Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 68

From The Logic Museum
< Authors‎ | Ockham‎ | Summa Logicae‎ | Book III-1
Revision as of 04:25, 13 June 2015 by Edward Ockham (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search


Latin English
Cap. 68, De syllogismis hypotheticis
Dicto de syllogismis categoricis, dicendum est de syllogismis hypotheticis, et primo de syllogismis ex conditionali. Et est sciendum quod semper ex conditionali et antecedente, vel aliquo antecedente ad antecedens illius conditionalis, sequitur consequens. Sicut sequitur 'si homo currit, animal currit; homo currit; igitur animal currit’. Similiter sequitur ‘si homo currit, animal currit; omnis substantia currit; igitur animal currit’. Sed ex conditionali et consequente non sequitur antecedens. Non enim sequitur 'si homo currit, animal currit; animal currit; igitur homo currit'. Similiter ex conditionali maiore et conditionali ƿ minore, habente pro consequente antecedens primae, est bonus syllogismus. Sicut sequitur ‘si homo currit, animal currit; si Sortes currit homo currit; igitur si Sortes currit, animal currit’.
De aliis dictum est prius in tractatu de propositionibus[1]. Quia ex illis potest elici modus arguendi ex aliis propositionibus hypotheticis, ideo propter brevitatem pertranseo.

Notes

  1. ↑ In Parte II, cap. 30-37.