, MULTIPLEX ET MULTA SIGNIFICANS.
QUOD SI. Si res est una, vox dicitur simplex; quod pro et; et si res sunt plures, vox dicitur multiplex et multa designans secundum diversas impositiones.
DIVIDENDA IGITUR HAEC SUNT NE IN ALIQUO SYLLOGISMO CAPIAMUR.
DIVIDENDA IGITUR. Quandoquidem voces tot modis dicuntur, scilicet quia quaedam voces sunt significativae, quaedam vero non significativae, igitur haec sunt dividenda, id est discernenda, ne in aliquo etc.; a finali causa.
SIN VERO AMPHIBOLA ORATIO EST, EVENIT UT ALIQUOTIENS UTROQUE MODO POSSIBILIA SINT QUAE SIGNIFICANTUR, UT ID QUOD SUPERIUS DIXI.
SIN VERO. Dedit praeceptum de divisione aequivocae vocis. Modo vult dare aliud praeceptum de divisione ambiguae orationis, hoc scilicet quod ipsa ambigua oratio aliquando dividitur per utrumque possibile et tunc est assumendum illud mermbrum quod verum est, aliquando dividitur per utrumque impossibile, tunc utrumque reiciendum est; aliquando dividitur per alterum impossibile; ita est faciendum in divisione aequivocae vocis. Sin vero etc.
POTUIT ENIM FIERI UT GRAECI VINCERENT TROIANOS ET TROIANI GRACOS SUPERARENT.
POTUIT ENIM. Vere utroque modo sunt possibilia; potuit enim etc.; a pari.
SUNT VERO ALIA QUAE IMPOSSIBILIA SUNT, UT CUM DICO HOMINEM COMEDERE PANEM, SIGNIFICAT QUIDEM QUOD HOMO PANEM COMEDAT, RURSUS QUOD PANIS HOMINEM, SED HOC IMPOSSIBILE EST.
SUNT VERO. Non tantum ista sunt amphibola quae in utroque modo sunt possibilia, sed etiam sunt alia amphibola quae impossibilia sunt in altera parte, ut cum dico hominem etc. De utroque impossibili non apponit, sed per ista duo apposita intelligitur. Cuius tale est exemplum: Video lapidem comedere lupum.
ERGO QUOTIENS AD CONTENTIONEM VENITUR DIVIDENDA ET POSSIBILIA ET IMPOSSIBILIA, QUOTIENS AD VERITATEM SOLA POSSIBILIA DICENDA, IMPOSSIBILIA RELINQUENDA SUNT.
ERGO QUOTIENS. Quandoquidem tot dicitur ambigua oratio, ergo quotiens venitur ad contentionem, id est ad disputationem, dividenda sunt, id est discernenda, et possibilia et impossibilia; vere possibile eligatur, impossibile vero reiciatur. Et quotiens venitur ad veritatem sine contentione possibilia etc.; inter causam et effectum.
QUONIAM ERGO PLURES SUNT SPECIES PLURA SIGNIFICANTIUM VOCUM, DICENDUM EST QUOD ALIAE IN PARTICULA MULTIPLICITATEM SIGNIFICATIONIS HABENT, ALIAE IN TOTA ORATIONE, ET EORUM QUAE IN PARTICULA HABENT PARS IPSA AEQUIVOCA DICITUR, TOTA VERO IPSA ORATIO SECUNDUM AEQUIVOCATIONEM MULTIPLEX, ILLA VERO QUAE IN ORATIONE TOTA SIGNIFICATIONIS MULTIPLICITATEM RETINET (UT SUPRA IAM DICTUM EST) AMBIGUA NUNCUPATUR.
QUONIAM ERGO. Dedit praeceptum de divisione aequivocae vocis et de divisione ambiguae orationis. Sed quia videbat quasdam orationes multiplice<s> propter aequivocationem uam habent in particula, ne viderentur esse idem quod ambiguae, dat differentiam inter illas multiplices et ambiguas; hoc facit ut ostendat illud praeceptunt esse observandum in illis multiplicibus orationibus quod observatur in aequivoca voce, scilicet quia iliae ambiguae orationes sunt dividendae, id est discernendae, definitione, sicuti aequivoca vox; illatio sic: quoniam sunt plures species, id est plures diversitates, vocum significantium plura, dicendum est quod aliae etc.; inter causam et effectum.
DIVIDITUR AUTEM SIGNIFICATIONES AEQUIVOCARUM SECUNDUM AEQUIVOCATIONEM UNIUS PARTICULAE ORATIONUM DEFINITIONE, UT CUM DICO: "HOMO VIVIT" INTELLIGITUR ET VERUS ET PICTUS.
DIVIDITUR AUTEM. In hoc differt aequivoca vox et illa oratio quae est multiplex secundum aequivocationem, scilicet quia aequivoca vox est simplew vocabulum, illud vero, id est multiplex est oratio; sed in hoc conveniunt quia dividuntur, id est discernuntur, definitione significationis etc.
DIVIDITUR AUTEM HOC MODO: "ANIMAL RATIONALE MORTALE VIVIT" (QUOD VERUM EST), "ANIMALIS RATIONALIS MORTALIS SIMULATIO VIVIT" (QUOD FALSUM EST).
DIVIDITUR AUTEM. Cum dico homo vivit, utrumque intelligitur et verus et pictus homo. Sed dividitur, id est discernitur haec oratio hoc modo etc.
DIVIDITUR QUALIBET ADIECTIONE QUAE TERMINET, VEL GENERIS VEL CASUS VEL ALICUIUS ARTICULI; UT CUM DICO: "CANNA ROMANORUM SANGUINE SORDUIT" ET CALAMUM DEMONSTRAT ET FLUVIUM, SED DIVIDIMUS SIC: ARTICULO QUIDEM, UT DICAMUS: "HIC CANNA ROMANORUM SANGUINE SORDUIT" VEL GENERE, UT: "CANNA ROMANORUM SANGUINE PLENUS FUIT" VEL CASU VEL NUMERO.
DIVIDITUR ETIAM. Oratio multiples dividitur, id est discernitur, definitione; dividitur etiam adiectione qualibet quae determinet, adiectionem, dico, vel generis etc. Vel genere ut Canna romanorum sanguine fit plenus; vel casu, in eodem, id est in eadem voce, quia plenus utrumque est, et masculini generis est et nominativi casus.
IN ILLO ENIM SINGULARIS TANTUM EST, IN ILLO PLURALIS, ET DE ALIIS QUIDEM EODEM MODO.
IN ILLO ENIM. Vere dividitur numero; nam in illo, id est in Canna, quando accipitur pro fluuio est tantum singularis numeri. In illo vero, id est in Canna, quando accipitur pro arundine, utrumque est et singularis numeri[s] et pluralis; locus a causa.
SUNT AUTEM ALIA SECUNDUM ACCENTUM, ALIA SECUNDUM ORTHOGRAPHIAM, ET SECUNDUM ACCENTUM QUIDEM UT "PONE" ET "PONE", SECUNDUM ORTHOGRAPHIAM UT "QUAEROR" ET "QUEROR" AB INQUISITIONE ET QUERELA; ET HAEC RURSUS VEL SECUNDUM IPSAM ORTHOGRAPHIAM DIVIDUNTUR VEL SECUNDUM ACTIONEM ET PASSIONEM, QUOD "QUAEROR" AB INQUISITIONE PASSIVUM EST, "QUEROR" AUTEM A QUERELA AGENTIS EST.
SUNT AUTEM. Ista supradicta discernuntur definitione aut qualibet adiectione. Sunt alia quae discernuntur secundum accentum etc.
AMBIGUARUM VERO ORATIONUM FACIENDA EST DIVISIO, AUT PER ADIECTIONEM AUT PER DIMINUTIONEM AUT PER DIVISIONEM AUT PER ALIQUAM TRANSMUTATIONEM, UT CUM DICITUR: "AUDIO TROIANOS VICISSE GRAECOS" ITA DICAMUS: "AUDIO QUOD GRAECI VICERINT TROIANOS".
AMBIGUARUM. Ostendit quia multiplices orationes discernuntur aut definitione <aut> aliis modis. Modo vult ostendere quot modis ambigua oratio discernitur. Continuatio: ista discernuntur praedicta; ambiguarum vero etc.
HAEC ENIM AMBIGUITAS QUOLIBET EORUM MODO SOLVITUR.
HAEC ENIM. Bona exempla dedi. Haec enim etc.; a causa
NON TAMEN ITA DIVIDENDA EST OMNIS VOCUM SIGNIFICATIO TAMQUAM GENERIS.
NON TAMEN. Ipse enumeravit divisionem ambiguitatis inter divisiones alias et inde videretur quod semper essent enumeranda omnia dividentia in divisione ambiguitatis, quemadmodum in divisione generis; et ad hoc removendum ponit hanc sententia<m>. Continuatio: ego enumeravi divisionem ambiguitatis inter alias divisiones; non tamen ita dividenda est omnis significatio vocum ambiguarum tamquam significatio generis.
IN GENERE OMNES SPECIES ENUMERANTUR, IN AMBIGUITATE VERO TANTAE SUFFICIUNT QUANTAE AD EUM SERMONEM POSSINT ESSE UTILES QUEM ALTERUTRA NECTIT ORATIO. AC DE VOCIS QUIDEM SIGNIFICATIONE SUFFICIENTER DICTUM EST, EST AUTEM ET DE GENERIS TOTIUSQUE DIVISIONE PROPOSITUM ATQUE EXPEDITUM.
IN GENERE ENIM. Unde non ita est facienda divisio vocum ambiguarum quemadmodum in genere. In genere enim omnes species enumerantur. In ambiquitate vero tantae sufficiunt determinationes quantae possunt esse utiles ad eum sermonem, id est ad eum intellectum demonstrandum, quem nectit alterutra oratio, id est ambigua; locus ab oppositis. Ac de vocis quidem significatione, supplen<dum> divisa, sufficienter dictum est.
DIVISIO PER ACCIDENS
QUARE DE OMNIBUS SECUNDUM SE PARTITIONIBUS DILIGENTISSIME PERTRACTATUM EST. NUNC DE HIS DIVISIONIBUS DICEMUS QUAE PER ACCIDENS FIUNT.
QUARE. Quandoquidem pertra<cta>ctum est de divisione generis et totius et vocis; quare etc.; a partibus.
HARUM AUTEM COMMUNE PRAECEPTUM EST, QUICQUID IPSORUM DIVIDITUR IN OPPOSITA DISGREGARI, UT SI SUBIECTUM IN ACCIDENTIA DIVIDIMUS NON DICAMUS "CORPORUM ALIA SUNT ALBA, ALIA DULCIA", QUAE OPPOSITA NON SUNT, SED "CORPORUM ALIA SUNT ALBA, ALIA NIGRA, ALIA NEUTRA", EODEM QUOQUE MODO IN ALIIS SECUNDUM ACCIDENS DIVISIONIBUS DIVIDENDUM EST. ATQUE ILLUD MAXIME PERSPICIENDUM, NE QUID ULTRA DICATUR AUT MINUS, SICUT FIT IN GENERIS DIVISIONE.
HARUM AUTEM. Tractavit de omni divisione secundum se. Modo vult tractare de divisionibus que sunt secundum accidens, et inde dare comrnune praeceptum, hoc scilicet: quia semper debent fieri per oppositat quae sint sub eadem lege oppositionis. Continuatio: tale praeceptum est datum de singulis divisionibus secundum se; harum autem etc.
NON ENIM OPORTET RELINQUI ALIQUOD ACCIDENS EX EADEM OPPOSITIONE QUOD SUBIECTO ILLI INEST QUOD NON IN DIVISIONE DICATUR, NEQUE VERO ADDI ALIQUID QUOD SUBIECTO INESSE NON POSSIT.
NON ENIM. Vere perspiciendum ne quid dicatur ultra aut minus in divisionibus secundum accidens; a definitione non dici ultra et non minus apponit; et hoc est: Non enim etc.
POSTERIOR QUIDEM PERIPATETICAE SECTA PRUDENTIAE DIFFERENTIAS DIVISIONUM DILIGENTISSIMA RATIONE PERSPEXIT ET PER SE DIVISIONEM AB EA QUAE EST SECUNDUM ACCIDENS IPSASQUE INTER SE DISIUNXIT ATQUE DISTRIBUIT, ANTIQUIORES AUTEM INDIFFERENTER ET ACCIDENTE PRO GENERE ET ACCIDENTIBUS PRO SPECIEBUS AUT DIFFERENTIIS UTEBANTUR.
POSTERIOR QUIDEM. Tractavi<t> de divisionibus; modo vult ostendere quos auctores imitetur et qua de causa. Continuatio: tractavi de divisionibus et hoc non ex me sed posterior quidem etc.
UNDE NOBIS PEROPPORTUNA UTILITAS VISA EST ET COMMUNIONES HARUM DIVISIONUM PRODERE ET EAS PROPRIIS DIFFERENTIIS DISGREGARE. ET DE DIVISIONE QUIDEM OMNI QUANTUM INTRODUCTIONIS BREVITAS PATIEBATUR DILIGENTER EXPRESSIMUS.
UNDE NOBIS. Quandoquidem illi Peripatetici quos imitatus sum bene fecerunt, antiquiores autem male fecerunt. UNDE NOBIS etc.; inter causam et effectum.

Notes