Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 4/Caput 18: Difference between revisions
< Authors | John of Salisbury | Metalogicon | Liber 4
Jump to navigation
Jump to search
(Created page with "{{Nextpage|Caput 17|Caput 19}} {| border=1 cellpadding=10 !valign = top width=45%|Latin !valign = top width=55%|English |- valign = top |CAP. XV...") |
No edit summary |
||
| Line 1: | Line 1: | ||
==Chapter 18== | |||
{| border=1 cellpadding=10 | {| border=1 cellpadding=10 | ||
!valign = top width=45%|Latin | !valign = top width=45%|Latin | ||
| Line 14: | Line 15: | ||
| | | | ||
|} | |} | ||
<noinclude> | |||
==Notes== | ==Notes== | ||
{{reflist}}[[Category:Untranslated]] | {{reflist}}[[Category:Untranslated]] </noinclude> | ||
Latest revision as of 12:48, 8 April 2015
Chapter 18
| Latin | English |
|---|---|
| CAP. XVIII. De differentia rationis, et intellectus: et quid intellectus. | |
| Qua vero proportione ratio transcendit sensum, ea, sicut Plato in Politia auctor est, excedit intellectus rationem. Nam intellectus assequitur, quod ratio investigat: si quidem in labores rationis intrat intellectus, et sibi ad sapientiam thesaurizat quod ratio praeparans acquisivit. Est igitur intellectus, suprema vis spiritualis naturae, quae humana continens, et divinas penes se causas habet omnium rationum, naturaliter sibi perceptibilium. Sunt enim quae exsuperant omnem sensum, tam hominum, quam angelorum, divinae rationes. Et nonnullae aliis plus aut minus, pro divinae dispensationis decreto, [0927A] innotescunt. Hunc solius Dei esse, et admodum paucorum hominum selectorum, asserit Plato. |