Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 36: Difference between revisions
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-2
Jump to navigation
Jump to search
No edit summary |
No edit summary |
||
| Line 8: | Line 8: | ||
|CAP. 36. QUOMODO PASSIO EST DEMONSTRABILIS DE SUBIECTO SUO PRIMO MEDIANTE ALIQUA DETERMINATIONE?. | |CAP. 36. QUOMODO PASSIO EST DEMONSTRABILIS DE SUBIECTO SUO PRIMO MEDIANTE ALIQUA DETERMINATIONE?. | ||
| | |Chapter 36 How is an attribute demonstrable of its primary subject by means of some determination? | ||
|- valign = top | |- valign = top | ||
Revision as of 15:50, 16 February 2025
| Latin | English |
|---|---|
| CAP. 36. QUOMODO PASSIO EST DEMONSTRABILIS DE SUBIECTO SUO PRIMO MEDIANTE ALIQUA DETERMINATIONE?. | Chapter 36 How is an attribute demonstrable of its primary subject by means of some determination? |
| Quamvis autem passio talis non possit demonstrari de subiecto suo primo sine omni additione, specificatione, modificatione vel determinatione, poterit tamen demonstrari de subiecto suo primo mediante aliqua determinatione. | |
| Sicut si ‘illuminabile’ sit prima passio lunae, quamvis haec non possit demonstrari ‘luna est illuminabilis’, haec tamen poterit demonstrari ‘si luna sit in tali situ, luna erit actu illuminata a sole’; et arguitur sic ‘quando inter lunam et solem nullum est medium opacum, luna erit illuminata a sole; sed quando luna est in tali situ, nullum erit medium inter lunam et solem; igitur tunc luna erit illuminata’. | |
| Et talis demonstratio rectificabitur per illud principium ‘luna est illuminabilis a sole’, quae per solam experientiam sciri potest si ‘illuminabile’ sit passio lunae tamquam primi subiecti. | |
| Et tamen illud principium demonstraƿtionem non intrabit. Et sicut talis passio potest demonstrari de subiecto suo primo cum tali determinatione, ita potest demonstrari de inferioribus ad suum subiectum primum. | |
| Et per consimilem modum contingit demonstrare per omnes causas, secundum quod docet | |
| Aristoteles II Posteriorum, et aliqualiter patebit inferius. |
|