Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 4/Caput 29

From The Logic Museum
< Authors‎ | John of Salisbury‎ | Metalogicon‎ | Liber 4
Revision as of 03:52, 21 March 2012 by Edward Ockham (talk | contribs) (Created page with "{{Nextpage|Caput 28|Caput 30}} {| border=1 cellpadding=10 !valign = top width=45%|Latin !valign = top width=55%|English |- valign = top |CAP. XX...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
Latin English
CAP. XXIX. Quod temeritas adolescentiae reprimenda, et quare Mercurius societur Philologiae, et quae sint praecipue expetenda. [0932D]
Non tamen ea licentia est indulgendum gymnasiorum exercitiis quae, quasi iocus quidam et palaestra philosophiae agitantur in spe proficiendi, ut in annos maturiores, aut in studia graviora protendantur. Scurriles ineptiae, insulsa loquacitas, et clamosa, itemque levitas puerilis, cum prima lanugine deponenda sunt. Haec siquidem agere, est philosophum diffiteri, et ad male sanos accedere.
Unde, ut a fabulis instruamur, Mercurius, eloquentiae praesul, hortatu matris in Philologiae nuptias transit ab adolescentia prima, eo quod iam pubentes genae, seminudum eum incedere, chlamydeque indutum [0933A] parva, invelatumque caetera, humerorum cacumen obnubere, sine magno risu Cypridis, non sinebant. Cypris enim, quae mistura interpretabatur, vigens in eis, qui sapientiae et eloquentiae mistura condiuntur, inermis, nudae ventosaeque facundiae deridet ineptias. Latet autem sensum hominis, quem multa cogitantem terrena inhabitatio deprimit, trium, maxime expetendorum, arcana praestantissimaque natura. Haec autem sunt vera bonitas, veritas sincera, ratio incorrupta et certa. Horum tamen quasi olfaciens dulcedinem natura humana, cui Deus sicut in libro Sirac legitur: Posuit oculum supra cor, ut ostenderet magnalia operum suorum, ut laudaretur in bonitate, et glorificaretur in mirabilibus suis (Eccli. XVII) : horum, inquam, dulcedinem [0933B] sentiens, appetit nosse verum, apprehendere bonum, et ei, ne dispendium patiatur, firmiter adhaerere. Appetitus enim hic naturaliter a Deo insitus est homini, etsi per naturam sine gratia perficere non possit.
Unde tres sorores, filias Phronesis, fabulosa gentium finxit antiquitas, Philologiam, Philosophiam et Philocaliam. Genus Philosophiae et Philocaliae Augustinus, Philologiae Marcianus, sed cognationem trium indicat Aesopus.
Ergo quia veram bonitatem, sapientiam, rationem, etsi polliceri sibi arroganter non audeat, affectat tamen indesinenter humana infirmitas, versatur in amore istorum, donec amoris exercitio per gratiam, res ipsas quas desiderat, assequatur. Has quidem affectiones Phronesis parit, quia sapor, qui humanae [0933C] naturae dulcescit, ad veri bonique provocat appetitum. Nam fronwð Graece dicitur sapio, quod quidem saporem appetitus potius exprimit, quam sapientiam, quae in divinorum contemplatione consistit. Illa enim, non Phronesis, sed sofiva appellatur.

Notes