Paris B. Nat. lat. MS 14721

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Saec. XIV, membr., mm. 333 x 235 et mm. 342 x 245, ff. 179, coli. 2, lin. 64 et 6710.

Sunt tres codices in unum colligati. Primus, seu ff 1-60, continet commentarium Al berti Magni in libros .Yeterologicorwu Aristotelis; alter, alia manu scriptus, seu ff 61-129, includit Expositionem Ockham simul cum eius commento in librum Elenchorum.

Iste secundus codex provenit ex bibliotheca monasterii S. Victoris. Legitur enim f. 129r: "Hunc librum acquisivit monasterio Sancti Victoris prope Parisius frater Johannes Lamasse, dum esset prior eiusdem ecclesiae. Scriptum anno Domini 1424". Hoc utique intelligendum est de anno quo haec nota addita est, non autem de anno quo codex exaratus est.

Colophon operis Ockham legitur f. 12lra (olim f. 63ra): "Explicit liber iste, scriptus ad opus domini Johannis de Bodelo: Per manus Johannis Gall. - Scripsi totum librum amore. Da mihi vinum. Si vultis [me] plus scribe[re], detis vinum egregie Deo gratias. Amen".

Ff. 121 rb et 121v sunt alba. Ff. 122ra-125vb suppletur quaedam particula quae omissa est ex expositione libri Elenchorum, finis scilicet libri primi et initium secundi. Deinde, ff. 125vb-129rb leguntur ultima undecim capitula expositionis libri Porphyrii, quae prius omissa sunt et quae desiderantur in codice H. Tertia pars, seu tertius codex, ff. 130ra-176vb, continet commentarium Iacobi de Duaco in libros Priorum Analyticorum Aristotelis.

Textus Expositionis Guillelmi de Ockham in hoc codice contentus fidelissime descriptus est ex codice H (Brugis, Bibl. Civit. 499), exceptis duabus partibus. Prima harum consistit ex cap. 6-16 expositionis in librum Porphyrii, quae capitula in codice H desiderantur; altera vero ex cap. 2, § 2 - cap. 5, § l expositionis in librum Perihermenias. In hac parte amanuensis expositionem Inceptoris propria auctoritate nunc contrahit nunc vero auget, ad modum paraphrasis. Semel remittit lectorem ad secundum lib rum eiusdem expositionis, bis verbis: "Nulla enim talium est enuntiatio simpliciter, ut infra patcbit in secundo libro Magistri".