Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 15
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-2
Jump to navigation
Jump to search
| Latin | English |
|---|---|
| CAP. 15. QUOMODO PRINCIPIA DICUNTUR ESSE CAUSAE CONCLUSIONIS ? | |
| Non solum autem principia sunt priora conclusionibus, sed etiam sunt causae conclusionum. | |
| Quod multipliciter intelligi potest. Uno modo quod notitia principiorum efficiat notitiam conclusionis; quod verum est de quibuscumque principiis respectu conclusionis in habente demonstrationem facientem scire, quia semper notitia principiorum in tali facit notitiam conclusionum. | |
| Alio modo potest intelligi quod ideo principia dicuntur causae conclusionis quia principia exprimunt causam propter quam sic est a parte rei sicut denotatur per conclusionem. Verbi gratia istae propositiones ‘quando terra interponitur inter lunam et ƿ solem, luna eclipsatur’, ‘quando luna est in tali situ, tunc terra interponitur inter lunam et solem’ exprimunt causam quare luna eclipsatur, et ideo istae praemissae dicuntur causae conclusionis illius. | |
| Aliter potest dici principium causa conclusionis, quia consequentia naturali infert conclusionem et non e converso. Aliter possunt dici causae conclusionum, quia conclusio componitur praecise ex terminis positis in principiis, non sic autem principia praecise componuntur ex terminis positis in conclusione. | |
| Propter quod dicit quandoque Aristoteles quod praemissae sunt causae materiales conclusionis et non e converso. | |
| Oportet autem scire quod quamvis principia sint causae conclusionis primo modo intelligendo, tamen potest contingere e converso, quod conclusio sit causa principii, quia potest contingere quod aliquis ex notitia conclusionis deveniat in notitiam principii, sicut inferius ostendetur. |
|