Authors/Abelard/IP/DeDiv/2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Abelard‎ | IP‎ | DeDiv
Jump to navigationJump to search

DIVISIO DIVISIONUM

Latin English
NUNC DIVISIONIS IPSIUS NOMEN DIVIDENDUM EST ET SECUNDUM UNUMQUODQUE DIVISIONIS VOCABULUM UNIUSCUIUSQUE PROPOSITI PROPRIETAS PARTESQUE TRACTANDAE SUNT.
NUNC EST DIVIDENDUM NOMEN IPSIUS DIVISIONIS, scilicet hoc nomen quod est divisio et sunt tractandae proprietates, scilicet ipsa dividentia, secundum unumquodque vocabulum divisionis. Pro unumquodque accipit illa vocabula quibus assignantur ipsae divisiones, id est quod alia dicitur generis in species, alia totius in partes, alia vocis in significationes et aliae similiter suis nominibus.
DIVISIO NAMQUE MULTIS MODIS DICITUR.
DIVISIO NAMQUE. Vere est dividendum nomen divisionis namque divisio dicitur multis modis. A causa.
EST ENIM DIVISIO GENERIS IN SPECIES.
EST ENIM. Vere divisio dicitur multis modis quia istis; a partibus et hoc est: Est enim etc.
EST RURSUS DIVISIO CUM TOTUM IN PROPRIAS DISTRIBUITUR PARTES.
EST RURSUS. Una est divisio generis in species. Rursus est alia divisio cum totum distribuitur in partes. Partes dico proprias. Ideo dicitur proprias quia neque sunt species, nec significationes, nec vocantur aliquo alio nomine dividentium. Sed tantum sunt propriae partes sui totius. Notandum quod accipit per divisionem totius in partes et divisionem specialissimae speciei in individua.
EST ALIA CUM VOX MULTA SIGNIFICANS IN SIGNIFICATIONES PROPRIAS RECIPIT SECTIONEM.
EST ALIA CUM VOX MULTA SIGNIFICANS, id est habens diversas significationes sub diversis impositionibus, recipit sectionem, id est divisionem, in signifeationes. Significationes proprias, ideo dicit proprias quia neque species, neque partes, nec aliquo alio nomine dividentium possunt vocari.
PRAETER HAS AUTEM TRES EST ALIA DIVISIO QUAE SECUNDUM ACCIDENS FIERI DICITUR. HUIUS TRIPLEX MODUS EST: UNUS CUM SUBIECTUM IN ACCIDENTIA SEPARAMUS, ALIUS CUM ACCIDENS IN SUBIECTA DIVIDIMUS, TERTIUS CUM ACCIDENS IN ACCIDENTIA SECAMUS.
PRAETER [AUTEM] HAS <TRES>. Non tantum dicitur divisio his tribus modis; sed praeter has tres etc.
HOC ITA FIT SI UTRAQUE EIDEM SUBIECTO INESSE VIDEANTUR.
HOC ITA FIT. Dico quod fit divisio accidentis in accidentia et hoc, scilicet divisio accidentis in accidentia, ita fit si utraque, id est si unumquodlibet ex dividentibus cum suo diviso. videontur inesse eidem subiecto. Sicuti cum dicimus: aliud durum, aliud molle. Durum quod est unum ex dividentibus cum suo diviso, id est cum albo, potest inesse eidem subiecto, ut margaritae. Molle quod est alterum ex dividentibus cum suo diviso, id est cum albo, potest esse in eodem subiecto, ut in lacte.
SED HARUM OMNIUM EXEMPLA SUBDENDA SUNT QUATENUS TOTIUS HUIUS RATIO DIVISIONIS ELUCEAT.
SED HARUM. Ostendi omnes modos divisionum, qui non ƿ tantum sunt ostendendi per regulas, sed etiam per exempla, et hoc est: Sed harum etc. Ratio, id est intelligentium.
GENUS DIVIDIMUS IN SPECIES CUM DICIMUS "ANIMALIUM ALIA SUNT RATIONABILIA, ALIA IRRATIONABILIA; RATIONABILIUM ALIA MORTALIA, ALIA IMMORTALIA" VEL CUM DICIMUS "COLORIS ALIA QUIDEM SUNT ALBA, ALIA NIGRA, ALIA MEDIA".
GENUS DIVIDIMUS. Sciendum est: accipit per divisionem generis in species et divisionem recti generis in recta<s> species et divisionem recti generis in differentias et divisionem differentiae in differentias. Et hic exemplificat de divisione recti generis in differentias et de divisione differentiae in differentias. Et per haec exempla innuit divisionem rei generis in rectas species.
OPORTET AUTEM OMNEM GENERIS IN SPECIES DIVISIONEM AUT IN DUAS FIERI PARTES AUT IN PLURES.
OPORTET AUTEM. Ostendi fieri divisionem generis per duas species et per tres et videretur alicui quod posset fieri per unam speciem aut per plures quam per tres. Oportet autem etc.
SED NEQUE INFINITAE SPECIES ESSE POSSUNT GENERIS NEC MINUS DUABUS. HOC AUTEM CUR EVENIAT POSTERIUS DEMONSTRANDUM EST.
SED NEQUE. Dico fieri in plures. Sed neque etc. Propterea non debent esse infinitae species in divisione[s] generis, quia omnis divisio debet ducere auditorem ad intelligibiliora. Sed si ponerentur infinitae species in divisione[m] iam duceretur ipse auditor ad obscuriora. Nec generis divisio potest fieri ad minus quam per duas species, ideo quia omne genus est similitudo suarum specierum. Et omnis species informatur differentia et omnis differentia consistit in pluralitate diserepantium.
TOTUM IN PARTES DIVIDIDUR QUOTIENS IN EA EX QUIBUS EST COMPOSITUM UNUMQUODQUE RESOLVIMUS, UT CUM DICO DOMUS ALIUD ESSE TECTUM, ALIUD PARIETES, ALIUD FUNDAMENTA, ET HOMINEM ANIMA CONIUNGI ET CORPORE, CUMQUE HOMINIS DICIMUS PARTES ESSE CATONEM, VIRGILIUM, CICERONEM ET SINGULOS QUI, CUM PARTICULARES SINT, VIM TAMEN TOTIUS HOMINIS IUNGUNT ATQUE COMPONUNT.
TOTUM VERO. Sic dividimus genus in species, totum vero etc. Qui cum sint particulares, id est recipientes praedicationem sui totius, tamen iungunt vim totius hominis, id est conferunt homini hanc vim ut dica[n]tur totum. Et quia hoc habent species quia conferunt suo generi ut dicatur totum subiungit: dico quia iungunt atque ita iungunt quod simpliciter componunt, id est quod illud simpliciter dicatur totum et non genus respectu illorum particularium.
NEQUE ENIM HOMO GENUS, NEC SINGULI HOMINES SPECIES, SED PARTES QUIBUS TOTUS HOMO CONIUNGITUR.
NEC ENIM. Bonum exemplum dedi de divisione totius. Nec enim homo etc.; a causa. Hane rationem ideo facit, scilicet quod homo non est genus nec singuli homines sunt species, propter antiquiores quibus videbatur omnem divisionem esse divisionem generis in species.
VOCIS AUTEM IN SIGNIFICATIONES PROPRIAS DIVISIO FIT QUOTIENS UNA VOX MULTA SIGNIFICANS APERITUR ET EIUS PLURALITAS SIGNIFICATIONIS OSTENDITUR, UT CUM DICO "CANIS" QUOD EST NOMEN ET HUNC QUADRUPEDEM LATRANTEMQUE DESIGNAT ET CAELESTUM QUI AD ORIONIS PEDEM MORBIDUM MICAT; EST QUOQUE ALIUS, MARINUS CANIS, QUI IN IMMODERATAM CORPORIS MAGNITUDINEM CRESCENS CAERULEUS APPELLATUR.
VOCIS AUTEM. Ita fit divisio generis, ita fit divisio totius. Sed divisio vocis fit in proprias significationes quotiens una vox significans multa aperitur, id est proponitur ad hoc ut dividatur. Et quia hoc habet animal quod proponitur ad hoc ut per suas species dividatur, animal dico quod est vox multa significans, ideo subiungit: dico aperitur et ita quidem ostenditur per ipsa dividentia pluralitas significationis eius, id est multitudo impositionis eius aequivocae vocis. Ut cum dico canis, quod est nomen aequivocum etc.
SED HUIUS DIVISIONIS DUPLEX MODUS EST.
SED HUIUS. Ostendi divisionem vocis et inde dedi exemplum; quae divisio non est accipienda uno modo. Sed huius divisionis, quae est divisio vocis est duplex modus. Videtur esse falsum ut tantum sit duplex modus divisionis, quia, praeter istos duos modos, sunt duo alii modi, scilicet divisio vocis secundum modum et divisio vocis secundum determinationem. Solutio: secundum quosdam auctores est tantum duplex modus huius divisionis, sed secundum se aut secundum aliquem alium sunt quattuor modi huius divisionis.
AUT ENIM UNUM NOMEN MULTA SIGNIFICAT AUT ORATIO IAM VERBIS NOMINIBUSQUE COMPOSITA. ET NOMEN QUIDEM MULTA SIGNIFICAT UT ID QUOD SUPRA PROPOSUI, ORATIO VERO MULTA DESIGNAT UT EST: "AIO TE, AEACIDA, ROMANOS VINCERE POSSE".
AUT ENIM. Vere est duplex modus huius divisionis quia iste duplex; a parte duplicis, et hoc est aut enim unum nomen significat multa secundum diversas impositiones et illud dividitur, aut oratio composita verbis et nominibus iam significat multa et ipsa dividitur. Videndum est qualiter ambigua oratio dividatur; non ita dividatur ut habeat dividentia membra sicuti aliae divisiones, sed ideo dicitur dividi quia, cum unaquaeque ambigua oratio rationabiliter contineat duos intellectus, ad discernendum ipsos intellectus dantur discretae orationes determinantes in qua significatione debeat accipi ipsa ambigua oratio; ut cum dicimus audio Graecos vicisse Troianos. Et cum ista ambigua oratio duos rationablliter contineat intellectus, ad ipsos discernendum dantur istae discretae orationes, scilicet: audio Graecos vicisse, Troianos victos esse; vel: audio quod Graeci victi sunt et Troiani vicerunt. Et istae discretae orationes dicuntur significationes illius ambiguae orationis, quia faciunt certum signum auditori quomodo debeat accipere illam ambiguam orationem.
ET NOMINIS QUIDEM PER SIGNIFICATIONES PROPRIAS DIVISIO AEQUIVOCATIONIS PARTITIO NUNCUPATUR, ORATIONIS VERO IN SIGNIFICATIONES PROPRIAS DISTRIBUTIO AMBIGUITATIS DISCRETIO EST, QUAM GRAECI AMPHIBOLIAM DICUNT.
ET NOMINIS QUIDEM. Ostendi<t> duplicem modum divisionis. Modo imponit nomina ipsis divisionibus: et nominis quidemt etc. Orationis vero distributio, id est divisio, in proprias significationes est discretio ambiguitatis, quia ibi discernitur ambigua oratio per proprias significationes, id est per discretas orationes.
ITA UT NOMEN MULTA SIGNIFICANS AEQUIVOCUM, ORATIO VERO MULTA DESIGNANS AMPHIBOLA ATQUE AMBIGUA PRAEDICETUR.
ITA UT NOMEN. Imposuit nomina divisionibus; modo vult ostendere unde sumantur illa nomina, scilicet ab ipsis divisis. Continuatio: Ita impono nomina ipsis divisionibus, ut nomen significans multa praedicetur, id est appelletur, aequivocum et ex hoc nuncupatur divisio partitio aequivocationis. Oratio multa designans praedicatur, id est appellatur amphibola atque ambigua, et ex hoc distributio orationis in proprias significationes nuncupatur discretio ambiguitatis.
EORUM AUTEM QUAE SECUNDUM ACCIDENS DIVIDUNTUR SUBIECTI IN ACCIDENTIA DIVISIO EST UT CUM DICIMUS "OMNIUM HOMINUM ALII SUNT NIGRI, ALII CANDIDI, ALII MEDII COLORIS".
EORUM AUTEM. Talis est divisio generis in species, totius in partes, vocis in significationes. Eorum autem etc.
HAEC ENIM ACCIDENTIA SUNT HOMINIBUS, NON HOMINUM SPECIES, ET HOMO HIS SUBIECTUM, NON HORUM GENUS EST.
HAEC ENIM. Vere ista divisio est subiecti in accidentia, quia divisum est subiectum et dividentia sunt accidentia; a definitione et hoc est: Haec enim etc. Item hanc rationem facit propter antiquiores quibus videbatur omnem divisionem esse generis in species.
ACCIDENTIS VERO IN SUBIECTA SECTIO EVENIT UT EST "OMNIUM QUAE EXPETUNTUR ALIA IN ANIMA, ALIA IN CORPORIBUS SITA SUNT".
ACCIDENTIS VERO. Talis est divisio subiecti in accidentia; sed accidentis in subiecta sectio evenit ut est omnium quae expetuntur id est omnium expetibilium, scilicet bonorum, alia sunt [sunt] sita in anima, alia sunt sita in corpore. Non dat bonum exemplum de divisione accidentis in subiecta, quia ista divisio quam ipse apponit est accidentis in accidentia. Sed apponit eam quia est expositoria illius quae dicit: Expetibile, id est bonum, aliud est corpus, aliud est anima, quae divisio est accidentis in subiecta.
ANIMAE NAMQUE ATQUE CORPORI ID QUOD EXPETITUR ACCIDENS, NON GENUS, EST, ET BONI QUOD IN ANIMA ET CORPORE SITUM EST NON SUNT HAEC SPECIES SED SUBIECTA.
ANIMAE NAMQUE. Vere ista divisio est accidentis in subiecta quia divisum est accidens et dividentia sunt subiecta; a definitione et hoc est: Namque id quod expetitur, id est bonum, accidens et non est genus et cui sit accidens nunc ostendit, animae scilicet atque corpori, et haec, id est anima et corpus, non sunt species, sed sunt subiecta illius boni quod est situm in anima et in corpore.
ACCIDENTIS VERO IN ACCIDENTIA DIVISIO EST UT "OMNIUM CANDIDORUM ALIA SUNT DURA", UT MARGARITA, "ALIA LIQUENTIA", UT LAC.
ACCIDENTIUM VERO. Talis est divisio accidentis in subiecta; accidentium vero etc.
LIQUOR NAMQUE ET ALBEDO ATQUE DURITIES HAEC SUNT ACCIDENTIA.
LIQUOR NAMQUE. Vere ista divisio est accidentis in accidentia quia divisum est accidens et dividentia sunt accidentia. Liquor namque etc.; a pari; paria enim sunt formae et formata.
SED ALBUM IN DURA ET LIQUIDA SEPARATUM EST.
SED ALBUM. Dico quia divisum est <accidens> et dividentia sunt accidentia, sed album etc. Ac si dicat: Album est divisum et durum et liquidum sunt dividentia, quia commixtim ostenderat in exemplis ea esse accidentia.
CUM ERGO SIC DICIMUS, ACCIDENS IN ALIA ACCIDENTIA SEPARAMUS.
CUM ERGO. Haec est principalis conclusio; a definitione sit. Quandoquidem divisum est accidens et dividentia sunt accidentia, cum ergo etc.
SED HUIUSMODI DIVISIO VICISSIM SEMPER IN ALTERUTRA PERMUTATUR.
SED HUIUSMODI. Ostendi divisionem accidentis in accidentia et dedi exempla de accidentibus partim sese continentibus. Sed divisio huiusmodi, id est facta de accidentibus partim sese continentibus, vicissim semper permutatur in alterutra, quia unumquodque dividens potest dividi per suum divisum et per oppositum ipsius divisi. Si autem fiat divisio de accidentibus prorsus excedentibus non potest fieri permutatio in alterutra ut si dicamus: Coloratum aliud dialecticum, aliud grammaticum. Non potest aliquid ex istis dividentibus dividi per divisum et per oppositum divisi, ideo quia divisum est prorsus excedens.
POSSUMUS ENIM DICERE "EORUM QUAE DURA SUNT ALIA SUNT NIGRA, ALIA ALBA" ET RURSUS "EORUM QUAE LIQUIDA ALIA SUNT ALBA, ALIA NIGRA"; SED HAEC RURSUS CONVERSA DIVIDIMUS: "EORUM QUAE SUNT NIGRA ALIA SUNT DURA, ALIA LIQUENTIA".
POSSUMUS ENIM. Vere divisio huiusmodi permutatur in alterutra quia hoc modo; a parte permutari et hoc est: Possumus enim etc.
DIFFERT AUTEM HUIUSMODI DIVISIO OMNIBUS QUAE SUPRA SUNT DICTAE.
DIFFER<T> AUTEM. Talem dedi regulam de divisione accidentis in accidentia, scilicet quia fit conversio in ea secundum omnia membra. Sed divisio huiusmodi etc.
NAM NEQUE SIGNIFICATIONEM PARTIRI POSSUMUS IN VOCES, CUM VOX IN SIGNIFICATIONES PROPRIAS DISCERNATUR, NEC PARTES IN TOTUM DIVIDUNTUR, QUAMVIS TOTUM SEPARETUR IN PARTES, NEC SPECIES SECATUR IN GENERA, LICET GENUS IN SPECIES DIVIDATUR.
NAM NEQUE. Vere divisio huiusmodi differt ab omnibus aliis quae sunt supra dictae, quia ab istis; a partibus. Nam neque significatione<m> etc. Videtur esse falsum quod partes non possint dividi in totum et quod species non possint dividi in genus. Possumus enim dicere: domus alia pars paries, alia pars tectum, alia pars fundamentum. Possumus convertere: paries alius in domo, alius extra domum; similiter potest dividi fundamentum et tectum. Ista potest dici: animal aliud homo, aliud et non homo; et potest converti: non homo aliud animal, aliud non animal. Solutio: licet partes dividantur in totum, non tamen dividuntur sub eodem nomine; quia quando dicimus: paries alius in domo, alius extra domum, est divisio generis in species et ita non remanet sub eodem nomine. Rursus, licet quaedam species dividantur per genus, non tamen omnes; quia cum dicimus: non homo, aliud animal, aliud non animal, tamen aliud membrum non potest dividi ut dicatur: homo aliud animal, aliud non animal. Habemus etiam quod quando fit divisio accidentis in accidentia, quocumque modo convertatur, fit ibi conversio sub eodem respectu <quia> et divisa [quia] et dividentia dicuntur [quo] accidentia. Sed quando [sed] species dividunt genus dicuntur species, quando dividuntur dicuntur genera.
QUOD VERO SUPERIUS DICTUM EST, HANC DIVISIONEM ITA FIERI SI UTRAQUE EIDEM CONTINGERENT INESSE SUBIECTO, SI ATTENTIUS PERSPICITUR LIQUET.
QUOD VERO. Dictum est superius quia divisio accidentis in accidentia ita debet fieri ut utraque contingat inesse eidem subiecto, scilicet divisum et unum ex dividentibus, quod videtur quodammodo obscurum. Quod vero etc.
NAM CUM DICIMUS EORUM QUAE DURA SUNT ALIA ESSE ALBA, ALIA NIGRA, UT EST LAPIS ATQUE HEBENUM, MANIFESTUM EST HEBENO UTRAQUE INESSE, ET DURITIEM SCILICET ET NIGREDINEM. IN CAETERIS QUOQUE ID DILIGENS LECTOR INVENIET.
NAM CUM DICIMUS. Et vere liquet quia hoc modo; a parte. Sciendum quia ideo apponit omnium hanc vocem in divisionibus ut intelligatur quodlibet divisum esse acceptum in largitate sua, etiam si pronuntietur indefinite.
QUIBUS AUTEM SUMMA OPE RATIO VERITATIS INQUIRITUR, HIS PRIUS INTELLIGENDUM EST QUAE SIT HORUM OMNIUM SIMUL PROPRIETAS QUIBUSQUE INTER SE SINGILLATIM DIFFERENTIIS SEGREGENTUR.
QUIBUS AUTEM. Ostendit omnes modos divisionis et dedit exempla de omnibus. Modo vult dare proprietatem omnium, hanc scilicet: quia <tres divisiones dicuntur secundum se>, tres vero secundum accidens. Postea dabit differentias inter singula. Ideo divisio generis et totius et divisio vocis dicuntur secundum se quia nullam habent commutationem neque in diviso neque in dividentibus. Divisio vero subiecti in accidentia, <accidentis in subiecta>, accidentis in accidentia, dicuntur divisiones secundum accidens quia habent commutationem aut in divisis tantum, aut in dividentibus tantum, aut in utroque. Continuatio: Ostendi omnes modos divisionis et inde dedi exempla unde videretur hic esse sistendum sed a quibus inquiretur ratio veritatis summa ope, his intelligendum est prius quae sit proprietas omnium, per quam tres sunt simul, et tres simul, quibusque inter se etc.
OMNIS ENIM VOCIS ET GENERIS TOTIUSQUE DIVISIO SECUNDUM SE DIVISIO NUNCUPATUR, RELIQUAE VERO TRES IN ACCIDENTIS DISTRIBUTIONE PONUNTUR.
OMNIS ENIM. Vere divisiones habent proprietates, quia istae tres habent istam proprietatem, ut dicantur secundum se. Reliquae vero dicuntur secundum accidens; a partibus divisionum et a partibus proprietatum. Omnis enim etc.
SECUNDUM SE AUTEM DIVISIONIS HUIUSMODI DIFFERENTIA EST.
SECUNDUM SE. In hoc conveniunt istae tres quod dicuntur secundum se. Secundum se [etc.] autem <etc.>.
DIFFERT ENIM DIVISIO GENERIS A VOCIS DIVISIONE QUOD VOX QUIDEM IN PROPRIAS SEMPER SIGNIFICATIONES SEPARATUR
DIFFERT ENIM. Vere differentia huiusmodi, quia ista quae sequitur; a pari. Paria enim sunt differentia huiusmodi et illud quod sequitur.
GENUS NON IN SIGNIFICATIONES SED IN QUADAM A SE QUODAMMODO CREATIONE DISIUNGITUR.
GENUS VERO. Vox separatur in proprias significationes. Sed genus disiungitur non in significationes, sed in creationes, id est in species procreatas a ipso genere, quia genus ponitur materia in definitionibus specierum; creationes, dico, quasdam, id est oppositas quodammodo, id est vocali modo. Haec differentia consideratur secundum ipsa divisa.
ET GENUS SEMPER SPECIEI PROPRIAE TOTUM EST ET UNIVERSALIUS IN NATURA, AEQUIVOCATIO VERO UNIVERSALIOR QUIDEM SIGNIFICATA RE DICITUR, TANTUM VOCE NON ETIAM TOTUM EST IN NATURA.
ET GENUS. In hoc differ<t> divisio generis a divisione vocis et etiam in hoc: nam genus semper est totum propriae speciei et est universalius in natura, quia est materia. Aequivocatio vero est universalior tantum in voce, re significata existente inde causa quia significatum canis maius est quam significatum latrabilis. Et ideo canis est universalior vox quam latrabilis. Dico quia aequivocatio est universalior tantum voce non etiam in natura, quia non est materia. Item ista differentia est lata secundum ipsum divisum.
ILLO QUOQUE A VOCIS DISTRIBUTIONE DIVIDITUR, QUOD NIHIL HABENT COMMUNE PRAETER SOLUM NOMEN QUAE SUB EA VOCE SUNT, QUAE VERO SUB GENERE COLLOCANTUR ET NOMEN GENERIS ET DEFINITIONEM SUSCIPIUNT.
ILLO MODO QUOQUE. Ista differentia datur secundum ipsa dividentia.
AMPLIUS QUOQUE NON EADEM APUD OMNES VOCIS EST DISTRIBUTIO.
AMPLIUS do differentiam inter divisionem vocis et divisionem generis: quoque, id est rationabiliter, quia distributio vocis? id est vox distributa in suas significationes, non est eadem apud omnes, scilicet est permutabilis.
QUOD APUD NOS DICITUR CANIS CUM EIUS MULTAE SIGNIFICATIONES IN LINGUA ROMANA SINT SIMPLICITER FORTASSE PRAEDICATUR IN BARBARA, CUM EA QUAE APUD NOS UNO NOMINE NUNCUPANTUR ILLI PLURIBUS FORTASSE SIGNIFICENT.
QUOD ENIM. Vere vox distributa in suas significationes non est eadem apud omnes, quia canis; a parte aequivocae vocis et hoc est: Nam illud nomen quod dicitur apud nos canis aequivocum cum sint eius multae significationes in romana lingua, fortasse praedicatur in barbara lingua simpliciter, id est univoce, vel singulariter. Nec mirum, cum ea significata quae apud nos nuncupantur uno nomine, id est una impositione, illi significant fortasse pluribus impositionibus, contentis sub uno aequivoco.
GENERIS VERO APUD OMNES EADEM DIVISIO DISTRIBUTIOQUE PERMANET.
GENERIS VERO. Distributio vocis non est eadem apud omnes, sed divisio generis, id est ipsum genus divisum, et distributio, id est ipsa dividentia, [et] permanet apud omnes eadem in significatione, quia genus et species illam significationem eamdem quam habent apud nos habent apud graecos interpretata.
UNDE FIT UT VOCIS QUIDEM DIVISIO AD POSITIONEM CONSUETUDINEMQUE PERTINEAT, GENERIS AD NATURAM, NAM QUOD APUD OMNES IDEM EST NATURA EST.
UNDE FIT. Quandoquidem distributio vocis non est eadem apud omnes, inde fit ut divisio quidem vocis pertineat ad positionem; [et quia hoc habet genus quod pertineat ad positionem]. Et quia hoc habet genus quod pertineat ad positionem, subiungit et ad consuetudinem, id est ad consuetudinariam voluntatem; sed divisio generis pertinet ad naturam, quia omne quod est idem apud omnes, est naturale, quia quod est idem apud omnes, aliud est divisio generis, aliud est aliud; a toto divisionis generis. Quia quod est idem apud omnes, aliud genus, aliud aliud.
CONSUETUDINIS VERO EST QUOD APUD ALIQUOS PERMUTATUR. ET HAE QUIDEM SUNT DIFFERENTIAE GENERIS DISTRIBUTIONIS ET VOCIS.
CONSUETUDINIS VERO. Illud quod est idem apud omnes est naturale; sed illud quod est consuetudinis permutatur apud aliquos. Ista differentia data est secundum divisa et bene quidem ideo apponit istud, ut ad aliud transeat et ut ostendat non esse plures differentias inter divisionem generis et divi sionem vocis.
GENERIS QUOQUE SECTIO TOTIUS DISTRIBUTIONE SEIUNGITUR QUOD TOTIUS DIVISIO SECUNDUM QUANTITATEM FIT.
GENERIS QUOQUE. Ostendi<t> differentiam inter divisionem vocis et divisionem generis. Modo vult dare differentiam inter divisionem generis et divisionem totius, hanc scilicet quia dillisio integri totius fit secundum quantitatem, divisio vero ge neris perficitur qualitate. Ideo dixit fieri divisio integri totius secundum quantitatem quia partes integri totius indigent continuitate, id est coniunctione et in ipsa prolatione et in suis slgnificatis ad hoc ut ipsae partes recipiant praedicationem sui totius. Sed divisio generis perficitur qualitate, id est voce informata qualitate. In hoc non videtur esse aliqua differentia, quia divisio generis fit secundum qualitatem, quia unaquaeque pars informatur qualitate, sicuti paries tectum fundamentum informatur in oratione. Solutio: divisio generis perficitur qualitate, id est voce informata qualitate descendente ab ipso toto; sed paries non informatur qualitate descendente ab ipsa domo. Item licet divisio generis fiat <secundum quantitatem>, id est secundum numerum, [secundum quantitatem] tamen partes eius non indigent continuitate neque in prolationet neque in suis significatis, quia unaquaeque pars per se accepta recipit praedicationem sui totius, sicuti Socrates et Plato non indigent coniunctione ad recipiendum praedicationem sui totius, quia unaquaeque <pars> per se suscipit praedicabiliter suum totum.
PARTES ENIM TOTAM SUBSTANTIAM CONIUNGENTES ACTU AUT RATIONE ANIMI ET COGITATIONE SEPARANTUR.
PARTES ENIM. Vere divisio totius fit secundum quantitatem. Nam partes separantur. Et cum deberet dicere indigentes continuitate ad recipiendum praedicationem totius, ponit aequipollens sic: Partes, dico, coniungentes substantiam totam, id est quae coniunctae reddunt definitionem totius, separantur dico quaedam actu, sicuti illae quae subiacent humanae dispositioni[s] aut quaedam separantur ratione[m] animi et cogitatione, sicuti partes lineae; locus a pari. Paria enim sunt partes separari coniungentes totam substantiam et fieri divisionem totius secundum quantitatem.
GENERIS VERO DISTRIBUTIO QUALITATE PERFICITUR.
GENERIS VERO. Divisio totius fit secundum quantitatem, sed distributio generis perficitur qualitale, id est voce informata qualitate descendente ab ipso genere.
NAM CUM HOMINEM SUB ANIMALI LOCAVERO TUNC QUALITATE DIVISIO FACTA EST.
NAM CUM. Vere distributio generis perficitur qualitate quia omine; a parte qualitatis et hoc est: Cum hominem sub animali locavero in divisione, tunc facta est divisio qualitate, ut expositum est.
QUALE NAMQUE ANIMAL EST HOMO IDCIRCO QUONIAM QUADAM QUALITATE FORMATUR.
QUALE NAMQUE. Unde hoc habes quod, si divisio animalis perficitur homine, ideo perficiatur qualitate. Namque homo est animal quale, idcirco quoniam homo informatur qualitate quadam, id est substantiali descendente ab ipso animali; causa est.
UNDE QUALE SIT ANIMAL HOMO INTERROGATUS AUT "RATIONALE" RESPONDEBIT AUT CERTE "MORTALE".
UNDE. Quandoquidem homo informatur quadam qualitate, unde respondens aliquis alicui interroganti quale animal sit homo respondebit aut rationale aut certe mortale. Non sequitur quod si homo informetur quadam qualitate, ideo informetur rationalitate aut mortalitate, quia posset informari alia qualitate. Et ideo supplendum est quia homo informatur qualitate quadam, id est sibi propria, scilicet rationalitate et mortalitate.
AMPLIUS <QUOQUE> GENUS OMNE NATURALITER PRIUS EST PROPRIIS SPECIEBUS, TOTUM AUTEM PARTIBUS PROPRIIS POSTERIUS.
AMPLIUS. Ostendo differentiam inter divisionem generis et divisionem totius sic: Omne genus est prius propriis speciebus naturaliter, id est materialiter, quia est materia suarum specierum, totum autem etc.
PARTES SUNT QUAE TOTUM IUNGUNT, COMPOSITI SUI PERFECTIONEM ALIAS NATURA TANTUM, ALIAS RATIONE QUOQUE TEMPORIS ANTECEDUNT.
PARTES ENIM. Vere totum est posterius propriis partibus, quia partes sunt priores; a relativis et hoc est: Partes enim sunt quae iungunt totum. Et non quolibet modo, sed ita iungunt quod antecedunt perfectionem sui compositi alia<s> in natura tantum, sicuti partes lineae quae non subiacent humanae dispositioni, alias antecedunt ratione, id est consideratione quoque temporis, sicuti partes [lineae] quae subiacent humanae dispositioni, ut sunt partes domus.
UNDE FIT UT GENUS IN POSTERIORA, TOTUM VERO IN PRIORA SOLVAMUS.
UNDE FIT. Quandoquidem genus est prius propriis speciebus, unde fit etc.; a causa.
HINC QUOQUE ILLUD VERE DICITUR: SI GENUS INTERIMATUR STATIM SPECIES DEPERIRE, SI SPECIES /14/ INTEREMPTA SIT NON PEREMPTUM GENUS IN NATURA CONSISTERE. CONTRA EVENIT IN TOTO.
HINC QUOQUE. Quandoquidem genus est prius propriis speciebus, hinc quoque etc.; inter causam et effectum. Genus dicitur consistere in natura, id est in generalitate sua, quia semper remanet genus, licet una species interimatur.
NAM SI PARS TOTIUS PERIT TOTUM NON ERIT, CUIUS PARS UNA SIT INTEREMPTA; SIN TOTUM PEREAT PARTES PERMANENT DISTRIBUTAE, UT SI DE INTEGRA DOMO QUIS ABSTULERIT TECTUM, TOTUM QUOD ANTE FUIT INTERCIPIT, SED PEREUNTE TOTO PARIETES ET FUNDAMENTA CONSTABUNT.
NAM SI PARS. Vere contra evenit in toto, quia hoc modo; a parte contra. Si totum pereat, partes permanent distributae scilicet res istae quae fuere partes permanent, sed non sub eo nomine, qui<a> non dicuntur partes.
AMPLIUS QUOQUE GENUS SPECIEBUS MATERIA EST.
AMPLIUS. Ostendit differentiam inter divisionem generis <et> totius in eo scilicet quia genus est materia suarum specierum. Adhuc dat eam differentiam. Sed ideo repetit illam eamdem differentiam ut ostendat quomodo sit materia suarum specierum, scilicet per similitudinem, et ut ostendat qui<a> partes sunt materia sui totius. Continuatio: ostendi differentiam inter divisionem generis et divisionem totius; amplius ostendo differentiam quoque, id est similiter, scilicet secundum causam valentem.
NAM SICUT AES ACCEPTA FORMA TRANSIT IN STATUAM ITA GENUS ACCEPTA DIFFERENTIA TRANSIT IN SPECIEM.
NAM SICUT. Vere genus est materia suis speciebus, quia est materia sicuti aes; a parte materiae, quia quod est materia aliquod sicuti aes, aliquod sicut lignum; genus transit in speciem, accepta differentia, id est iunctum cum differentia facit se speciem cum alio.
TOTIUS VERO PARTIUM MULTITUDO MATERIA EST, FORMA VERO EARUNDEM PARTIUM COMPOSITIO.
TOTIUS VERO. Genus est materia suis speciebus sed multitudo partium, id est multae partes, sunt materia totius, sed compositio earumdem partium est forma, si totum ita constat ex partibus et ex compositione.
NAM SICUT SPECIES EX GENERE CONSTAT ET DIFFERENTIA, ITA TOTUM CONSTAT EX PARTIBUS.
NAM SICUT. Vere multitudo partium est materia totius et compositio earumdem partium est forma. Si totum ita constat ex partibus et ex compositione, sicut species constat ex genere et ex differentia, tunc illud est a pari comitabili. Convertitur enim sic: Si multitudo partium est materia et compositio est forma; tunc totum ita constat ex partibus et ex compositione, sicut species ex genere et ex differentia; et si totum ita constat ex partibus et ex compositione sicut species constat ex genere et ex differentia, tunc multitudo partium est materia et compositio earumdem partium forma est.
UNDE FIT UT TOTUM AB UNAQUAQUE PARTE SUA PARTIUM IPSARUM COMPOSITIONE DIFFERAT, SPECIES VERO A GENERE DIFFERENTIAE CONIUNCTIONE.
UNDE FIT. Quandoquidem compositio forma, unde fit [est] ut totum digerat ab unaquaque parte sua, compositione ipsarum partium, considerata in ipso toto propter partes coniunctas. Species vero differt a genere coniunctione[m] differentiae, scilicet quia differentia iungitur cum genere ad faciendam speciem; inter causam et effectum. Non bene videtur agere, quia cum deberet dare differentiam inter divisionem generis et totius, dat differentiam inter totum et partem et inter speciem et genus. Sed facit bene quia, cum ipse dat differentiam inter totum et partem, ostendit quia totum dividitur in illa a quibus differt ipsum totum per compositionem illarum partium consideratam in ipso toto, et cum <dat> differentiam inter speciem et genus per compositionem differentiae, ostendit quia genus dividitur in illa a quibus differt coniunctione[m] ipsius differentiae, considerata cum ipso genere; et ita dat differentiam inter divisionem generis et totius.
AMPLIUS QUOQUE SPECIES IDEM SEMPER QUOD GENUS EST, UT HOMO IDEM EST QUOD ANIMAL ET VIRTUS IDEM EST QUOD HABITUS, PARTES VERO NON SEMPER IDEM QUOD TOTUM.
AMPLIUS. Do differentiam inter divisionem generis et totius quoque, id est similiter, scilicet secundum valentem causam: species semper est idem in praedicatione quod est suum genus, id est semper recipit praedicationem sui generis. Partes vero non semper sunt idem quod totum, id est non semper recipiunt praedicationem sui totius, sicuti partes domus. Non semper ideo dicit quia partes aliquando recipiunt praedicationem sui totius, sicuti individua specialissimae speciei.
NEQUE ENIM MANUS IDEM EST QUOD HOMO NEC IDEM PARIES QUOD DOMUS. ET IN HIS QUIDEM QUAE DISSIMILES PARTES HABENT HOC CLARUM EST, SED NON EODEM MODO IN HIS QUAE SIMILES, UT IN AERIS VIRGULA CUIUS PARTES, QUIA SUNT CONTINUAE QUIA EIUSDEM SUNT AERIS, VIDENTUR IDEM ESSE QUOD TOTUM EST, SED FALSO.
149r| pro virgula aeris significat plura aera simul continua. Sed hoc aes quando accipitur pars significat totum unum frustum. Et ideo non potest recipere praedicationem sui totius ut dicatur hoc est; et hoc est in libro ubi dicit: Ut in aeris virgula cuius partes quia sunt continuae et sunt eiusdem aeris, quia significant rem eiusdem maneriae, oidentur esse [etc.] idem <etc.>.
FORTASSE ENIM IDEM SINT PARTES HUIUSMODI SUBSTANTIA, NON ETIAM QUANTITATE.
FORTASSE ENIM. Vere falso videntur esse idem quod totum. Nam fortasse partes huiusmodi sunt idem in substantia, id est in materia vocis et in significatione eiusdem maneriae, non etiam sunt idem in quantitate significationis.
RESTAT AUTEM VOCIS ET TOTIUS DISTRIBUTIONIS DIFFERENTIAS DARE.
RESTAT AUTEM. Dedit differentiam inter divisionem generis et divisionem vocis et inter divisionem generis et divisionem totius. Modo restat dare differentiam inter divisionem vocis et totius. Sed etiam restat flare differentias etc.
DIFFERUNT AUTEM QUOD TOTUM QUIDEM CONSTAT PARTIBUS.
DIFFER<UN>T AUTEM. Divisio generis et totius differunt secundum supra dicta modo. Sed differunt divisio totius et divisio vocis in hoc, scilicet quod totum quidem constat ex partibus. Ex hoc duo intelligimus: et quia partes sunt componentes ipsum totum et ipsum totum indiget coniunctione[m] ipsarum rerum ad hoc ut habeat significare.
VOX VERO NON CONSTAT EX HIS QUAE SIGNIFICAT.
VOX VERO NON CONSTAT EX HIS QUAE SIGNIFICA[N]T, id est non indiget coniunctione ipsarum quas significat ad hoc ut habeat significare, quia per unamquamque rem habet praedicare et de singulis significationibus praedicatur.
ET FIT TOTIUS QUIDEM DIVISIO IN PARTES, VOCIS AUTEM FIT NON IN PARTES SED IN EAS RES QUAS VOX IPSA SIGNIFICAT.
ET FIT. Item dat aliam differentiam, secundum vocabula divisionis. Continuatio: haec supra dicto modo differunt et adhuc differunt quia divisio totius fit in partes sed divisio vocis non fit in partes, sed fit in eas res quas ipsa vox significat, id est distribuitur suis singulis significatis ad hoc ut significet sua significata, ita tamen ut ipsa significata non sint dividentia, sed nomina ipsorum significatorum; sicuti latrabile animal, marina belua, caeleste sidus, ista vocabula <non> sunt dividentia, [non] <sed> eorum significata.
UNDE FIT UT SUBLATA PARTE UNA TOTUM PEREAT, SUBLATA UNA RE QUAM VOX SIGNIFICAT MULTA DESIGNANS VOX ILLA PERMANEAT.
UNDE. Quandoquidem totum constat ex partibus, unde fit etc.; inter causam et effectum.

Notes