Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 29
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-1
Jump to navigation
Jump to search
| Latin | English |
|---|---|
| Cap. 29. De uniformi ex propositionibus de impossibili | Chapter 29. |
| Post praedicta de uniformi ex propositionibus de impossibili est dicendum. Et est sciendum quod si propositiones omnes sumantur in sensu compositionis, talis discursus non valet, quia argueretur per istam regulam falsam ‘praemissae sunt impossibiles, igitur conclusio est impossibilis’ | |
| Similiter, si omnes propositiones de impossibili sumantur in sensu ƿ divisionis, non valet talis discursus, quia nullus talis in prima figura potest regulari per dici de omni vel de nullo. Unde sic arguendo ‘omnis homo impossibiliter est asinus; omne rudibile impossibiliter est homo; igitur omne rudibile impossibiliter est asinus’, patet quod non valet nec regulatur per dici de omni, quia per minorem non denotatur subiectum maioris verificari de aliquo sed magis removeri. Et ita cum quaelibet de impossibili aequivaleat uni negativae, et ex omnibus negativis non contingit arguere, manifestum est quod ex propositionibus de impossibili non contingit arguere. |