Meiser 1877-80

From The Logic Museum

Jump to: navigation, search
Meiser 1880
  • Anicii Manlii Severini Boetii Commentarii in librum Aristotelis Peri hermeneias. Recensuit Carolus Meiser. Pars prior, Versionem continuam et primam editionem continens. Lipsiae: In aedibus B.G. Teubneri, 1877.[1]
  • Anicii Manlii Severini Boethii Commentaria in Librum Aristotelis Peri Hermenias. Pars posterior, secundam editionem et indices continens. Recensuit Carolus Meiser, Lipsiae , Teubner, 1880.


Contents

PRAEFATIO (primae editionis)

Cum in quibusdam codicibus ante Boetii commentarios primae vel secundae editionis versionem Boetianam libri Aristotelici peri ermenias continue scriptam invenissem, et ipse hos codices secutus totius libri versionem continuam commentariis praemisi. Legitur autem haec versio continua

in codice (Salisb. 10) Vindobonensi 80 s. X ante secundam editionem (versionem continuam littera E, ipsum codicem 1. S signavi)
in codice (Tegernseensi 479) Monacensi 18479 s. XI inter primam et secundam editionem (versionem continuam 1. T, ipsum codicem 1. T signavi) in codice Sangallensi 817 s. XI ante primam editionem (versionem continuam 1. S ipsum codicem 1. S signavi).

Translatio Boetiana sola sine commentariis exstat in

codice Sangallensi 818 s. XI cum celeberrima versione theotisca Notkeri Labeonis, quem codicem 1. A signavi,
in codice Einsidlensi 324 s. XII, quem 1. D signavi. et hic quidem codex neglegentissime scriptus et mutilus est, nam statim ab initio desunt c. 1 adfirmatio — c. 6 negaverit.

Quorum quinque codicum textum versionis cum viderem parum fidei habere et nimis incertum, corruptum, interpolatum esse nec posse veram translationem Boetianam restitui nisi ex ipsis Boetii commentariis, ne inutilem farraginem lectionum pessimarum coacervarem, satis habui horum quinque codicum quasdam notabiles lectiones seligere, quas partim in commentariis criticis versionis continuae partim in commentariis criticis primae et secundae editionis subieci, et quam maxime potui ex locis primae et secundae editionis, ubi Boetius suam ipse versionem profert; textum versionis continuae constitui.

Munich Bayerische Staatsbibliothek Clm 6374

In recensendo vero primae editionis textu codicem omnium antiquissimum

(Frisingensem 174) Monacensem 6374 s. IX, quem 1. F signavi,

praeter ceteros secutus sum. Lemmata autem in hoc codice ita comparata sunt, ut si ea componas non totum Aristotelis textum habeas, sed cum prima sex capita integra sint, cetera, inde a septimo capite medio, iam non plenum Aristotelis textum exhibent, sed initia tantum sententiarum et certos ae definitos modo longiores modo breviores locos Aristotelicos Boetius, si huic codici credas, excerpsit, qui paullo difficiliores vel maioris momenti esse viderentur, omissis quae per se plana vel faciliora intellectu essent.

Unde factum est, ut in ceteris codicibus librarii, cum textum Aristotelis mancum deprehenderent, quae deesse videbantur supplerent. Et magna inde mihi difficultas nata est et dubitatio, utrum haec supplementa in textum recipienda essent necne. Sed omnibus locis diligenter excussis cum cognovissem verba Aristotelis modo hic modo illic, interdum alienissimo loco continuata esse nec raro pro vera versione Boetiana interpolatam et ex Boetii expositione ita petitam, ut Boetii verba textui Aristotelis immiscerentur, additam esse, haec supplementa spuria iudicavi et unum codicem F secutus tantum quidem Aristotelici textus dedi quantum in hoc egregio codice repperi, sed diligenter, ubi in ceteris codicibus verba Aristotelis continuata essent, adnotavi.

Sunt autem codices, in quibus illa additamenta inveniuntur quorumque varias lectiones praeter codicis F scripturam adposui, hi:

Munich Bayerische Staatsbibliothek Clm 14377
cod. Monacensis 14377 s. X, quem 1. M signavi, mutilus, nam octo folia perierunt et desunt p. 181, 24 nostrae editionis moveri — p. 208, 10 illa est
cod. (Tegernseensis 479) Monacensis 18479 s. XI, quem 1. T signavi, qui in priore parte ita codici M consentit, ut ex eo esse descriptus videatur, in posteriore vero (circiter inde a p. 155) optimo codici F magis convenit.
cod. (Ratisbonensis S. Emm. 401) Monacensis 14401 s. XI, quem 1. E signavi, codex iam interpolatus, in quo quaedam ex ingenio correcta sunt, et habet quasdam peculiares lectiones (cf. v. c. p. 73, 5 ubi habet ingeniosissimam coniecturam, quae quam-quam non necessaria ab homine artis criticae peritissimo profecta et prorsus Madvigio digna videatur).

Praeterea ad textum primae editionis statuendum omnibus locis paullo difficilioribus hos duos codices, qui et ipsi pleniorem habent Aristotelis textum, adhibui

cod. Sangallensem 820 s. X, quem 1. G signavi, in quo tamen codice prior liber solus exstat et ne hic quidem totus, nam deest finis inde a vv. ut canescere p. 121, 5.
cod. Sangallensem 817 s. XI, quem 1. S signavi.

Iam vero ut plane dicam, qua ratione praemissae versionis continuae commentarios criticos instruxerim: his locis, qui in codice antiquissimo primae editionis F exstant, nullas fere varias lectiones subieci, cum satis multas et in primae et in secundae editionis commentariis criticis collegerim, illis vero locis, qui in eodem codice F desunt, in ceteris exstant, ne ceterorum codicum variae lectiones prorsus desiderarentur, eorum (MTE) scripturae varietatem in versionis continuae adnotationes criticas recepi.

Omnes quos nominavi codices ipse contuli: ex codicibus Sangallensibus 817 et 820 (itemque ex codice secundae editionis 830) et Gulielmus Meyer amicus meus, qua est liberalitate, quaedam diligentissime mihi descripsit et ipse omnes locos difficiliores accurate perscrutatus sum.

Quae in commentariis criticis editioni Basileensi adscripsi, plurima illa quidem iam in editione principe, quae prodiit Venetiis a. 1491 per Ioannem de Forlivio et Gregorium fratres invenies. sed cum neutra editio ad codices meos maioris momenti esset3 brevitati studens plerisque locis editionem Basileensem, ut novissimam et notissimam textus recensionem, solam adhibui. cum autem in editione illa principe, quamquam textus pessimis erroribus ac mendis scatet, tamen permulti loci rectius quam in Basileensi traditi reperiantur, quasdam lectiones illius editionis, quae notatu dignae videbantur nec in codicibus meis exstabant, in notis criticis commemoravi.

Qualem Boetius textum Aristotelicum habuisse videatur et quibus locis versio Boetiana a vulgate Aristotelis textu discrepet, alio loco paullo uberius exponam. Indices posteriori parti, quae secundam editionem continebit, addentur.

PRAEFATIO (secundae editionis)

In secundae editionis textu recensendo hi libri manu scripti mihi praesto fuerunt:

S codex (Salisb. 10) bibliothecae Palatinae Vindobonensis 80 (Endlicheri 370) s. X, qui continet f. 1—8v versionem continue scriptam libri Aristotelici peri ermenias quam littera S signavi, deinde f. 9—176v sex libros Boetii commentariorum.
F codex (Frisingensis 166) Monacensis 6366 s. XI et X: vetustior manus s. X incipit a f. 33 (p. 352 editionis Basileensis = p. 171 nostrae editionis).
T codex (Tegernseensis 479) Monacensis 18479 s. XI, qui f. 1 — 56v priorem editionem expositionis Boetii, f. 57v—65v versionem continuam, quam l. T signavi, f. 66v—191 secundam editionem complectitur.
E codex(Ratisb. S. Emm. 582) Monacensis 14582 s. XI.

Praeter hos quattuor codices, quorum plenam scripturae discrepantiam studio legentium proposui, hi quattuor alii libri a me hic aut illic inspecti et difficilioribus locis excussi sunt:

N codex Einsidlensis 301 s. X, in quo non pauca desiderantur: nam desunt p. 371, 17 huius editionis conposita — 378, 6 sit, 395, 21 possibile — 410, 17 non necessarium, postremo desinit in verba p. 417, 19 de contingenti et de possi (sic), ut finis quinti et sextus liber totus perierit.
J codex Einsidlensis 295 s. XI.
G codex Sangallensis 830 s. XI.
B codex Bernensis 332 s. XII, in quo desunt p. 383, 1 ut in eo — 434, 3 et dicit.

Hos omnes codices ex uno eodemque fonte fluxisse inde apparet, quod eaedem in omnibus lacunae, eaedem interpolationes, eadem vitiorum genera deprehenduntur. et de lacunis quidem conferas: p. 70, 15. 161, 18. 208, 22. 288, 7. 382, 8. 432, 9, praeterea p. 126, 8. 267, 12. 290, 18. 312, 14. 341, 3. 447, 9. 482, 14. 489, 7, de interpolationibus autem p. 227, 10. 231, 24. 333, 23. 416, 23. 419, 13. 431, 12. 434, 14. 439, 9. 477, 12. 488, 8—13. iisdem vero cunctos vitiis foedatos esse ut demonstrem, satis erit unum aut alterum ex plurimis passim obviis proferre exemplum. nam et p. 361, ubi Peripatetica interrogationis divisio proditur, cum in codicibus nostris v. 8 sqq. legatur: 'non dialecticae autem interrogationis duae sunt species, sicut audivimus docet', manifestum est pro vocabulo corrupto 'audivimus' Eudemus restituendum fuisse et p. 324, 23 quin recte scripserim: 'ad tenacioris memoriae subsidium', cum codices in perversa scriptione telatioris consentiant, quis est qui dubitet? confer praeterea p. 237, 25—28 locum illum in omnibus aequaliter libris turbatum.

Pro fundamento autem textus constituendi codicem S habui, omnium longe praestantissimum, qui non raro ceteris fidelius verae scripturae vestigia servaverit. confer e. c. p. 500, 9, ubi huius codicis lectio 'a bonum' propius ad verum 'ad unum' accedit quam reliquorum 'ad bonum'. Hoc unum dolendum est, quod a correctore quodam, quamquam multa emendata sunt, tamen ipsis locis difficillimis ita rasuris depravatus est, ut quid primitus in eo scriptum fuerit saepe dinosci non possit. nec tamen multum interest, cum propter similitudinem ceterorum codicum fere semper quid S habuerit ex aliis suspicari liceat.

Codici S plerumque consentit F, nisi quod in hoc librarius interdum pravo varietatis studio et verba transposuisse et pro solitis rariora vocabula inculcasse videtur. nam cum hic codex p. 395, 20 pro voce Socratem mire elimannum posuerit, quod aperte falsum est, iure in dubium vocari potest, num recte aliis locis hunc codicem solum contra ceterorum consensum secutus sim. Quare hos locos notare velim et quid F habeat, quid ceteri adscribam:

Latin English
F ceteri:
p. 195; 21 autumant putant
208, 25 itidem similiter
212, 17 infit dicit
223, 1 potiores meliores
246, 20 itidem similiter.

Ad S et F libros optimos proxime accedit E, et ipse optimae notae idemque pulcherrime et diligentissime scriptus. A secunda manu et in S (= S2) et in E (= E2), rarius in F (= F2) multa egregie sunt emendata. N J G et ipsi in optimis numerandi sunt et intima cognatione cum SFE coniuncti, sed vix quidquam novi ex iis elicitur, quod non in ceteris reperiatur.

Minus fidei codici T tribuendum est, quippe qui fere semper cum secunda manu codicis G (= G2) consentiat, ut quae in G supra lineam vel in margine leguntur in T in textum irrepserint. Quare nec interpolationibus vacat et variae lectiones promiscue iuxta positae inveniuntur. sunt tamen quae in hoc codice melius quam in ceteris servata videantur.

Minimae auctoritatis et omnium deterrimus est codex B (plerumque = E2), qui pauca emendavit, plurima deraendo addendo mutando turbavit ac miscuit.

Ut in prima, sic in secunda editione lemmata non plenum Aristotelis textum exhibent, sed pauciora in secunda editione desiderantur, quorum quaedam in E a secunda manu in margine et in B sunt addita. ceterum B saepius prima tantum et postrema Aristotelis verba expositioni Boetii praemittit, quae vocula 'usque' (vel 'reliqua usque') iunguntur (cf. p. 227, 13 — 26).

De versione Boetiana libri Aristotelici peri ermenias eiusque a nostro Aristotelis textu discrepantia in Fleckeiseni annal. vol. CXVII p. 247 — 253 (a. 1878) disputavi.


See also

Notes

  1. Also contains the translation - Aristotelis, Liber Peri Hermenias, a Boetio translatus
  • [[]]
Personal tools