Florentiae. B. Nat. Conv. Soppr. B.4.1618

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Saec. XIV (a. 133 1 ) , membr. , mm. 293x220, pp. 152, coli. 2, l in. 58 et 62.

Ligatus est charta spissa , membrana in dorso contecta. Paginae (non folia) a. 1965 numeratae sunt. Habemus hic non unum sed duos codices in unum colligatos.


Primus (pp. 1-94) continet Expositionem Guillelmi de Ockham, simul cum Expositione in librum Elenchorum Aristotelis. In fine huius ultimae (p. 94a) legitur Colophon: "Explicit expositio fratris Guillermi super libros elencorum de Ocham de ordine fratrum Minorum, scripta anno Domini M°CCC° Tricesimo primo in Civitate Neapolitana".


In eadem columna sequitur excerptum ex quodam opere Richardi de Campsall, quod incipit: "Contra ponentes naturam generis, speciei et differentiae quod sint quaedam res extra intellectum ... ". Explicit p. 94b: "quod autem Deus vel aliqua substantia simplex non sit in genere, potest talis ratio assignari". Manu posteriori addita est tabula operum in hac parte codicis contentorum. Alius codex, seu pp. 95a-151 b, continet commentum Roberti Kilwardby in librum Topicorum Aristotelis.